Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Jubet Deus in bello domum remitti novos aedificatores, vinitores, sponsos et pavidos. Secundo, vers. 13, jubet in urbe bello capta masculos omnes occidi, praeter infantes: in Chananaea autem jubet omnes, etiam feminas et infantes, occidi. Tertio, vers. 19, vetat ne arbores frugiferae urbis hostilis succidantur, sed infrugiferas caedi permittit.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 20:1-20
1. Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos; quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti. 2. Appropinquante autem jam praelio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum: 3. Audi, Israel, vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis, non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos; 4. quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo. 5. Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt: Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam. 6. Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio. 7. Quis est homo qui despondit uxorem, et non accepit eam? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam. 8. His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est. 9. Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit. 10. Si quando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem. 11. Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo. 12. Sin autem foedus inire noluerit, et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam. 13. Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii, 14. absque mulieribus et infantibus, jumentis, et caeteris quae in civitate sunt. Omnem praedam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi. 15. Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es. 16. De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere: 17. sed interficies in ore gladii Hethaeum videlicet, et Amorrhaeum, et Chananaeum, Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus; 18. ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum. 19. Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potes, nec securibus per circuitum debes vastare regionem: quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum. 20. Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in caeteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem quae contra te dimicat.
Versus 4: Non Timebis
4. NON TIMEBIS (hostium currus, et multitudinem), QUIA DOMINUS DEUS TUUS EST, qui potens est salvare, et dare victoriam tam in paucis, quam in multis. Notent hoc duces castrorum, curentque ut milites christiane et pie vivant, itaque Deum secum habeant: tunc enim erunt insuperabiles; nam si Deus pro nobis, quis contra nos? id Constantinus, Theodosius, Carolus, Bullonius, Machabaei, et hoc saeculo Ferdinandus, Carolus V, Albuquercius, et alii experti sunt.
“Non debent,” inquit Constantinus, “milites in armis aut viribus corporum spem ponere, sed universitatis Deum rerum omnium bonarum, et ipsius victoriae auctorem agnoscere,” uti refert Eusebius, lib. IV De Vita Constantini, cap. XIX.
Duces ergo et milites, ut victoria potiantur, observent illud cap. XXIII, 9: “Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala,” puta a scortatione, ebrietate, rapinis, rixis, juramentis, blasphemiis, duellis, invidiis, etc.
Id praestitit Josue, qui Mosi successit, ideoque tot victoriis potitus est. Id praestitit Narses Italiae liberator, qui erga pauperes benignus, in reparandis basilicis diligens, vigiliis et orationibus adeo deditus fuit, ut plures victorias supplicationibus divinis, quam terroribus bellicis obtinuerit, uti narrat Evagrius, lib. IV, cap. XXIV. Et Procopius, lib. III De Bello Gothico, scribit eumdem omnem rerum successum, omnemque belli felicitatem uni Deo acceptam retulisse; et milites in aciem progressuros ad similem pietatem hortatum esse.
Audi Mauri exemplum memorabile. Cabones dux Maurorum circa Tripolim, postquam Wandalos bellum adversus se movere audivit, primum subditis suis praecepit ut ab omni iniquitate et cibo, qui ad delicias faceret, abstinerent, omniumque, maxime a mulierum consuetudine. Et binis castris positis, in alteris quidem ipse cum viris in armis fuit, in alteris mulieres inclusit, mortis supplicium minatus, si quis feminarum vallum ingressus esset. Deinde exploratores Carthaginem misit, cum mandatis, si quid impii a Wandalis in Christianorum templis perpetrari viderent, ut illi spectarent, et postea, cum Wandali discessissent, illud restituerent, ac subjecit se quidem Deum, quem Christiani colerent, ignorare: consentaneum vero sibi videri, siquidem (quod diceretur) fortis potensque esset, ut contemptores sui numinis puniret, cultores tueretur. Exploratores, postquam venerunt Carthaginem, viderunt belli apparatum ingentem. Deinde secuti exercitum, in Christianorum templa equos et jumenta introduci, lasciviam et libidinem exerceri, sacerdotes plagis affici, et alia multa impia et horrenda a Wandalis fieri spectarunt. Illi post eorum discessum templa repurgarunt, sacerdotes coluerunt, et eleemosynas in pauperes large distribuerunt. Tandem facto conflictu, Wandali ad unum omnes sunt trucidati, et Mauri victoriam reportarunt. Ita Evagrius, lib. IV, cap. XV, et Nicephorus, lib. XVII, cap. XI.
Denique Jovianus, cum post Juliani Apostatae interitum imperator eligeretur: “Non possum,” ait, “regere Juliani exercitum, qui tam pestifera doctrina imbutus est; talis enim a Deo destitutus, facile ab hostibus superabitur.” Quibus auditis, milites uno ore conclamarunt: Ne dubita; Christianis hominibus, et in vera pietate educatis imperabis. Ita Theodoretus, lib. IV, cap. I.
Versus 5: Quis Est Homo Qui Aedificavit Domum Novam
5. DUCES QUOQUE, etc., PROCLAMABUNT: QUIS EST HOMO QUI AEDIFICAVIT DOMUM NOVAM, ET NON DEDICAVIT EAM? -- “Non dedicavit,” hebraice non initiavit, id est, non coepit eam inhabitare. Voluit Dominus hos remitti ex castris ad sua, ne desiderio rerum suarum, quibus necdum fruiti fuerant, remitterent animos in praelio, fugamque capesserent cum sociorum scandalo et periculo. Miles enim tam animo, quam corpore debet esse libero et expedito. Ita Abulensis. Notat S. Augustinus, Quaest. XXX, haec dici, non tam imperative, quam tentative et permissive, ad virorum animos explorandos: qui enim viriliter hunc nimium affectum rerum suarum vincere et deponere volebant, poterant manere in castris; qui vero affectum hunc vincere non poterant, vel non valebant, domum abibant, et recedentes a castris prodebant suam pusillanimitatem, seque affectu nimio rerum suarum teneri.
Versus 6: Quis Est Homo Qui Plantavit Vineam
6. QUIS EST HOMO QUI PLANTAVIT VINEAM, ET NECDUM FECIT EAM ESSE COMMUNEM? necdum ejus fructu est fruitus? quod quinto demum anno fiebat; nam juxta legem Levit. XIX, 25, tribus primis annis fructus censebantur immundi; quarto anno cedebant Deo, erantque quasi sacri; quinto anno fiebant communes sive profani, ut habent Hebraea, poteratque quivis cum possessoris consensu eis vesci.
Versus 7: Quis Est Homo Qui Despondit Uxorem
7. QUIS EST HOMO QUI DESPONDIT (SIBI) UXOREM, ET NON ACCEPIT EAM? -- Tropologice significatur, ait Cyrillus in Collectan., quod non oporteat eum qui nuper habitantem secum virtutem accepit, educi ad labores et persecutiones, donec ejus amori plane sit illigatus et astrictus.
Versus 8: Quis Est Homo Formidolosus
8. QUIS EST HOMO FORMIDOLOSUS? -- Ita ex lege hac Gedeon, iturus contra Madianitas, clamavit: Si quis est corde pavido, recedat de castris; et e triginta duobus millibus bellatorum, recesserunt viginti duo millia, Judicum VII, 3.
In bello enim plus facient trecenti resoluti et animosi milites, quam triginta millia pavidorum et haesitantium. Scipio Africanus, rogatus a quodam qua re fretus auderet exercitum e Sicilia in Africam contra Carthaginenses trajicere, demonstravit ei trecentos viros, addens: “Nullus horum est, qui non sit me jubente, conscensa hac turri, praecipitem se in mare dejecturus.” Ita Plutarchus in Apophtheg. Roman. Animus ergo in milite, praesertim capitaneo et duce requiritur.
Animosus Alexander quid non perfregit? paucos habebat milites, hostes innumeros: suadebat Parmenio ut noctu clam in eos irrueret; cui ille: “Nolo furari victoriam.”
Similis fuit C. Fabricius consul Romanus, cui Pyrrhi medicus per epistolam promisit se, jubente ipso, Pyrrhum veneno necaturum; eam epistolam Fabricius Pyrrho misit, dicens: Pessime tu et de amicis judicas, et de inimicis; noluit ergo animosus consul regem dolo, sed aperto Marte prosternere: unde et totidem captivos ei remisit, quot ipse miserat. Ita Plutarchus in Apophtheg. Romanorum. Militis ergo est in bello non pavere, nec timere mortem, sed potius optare; nam, ut aiebat Epaminondas: “Pulcherrima est mors in bello.” Id verissimum est in milite Christiano, qui christiane vivens pugnat pro Deo, pro Ecclesia, pro justitia. “Pulchrior est miles in praelio caesus, quam in fuga salvus,” ait Livius, lib. II, dec. 1. Et Philemon: “Miles,” ait, “est victima, ut, cum tempus fuerit, pro patria immoletur.” Matres Laconum eis solebant edicere, “ut aut victores cum armis redirent, aut mortui in armis referrentur:” testis est Valerius Maximus, lib. II, cap. VIII. Caesaris fuit illa vox: “Disce ferire, disce mori.” Syllaba una brevis aut longior tua facta variabit: aut occides, aut occides. Ad utrumlibet horis locisque omnibus paratum te exhibe. Aratus dicebat “militis esse, vitam nihili facere.” Xerxes, audiens quam fortiter et feliciter Artemisia rem contra suos gessisset in pugna navali, dixit “sibi feminas fuisse viros, contra viros fuisse feminas,” quod parum dextre rem gessissent; testis est Herodotus, lib. VIII. Cum ob turbatos ordines in Marcelli copiis victor Annibal exstitisset, reversus in castra Marcellus convocato exercitu ait “se quidem multa Romanorum arma et corpora, Romanum vero videre neminem:” testis est Plutarchus in Marcello.
Versus 10: Offeres Ei Primum Pacem
10. SI QUANDO ACCESSERIS AD EXPUGNANDAM CIVITATEM, OFFERES EI PRIMUM PACEM. -- Loquitur de civitate, quae sita erat extra terram promissionis, ut patet vers. 15: haec enim si pacem reciperet sub conditione tributi, incolis omnibus salvis, fiebat tributaria Hebraeis: sin pacem abnueret, expugnabatur, omnesque incolae jure belli, et jussu Dei occidebantur, praeter mulieres et infantes: nam civitatibus in Chanaan sitis pacem offerre Hebraei non poterant; sed omnes omnino incolas, etiam feminas et infantes, occidere debebant, tum quia tota Chananaea a Deo tradita erat Hebraeis possidenda; tum quia Chananaei erant homines improbissimi, et quasi semen vitiatum et maledictum, quibus si parcitum fuisset, ipsi Hebraeos secum commorantes ad idola et vitia sua pertraxissent, ut dicitur vers. 17, et fusius Sapient. XII, 3 et seq. Discant hic principes ante bellum offerre pacem, nimirum pacifice petendo ab hostibus justam satisfactionem. Nam, ut ait S. Augustinus, epist. 207 ad Bonifacium: “Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas.”
Versus 19: Non Succides Arbores
19. NON SUCCIDES ARBORES, DE QUIBUS VESCI POTEST, etc., QUONIAM LIGNUM EST, ET NON HOMO. -- Ita et Chaldaeus: quare Hebraea per interrogationem accipe, cum Septuaginta, hoc modo, num enim arbor campi est homo, ut veniat coram te in obsidionem? q. d. Lignum pomiferum tibi est utile, neque tamen te obsidere, tibique obesse potest: ergo illud non succidendum, sed asservandum est; alia vero ligna, licet obesse non possint, quia tamen infructifera sunt, servient tibi ad machinas bellicas instruendas. Ita Abulensis.
Alii, ut Vatablus, sic vertunt et explicant Hebraea, arbores agrorum (subaudi vita) sunt hominis (q. d. Vitam hominis sustentant): non succides eas, ut scilicet iis machinas instruas, ad urbis obsidionem.