Cornelius a Lapide

Deuteronomium XXI


Index


Synopsis Capitis

Jubet Deus expiari homicidium occultum per mactationem vitulae, et per protestationem magistratus de sua innocentia. Secundo, vers. 10, captiva ut ducatur uxor, jubetur radere caesariem, et circumcidere ungues. Tertio, vers. 15, filio odiosae uxoris, si sit primogenitus, jubentur consignari primogenita. Quarto, vers. 18, filius contumax et perditus jubetur lapidari. Quinto, vers. 22, corpora suspensorum jubentur eadem die sepeliri, quia maledictus est qui pendet in ligno.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 21:1-23

1. Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur caedis reus, 2. egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum: 3. et quam viciniorem caeteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere, 4. et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae nunquam arata est, nec sementem recepit; et caedent in ea cervices vitulae; 5. accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum, omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur. 6. Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam quae in valle percussa est, 7. et dicent: Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt. 8. Propitius esto populo tuo Israel, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israel. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: 9. tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus. 10. Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris, 11. et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, 12. introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem, et circumcidet ungues. 13. Et deponet vestem, in qua capta est; sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense: et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua. 14. Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam: quia humiliasti eam. 15. Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus, 16. volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae; 17. sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia: iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita. 18. Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coercitus obedire contempserit: 19. apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii, 20. dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est, monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis: 21. lapidibus eum obruet populus civitatis; et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israel audiens pertimescat. 22. Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo, 23. non permanebit cadaver ejus in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.


Versus 2: Metientur a Loco Cadaveris

2. METIENTUR A LOCO CADAVERIS, computabunt quot milliaribus, vel passibus locus cadaveris distet a qualibet vicinarum civitatum.

Nota, cadaver hic tribui vicinissimae civitati, quia in eam prae aliis cadit praesumptio, quod aliquis ex ea perpetrarit caedem. Unde majores natu illius urbis cum victima jubentur, vers. 7, publica protestatione se purgare a crimine, et a criminis, utpote cujus auctorem ignorent, vindicta, ut hac ratione Dei iram, tam a se, quam a suo populo avertant.

qui et punire, ne unius culpa provocaret iram Dei adversus totum coetum Israel, ut dicitur dist. XLV, can. XVIII.

Denique, tertia hujus sanctionis causa erat, ut auctor sceleris, si inter eos fuisset, proderetur. Est enim naturale quoddam quasi miraculum, ait Abulensis, ut, si occisor advenerit ad cadaver occisi, vulnera sanguinem sudent, idque non tantum fit, cum recenter quis occisus est, sed etiam cum a multis diebus, imo ex ipsis nudis ossibus solet interdum cruor effluere, ut multoties visum est, Deo videlicet criminis tam enormis auctorem hoc signo ostendente. Solet enim Deus, etiam apud Gentiles, homicidium miro judicio et indicio detegere et vindicare. Hinc illa Melitensium ad Paulum, cum a vipera invaderetur, vox: “Ultio non sinit eum vivere,” sed eum quasi homicidam ad necem persequitur.

Audi Gentilium exempla. Macarius Mitylenensis, Bacchi sacerdos, hospitem in templum seducens occidit: paulo post filii ejus volentes patris sacrificia imitari, unus alterum quasi victimam jugulavit; mater id resciens filium qui reliquus erat, quique alium jugulaverat, furibunda torre occidit; pater sacerdos, id cognoscens, ipsam matrem conjugem suam mactavit, ideoque captus et confessus crimen ante publicum supplicium in tormentis animam exhalavit. Ecce, Deus homicidium sacerdotis, caede prolium, uxoris, et ipsius homicidae punivit: testis est Aelianus, lib. XIII.

Duo Arcades amici venerunt Megaram; alter ad amicum, alter ad cauponem divertit: hic noctu apparuit alteri, rogans ut subveniret, eo quod sibi interitus a caupone pararetur; surrexit ille; sed cogitans esse somnium, mox recubuit. Rediit alter, rogans ut, si in vita noluisset opitulari, saltem mortem suam non pateretur inultam: se enim a caupone esse occisum, corpusque in plaustrum injectum sub stercore latere: Mane ergo, ait, ad portam adsta, antequam plaustrum oppido exeat, et cadaver remque, ut narro, deprehendes. Fecit ille, cadaver et cauponem deprehendit, caupo poenas dedit. Hic minime dubitandum est quin illud somnium amico a Deo sit immissum, ut homicidii auctor proderetur. Narrat hoc Cicero, lib. I De Divinatione.

Ibycus Poeta, cum in latrones incidisset, jam occidendus, grues forte supervolantes obtestatus est. Aliquanto post tempore, cum iidem latrones in foro sederent, rursumque grues supervolarent, per jocum susurrabant inter se in aurem: Adsunt Ibyci ultores. Eum sermonem assidentes in suspicionem rapuerunt: maxime desiderato jam pridem Ibyco. Rogati quidnam sibi vellent ii sermones, haesitanter et inconstanter responderunt. Subjecti tormentis facinus confessi sunt. Atque ita velut gruum indicio poenas Ibyco dederunt, ac potius seipsorum judicio perierunt. Ita Plutarchus, De Loquacitate.

Pyrrhus rex in itinere offendit canem, qui domini jugulati corpus servabat: auditoque triduo illum sine pastu durasse illic, neque abscessisse, cadaver humari, canemque secum abduci, ejusque curam haberi imperavit. Paucis post diebus rex lustrabat copias suas, militesque considente rege transibant. Aderat canis quietus: qui, ut domini percussores conspexit praetereuntes, cum latratu et ira procurrit in illos, subinde circumagens se ad Pyrrhum. Itaque comprehensi extemplo et quaestione habita, cum indicia aliunde accessissent, caedem confessi poenas dederunt: ita Plutarchus De Animal. Compar.

Hesiodi canis Ganyctoris Naupactii indicavit filios, a quibus fuerat Hesiodus trucidatus. Ita idem Plutarchus.

Popielus, Poloniae rex, patruos necavit: mox ex interfectorum tumulis mures erumpentes, regem adorti sunt; nec ignibus, circumquaque factis, ab eodem infestando prohiberi potuerunt: ut tandem ipse a suis desertus, et divina ultione se feriri confitens, a bestiolis illis laniatus sit, uti narrant omnes Polonicarum rerum scriptores.


Versus 3: Seniores Civitatis Illius Tollent Vitulam

3. SENIORES CIVITATIS ILLIUS (quae proximior est cadaveri) TOLLENT VITULAM DE ARMENTO, QUAE NON TRAXIT JUGUM, quae scilicet fortis, et non fracta labore trahendi currum, vel aratrum, innocentiae ejus, qui occisus est, symbolum et typum gerit.

4. ET DUCENT EAM AD VALLEM ASPERAM ATQUE SAXOSAM. -- R. Joseph Kimchi censet vallem hanc dici asperam, saxosam et incultam per prolepsin: quia scilicet talis futura erat. Reddebatur enim locus ille sacer et maledictus, per carnes vitulae hujus piacularis, in eo sparsas et ibi putrescentes, ita ut eum serere et colere non liceret. Sed haec sententia clare repugnat verbis Scripturae, ait enim: “Et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae nunquam arata est, nec sementem recepit;” quae verba clare significant qualis sit et fuerit haec vallis, non qualis futura sit.

Vitula ergo haec mactanda erat in valle aspera, quia haec horroris homicidii est symbolum. Omnia enim haec a Deo praecepta sunt, ad terrendum rudem illum populum, et absterrendum ab homicidio, per externam hanc tristitiae et funeris quasi pompam, perque victimam expiatoriam homicidii, cui, cum auctor esset occultus, communitas tota videbatur esse obnoxia, quasi quae tale intra se sustineret membrum, nec satis supra gregem suum invigilasset.

ET CAEDENT IN EA CERVICES VITULAE, ut significetur quod decapitari deberet, tam homicida, si sciretur, quam ille qui celat homicidium, praesertim si sit e senioribus hisce, puta ex magistratu.


Versus 5-7: Protestatio Seniorum

5. OMNE NEGOTIUM PENDET. -- Dele to pendet, cum colo sequente, uti delent Romana, q. d. Seniores urbis accedent ad sacerdotes, quorum est judicare et decidere omnes controversias, omnemque immunditiem.

7. ET DICENT: MANUS NOSTRAE NON EFFUDERUNT SANGUINEM HUNC, NEC OCULI VIDERUNT, q. d. Nescimus auctorem homicidii; si sciremus, utique eum puniremus.

Ubi nota: Per to non effuderunt, non tantum significant judices se manu sua non effudisse sanguinem: hoc enim parum fuisset, nec suffecisset ad eorum innocentiam; sed insuper de suo consensu, vel conniventia, vel dissimulatione, vel impunitate, vel alia simili negligentia nullam dedisse causam homicidio. Praetor enim, qui ex officio tenetur vias a sicariis tutas praestare, et caedes impedire, nisi id praestet, earum est reus, etiamsi illarum non sit conscius. Soli enim privato dicenti: “Non feci furtum,” respondetur: “Non pasces in cruce corvos;” at plus exigitur a persona publica, qualis est magistratus. Ita R. Salomon, Lyranus et alii.


Versus 8: Ne Reputes Sanguinem Innocentem

8. NE REPUTES SANGUINEM INNOCENTEM IN MEDIO POPULI TUI, ne imputes caedem hujus innocentis populo Israel, neve in eum vindices.

Quidam Hebraei censent animam occisi in terris circumire ac vagari, et vindictam clamare in coelum, donec magistratus in homicidam animadvertat, eumque de terra tollat: tunc enim animam illam a terra discedere, et ampliorem ultionem non expetere. Sed haec sententia judaizat.

ET AUFERETUR AB EIS (Senioribus populi) REATUS SANGUINIS, Hebraice, et dimittetur illis sanguis, id est reatus, vel poena sanguinis effusi. Ita videlicet ut Deus non puniat populum, tanquam negligentem punire homicidia; quia fecit quod potuit, et quod praecepit Dominus, ad deprehendendum homicidam, et ad expiandum homicidium.


Versus 9: Tu Autem Alienus Eris ab Innocentis Cruore

9. TU AUTEM ALIENUS ERIS AB INNOCENTIS CRUORE. -- Convertit se hic Moses ad ipsum populum, quia totus Israel tenebatur reus sanguinis, quando aliquis occidebatur, nisi per majores natu civitatis vicinae, faceret hanc inquisitionem et lustrationem: per eam enim absolvebatur.

Nota: Occisus vocatur innocens, qui tamen poterat esse nocens et invasor: quia secundum praesumptionem juris, quilibet praesumitur bonus, nisi contrarium probetur. Ita Abulensis.


Allegoria: Vitula et Christus

Allegorice, vallis aspera est locus Calvariae ubi crucifixus est Christus.

Allegorice, vitula haec carnem Redemptoris nostri significat, ait Procopius et Rabanus, quae nunquam traxit jugum peccati, et in valle dura, indomita et spinetis vitiorum asperrima, scilicet in Jerusalem, immolata est: sacerdotes lavant manus super eam, id est S. Apostoli, et praedicatores, in passione Christi sua opera esse munda demonstrant; dum ab eis caro Christi, pro peccatorum nostrorum expiatione a Judaeis crucifixa, praedicatur; dumque confitentur se impietatis Judaeorum expertes esse, consequentur remissionem, ait Cyrillus in Glaphyris. Vide Rabanum. Aliter haec explicat Rupertus.


Versus 11-12: Captiva Mulier

11 et 12. SI VIDERIS IN NUMERO CAPTIVORUM MULIEREM PULCHRAM, VOLUERISQUE HABERE UXOREM, etc. RADET CAESARIEM, ET CIRCUMCIDET UNGUES. -- Hi ritus praescripti sunt, ait Cajetanus, ut mitigaretur asperitas et inconcinnitas facti, nempe quod Gentilis duceretur uxor in populo Dei; decuitque ut ipsa his velut lustrationibus sanctificaretur, itaque populo sancto misceretur, oblita gentis et cognationis suae.

Tropologice, Christianis doctoribus licet Gentilem ducere, id est ea quae apud Gentiles, vel haereticos docta vel elegantia inveniunt, sibi adsciscere, dummodo tamen ea quae noxia et superflua sunt resecent. Ita S. Hieronymus, epist. ad Magnum, Rupertus et Rabanus, qui tamen aptius haec accipit de anima, a gentilismo ad Christianismum, de peccato ad gratiam translata; nam, ut ex eo ait Glossa, mulier haec Gentilis est anima peccatrix, quae pulchra est, quia ad imaginem Dei creata est; sed captiva est ob crimen: hanc Christus sponsam ambit, quod ut fiat, radat caesariem, id est vitia praeterita per contritionem deponat; et praecidat ungues, id est occasiones peccati: permittitur tamen ei flere patrem et matrem ad breve tempus, quia recens conversa dolet se a pristinis amicitiis et voluptatibus avelli; sed hoc dolore absterso, sponso jungitur Christo. Ita Cyrillus in Glaphyris, et S. Ambrosius, lib. XXXV, epist. ad Irenaeum.

CIRCUMCIDET (hebraice faciet, id est adaptabit circumcidendo) UNGUES. -- Male ergo Rabbini exponunt faciet, id est crescere sinet ungues, ut scilicet fiat deformis, itaque exstinguatur vel minuatur concupiscentia victoris erga eam, cum sit Gentilis.


Versus 14: Si Non Sederit Animo Tuo

14. SI NON SEDERIT ANIMO TUO, si non placuerit tibi. HUMILIASTI, corripuisti.


Versus 17: Duplex Portio Primogeniti

17. DABITQUE EI DE HIS QUAE HABUERIT CUNCTA DUPLICIA. -- Primogenitus enim duplicem recipiebat portionem haereditatis. Sic Joseph duplicem tribum, scilicet Ephraim et Manasse, et consequenter duplicem haereditatem in Chanaan, loco Ruben primogeniti Jacob, sortitus est. Pro duplicia, Hebraice est pi scenaim, id est os duorum, id est duplex portio; perinde atque si primogenitus duo haberet ora, alii fratres singula, quae portione parentum haereditaria pascenda sint et implenda. Sic IV Reg. II, 9, Eliseus petit ab Elia rapiendo, spiritum ejus duplicem. Hebraice est, fiat, quaeso, in me os duorum de spiritu tuo, q. d. Ego sum quasi primogenitus inter discipulos tuos, scilicet primus sum, quem in scholam et disciplinam tuam recepisti; da mihi ergo quasi primogenito tuo, ut obtineam duplo majorem vim spiritus tui, prae condiscipulis et commilitonibus meis. Non ergo Eliam magistrum suum, sed condiscipulos suos in spiritu superare cupit. Aut potius, q. d. Quia ego sum primogenitus tuus et simul unigenitus (nec enim alios habes discipulos et ministros, quam me), fac ut succedam in utroque tuo spiritu, prophetiae scilicet et miraculorum. Unde Eccli. XLVIII, 13, dicitur in Eliseo completus esse spiritus Eliae; ita explicant Abulensis et Cajetanus ibidem.


Versus 18: Porta Judicii

18. DUCENT, etc. AD PORTAM JUDICII. -- In portis enim ad quas primo veniebant exteri, tanquam in praetoriis et tribunalibus quibusdam publicis, olim fiebant judicia, ut patet ex cap. XXII, 15; Job XXXI, 21; Prov. XXXI, 23. “Mos veterum fuit,” ait S. Gregorius, lib. XIX Moral. XIII, “ut seniores in porta consisterent, et causas introeuntium judicarent, quatenus tanto esset pacificus urbis populus, quanto ad hanc discordes ingredi non liceret.”


Versus 21: Lapidibus Eum Obruet Populus

21. LAPIDIBUS EUM OBRUET POPULUS, videlicet post examinationem et sententiam judicum.


Versus 22-23: Maledictus Qui Pendet in Ligno

22 et 23. QUANDO, etc. APPENSUS FUERIT IN PATIBULO, etc. EADEM DIE SEPELIETUR; QUIA MALEDICTUS A DEO EST QUI PENDET IN LIGNO. -- Hebraice est, quia maledictio Dei est suspensus; Symmachus, quia in blasphemiam Dei est suspensus; alii, quia convicium Dei est suspensus. Quaeres quare?

Fabulantur Judaei quod, ante sepulturam cadaveris, anima ad suam quietem venire non possit, nec ab angelis duci in thalamum Dei, sed interim vexari et affligi a turmis daemonum. Sed hae sunt eorum naeniae. Respondet ergo primo, Andreas Masius in Josue VIII, 28, corpus suspensum statim sepeliendum esse, quia censetur contaminare terram, eo quod homines, terrae incolae, impiissima et perniciosissima mortalitatis animae opinione hoc spectaculo informentur, quo bestiarum loco humana corpora esse vident. Sed haec ratio acutior est, quam germanior.

Secundo, Abulensis: Suspendere, ait, malefactores, quia est actus justitiae, quo reus punitur, hinc cedit ad gloriam Dei: sin maneat in cruce suspensi cadaver, jam non punitur suspensus, utpote jam mortuus, sed ejus corpus tantum, quod aliquam gerit Dei imaginem in vultu humano et erecto. Sola ergo imago Dei tunc manet, quae punitur: hoc autem cedit in injuriam et ignominiam Dei; quare statim suspensi cadaver sepeliendum est. Verum haec ratio subtilior quoque est, quam solidior: et non tantum suspensis, sed quibusvis mortuis, et cadaveribus quadrat.

Dico ergo cum Cajetano maledictum hic sumi pro execrabili. Volebat siquidem Deus maxime facinorosos (quorum poena erat suspendium) omnino deleri de terra, adeo ut nec eorum cadavera superessent in poenam, uti fieri solet in illis qui flammis traduntur. Caeterum illud, “ne contaminetur terra,” ut innuit Chaldaeus, explicatio est praecedentium. Sicut enim Scriptura passim ait malis hominibus terram contaminari, ita cum aliquid eorum superest, ut sunt eorum cadavera, adhuc terra inexpiata et contaminata censetur.

Hinc Christus in cruce suspensus, ab Apostolo, Galat. III, 13, vocatur “maledictum,” quia, ut ait Rupertus, Deus maledictiones humani generis in Christum transposuit, videlicet dum infamem et execrabilem mortem crucis pro nobis suscepit Christus, “ut non solum nullam mortem, sed etiam nullum mortis genus, Christiana libertas, sicut Judaica servitus formidaret,” ait S. Augustinus, lib. Contra Adimantum, cap. XXI, et lib. XIV Contra Faustum, cap. XLI, et Tertullianus, lib. De Patientia, cap. VIII: “Dominus,” ait, “ipse maledictus in lege est, et tamen solus est benedictus. Igitur Dominum servi consequamur, et maledicamur patienter, ut benedicti esse possimus.”

Ubi tamen nota hanc legem proprie loqui de reis et noxiis, ut patet, non de innocentibus, qualis erat Christus: ita Eucherius in Quaestion. hic; vide dicta Galat. III, 13.

Nota: Haec lex judicialis fuit, ideoque jam per Christi legem et mortem abrogata est. Hinc jam, nec prae aliis sontibus suspensi sunt maledicti, nec eadem die sepeliuntur; sed per dies, menses et annos pendent in patibulo, ad terrorem caeterorum malefactorum.