Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Repetit Moses leges quasdam de misericordia, etiam in bestias exercenda, ut de sublevando bove, de non capienda matre cum pullis, de non arando in bove et asino. Secundo, vers. 13, sponsus, falso objiciens sponsae fornicationem, jubetur verberari, et solvere centum siclos argenti. Tertio, vers. 20, adulter et adultera, etiamsi tantum sit desponsata, jubentur lapidari. Quarto, vers. 25, qui vim infert virgini solutae, jubetur solvere 50 siclos argenti, et virginem ducere, ac semper retinere.
Textus Vulgatae: Deuteronomium 22:1-30
1. Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis; sed reduces fratri tuo, 2. etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat. 3. Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. 4. Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. 5. Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec. 6. Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis; 7. sed abire patieris, captos tenens filios, ut bene sit tibi, et longo vivas tempore. 8. Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente. 9. Non seres vineam tuam altero semine; ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. 10. Non arabis in bove simul et asino. 11. Non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est. 12. Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. 13. Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam, 14. quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem; 15. tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt; 16. et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem, quam quia odit, 17. imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem; et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis: 18. apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum, 19. condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. 20. Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas, 21. ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israel, ut fornicaretur in domo patris sui; et auferes malum de medio tui. 22. Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israel. 23. Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, 24. educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui. 25. Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus: 26. puella nihil patietur, nec est rea mortis; quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est. 27. Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam. 28. Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit: 29. dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. 30. Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
Versus 1: Non Videbis Bovem Fratris Tui Errantem
1. NON VIDEBIS BOVEM FRATRIS TUI (puta Judaei, qui tuae est gentis et generis, aeque ac religionis. Sub bove intellige equum, mulum, et alia animalia: par enim omnium est ratio) ERRANTEM, ET PRAETERIBIS: SED REDUCES FRATRI TUO. -- Sanxit hoc Deus, ad charitatem mutuam inter Judaeos fovendam et exercendam. Eadem de causa jubet vers. 4, asinum proximi lapsum sublevari. Quidni ergo idem faciant Christiani, etiamsi coloni sint et rustici? Alfonsus Aragonum, Neapolis et Siciliae rex, cum per Campaniam iter faceret, in agasonem incidit, cujus jumentum farina onustum cum in luto haereret, et agaso praetereuntium opem imploraret, ipse rex ex equo descendens suam in asino ex luto extrahendo operam agasoni impendit; qui ubi regem agnovit, in genua procidens veniam petiit; quem ille placidis verbis a se dimisit, eoque facto Campaniae populos sibi conciliavit. Testis est Panormitanus, in ejus Vita, lib. I.
Mystice, si Deus jubet asinum sub onere jacentem levari, quanto magis hominem sub peccato gementem jubet attolli et educi? S. Bernardus, epist. 203: “Virgo,” ait, “Israel corruit, et non est qui sublevet eam. Quousque in luto aurum jacet? tollite margaritam, tollite, levate splendidissimam ac pretiosissimam gemmam de sterquilinio, levate eam, antequam porcorum, id est spurcorum spirituum pedibus conculcetur.”
Versus 5: Vestis Sexuum Commutatio Vetita
5. NON INDUETUR MULIER VESTE VIRILI, NEC VIR UTETUR VESTE FEMINEA, tum quia hoc per se indecens est, ut scilicet vir veste mentiatur se feminam, aut femina veste mentiatur se virum; tum ne occultis libidinibus et aliis vitiis locus detur; optima enim pudicitiae custodia est vestitus honestas: nam, ut ait Poeta:
Quem praestare potest mulier galeata pudorem, Quae fugit a sexu?
et Herodotus: “Mulier,” ait, “cum veste simul etiam pudorem exuit.” Vide Rabanum. Vide et S. Ambrosium epist. ad Irenaeum, ubi hanc Deuteronomii legem pertractat, ejusque quatuor dat causas. “Primo, cur,” ait, “homo, non vis videri esse, quod natus es? cur alienam tibi assumis speciem? cur mentiris feminam, vel tu femina virum? suis unumquemque sexum induit natura indumentis. Denique diversus usus, diversus color, motus, incessus, diversae vires, diversa vox est in viro et femina. Secundo, in avibus etiam propria ad vestitum est inter eos et homines comparatio. In illis enim sexum naturalia ipsa indumenta discernunt. Pavi mares speciosi, feminae non item pennarum vario pinguntur colore. Phasianis quoque diversus color, qui distinguit sexus discretionem. Quid in pullis? ‘alius certe est habitus galli a gallina.’ Numquid illi mutant speciem suam? cur nos mutare desideramus? Tertio, mendacium et in verbo turpe est, nedum in habitu. Denique in templis, ubi mendacium fidei, ibi mendacium naturae, illic assumere viros muliebrem vestem, gestumque femineum, sacrum (id est execrandum, sacrilegum) putatur. Unde lex dicit: Quoniam immundus est Domino omnis qui fecerit haec. Quarto, merito illic non servatur castimonia, ubi non tenetur sexus distinctio.” Unde sequitur: “Abominabilis enim apud Deum est, qui facit haec.” Quare videtur peccasse mortaliter Judaeus, utens veste feminea, et Judaea utens veste virili. Unde videtur hoc praeceptum partim esse naturale, partim caeremoniale, et jam abolitum, quatenus scilicet obligabat sub peccato mortali. Jam enim non esse peccatum mortale, si vir aut femina vestes sexus commutent ex levitate, si absit scandalum, et intentio, periculumque libidinis, docent D. Thomas, Cajetanus, et ex iis Navarrus, Enchirid. cap. XXIII, num. 22.
Tropologice Cyrillus, lib. V De Adoratione, fol. 87: Abominatur, inquit Deus, ac turpissimum putat spectaculum, tum fortitudinis opinionem in molli vita, tum in forti viro mollis animi languorem.
Rursum Rupertus: Mulier, ait, induitur veste virili, quando is qui nescit vitae suae moderamen tenere, judex fieri audet vitae alienae, et praeesse praesumit, qui nondum subesse didicit. E contrario vir utitur veste feminea, quando vir spiritualis, vel doctor aut Praelatus, qui tanquam vir praeest in Ecclesia, fluxa sequitur vitia: unde fit ut praedicatio ejus contemnatur, cujus vita despicitur.
Versus 6: Nidus Avis
6. NON TENEBIS EAM CUM FILIIS, non capies in nido matrem cum pullis. Ratio hujus legis fuit, ut per eam inducerentur Judaei ad pietatem et misericordiam, etiam in bestias exercendam; quo facilius, ait Tertullianus, lib. II Contra Marcionem, cap. XVII, “in pecudibus et bestiis praemeditata humanitas, in hominum refrigeria erudiretur.” Sic et Theodoretus, Quaest. XXI. Eadem de causa vetuit Deus ne coquerent haedum in lacte matris, id est lactentem, Exodi XXIII, 19; et ne ararent in bove et asino, hoc capite, vers. 10; et ne obligarent os bovi trituranti, Deuter. cap. XXIV, vers. 4.
Versus 8: Murus Tecti per Circuitum
8. CUM AEDIFICAVERIS DOMUM NOVAM, FACIES MURUM TECTI PER CIRCUITUM. -- In Palaestina tecta domorum erant plana, quibus homines inambulabant, perinde ac nos in tabulatis; ergo ne ex alto, circa extremitates, in terram labi quem contingat, jubet hic Deus eas muro, vel septo cingi.
Audi Maldonatum in Jerem. cap. XLVIII, vers. 38: “Erant,” ait, “in Judaea tecta superne aperta et complanata, strataque lateribus, et lita caemento, qualia hodie in Boetica nostra, et in Italia sunt multa, ut etiam S. Hieronymus adnotavit in epistola ad Suniam et Fretellam, Romaeque solaria, vel meniana vocari dicit. Itaque in tectis in hieme apricabantur, in aestate noctu coenabant; et sub dio dormiebant, et saepe ad confabulandum conveniebant Judaei. Ex quo illud intelligitur: Quod in aure auditis, praedicate super tecta, Matth. X, 17. Et Petrus, Act. X, 9, ascendit orandi causa in tectum.”
Versus 9: Semina Mixta in Vinea
9. NON SERES VINEAM TUAM ALTERO SEMINE (quasi dicat: Non seres inter vites duas species seminis, sive semina heterogenea: haec enim hebraice vocantur kilaim): verbi gratia, triticum cum siligine, avenam cum hordeo. In Palaestina enim, regione calida, solebat aliquid seri inter ordines vitum, ait Vatablus. Vetat autem hic Deus ne id fiat diverso semine; datque causam: NE (uvae et segetes) PARITER SANCTIFICENTUR, id est polluantur, quia segetes ex satione hac mixtorum a Deo vetitorum, immundae censentur, et quasi polluere etiam vicinas uvas quas contingunt et ambiunt: ita enim sancit hic Deus; vide dicta Levit. XIX, 19. Nota: Hebraeum kadas, id est sanctificare, est unum ex iis quae sunt contrariae significationis: unde subinde, ut hic et alibi, significat polluere.
Alii sic explicant, q. d. Ne ex avaritia, et nimia lucri et frugum cupiditate, seras inter vites et uvas semen aliquod: quia vinea sibi liberam terram deposcit, totamque ejus pinguedinem sola exigit. Ita Rupertus, S. Augustinus et Procopius. Sed prior sensus germanior est.
Alienior quoque est explicatio Theodoreti, Quaest. XXIII: “Ne sanctificetur,” inquit, q. d. Volo ut talia mixta semina et segetes mihi sanctificetis, id est offeratis: nolite ergo talia seminare, ne cogamini ea mihi offerre.
Versus 10: Non Arabis in Bove et Asino
10. NON ARABIS IN (id est cum) BOVE SIMUL ET ASINO. -- Ratio est, quia eorum vires sunt inaequales, itaque asinus associatus bovi plus aequo gravaretur.
Tropologice S. Gregorius, lib. I Moral. cap. XVI, quasi dicat: “Fatuum sapientibus in praedicatione non socies, ne per eum, qui rem implere non valet, illi qui praevalet obsistas.” Ita Plato duos suos discipulos, scilicet Xenocratem, qui tardiori erat ingenio, cum Aristotele acri conjungens: “Hui,” ait, “qui asinum cum equo sociabo? hic freno, ille calcari indiget.” Ita Plutarchus in Platone.
Versus 12: Funiculi in Fimbriis
12. FUNICULOS IN FIMBRIIS FACIES. -- De his funiculis et fimbriis Judaeorum, dixi Numer. XV, 38. Porro funiculos hos jubet fieri “per quatuor angulos,” id est oras, sive extremitates, “pallii,” hoc est vestis extimae; quia, ut ait Abulensis, pallia, hoc est vestes extimae Judaeorum erant apertae ante et retro, et in duobus angulis cujuslibet aperturae erant duo funiculi hyacinthini dependentes, et sic erant quatuor funiculi. Si quis per quatuor angulos accipere velit quatuor differentias positionum, ut haec fila fuerint in fimbriis vestis extimae ante et retro, ad dexteram et sinistram; non repugno. Sic enim hodie videmus famulos nonnullorum principum, eorum colores et stemmata, ad quatuor haec latera pallio assuere. Judaei jam in Synagogis vestem quadrangulam, cui haec fila assuta sunt, humeris injiciunt, uti dixi Num. XV.
Versus 14: Nomen Pessimum Objiciens
14. OBJICIENS EI NOMEN PESSIMUM, puta crimen fornicationis, et quasi adulterii; nil enim pejus et turpius de femina, praesertim virgine, dici potest. Ita Abulensis.
NON INVENI (eam) VIRGINEM, cum se talem mihi ante desponsationem venditasset, nec enim alias eam ducere voluissem; itaque praesumebatur haec femina, ex propria assertione, post desponsationem fornicata esse, ideoque rea esse mortis, ut dicitur vers. 21. Nam asserebat ipsa se virginem, cum desponsaretur; et postea asserebat sponsus se eam non invenisse virginem; ergo inter desponsationem et nuptias, corruptam eam fuisse necessum erat dicere, ideoque morti adjudicatur, vers. 21. Nam si ante desponsationem peccasset, non puniebatur morte, ut patet hic, et Exodi XXII, 16. Debebat autem, statim post nuptias celebratas, queri sponsus de sponsae fornicatione, alioqui falsa praesumpta fuisset ejus accusatio, et tantum quaesita occasio ad eam dimittendam.
Versus 17: Signa Virginitatis
17. ECCE HAEC SUNT SIGNA VIRGINITATIS FILIAE MEAE. -- Per signa haec Abulensis et Lyranus accipiunt testimonia matronarum, quae ante nuptias sponsae virginitatem explorarant; haec enim scripto consignata asservaverat sponsae parens. Verum communiter alii Interpretes, quin et ipse Abulensis tandem, per signa haec accipiunt vestem, ut dicitur vers. 17, id est linteum sanguine tinctum, quem ex primo cum virgine congressu, ab illa profluere aiunt Medici. Hoc ergo linteum pater sponsae, praesente sponso et testibus, accipiebat et recondebat; ac, si sponsus stuprum sponsae objiceret, coram judice proferebat, itaque sponsi calumniam refutabat. Hoc enim significat primo, to expandent vestimentum coram senioribus civitatis; secundo, vers. 14, to ingressus ad eam, non inveni virginem. Si enim ante congressum maritalem matronae explorassent, dixissentque non esse virginem, sed corruptam, sponsus ad eam non fuisset ingressus, sed statim eam repudiasset vel accusasset.
Versus 24-26: Desponsata et Soluta
24. VIR, non qui eam sibi despondit, vers. 23; sed qui eam alteri desponsam humiliavit, id est violavit, ut sequitur.
25 et 26. SIN AUTEM IN AGRO (nota: Puella desponsata, si stuprum esset passa in civitate, nisi clamasset, clamorque ejus auditus fuisset, censebatur stupro consensisse, ideoque esse rea mortis: si enim clamasset, accurrissent vicini, eamque liberassent; in agro vero clamans, etsi clamor ejus a nemine fuisset auditus, censebatur insons: quia scilicet ibi vix ullus erat, qui eam audire et juvare posset; unde de hac ait): QUONIAM SICUT LATRO CONSURGIT CONTRA FRATREM SUUM, etc., ITA ET PUELLA PERPESSA EST, Hebraice, quoniam sicut consurgit quis contra proximum suum, et interficit eum anima, id est ictu animae, sive quo anima separatur a corpore, sic res ista se habet.
Versus 28-30: Qui Vim Infert Virgini Solutae
28. ET APPREHENDENS, id est vim faciens. Unde Septuaginta vertunt, biasamenos: alioqui enim nulla lex statueretur hic circa violenter corruptas. Ita Tertullianus, lib. IV Contra Marcionem, cap. XXXIV; qui ergo per vim stupraverat virginem solutam, jubetur hic eam ducere et retinere, ac insuper patri ejus solvere 50 siclos argenti.
30. NEC REVELABIT OPERIMENTUM EJUS, Hebraice, non deteges alam vestis patris, id est, non deteges vestem, sive operimentum, quo turpitudo patris tegebatur; turpitudinem patris vocat verenda uxoris patris, uti dixi Levit. XVIII, 6.