Cornelius a Lapide

Deuteronomium XXIII


Index


Synopsis Capitis

Eunuchus, Ammonites et Moabites in aeternum arcentur ab Ecclesia Dei; item Idumaeus et Aegyptius usque ad tertiam generationem, atque mamzer usque ad decimam. Secundo, vers. 10, jubet Deus castra esse munda a pollutione et stercore. Tertio, vers. 17, vetat scortationem. Quarto, vers. 19, vetat ne foenerentur fratri, sed alieno. Quinto, vers. 21, votum sine mora solvi jubet.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 23:1-25

1. Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis, et abscisso veretro, Ecclesiam Domini. 2. Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in Ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem. 3. Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini, in aeternum: 4. quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto; et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi: 5. et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. 6. Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum. 7. Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est; nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus. 8. Qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt in Ecclesiam Domini. 9. Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. 10. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, 11. et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra. 12. Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae, 13. gerens paxillum in balteo, cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies 14. quo relevatus es (Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos); et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te. 15. Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit; 16. habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum. 17. Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel. 18. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis, in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum. 19. Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem; 20. sed alieno. Fratri autem tuo absque usura, in quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam. 21. Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. 22. Si nolueris polliceri, absque peccato eris. 23. Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. 24. Ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum. 25. Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.


Versus 1: Non Intrabit Eunuchus Ecclesiam

1. NON INTRABIT EUNUCHUS, ATTRITIS VEL AMPUTATIS TESTICULIS, ET ABSCISSO VERETRO (Virga Virili) ECCLESIAM DOMINI. -- Per “Ecclesiam” aliqui accipiunt atrium templi vel tabernaculi; ita enim videtur explicari Threnor. cap. I, 10, ubi dicitur: “Vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas, ne intrarent in Ecclesiam tuam.” Ita Theodoretus, Olympiodorus et Dionysius Carthusianus in Thren. I, 10. Secundo, Cajetanus et Oleaster per Ecclesiam intelligunt primores Ecclesiae et coetus Judaeorum, q. d. Eunuchus, etc., non erit e magistratu Judaeorum.

Verum dico, pro non intrabit in Ecclesiam Domini, hebraice est, non intrabit in congregationem Domini, ut scilicet sit de populo sancto, ut censeatur Israelita et filius Abrahae, ut habeat jus ducendi Israelitidem, ut gaudeat juribus Judaeorum. Intrare ergo Ecclesiam Domini, est annumerari populo Israelitico, et frui gratiis ac privilegiis quibus in lege Israelitae fruebantur, ut quod his pecunia non daretur ad usuram, quod fruerentur privilegiis anni septimi remissionis, et anni jubilaei, uti dixi Levit. XXV, 44, ac aliis pluribus. Non ergo eunuchi, Ammonitae, Moabitae, etc., arcentur hic a judaismo, fide, salute et templo; hoc enim alienum videtur a Dei bonitate: poterant ergo fieri proselyti, itaque admitti ad Phase, aliaque sacra Judaeorum, ut patet Exodi XII, 48. Arcentur ergo tantum a societate politica Judaeorum, ut non habeantur cives, nec habeant jus civicum apud Judaeos. Sic sumitur Ecclesia pro coetu populi, Numer. XX, 4, et Judic. XX, 2, ubi dicitur: “Cunctae tribus Israel in Ecclesiam Dei convenerunt.”


Versus 2: Non Ingredietur Mamzer

2. NON INGREDIETUR MAMZER IN ECCLESIAM DOMINI. -- “Mamzer” est extraneus, spurius, nothus, non ex propria et legitima uxore, sed ex aliena, puta ex scorto natus, a radice zur, id est alienus, extraneus fuit: aut quod mater adultera eum, cum sit alienus, supponat marito suo, quasi ejus prolem.

USQUE AD DECIMAM GENERATIONEM. -- Undecimus ergo nepos, descendens ex mamzere, quasi abstersa jam macula et nota natalium, poterat in coetum et conjugium Judaeorum recipi.

Tropologice, eunuchus significat sterilitatem animae, mamzer fructum malum: haec arcenda sunt ab Ecclesia Dei. Ita Theodoretus, Quaest. XXV et XXVI.


Versus 6: Non Facies cum Eis Pacem

6. NON FACIES CUM EIS (Ammonitis et Moabitis, qui tibi hostes fuerunt, et contra te Balaam conduxerunt, ut tibi malediceret) PACEM, NEC QUAERAS EIS BONA, q. d. Non habebis communicationem cum eis, quoad convictum et commercia temporalia, ne tibi rursum sint scandalo, teque quasi ex innato odio seducere, ad idololatriam pellicere et perdere conentur. Arcet hic Deus eunuchos, mamzeres, Moabitas et Ammonitas a populo suo, tum ob decorem et honorem populi sui; qua de causa S. Ambrosius noluit admittere histriones ad Ecclesiam Christianam; tum ob scelera ac odium innatum Ammonitarum et Moabitarum in Judaeos, uti jam dixi. Unde Theodoretus: Moab, inquit, et Ammon propter infectam radicem, et propter impietatem arcentur ab Ecclesia Dei. Excipiuntur feminae; nam Ruth Moabitis nupsit Booz, abavo Davidis.

Tropologice, Moab significat concupiscentiam, quae a patre diabolo est, item carnales sensus, qui nunquam Ecclesiam Dei coelestem ingredientur: ita Origenes, homil. 5 in Genes., Ambrosius, Gregorius et alii.


Versus 8: Tertia Generatio Aegyptiorum et Idumaeorum

8. QUI NATI FUERINT EX EIS (Aegyptiis, vel Idumaeis), TERTIA GENERATIONE INTRABUNT IN ECCLESIAM DOMINI. -- Tertia haec generatio computanda erat ab eo, qui primus fuerat ad judaismum conversus, atque ab Aegyptiis et Idumaeis transierat ad Judaeos, habitando in Judaea.


Versus 9: Custodies Te ab Omni Re Mala

9. QUANDO EGRESSUS FUERIS IN PUGNAM, CUSTODIES TE AB OMNI RE MALA, a furtis, rapinis, scortatione, perjuriis, blasphemiis aliisque vitiis, quibus milites infici et castra inficere solent. Ita Julius “Caesar non minus in milite modestiam et continentiam, quam virtutem atque animi magnitudinem desiderabat,” uti ait ipse, lib. VI De Bell. Gal.

Scipio minor, videns in castris multam licentiam, lasciviam, superstitionem et luxum, divinos cum lenonibus protinus ejecit: quin et vasa omnia jussit amoliri, excepta olla, veru et poculo fictili. Edixit ut milites stantes pranderent obsonium non igni coctum; coenarent vero discumbentes panem, aut pultem solam, et carnes assas, sive elixas. Ipse vero sago tectus obambulabat castra, dicens “se lugere exercitus dedecora.” Ita Plutarchus in Apophtheg. Rom.

Theodoricus rex apud Cassiodorum, lib. VII, ita sancit: “Milites tibi commissi vivant cum provincialibus jure civili, nec insolescat animus qui se sentit armatum, quia clypeus ille exercitus nostri quietem debet praestare Romanis.”

Sergius Galba in gravissimis bellis severissima disciplina habuit milites suos: adeo ut simul atque venisset castra, protinus vulgaretur ille trochaicus: “Disce, miles, militare; Galba est, non Getulicus.”

Alexander Severus in expeditionibus, si quis de via in alicujus possessionem deflexisset, fustibus aut virgis caedebat, si honoratus esset, acriter objurgabat: “Vellesne hoc in agro tuo fieri, quod facis in alieno?” Clamabat saepius quod a Christianis audierat, idque per praeconem, quoties aliquem castigabat: “Quod tibi fieri nolis, alteri ne feceris.” Ita Lampridius.

Aurelianus Imperator cum a vicario suo litteras accepisset, quibus efflagitabat ut rescriberet quomodo res gerenda esset, ita statim rescripsit: “Si vis tribunus esse, imo si vis vivere, manus militum contine, nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat, uvam nullus auferat.” Ita Vopiscus in Aureliano.

Optime vero et brevissime S. Joannes Baptista militibus rogantibus, quid faciemus ut salvemur? respondit: “Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris,” Luc. III.

Quocirca Valerius Maximus, lib. II, recte concludit: “Aspero et abscisso castigationis genere militaris disciplina indiget; quia vires armis constant, quae ubi a recto itinere desciverunt, oppressura sunt, nisi opprimantur.”


Versus 10: Pollutio Nocturna

10. POLLUTUS SOMNIO EGREDIETUR EXTRA CASTRA. -- Tropologice S. Gregorius, IX Moral. XL: “Nocturnum,” ait, “somnium est tentatio occulta. Pollutum ergo extra castra exire, est turpi impugnatione laborantem, sese ex continentium comparatione despicere. Qui ad vesperam lavatur aqua, cum defectum suum conspiciens, ad poenitentiae lamenta convertitur; sed post occasum solis ad castra redeat, quia defervescente tentationis ardore, necesse est ut iterum fiduciam erga societatem bonorum sumat.”


Versus 12-13: Locus Extra Castra

12 et 13. HABEBIS LOCUM EXTRA CASTRA, AD QUEM EGREDIARIS AD REQUISITA NATURAE, GERENS PAXILLUM IN BALTEO, etc., idque ad honestatem et munditiem castrorum; unde dicitur vers. 14: “Sint castra tua sancta,” id est pura et munda: nitoris enim tam interni, quam externi amator est Deus, qui est fons omnis puritatis, spiritusque purissimus; secundo, ad valetudinem castrorum; tertio, ad vitandam sacerdotum offensionem, qui per castra cum arca et vasis sanctis transibant. Hisce incommodis in terra promissionis occurrere potuerunt Hebraei; unde ibi in urbibus more nostro suos habuerunt secessus. Quare Abulensis censet hoc praeceptum non obligasse, nisi in deserto: adde et tempore belli, in castris. Esseni vero utpote tam legis quam puritatis studiosissimi, etiam in Judaea hanc legem stricte observarunt, uti docet Josephus, lib. II De Bello Judaico, cap. VII.

Tropologice S. Gregorius, XXXI Moral. XXII, et ex eo Rupertus: “Portare sub balteo paxillum debemus, ut scilicet ad reprehendendos nos semper accincti, acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, qui incessanter terram mentis nostrae poenitentiae dolore confodiat, et hoc quod a nobis foedum erumpit, abscondat.” Hinc et Cyrillus in Glaphyris, per paxillum accipit crucem cujusque.


Versus 15: Servus Fugitivus

15. NON TRADES SERVUM DOMINO SUO, QUI AD TE CONFUGERIT, cum scilicet dominus eum injuste vult affligere, vel laedere aut occidere, ut patet ex seq., donec placatus et reconciliatus ei sit; tum enim servus domino suo restituendus est.


Versus 17: Non Erit Meretrix nec Scortator in Israel

17. NON ERIT MERETRIX DE FILIABUS ISRAEL, NEC SCORTATOR. -- Monet lex primo, filias et filios, ut caveant a scortatione; secundo, parentes, ne eis permittant scortari, neve filias prostituant; tertio, magistratum, ut non toleret in politia sua publicam scortationem et lupanaria. Si enim vetatur Judaeis meretrix Israelitis, multo magis vetatur alienigena et Gentilis, a qua periculum erat idololatriae, uti eventus probavit in Madianitis et Moabitis, quae Hebraeos duxerunt ad colendum Beelphegor; unde Deus in eos desaeviit, Numer. cap. XXV.

NON ERIT SCORTATOR DE FILIIS ISRAEL. -- Pro scortator, verti potest cum Vatablo et Pagnino, scortum masculum, puta cinaedus, sive puer pathicus. Hunc enim apte significat hebraice kades. Noster alibi vertit effeminatus, sicut ejus femininum kedesca hic et alibi scortum femineum, sive meretricem significat. Alii tamen cum Nostro recte quoque vertunt scortator.


Versus 18: Merces Prostibuli et Pretium Canis

18. NON OFFERES MERCEDEM PROSTIBULI, NEC PRETIUM CANIS IN DOMO DOMINI. -- Recte hinc infert Philo: “Si mulieris amatoribus obsequentis profana dicuntur munera, quanto magis scortantis animae, quae se prostravit constuprandam violentiae, gulae, voluptati, ambitioni, avaritiae?”

Rursum S. Hieronymus in Isaiae LXVI, 3, citans hunc locum Deuter.: “Pulchre,” inquit, “canis et meretrix copulantur, quia utrumque animal pronum est ad libidinem.” Utrumque etiam ob impudentiam, vilitatem, turpitudinem et foetorem abominantur homines, praesertim Hebraei. Unde illud Abner, II Reg. III, 8, ad Ishbosheth objicientem ei libidinem, et copulam cum concubinis patris sui Saulis: “Numquid caput canis ego sum?” Et David ad Saulem, I Reg. XXIV, 15: “Quem persequeris rex Israel? canem mortuum.”


Versus 19: Non Foenerabis Fratri Tuo

19. NON FOENERABIS FRATRI TUO AD USURAM. -- “Usura” hebraice vocatur nesech, id est morsus, scilicet caninus. Cum ergo nemo censeri vellet canis famelicus, qui alios mordendo, seipsum pasceret; hinc ad probri effugium, usuram tarbit, id est incrementum, vocarunt, uti a Latinis honesto nomine vocata est usura. Deus, ut talibus fallaciis et praetextibus occurrat, utrumque nomen hic conjungit, et damnat. Audi R. Salomonem: Incrementum, inquit, usura vocatur nesech, quia habet instar morsus serpentis, qui mordet vulnus parvum in pede alicujus, ita ut non sentiat, mox autem serpit et diffundit venenum, donec perveniat ad verticem ejus. Sic quoque incrementum usurae se habet: non enim sentitur, neque cognoscitur, donec ita augeatur, ut totam substantiam alicujus exhauriat. Hinc usura a Chaldaeis vocatur chabulia, id est perditio, quod omnes opes perdat et devastet. Unde nesech alludit per metathesim ad nachas, id est serpens, quia instar serpentis arrodit et enecat hominem. Hinc S. Chrysostomus in Matth. cap. V: Pecunia, inquit, usurarii similis est morsui aspidis. Percussus enim ab aspide quasi delectatus vadit in somnum, et per suavitatem soporis moritur, quia tunc venenum per omnia membra latenter decurrit; sic qui pecuniam sub usura accipit, eo tempore quasi beneficium sentit, sed usura per omnes ejus facultates decurrit, et totum convertit in debitum, id est, hominem devorat. Quare S. Ambrosius, lib. III Offic., usuram vocat homicidium. Sic Cato testis est olim fures damnatos esse ad duplum, foeneratores vero ad quadruplum restituendum; ac rogatus quid esset faenerari, respondit: Est hominem occidere. Pauperes enim exhaurit usura, eosque fame necat. Hinc et Philosophi usuram, quasi repugnantem rationi naturali, damnarunt; nam manifeste injustum est ut rei non fructiferae, puta pecuniae, exigatur fructus, idque cum proximi, praesertim pauperis, gravi damno.

Romani, lege 12 tabularum, caverunt ne quis plus unciario foenore foeneraret; mox tribunitia rogatione ad semunciam faenus redactum est, statim ad semissem, postea ad trientem; demum L. Gemutius tribunus plebis tulit ad populum, ne omnino foenerari liceret; paulatim succrescens iterum faenus Caesar succidit. Laudati sunt Lucullus quod Asiam, Cato quod Siciliam foenore liberassent.

Cornelius Tacitus narrat Germanis foenus omne ignoratum et exsecratum fuisse. Indi nunquam admiserunt foenus. Agis Atheniensium dux adeo faenus detestatus est, ut facto igne in foro tabulas omnes foeneratorum exurendas curaverit, quo praeclariorem luculentioremque ignem nunquam se vidisse exclamavit Agesilaus.


Versus 20: Sed Alieno

20. SED ALIENO, alienigenae, qui non est de gente tua, sive persistat in infidelitate, sive ad judaismum sit conversus. Permisit ergo Deus Judaeis dare ad usuram alienigenis, et his permisit dare Judaeis, ob duritiem cordis eorum, ne lucro inhiantes Judaei Judaeis darent ad usuram; permisit autem, id est non punivit. Nam usuras quasvis, etiam illa lege veteri absolute, absque discretione fratris, vel extranei, vetitas fuisse colligitur Psalm. XIV, 5, Psalm. LIV, 12, Ezech. XVIII, 8. Ita Lyranus, Cajetanus et alii.

Perperam ergo Judaei hoc loco suarum usurarum, quibus Christianis et aliis gentibus foenerantur, praetextum quaerunt. Praesertim quia Judaei Romanos vocant et putant esse Idumaeos. Idumaei autem erant fratres Judaeorum; nam eorum parens Esau frater erat Jacobi sive Israelis. Si ergo Christiani sunt Idumaei, ergo sunt fratres Judaeorum; ergo eis foenerari non licet. Ait enim lex: “Non foeneraberis fratri tuo.”

S. Ambrosius, lib. De Tobia, cap. XV, per alienos accipit gentes hostiles, ut Amalecitas, Amorrhaeos, Chananaeos, etc., q. d. Ab his usuram exige, quos non sit crimen occidere. Ubi enim jus est belli, ibi est et usurae. Itaque duplici jure, scilicet primo repraesaliorum, secundo belli, poterant Judaei gentibus hisce foenerari.

Denique pie et vere dixit S. Bernardinus Senensis, “usuram sine peccato exerceri posse, si pecunia his crederetur, qui nec capitalem summam reddere possent,” puta si daretur pauperibus.


Versus 24-25: Spicilegium in Vineis et Agris

24. INGRESSUS VINEAM. -- Quod hic de uvis proximi, et spicis carpendis et comedendis dicitur, dummodo foras non efferantur, idem a pari de pomis aliisque fructibus accipe. Ita Abulensis.

25. SI INTRAVERIS IN SEGETEM AMICI TUI, puta Judaei, gentilis tui. Judaei enim vocabantur fratres et amici sive proximi; nam cum Gentilibus vix erat Judaeis amicitia.