Cornelius a Lapide

Deuteronomium XXV


Index


Synopsis Capitis

Primo, sancit Deus ut judices juste judicent; secundo, vers. 4, ut non ligent os bovi trituranti, ut frater fratri defuncto semen suscitet, utque mulier in rixa verenda viri non apprehendat; tertio, vers. 13, ut justa habeant pondera, utque nomen Amalec deleant.


Textus Vulgatae: Deuteronomium 25:1-19

1. Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices, quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis. 2. Sin autem eum qui peccavit, dignum viderint plagis, prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus: 3. ita duntaxat ut quadragenarium numerum non excedant, ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus. 4. Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas. 5. Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui; 6. et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israel. 7. Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel, nec me in conjugem sumere. 8. Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere, 9. accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui. 10. Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati. 11. Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum, et apprehenderit verenda ejus: 12. abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia. 13. Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus. 14. Nec erit in domo tua modius major et minor. 15. Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. 16. Abominatur enim Dominus Deus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam. 17. Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto: 18. quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. 19. Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes, in terra quam tibi pollicitus est: delebis nomen ejus sub coelo. Cave ne obliviscaris.


Versus 3: Quadragenarius Numerus Plagarum

3. ITA DUNTAXAT UT QUADRAGENARIUM NUMERUM NON EXCEDANT (causa subditur): NE FOEDE LACERATUS ANTE OCULOS TUOS, ABEAT FRATER TUUS. — Ita Paulus: « Quinquies, inquit, quadragenas una minus accepi, » II Corinth. XI, 24.


Versus 4: Non Ligabis Os Bovis

4. NON LIGABIS OS BOVIS TERENTIS IN AREA FRUGES, quia par est ut animalia laborantia comedant: quare veto claudi capistro ora triturantium, ne comedant ex sua tritura. Solebant enim in Palaestina, uti etiamnum in Canariis et nonnullis regionibus fit, per boves qui, circumacti, ungulis pedum suorum segetes terebant, grana excutere. Hunc esse sensum litteralem patet ex ipsis verbis, quae hanc legem duris Judaeis inculcant.

Dices: I Corinth. IX, vers. 9, Apostolus videtur excludere hunc sensum, ait enim: « Numquid de bobus cura est Deo? » Respondet Abulensis Apostolum alium afferre sensum litteralem hujus loci, eumque praecipuum, cum quo tamen noster hic de bobus, qui minus praecipuus est, consistat, q. d. Apostolus: Minus praecipua Dei cura est de bobus: praecipua vero est de praedicatoribus verbi Dei. Verum, non esse hos duos sensus litterales, patet; nam bos litteraliter non significat praedicatorem, sed tantum verum bovem, praedicatorem vero tantum significat typice: quia videlicet bos, ad laborem natus, est typus praedicatoris, qui in agro Domini quasi bos laborat. Ergo cum litteraliter haec sententia intelligatur de veris bobus triturantibus, non potest litteraliter accipi de praedicatoribus, sed tantum typice; alioqui enim omnis allegoria esset sensus litteralis, quod plane est falsum.

Dico ergo: Sensus litteralis est de bobus, ut dixi; typicus vero est de praedicatoribus, quem dat Apostolus, scilicet iis dandam esse alimoniam, eosque posse ex Evangelio vivere, sicuti bos alitur sua tritura; quorum quia praecipua cura est Deo, ut scilicet Deus praecipue hac lege intenderet significare typice praedicatores alendos esse a populo, hinc Apostolus ait: « Numquid de bobus cura est Deo? » q. d. Praecipua cura Dei in hac lege non fuit boum, sed altius quid spectavit, videlicet, me, et mei similes praecones Evangelii, ex eo posse vivere. Apostolus ergo hic, uti et alias saepe, argumentatur, non ex sensu litterali, sed allegorico; aut potius ex sensu litterali, argumentatur a majori ad minus, ad allegoricum, q. d. Si bos vivit ex tritura, ergo multo magis praedicator ex sua praedicatione. Ita Tertullianus, lib. V Contra Marcion. cap. VII, et Theodoretus hic, Quaest. XXXI.


Versus 5: Lex Leviratus

5. QUANDO HABITAVERINT FRATRES SIMUL, non in eadem domo, aut loco: hoc enim parum ad rem facit, inquit Abulensis; sed q. d. Quando simul vixerint fratres, ita ut uno mortuo, alius sit superstes. Est catachresis; solent enim fratres simul in eadem domo, vel urbe, aut certe provincia habitare.

ET UNUS EX EIS ABSQUE LIBERIS MORTUUS FUERIT, UXOR DEFUNCTI NON NUBET ALTERI; SED ACCIPIET EAM FRATER EJUS, ET SUSCITABIT SEMEN FRATRIS SUI. — Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. XXXIV, vertit, si quis frater illiberis decesserit, a fratre ipsius supparetur (id est, substituatur) semen illi, vel, ut Cajetanus ad verbum vertit, levir accipiet eam sibi in uxorem, et levirabit eam. Officium enim leviri erat fratriam ducere, et ex ea fratri defuncto semen suscitare, quod Cajetanus ex Hebraeo vocat levirare.

Suscitare ergo semen fratris, est generare prolem fratri, seu quae fratris defuncti censeatur esse proles, illique arrogetur.

Nota: Frater. Licet enim Calvinus per fratrem intelligat cognatum; quia, inquit, Levit. XVIII, 16, vetatur ne frater ducat uxorem fratris sui: tamen quia hic cognati nulla fit mentio, semperque ingeminatur nomen fratris, hinc Abulensis, Cajetanus et alii passim fratrem hic proprie dictum accipiunt, itaque interpretati sunt Hebraei prisci, ut patet Matth. XXII, 25, Marci XII, 20, Genes. XXXVIII, vers. 8 et 11. Unde patet legem hanc exceptionem esse ab illa Levit. XVIII, ut ibi dixi.

Hinc sequitur legem hanc tantum obligare fratres defuncti, non cognatos. Fratres inquam singulos, quemque ordine suo; ita ut si secundus frater, pariter ac primus, sine liberis decederet, fratriam ducere deberet tertius frater; quod si is illiberis decederet, deberet eam ducere quartus frater, usque ad ultimum, ut patet Matth. XXII, 25. Reliqui ergo cognati, quique ordine suo, post fratres, jus quidem propinquitatis habebant ad uxorem defuncti, et consequenter ad ejus haereditatem; sed si nollent eam ducere, vellentque cedere haereditate, non notabantur infamia hujus legis, uti patet Ruth IV, versu 6; uxor vero defuncti tenebatur nubere, non alteri, quam fratri, aut cognato mariti sui defuncti, si is eam ducere vellet. Ita Abulensis.

Quaeres quid, si frater defunctus reliquisset filiam, non filium; numquid frater superstes deberet defuncti uxorem ducere? Aliqui censent quod non: quia filia haec nupsisset viro, ex quo suscepisset prolem, quae nominata fuisset nomine avi, ejusque familiam et nomen continuasset, ut patet de filiabus Salphaad, Numer. XXVII. Verum Abulensis et alii probabilius censent hoc casu fratrem debuisse ducere fratriam; ratio est, quia frater fratri debebat suscitare semen: « suscitare » autem « semen, » est suscitare prolem masculam, quae fratris defuncti nomen et stirpem propaget; feminae enim nunquam gerunt nomen patris, vel avi, sed mariti.

Quaeres, quae fuit causa hujus legis? Respondeo: Prima fuit ad multiplicandum familias; frater enim suscitans semen fratri, primo, instaurabat familiam fratris sui, deinde suam; secundo, ut viduae subveniretur; tertio, quia illa aetate summum erat desiderium liberorum, summaque morientis erat tristitia, sine prole defungi: huic ergo leniendae lex haec serviebat, unde etiam ante hanc legem, in statu legis naturae idem erat mos, ut patet de Thamar, Genes. XXXVIII, 8, et seq.; quarto, ne haereditas tribuum et familiarum confunderetur. Quinto, ut fraternae charitatis et dilectionis officium sanciretur. Sexto, ut superstites admonerentur officii in suos defunctos. Septimam causam dat Procopius, et Julius Africanus apud Eusebium, lib. I Histor. cap. VII: « Quia, inquit, nondum certa et indubitata resurrectionis spes Judaeorum animis penitus insidebat, idcirco futuram resurrectionis promissionem, in hac mortali et caduca resurrectionis spe, imitatione quadam adumbrarunt, quo nomen ejus qui vitam cum morte commutarat, non prorsus ex omni memoria deleretur. » Fratrem enim mortuus quodammodo resurgebat per semen a fratre suscitatum.

Allegoricam causam dat S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. X, et ex eo Rupertus: Unusquisque, ait, Evangelii praedicator ita debet in Ecclesia laborare, ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit, ejus nomen accipiat, ut vocetur Christianus, non Petrianus, nec Paulianus. Ita et S. Gregorius, I part. Pastor. cap. V.


Versus 6: Primogenitus Nomine Fratris

6. ET PRIMOGENITUM EX EA FILIUM NOMINE ILLIUS (fratris defuncti) APPELLABIT. — Hebraice est, primogenitus stabit nomine fratris sui, id est, primogenitus vocabitur filius, non patris, sed patrui sui defuncti, ejusque haereditatem adibit: reliqui vero filii, quos generabit, fratris generantis esse censebuntur, ejusque nomine vocabuntur, ut ita et ipse post se stirpem et familiam suam relinquat.


Versus 8-9: Recusatio et Caeremonia Calcei

8 et 9. SI RESPONDERIT: NOLO EAM UXOREM ACCIPERE, ACCEDET MULIER AD EUM, etc., ET TOLLET CALCEAMENTUM DE PEDE EJUS, SPUETQUE IN FACIEM ILLIUS, q. d. Notabit eum infamia; hae enim sunt notae conditionis servilis: vix enim mancipiis in faciem spuimus. Idem significat discalceatio: servi enim incedebant nudipedes, sine calceis, q. d. Talis indignus est qui gestet calceum, id est, qui versetur inter ingenuos, eo quod fratris uxore, aeque ac haereditate et familia se abdicavit.

Est enim animi illiberalis et vilis. Rursum, talis in facie conspuitur, et calceis nudatur, ut summa et ima pars hominis contumelia afficiatur, itaque totus homo infamia notetur, ut significetur quod talis omni honore nudatus sit, a capite usque ad calceos. Ita Abulensis, Oleaster et Fevardentius in Ruth cap. IV.

Tertio, calceus est quasi domus pedis: quia ergo hic sibi tantum vult domum, id est familiam, aedificare, non fratri, hinc unum retinet calceum, alterum vero perdit.

QUI NON AEDIFICAT DOMUM, id est familiam, hoc est, qui non suscitat proles fratri suo. Sic Lia et Rachel dicuntur aedificasse domum, id est familiam, Israel, Ruth IV, 11.


Versus 11-12: Mulier Apprehendens in Rixa

11 et 12. SI, etc., UXOR APPREHENDERIT VERENDA EJUS (viri rixantis cum suo marito), ABSCIDES MANUM ILLIUS, tum quia hic contactus pudendus est. Ita Vatablus et Cajetanus, qui ait: « Horret lex ut membra viri, quae directe ad perficiendum muliebrem sexum producta sunt, mulier audeat laedere. » Haec enim apprehensio ad rixam et pugnam inhibendam facta, erat violenta et laesiva. Tum quia in violenta verendorum apprehensione tantus est dolor, ut homo fiat immobilis, et ab alio, quicum rixatur et pugnat, facillime possit occidi. Ita Abulensis.


Versus 19: Deletio Amalec

19. DELEBIS NOMEN EJUS (Amalec) SUB COELO, q. d. Ita percuties Amalecitas, ut nulla eorum memoria in terra supersit inter homines, uti jam nullam superesse videmus. Ita delentur, qui persequentur fideles et sanctos.