Cornelius a Lapide
Index
Prologus et Argumentum
Jesus Nave, ait S. Hieronymus Epist. ad Paulinum, typum Domini non tantum gestis, sed et nomine profert: Jordanem transit, hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes atque confinia (allegorice) Ecclesiae, (anagogice) caelestisque Jerusalem spiritualia regna describit.
Ab Evangeliis (quibus toti novo Testamento coronidem imposui), redeo auspice Deo ad vetus Testamentum, ab antitypo ad typum, a Jesu inquam ad Josue, qui Mosi ejusque Deuteronomio (ubi Pentateuchum finivi) successit. Ubi ergo manum de tabula amovi, illic rursum admoveo, ac a Josue usque ad Psalmos veterem historiam psalmosque pertexo, itaque pariter toti veteri Testamento duobus tomis (si Deus vitam viresque dederit) coronidem imponam. Olim ante 40 annos haec ipsa Lovanii in publicis praelectionibus dictavi et docui. More meo solito brevis, imo solito brevior ero, ne tomi in S. Scripturam nimis excrescant, et quia libri hi sunt historici, qui planam, facilem et jucundam a Josue usque ad Davidem prisci aevi historiam enarrant, ideoque commentatione tanta non egent, quanta Prophetae, Evangelia et Epistolae. Sensui litterali moralem subjungam, quoties eum in S. Hieronymo, Augustino, Origene, Theodoreto, Rabano, Ruperto ceterisque Patribus reperero litterali insistentem et accommodum.
Quaestio 1: Cur liber hic inscribitur Josue?
Quaeritur ergo primo, cur liber hic inscribitur Josue? Respondeo, quia gesta Josue describit, quibus ille Chananaean bello subegit, illamque duodecim tribubus divisit, ac Rempublicam Israelis in eadem constituit, eamdemque tam in pace quam in bello prudentissime gubernavit. Voluit enim Deus in Josue dare exemplar optimi Imperatoris, Ducis et Principis, multo excellentius quam Xenophon descripserit in Cyro, Plato in Republica, Aristoteles in Politicis: quod proinde merito omnes Christiani Principes sibi ob oculos ponere, ac jugiter intueri et imitari debeant. Adde Josue videri libri hujus auctorem, de quo mox plura.
Quaestio 2: An liber hic sit Canonicus S. Scripturae?
Quaeritur secundo, an liber hic sit Canonicus S. Scripturae? Respondeo, non tantum esse Canonicum, sed proto (primo) canonicum, adeoque inter primos S. Scripturae libros, de quorum auctoritate nemo unquam orthodoxus dubitavit, censeri. Porro Hebraei hunc librum in suo canone collocant inter Prophetas primum. Hebraei enim, teste S. Hieronymo in Prologo Galeato (qui quasi galea S. Scripturae praefigitur), S. Scripturam tripliciter partiuntur, illamque dividunt in Thora, id est, legem sive Pentateuchum Mosis; in Nebiim, id est, Prophetas; et Ketubim, id est, Hagiographa. Prophetas autem alios nuncupant priores, alios posteriores. Inter priores primum statuunt Josue; secundum, librum Judicum; tertium, Samuelis, sive librum primum et secundum Regum; quartum, Regum, nimirum librum tertium et quartum eorumdem. Posteriores recensent Isaiam, Jeremiam, Ezechielem et duodecim Minores Prophetas: priores vero illos, licet historici sint, Prophetarum tamen ordine et nomine numerant, sive quia a Prophetis conscripti sunt, sive quia omnis ista illorum historia futura Messiae tempora mutuo quodam vaticinio adumbrabat.
Quaestio 3: Quis sit libri auctor?
Quaeritur tertio, quis sit libri auctor? Respondeo, Theodoretus hic, Quaest. XIII; Abulensis, Quaest. V, et Andreas Masius, illum longe post mortem Josue ex antiquis diariis et annalibus (qui cap. x, vers. 13, vocantur 'liber justorum') ab aliquo spiritu Dei afflato sive Propheta fuisse collectum, puta ab Esdra, ut sentit Masius; a Samuele, ut Abulensis: idque verisimilius esse patebit ex libri decursu, maxime cap. x, vers. 12 et 13, cap. xix, vers. 47, cap. xi, vers. 16, ac ex fine libri. Porro diaria haec ab ipso Josue primitus fuisse conscripta censent Hebraei, qui ipsum Josue hujus sui libri faciunt auctorem, idque satis significat cap. ult., vers. 26: 'Scripsit, inquit, omnia verba in volumine legis Domini.' Sicut enim Moses sua gesta scripsit in Pentateucho, sic et Josue, Mosis discipulus et successor, sua hic describit; perinde ac Julius Caesar sua acta et bella in ipsis castris sigillatim conscripsit, indeque librum vocavit Commentarium de Bello Gallico, etc. Diariis autem hisce a Josue vel ejus Amanuensi conscriptis, nonnulla in hoc libro addita sunt ab eorum collectore, quae post mortem Josue contigerunt, uti sunt ea quae cap. xv de Axa, filia Caleb, et cap. xix, vers. 47, de filiis Dan narrantur, ipsa denique mors Josue cap. ult.
Porro quis, qualis et quantus fuerit Josue, patebit ex libri decursu. Audi Ecclesiasticum cap. xlvi, vers. 1, ejus velut heroum herois elogia et magnalia recensentem: 'Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in Prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur haereditatem Israel. Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et jactando contra civitates rhomphaeas! Quis ante illum sic restitit? Nam hostes ipse Dominus perduxit. An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis. Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios: ut cognoscant gentes potentiam ejus, quia contra Deum pugnare non est facile.' Vide ibi dicta.
Fuit ergo Josue Dux, Princeps et Imperator Israelis; fuit Propheta Deo familiaris, zelator legis cultusque divini; fuit victor et triumphator, qui, expulsis Chananaeis, populum fidelem in terram promissam reduxit, ideoque expressus fuit typus Jesu Christi, qui suos fideles facit triumphare de carne, mundo et daemone, itaque eos in terram viventium et in coelis regnantium reducit. Hinc et Josue praeter morem illius aevi fuisse caelibem et virginem, imo ante Eliam ceterosque omnes primum vexillum virginitatis erexisse docet S. Ignatius, epist. ad Philadelphios; S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., et S. Chrysostomus, serm. De Martyribus, quem audi: 'Ab origine mundi innocens Abel occiditur, Henoch Deo placens transfertur, justus Noe invenitur, Abraham fidelis probatur, Moses mansuetus dignoscitur, Jesus castus, David lenis, Helias acceptus, Daniel sanctus, tres pueri victores redduntur.'
Denique Hebr. Ichosua, et crasi Iosua, sive Iesua, Graece Iesous, Latine Jesus, idem est quod Salvator. Haec ergo omnia unum idemque sunt nomen, quo primum Josue noster, deinde ejus antitypus Jesus Christus appellatus est. De hoc nomine multa habet hic noster Serarius; ego quoque plura de eodem dixi Num. cap. xiii, vers. 17; Matth. cap. 1, vers. 21, et Philipp. cap. ii, vers. 10.
Narrat B. Gregorius Turonensis, lib. De Gloria Confess., cap. xl, Florentium patrem suum gravibus febribus et doloribus afflictum, coelesti monitu nomen Jesu Nave hastulae inscriptum capiti supposuisse, itaque illico omni morbo et dolore liberatum.
Porro ad haec omnia Josue a Mose, jubente Deo, electus et impositione manuum ordinatus, auctoratus et quasi consecratus est dux populi, Num. cap. xxvii, vers. 18; ac rursum ab eodem ad tam heroica opera animatus est, Deuter. cap. xxxi, vers. 7: 'Confortare, ait, et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, etc. Dominus ipse erit tecum.'
Quaestio 4: Quae sit libri materia et argumentum?
Quaeritur quarto, quae sit libri hujus materia et argumentum? Respondeo, argumentum est prosequi historiam Mosis, eamque pertexere usque ad finem vitae Josue. Moses enim in Genesi conscribit historiam mundi, incipiens ab ejus creatione, illamque pertexit usque ad mortem Joseph patriarchae, ubi Genesim finit. Deinde in Exodo, Levitico, Numeris et Deuteronomio prosequitur historiam Israelis a morte Josephi, ac praesertim gesta sua usque ad mortem. Josue vero hic, Mosi succedens, sua et Israelis post mortem Mosis heroica facta recenset, ac praecipue bella quibus Chananaean devicit, eamque inter Israelitas possidendam distribuit. In hoc ergo libro clarissimum divinae providentiae et fidei in promissis servandis exemplum resplendet: utpote in quo liquet quod Deus, post promissionem Abrahae de Chananaean possidenda datam anno 470, qui fuit annus a creatione mundi 2494, et ab egressu Hebraeorum ex Aegypto 40, omnes duodecim tribus a Jacob, Isaac et Abraham progenitas, salvas in terram promissam ejusque possessionem induxerit. Hoc est quod dicitur Exodi xii, 40: 'Habitatio autem filiorum Israel, qua manserunt in Aegypto, fuit 430 annorum.' Adde nunc numero 40 annos peregrinationis in deserto, qui fluxerunt ab egressu ex Aegypto usque ad ingressum in terram Chanaan, habebis 470 annos jam dictos.
Itaque causa litteralis scribendi hujus libri fuit, ut creationis mundi historia a Mose coepta, ut Ecclesiae veteris continua propagatio ordine temporum non interrupto pertexeretur, utque divinae Providentiae fides in promissis praestandis toti mundo testata fieret.
Moralis causa fuit, ut in Josue daretur idea perfecti Principis, optime tam in Bello quam in pace Rempublicam gubernantis. Cicero Pompeium laudans quatuor dotes in Imperatore requirit, scilicet scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem et felicitatem. Hae omnes in Josue mirifice elucent. Unde Tertullianus, lib. III Contra Marcion. cap. xvi, censet Josue esse angelum illum ac ducem quem promisit Deus, Exodi cap. xxiii, dicens: 'Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui te custodiat in via, et introducat in terram quam paravi tibi; intende illi et exaudi eum, ne inobaudieris eum: non enim celavit te, quoniam nomen meum super illum est.' Angelum quidem eum dixit ob magnitudinem virtutum quas erat editurus, et ob officium Prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; Jesum autem, ob nominis sui futuri sacramentum.
S. Hieronymus in illud Apostoli, Constituas per civitates presbyteros, sicut et disposui tibi, ad Tit. cap. i, 5: 'Moyses, inquit, amicus Dei, potuit utique successores principatus filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem, sed extraneus de alia tribu eligitur Jesus, ut sciremus principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed vitae. At nunc cernimus plurimos hanc rem beneficium facere, ut non quaerant eos, qui possunt Ecclesiae plus prodesse, et in Ecclesia erigere columnas: sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam rogaverit, et, ut deterius taceam, qui ut clerici fierent, muneribus impetrarunt.'
Allegorica, ut in Josue pingeretur Jesus Christus debellans peccatum et omnem inferorum potestatem. Unde de Josue ita canit Tertullianus, lib. III Contra Marcion., in carm. cap. III:
Spiritus hunc Sanctus socium sibi nomine junxit, etc.
Nominis exemplum, Christi virtutis imago.
Vide nostrum Salianum, tomo II, anno mundi 2600, ubi omnia Josue facta Christo adaptat.
Tropologica et anagogica, ut in eodem repraesentaretur, qua ratione fidelis quisque ceu miles septem non gentibus, sed vitiis capitalibus animae debellatis, victor in terram viventium vincentibus promissam contendere debeat. Ita Origenes, Theodoretus, Rupertus. Hac de causa Josue, uti fide sua Jordanem divisit siccavitque, ac solem stitit, sic innocentia sua Mosen superavit; Moses enim Deum offendit ad aquas Contradictionis, adeoque a terra promissa exclusus fuit, ut in eam Israelem induceret innocens Josue, Num. cap. xx; nil enim in Josue culpatum fuit, sed laudata omnia, ac praesertim ejus erga Deum fides, fiducia, obedientia, religio, charitas, zelus, fortitudo, integritas, justitia, politia, paupertas, etc., quibus ipse meruit in Sanctorum catalogum referri in Martyrologio Romano, ad diem primum septembris, quo haec scribo.
Denique audi S. Augustinum, lib. XVIII De Civit. cap. xi: 'Moysi successit Jesus Nave, et in terra promissionis introductum populum collocavit ex auctoritate divina, debellatis gentibus, a quibus eadem loca tenebantur: Qui cum populum rexisset post mortem Moysi viginti et septem annos, etiam ipse defunctus est, regnante apud Assyrios octavo decimo Amynta, apud Sicyonios sexto decimo Corace, apud Argivos decimo Danao, apud Athenienses quarto Ericthonio.'
Quaestio 5: Quot annorum gesta complectatur hic liber?
Quinto quaeritur, quot annorum gesta complectatur hic liber. Respondeo: omnes fere consentiunt Josue per septem annos gessisse bella ad subigendam Chananaean, quae omnia hic describuntur. Inde secuta est pax, in qua quot annis superstes fuerit, et populum gubernarit Josue, non omnino constat. Variant enim Interpretes et Chronologi. Rabbi Moses enim censet Josue mox post bella obiisse; alii Josue post bella, pacis annos dant decem vel undecim, ita ut universim praefuerit populo annos septemdecim vel octodecim. Ita Genebrardus, lib. I Chronol., Salianus, Torniellus, Adrichomius, Arias et Lucidus; Josephus vero, lib. V Antiquit., cap. 1, in fine, Josue universim attribuit annos viginti quinque; Beda et Bellarminus, viginti sex. Hebraei autem, quos sequuntur Patres, ut Eusebius, lib. X Praepar.; Clemens Alexandrinus, lib. I Strom.; S. Augustinus, lib. XVIII De Civit. cap. XI; Sulpitius, lib. I Sacrae Hist.; Magalianus et Masius in cap. ult. Josue, eidem dant annos viginti septem. Quare cum Josue mortuus sit anno aetatis 110, ut patet cap. ult., vers. 29, sequitur eum ducatum populi suscepisse anno aetatis 83. Deme enim annos 27 ducatus ejus ab annis 110 vitae ejusdem, incides in annum initi ducatus 83. Quae harum sententiarum sit verior, indicabo cap. ultimo.
Porro Moses Genesim orditur a creatione Adae et mundi; finit vero eam in morte Joseph, quae contigit anno mundi 2310, a diluvio 633, ab Abraham 361. A morte vero Joseph usque ad exitum Hebraeorum ex Aegypto, et ducatum Mosis fluxere anni 144. Moses autem praefuit populo 40 annis. Ergo Josue ei immediate succedens, coepit imperare anno a creatione mundi 2494, a diluvio anno 837, ab Abraham 545, a Repromissione 470, a morte Joseph 184, qui fuit ante nativitatem Christi annus 1436. Vide Chronotaxim quam praefixi Pentateucho.
Interpretes
Scripsit in Josue Origenes homilias 36, qui more suo moralis est. Ad litteram scripsit Theodoretus, Procopius, et S. Augustinus Quaestiones triginta. Exstant tom. IV, post Quaestiones in Genesim totumque Pentateuchum.
Posteriori saeculo scripsit Rupertus, Lyranus, Hugo Cardinalis, Dionysius Carthusianus, Cajetanus, ac fuse et exacte Alphonsus Tostatus, Episcopus Abulensis. Nostro saeculo docte ac pie scripsit Andreas Masius, consiliarius Ducis Cliviae, et linguarum apprime peritus; sed hoc habet quod subinde vulgarem interpretem carpat, licet fere in rebus minutis. Habet etiam nonnulla minus sana vel sane sonantia, ut de cruce non adoranda, et de imaginibus in altari non collocandis, quae caute legenda et intelligenda sunt. Notavit ea D. Joannes Molanus in limine operis posteriori editione. Masius excellit in geographia et locis singulis terrae sanctae graphice describendis.
Masium secutus est Arias Montanus, qui in elegantia styli excellit. E nostris copiose commentatus est Cosmus Magalianus, docte et recondite Nicolaus Serarius, accurate Jacobus Bonfrerius.
Synopsis Capitis
Primo Deus apparet Josue, eumque corroborat ad invadendum Chananaaam. Secundo, vers. 10, Josue jubet populum parari in tertium diem, ut Jordanem transeat, ac Rubenitis et Gaditis praecipit ut caeteras tribus armati praeant, uti se facturos promiserant.
Textus Vulgatae: Josue 1:1-18
1. Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei: 2. Moyses servus meus mortuus est, surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israel. 3. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. 4. A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphratem, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester. 5. Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum; non dimittam, nec derelinquam te. 6. Confortare, et esto robustus; tu enim sorte divides populo huic terram pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. 7. Confortare igitur, et esto robustus valde; ut custodias et facias omnem legem quam praecepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dextram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis. 8. Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo; sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. 9. Ecce praecipio tibi, confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere; quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris. 10. Praecepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: 11. Praeparate vobis cibaria; quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 12. Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse ait: 13. Mementote sermonis quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. 14. Uxores vestrae, et filii, ac jumenta manebunt in terra quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, 15. donec det Dominus requiem fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertemini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea quam vobis dedit Moyses, famulus Domini, trans Jordanem contra solis ortum. 16. Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia quae praecepisti nobis, faciemus, et quocumque miseris, ibimus. 17. Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. 18. Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
Versus 1: Et factum est post mortem Moysi
1. 'Et factum est,' etc., 'ut loqueretur.' — Hebr. Et factum est, et locutus est, hoc est, et locutus est. To enim factum est redundat more Hebraeo. Unde Noster clare vertit: Et factum est ut loqueretur; 70 et copulat hunc librum cum fine Deuteronomii; illius enim acta ordine prosequitur: licet alioqui Hebraeis vau, sive et, sit initiale, tantumque notet libri exordium, ut dixi Ezech. cap. i, vers. 1, ad illa: 'Et factum est in trigesimo anno.'
'Post Mosis,' — post expletos triginta dies luctus, quibus Hebraei planxerunt mortem Mosis, Deut. cap. ult. 8; illis enim lugendum et quiescendum erat. Ita Abulensis, Serarius et Cajetanus, licet contrarium autumet Lyranus, Salianus et Masius Thalmudicos secuti, de quo cap. iii.
Quare cum Moses mortuus sit sub diem tertium februarii, ac deinde eum planxerint Hebraei per triginta dies, uti patet Deuter. cap. ult. 1 et 8, ac statim post planctum Josue sumpserit imperium populi vice Mosis, auctoratus et roboratus hic a Deo, hinc sequitur hanc apparitionem et confortationem ei factam sub diem tertium mensis primi Nisan; cujus decimo die Hebraei transierunt Jordanem, ut patet cap. iv, 19; ac 14 die celebrarunt Pascha, ut patet cap. v, 10.
'Ut loqueretur Dominus,' — per Angelum vices Dei gerentem, sicut et per Angelum locutus erat Mosi, eique legem dederat in Sina, ut patet Galat. cap. iii, 19. 'Angeli enim sunt administratorii Dei spiritus,' Hebr. i, 14. Quocirca quoties in veteri Testamento Deus dicitur apparuisse vel locutus esse, non ipse per se, sed per Angelum id praestitit, uti in Pentateucho ostendi. Porro Angelus hic locutus est Josue, vel locutione spiritali objiciendo menti ejus notiones verborum horum, eo modo ac si Josue Deum ipsum praesentem loquentem audisset, aut locutione corporali in assumpto corpore apparens et oretenus loquens ad Josue: utrumlibet enim est probabile. Josue ergo hic immediate a Deo per Angelum constituitur et auctoratur dux populi, ideoque ab eo per omnia eruditur, dirigitur, prosperatur victoriis, decoratur spoliis et regnis locupletatur: cum caeteri reges et principes a Deo non immediate, sed mediante electione populi vel optimatum constituantur.
Versus 2: Surge, et transi Jordanem istum
2. 'Surge,' — id est, eia age. Est enim vox hortantis, excitantis et animantis, non autem jubentis, ut in pedes se erigat.
'Quam ego dabo.' — Hebr. do, q. d. Ita certo dabo ac si jam darem, imo jam hoc ipso momento dare incipio.
Versus 3: Omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri
3. 'Omnem locum quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam' (Hebr. natatti, id est dedi, tradidi, hoc est, jamjam certissime tradam), 'sicut locutus sum Moysi.' — 'Omnem locum,' id est totam Chananaean, in quem pergebant Hebraei. Promisit Abrahae, Moysi et Hebraeis, Genes. cap. xv, 18; Exodi xxiii, 31; Deut. cap. xi, 9, et alibi saepe. Nunc Deus promissa praestat, ac per Josue Hebraeis eam possidendam tradit, quia summus illius mundique totius est Dominus. 'Domini enim est terra et plenitudo ejus, orbis terrarum et universi qui habitant in eo,' Psal. xxiii, 1.
Tropologice Origenes, hom. 1: Chananaaea nostra est concupiscentia, puta motus superbiae, irae, libidinis, gulae, impatientiae, acediae, avaritiae: quos si generose pugnando calcaverimus, nobisque subjecerimus, eis dominabimur duce Josue, id est, per gratiam Jesu Christi.
Rupertus vero hic cap. vi: Omnis locus, ait, est omne cor, vel omnis conscientia, quam calcat pes Jesu, id est, quae se calcandam subjicit pedibus Jesu instar Magdalenae; haec ergo est ipsius Jesu, haec est Salvatoris et sempiternae salvationis, ut eam Jesus, id est, Salvator et salus possideat. E contrario quos non calcavit vestigium pedis Jesu, id est, qui non sunt ei traditi et subditi, hi diabolo dati sunt, ac proinde non populus acquisitionis, sed perditionis filii sunt.
S. Bernardus autem subtiliter et pie serm. 15 in psalm. Qui habitat: 'Sperate, ait, in Domino, omnis congregatio populi; quemcumque enim locum calcaverit pes vester, vester erit: pes vester utique spes vestra est, et quantumcumque illa processerit, obtinebit; si tamen in Deum tota figatur, ut firma sit et non titubet.' Qui ergo sperat in Deum, omnia ab eo obtinebit, quia Deus id passim in Scriptura et Evangeliis promisit: quare cum ipse sit fidelissimus, promissa praestabit, cumque sit clementissimus et liberalissimus, non patietur vinci se spe nostra, sed eam superare sataget. Unde idem S. Bernardus, serm. 3 De Annunt.: 'Sola, ait, spes, apud te (Domine) miserationis obtinet locum, nec oleum misericordiae nisi in vase fiduciae ponis.'
Anagogice, Origenes per omnem locum accipit coelum, coelique gloriam et felicitatem: 'Lucifer, ait, sedem habebat in coelis; postea vero quam factus est Angelus refuga, si eum vincere potero et subjicere pedibus meis, si meruero ut Dominus meus Jesus conterat Satanam sub pedibus meis, consequenter locum Luciferi accipere merebor in coelis.'
Denique S. Franciscus: Calcare, ait, est contemnere; contemnit autem omnia, calcatque paupertas spiritus. Ipsa ergo est omnium Domina et mundi Regina, juxta illud: 'Fideli totus mundus divitiarum est.' Ita refert Lucas Waddingus in dictis et scriptis S. Francisci. Avarus enim, ait S. Bernardus, terrena esurit ut mendicus, pauper spiritu contemnit ut Dominus. Causam dat S. Cyprianus in Oratione Dominica, dicens: 'Qui renuntiavit jam saeculo major est honoribus ejus et regno, et ideo qui se Deo et Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat.' Et S. Chrysostomus, hom. 15 ad Populum: 'Sicut, ait, e summo montis vertice prospectantibus omnia pusilla, ac non solum homines et arbores, sed etiam urbes integrae et magni exercitus, formicarum instar super terram ire videntur: sic qui animo erecto in coelestia quasi in sublimi commorantur, iis omnia humana, potentia, gloria, opes ita minuta et exigua apparent, ut ne digna quidem judicent, quibus hanc immortalis animi nobilitatem applicent.'
Talis igitur est aquila, quae, ut ait Job, xxxix, 27: 'In arduis ponit nidum suum, etc. Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt:' nimirum 'mens fixa in coelo mundi ludibria ridet.' Talem se fuisse fatetur S. Gregorius cum religiosam vitam in monasterio ageret. Scribens enim ad Theoctistem, sororem Imperatoris, lib. I, epist. 5: 'Nihil, ait, in hoc mundo appetens, nil pertimescens, videbar mihi in quodam rerum vertice stare, ita ut in me pene impletum crederem, quod pollicente Domino ex Propheta didicissem: sustollam te super altitudines terrae. Super enim altitudinem terrae sustollitur, qui et ipsa quae alta et gloriosa praesentis videntur saeculi, per mentis despectum calcat.'
Versus 4: A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphratem
4. 'A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphratem, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum, erit terminus vester.' — Circumscribit hic Deus terram promissam trans Jordanem a tribus mundi plagis, ternos assignat terminos: ipsa enim Arabiam Desertam habet ad meridiem, Libanum et Euphratem ad septentrionem, mare magnum, id est, Mediterraneum ad occidentem. Omittitur quartus orientalis plagae terminus, videlicet Jordanis, quia non longe ab eo consistebat Josue, indeque Deus terram hanc ipse ostendebat.
'Libano.' — Septuaginta, Antilibano: sed idem est mons, qui versus mare Mediterraneum velut laxiore valle dividitur, et apud Tripolim Libanus, apud Sidonem Antilibanus dicitur, ait Strabo lib. XVI. Graece Antilibanus proprie idem est quod mons Libano oppositus: Antilibanus enim apud Sidonem ita curvatur, ut Libano opponi videatur. Unde S. Hieronymus in Locis Hebr.: 'Omnis regio, ait, quae est supra Libanum ad Orientem, respiciens circa regionem Damasci, quae cecidit in sorte tribus Manasse, Antilibanus appellatur.'
Porro Libanus Hebr. dicitur a Laban, id est albus, quod nive semper albeat in summitate; item a lebanon, id est thus, quod Libanus cedrorum, pinorum, cypressorum aliarumque resinosarum et thuriferarum arborum ferax sit, ait Masius et Adrichomius. Libanus enim est omnium Syriae montium maximus, altissimus, fertilissimus, amoenissimus, pulcherrimus. Hinc patet cur Ecclesiasticus, cap. xxxix, vers. 18, dixerit: 'Quasi Libanus odorem suavitatis habete, florete flores quasi lilium, et date odorem, et frondete in gratiam,' id est ad gratiam, gratis et amoenis frondibus; 'et collaudate Dominum, et benedicite Dominum in operibus suis.'
Item cur gloria Ecclesiae decori vel odori Libani comparetur. Isaiae cap. lx, vers. 13: 'Gloria Libani, ait, ad te veniet, abies et pinus et buxus.' Et cap. xxxv, vers. 2: 'Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron.' Et Osee cap. xiv, vers. 7: 'Germinabit sicut lilium, erumpet radix ejus ut Libani, erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.' Et Cant. cap. iv, vers. 8: 'Veni de Libano, sponsa mea.'
'Omnis Terra Hethaeorum,' — id est, Chananaaeorum. Est synecdoche. Ex una enim gente caeteras sex terram promissam incolentes intelligit, sicut alibi easdem vocat Amorrhaeos, qui ex hisce septem gentibus una tantum gens erat. Sic Gen. xxvii, vers. ult., Rebecca non vult ut Jacob filius suus accipiat uxorem de filiabus Heth, sive Hethaeam, id est Chananaean, uti explicatur cap. xxviii, 1. Ita Abulensis.
Porro Hethaaei progeniti et appellati sunt ab Hetheo, filio Chanaan, filii Cham, filii Noe, Genes. cap. x, vers. 15, et incoluerunt locum, qui ab ipsis dictus est Heth in regione Hebronis. Unde ab Hethaeis hisce Abraham emit speluncam duplicem in Heth ad sepeliendam Saram, Genes. cap. xxiii, vers. 26. Erant autem Hethaaei viri fortes, bellicosi et formidabiles, ut et nomen ipsorum indicat. Hethaaei enim Hebr. dicuntur Chittim, id est, conterentes et pavorem incutientes. Unde apud Hethaeos erant gigantes terribiles dicti Enacim, incolae Hebronis, Numer. cap. xiii, vers. 33. Hethaeus quoque erat Urias, miles fortissimus, quem David occidit gladio filiorum Ammon, ut uxore ejus potiretur, II Reg. xii, vers. 9. Hethaeos ergo hic prae caeteris gentibus Chananaeis nuncupat, quia hi ob robur suum erant formidabiles Josue et Hebraeis, q. d. Ne timeas Hethaeos, licet giganteos et pugnacissimos; ego enim illos domabo, tibique subigam. Ita Masius.
'Usque ad mare magnum, etc., erit terminus vester.' — Nota: Hi fuere ampli et vasti limites Chananaae a Deo Hebraeis promissi, sed eos omnes reipsa non obtinuere Hebraei, partim ob suam ignaviam, partim quia Deum suis sceleribus offenderunt, seque ejus promissis indignos reddiderunt, ut patebit Judic. ii, 20.
Versus 5: Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum
5. 'Sicut fui cum Moyse, ita ero tecum,' — te adjuvans, pro te pugnans, Chananaeos percellens, tibique subigens, ac dividens siccansque Jordanem, sicut Moses divisit siccavitque mare Rubrum. Chaldaeus vertit, sicut verbum meum fuit auxilio Moysi, sic erit verbum meum auxilio tibi, itaque passim ipse vertit, quando in Scripturis dicitur Deum mortalium rebus interesse, ad easve descendere, ut eis opituletur, idque facit ad insinuandam, ut videtur, generationem verbi a Patre aeterno. Unde et Patres, ut S. Justinus, Dialog. contra Tryphonem; Tertullianus, lib. II Contra Marcionem, et alii quos in Genesi citavi, docent in apparitionibus Dei, quae narrantur in veteri Testamento, semper apparuisse Filium, non Patrem, nec Spiritum Sanctum, hoc est Angelum in illis apparentem gessisse personam Filii, ut significaret eum quandoque in terram descensurum, et carnem assumpturum ad salvandum homines.
'Non dimittam, nec derelinquam te,' — nisi tu vel tui me prius derelinquant, uti dereliquit me Achan rapiens spolia e Jerichunte contra meum praeceptum, ideoque vos dereliqui ad tempus, ac caedendos tradidi Chananaeis incolentibus urbem Hai, cap. vii. Porro quod Josue, hoc omnibus fidelibus justisque Jesu Christi filiis promittitur. Unde Apostolus, Hebr. cap. xiii, vers. 5: 'Sint mores, ait, sine avaritia, contenti praesentibus; ipse enim dixit: Non te deseram, neque derelinquam.' Hinc etiam S. Augustinus et Concilium Tridentinum, sess. VI, can. 11, docent hunc esse stimulum justis: 'Ut magis se obligatos ad ambulandum in via justitiae sentire debeant; Deus namque sua gratia semel justificatos non deserit, nisi ab eis prius deseratur.'
Versus 6: Tu enim sorte divides populo huic terram
6. 'Tu enim (armis subiges, et subjectam) sorte divides populo huic terram,' — ut sis typus Jesu Christi, qui coelum aperuit, illudque electis suis distribuit.
Audi S. Chrysostomum, hom. in Acta, sub finem: 'Educite, ait, in bellum centum myriades, et unum sanctum, scimus quia plura operetur. Exiit Jesus Nave in bellum, et solus omnia operatus est strenue, et ita alii nihil proficiunt: multitudo, quando voluntatem Domini non facit, nihil differt ab his qui non sunt.' Et post pauca: 'Vellem, inquit, ut multitudine ornetur Ecclesia, sed multitudine probata: si autem hoc fieri nequit, saltem pauci illi probati sint; hoc videtis quod melius sit habere unum lapidem pretiosum, quam mille obolos.'
Hinc patet Josue a Deo electum in successorem Moysi, et ducem populi ob suam fidelitatem, probitatem et obedientiam, qua tum legi Dei, tum Moysi Domino suo obedierat. Unde S. Ephrem, tract. De Virtute, cap. ii: 'Jesus,' inquit, 'filius Nave, perfecta sua obedientia tantum donum promeruit, ut Moysis successor fieret: nimirum, qui bene suo superiori paret, rite aliis imperat, ideoque imperare meretur.'
Versus 7: Confortare igitur, et esto robustus valde
7. 'Confortare igitur, et esto robustus valde,' — Hebr. meod, id est nimis, hoc est valde; oportet enim pro lege et Deo ultra naturae vires conari, ut legem Dei supernaturalem impleamus; quod ergo nimis est naturae, hoc satis est gratiae et charitati. Ingenti ergo et coelesti robore opus est, ut concupiscentias, tentationes omniaque legi Dei adversantia vincamus, itaque totam Dei legem exsequamur. Qua de causa ter hic repetit Deus 'confortare, et esto robustus,' ut patet vers. 6, 7, 9, ut indicet eum trino summoque robore sanctissimae Trinitatis indigere.
'Ut custodias (mente) et facias (opere) omnem legem quam praecepit tibi Moses,' — Intelligit legem generatim latam, datamque toti populo a Mose in Sina, quae Deuteronomio ceterisque quatuor Pentateuchi libris continetur: non autem legem aliquam specialem Josue traditam, ut patet vers. 8. Dicit tamen speciatim: 'Quam praecepit tibi,' ut sciat Josue legem communem sibi praecipue, ut duci, esse impositam et commendatam a Deo, ac proinde illam sibi prae caeteris cordi et curae esse debere, ut eam ipse primus servet, ac deinde ab aliis servandam curet, idque faciat non tam verbis et minis, quam vita et gestis, ut videlicet ipse dux populo animata et oculata sit lex, uti Cyrus ait apud Xenophontem.
'Ne declines ab ea ad dexteram vel sinistram.' — Primo, declinare ad dexteram, est addere aliquid legi; ad sinistram vero, est aliquid ab ea demere, aiunt Hebraei et Vatablus. Secundo, Serarius: declinare ad dexteram, inquit, est legem ob spes et commoda praevaricari; ad sinistram vero, ob metum et minas eandem transgredi.
Verum dico esse Hebraismum, qui non aliud significat quam recta legis via incedendum esse, ut ab ea neutram in partem quis declinet, si ad coelum pertingere velit, sicut viatores rectam regiamque viam tenent, ut ad terminum viae perveniant, ne semitis vel diverticulis in speciem planioribus et brevioribus se ab ea abduci sinant, ne in avia abducantur, ac a termino aberrent, ut volentes tendere in Jerusalem, eant in Jericho. Sic enim peccatores volentes pergere in coelum, a via legis aberrantes, in fine vitae inveniunt se in gehenna et tartaro. Pro 'ab ea' Hebr. est mimmenu, id est 'ab eo,' quod scilicet lex praecepit: sed mimmenna ponitur pro mimmenna, id est, ab ea, scilicet min thora, hoc est lege. Est enallage generis.
'Ut intelligas cuncta quae agis.' — Hebr. ut intelligas omnia in quibus incedis, id est, omnia quae agis. Actiones enim et opera Hebr. vocantur viae, quia per illas quasi per vias tendimus ad felicitatem, coelum et Deum: ut intelligas, id est, ut prudenter agas; hoc enim est Hebr. taschil; sic saepe in Proverbiis prudentia vocatur intellectus, scientia, doctrina, sapientia practica, scilicet quae hominem ducit ad salutem, ideoque beat.
Versus 8: Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo
8. 'Non recedat volumen legis hujus (Deuteronomii et Pentateuchi, quem dedi Moysi) ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo,' — q. d. Legem Dei assidue animo oreque versato: Hebr. enim haga, significat meditari ita saepe et fervide, ut ex fervida meditatione verba legis quasi susurrando in ore nascantur et ebulliant; utque illa populum tibi subditum doceas. Hinc illud: 'Os justi meditabitur (id est, meditando, vel ex meditatione), loquetur sapientiam.' Innuit Principis esse populum docere legem Dei, uti fecit Moses in Deuteronomio, ac Jagello, princeps Poloniae, qui ore suo catechizando et concionando Polonos docuit fidem legemque Christi.
Sane haec pietas et hoc legis studium Josue ad tot tantasque victorias viam stravit, ut vere dixerit Rab. Simeon: 'Exemplum legis fuit vexillum Josue.'
'Diebus ac noctibus,' — scilicet per vices interpolatas, hoc est, frequenter, diligenter, assidue; continuo enim et semper meditari in lege Dei homini in hac vita est impossibile, utpote qui dormire, comedere, laborare debet. Quare nimis stricte R. Ismael rogatus a sororis suae filio, num post Mosen evolutum liceret sibi Graecorum scripta legere, respondit licere, dummodo id non faceret die vel nocte. Omne enim diei et noctis tempus dandum esse legi, juxta hoc Dei praeceptum.
'Tunc diriges (Hebr. tasliach, id est, prosperabis, fortunabis, felicem facies) viam tuam (id est, vitae tuae actiones), et intelliges eam.' — Hebr. taschil, id est, prudenter dispones eam, sive intelligens et prudens eris, uti dixi vers. 7. Nota hic junctam esse prudentiam cum prosperitate et felicitate, quasi matrem cum filia; prudentia enim actiones prosperat, saepe in hac vita, et semper in futura; nam eas semper dirigit ad felicitatem aeternam.
Versus 9: Noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus
9. 'Noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris.' — Quis enim timeat, Deo comite, imo duce? Quare hoc singulis imitandum est, ut satagant in omnibus quae agunt et destinant, Deum habere studii operisque sui ducem, ideoque ejus opem initio operis humili prece efflagitent, uti saepe monui. 'Si enim Deus pro nobis, quis contra nos?' Rom. viii. Praeclare S. Ambrosius, lib. II Offic. cap. 1: 'Vitam beatam efficient, inquit, tranquillitas conscientiae et securitas innocentiae.' Idem, lib. II De Jacob et vita beata, cap. vi: 'Perfecta, ait, virtus habet mentis tranquillitatem et stabilitatem. Perfectorum est enim non facile mundanis moveri, non turbari metu, non exagitari suspicione, non terrore concuti, non dolore vexari, sed quasi in littore tutissimo, adversus insurgentes fluctus saecularium procellarum mentem immobilem fida statione placidare.'
Versus 11: Praeparate vobis cibaria
11. 'Praeparate vobis cibaria,' — non manna; hoc enim quotidie cadebat e coelo, et quotidie colligendum erat, nec in alterum diem servari poterat; si enim servabatur, putrescebat, Exodi xvi. Sed pulmenta et carnes ex praeda regnorum Og et Basan, v. g. oves et boves ibidem captos mactate, coquite, salite, et in vasa condite.
Nota: adhuc pluebat Hebraeis manna e coelo; nam manna defecit demum decimo quinto die mensis, cum fruges novas Chananaaeae gustarunt et possederunt Hebraei, ut patet cap. v, vers. 12. Hinc ergo patet Hebraeos in deserto praeter manna (quod multi gulosiores fastidiebant, praesertim cum per octo et triginta annos assidue illud comedissent), aliis quoque cibis, ut carnibus, quibus deliciosa illa gens inhiabat, ut patet Num. cap. xi, vers. 13, usos fuisse, quos manna velut pani quasi obsonium adhibebant. Id patet ex eo quod cibos hosce emerunt a vicinis Idumaeis et Moabitis. Audi Deum Deuter. cap. ii, vers. 6: 'Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis.' Et vers. 27, Hebraei aiunt Sehon regi petentes ab eo transitum: 'Transibimus per terram tuam, publica gradiemur via, etc. Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur.'
Hinc et Deuter. xxix, 6, non de carne, sed de pane duntaxat et vino dicitur: 'Panem non comedistis, vinum et ciceram non bibistis.' Pientiores vero ex Hebraeis, aeque ac pauperiores in deserto ex solo manna vivebant, atque in eo gustabant carnes, pisces, ova, et quicquid gustare vellent, juxta illud Sapient. cap. xvi, vers. 20: 'Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de coelo praestitisti illis, sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.'
'Quoniam post diem tertium transibitis Jordanem.' — Quaeritur, quomodo hoc sit verum: nam cap. sequenti Josue misit exploratores in Jericho, qui praeter tempus itus et reditus per triduum latuerunt in montanis, ut dicetur cap. sequenti, vers. 22; quibus ad Josue regressis, ejus jussu Hebraei moverunt castra ad Jordanem, ibique haeserunt tres alios dies, ut patet cap. iii, vers. 1. Unde ut minimum sex dies intercesserunt ad transitum Jordanis. Quomodo ergo dicitur, 'post tertium diem?'
S. Augustinus hic, Quaest. I, putat Josue tempus tridui hic praestituisse non ex revelatione et certitudine divina, sed ex spe humana: sperabat enim eo tempore transitum fieri posse, si exploratores cito revertissent; sed eis tardantibus et non redeuntibus mutata fuisse Josue consilia.
Verum facilior et commodior responsio est, si dicamus hic esse hysteron proteron, missionemque exploratorum, adeoque totum caput secundum anteponendum esse huic praecepto Josue: voluit enim Scriptura promptam obedientiam et executionem Josue verbis jussuique Domini proxime subnectere, quomodo videlicet ipse mox totum populum ad transitum Jordanis a Domino praeceptum et praedictum comparare se jusserit; ac deinde cap. secundo redit ad ea quae praecesserunt, quibus scilicet Josue transitum hunc particulari ratione praemunivit.
Igitur hi tres dies, de quibus hic fit mentio, iidem sunt cum illis cap. iii, vers. 1, ubi dicitur Josue commoratus cum Hebraeis apud Jordanem per tres dies, ac postero die transiisse Jordanem. Ita Abulensis. Et sane haec sententia novo duci Josue majorem conciliat auctoritatem et gratiam apud suos populares, quae multum imminuta fuissent, si in primo ductu eum falsum vel spe sua frustratum vidissent; ac melius respondet promissioni Dei hic vers. 9 et caeteris.
Hic ergo fuit rei gestae ordo: Josue peracto tricenario luctu mortis Mosis, die tertia mensis primi Nisan, id est martii, excitatus roboratusque a Deo, capessit populi ducatum. Unde eodem die ex Setim, ubi degebat, mittit duos exploratores, qui explorent Jericho, quae a Setim, teste Josepho, distabat sexaginta stadiis, id est septem milliaribus Italicis, quae faciunt duas leucas Gallicas cum dimidia. Milliare faciunt mille passus: leuca est iter unius horae. Exploratores in Jericho excepti a Rahab, proditi, et quaesiti ab incolis, a Rahab occulte dimissi latuerunt in montanis per triduum: quare reversi sunt ad Josue sub finem diei sextae ejusdem mensis Nisan; quibus auditis Josue nocte proxime sequenti movet castra ex Setim ad Jordanem, ubi tres dies commorans jubet populum parare cibaria, exteraque ad transitum Jordanis; unde postero die, qui fuit decimus Nisan, divisum a Deo Jordanem sicco pede cum Hebraeis transit, ut patet toto cap. iii, et cap. iv, vers. 19: sequenti vero undecimo Nisan, Josue populum circumcidit in Galgalis, cap. v, vers. 2. Mox decima quinta die ad vesperam ibidem celebrant Pascha cap. v, vers. 10; cumque jam fruges terrae sufficerent alendo populo, deficit manna pluere, ibidem vers. 12; die decima quinta Nisan, Josue jussus a Deo circuit muros Jericho, per septem dies, ac tandem die septimo, qui fuit vigesima prima Nisan, clangentibus tubis corruunt muri Jericho. Hebraei eam ingressi succendunt, statuuntque aeternum anathema, salvant Rahab, quam Salmon filius Nahasson, princeps tribus Juda, sibi in uxorem adsciscit cap. vi, vers. 20 et seq.
Mystice, S. Augustinus, serm. 106 De Tempore: 'Quid est aliud, ait, dicere: Parate vobis cibum ad diem tertium, nisi, Trinitatis suscipite sacramentum? Post haec Jordane transito, quasi Baptismi completo mysterio, populus Israel terram repromissionis ingreditur.'
Et Rupertus hic cap. viii, censet haec allegorice impleta esse in Jesu Christo, quando die tertia resurgens Apostolis dixit: 'Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti,' q. d. Ego die tertia resurrexi a mortuis, idcirco vos in morte mea terna mersione baptizate in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, ut quomodo ego surrexi a mortuis per gloriam Patris, ita et vos in novitate vitae ambuletis.
'Et intrabitis ad possidendam terram.' — Hebr. larescet, id est ad haereditandum, velut avita praedia et haereditatem suam, ut scilicet terram Chanaan a Deo vobis datam jure quasi haereditario possideatis. Addit S. Augustinus, serm. 105 De Temp., Deum reddidisse Hebraeis Chananaean quasi jure debitam, eo quod illa, ut habet traditio, in divisione orbis obtigerit Semo filio Noe, sed ejus posteros ex illa expulerunt Chananaei. Unde Hebraei ex Sem prognati rursus eam hic repetunt, quasi sibi ex proavo suo debitam.
Versus 12: Rubenitis quoque et Gaditis
12. 'Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse ait.' — Hae tres tribus petierant a Mose portionem terrae cis Jordanem sitae, illamque ab eo obtinuerunt ea lege, ut ipsi cum caeteris tribubus pergerent trans Jordanem, easque armati praeirent ad debellandam Chananaean reliquam, ut eam inter se caeterae tribus dividerent. Promiserunt id tres tribus Mosi; Josue ergo hic promissum ab eis reposcit. Vide dicta Num. cap. xxxii.
13. 'Mementote.' — Hebr. zachor, id est memento, o trina tribus, vel meminisse, scilicet vos oportet. Est enallage, vel temporis vel numeri.
'Et omnem terram,' — hanc scilicet cis Jordanem, in qua consistimus, quae fuit Og et Sehon regum Amorrhaeorum, quam vobis Moses possidendam dedit.
14. 'Jumenta,' — pecora et pecudes. Haec enim vocant Hebr. mikne, Septuaginta ktene, id est possessio, opes, substantia, quae olim consistebat fere in pecoribus.
'Transite armati ante fratres vestros.' — 'Ante,' id est coram aliis tribubus, ait Masius. Simplicius alii 'ante,' scilicet ut caeteras tribus praecedatis, ut vertit Noster cap. iv, vers. 12. Sic enim eis animum addetis ad invadendam et possidendam terram trans Jordanem, sicut vos eam possidetis cis Jordanem.
'Omnes fortes manu.' — Licet enim Moses ab omnibus viris harum trium tribuum exegerit promissionem praecedendi caeteras tribus trans Jordanem, tamen permisit Josue successori suo libertatem evocandi ex eis quos vellet et quotquot forent utiles, vel necessarii. Josue ergo ex eis fortiores duntaxat evocavit, quia caeteris non indigebat, ac caeteri relinquendi erant domi ad tutelam terrae cis Jordanem sitae, ne a Chananaeis aliisque vicinis invaderetur.
Versus 17: Sicut obedivimus in cunctis Moysi
17. 'Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi.' — Patres horum saepe rebelles fuerant Mosi, ideoque exclusi fuere terra promissa, ac mortui in deserto; filii vero eorum obedientiores fuere Mosi, ideoque in terram hanc inducti sunt. Aut certe id dixerunt illi, qui in cunctis obedierant Mosi; si alii idem dixerint, qui subinde Mosi rebellarant, mentiuntur quidem, sed fatentur tamen se in cunctis Mosi obedire debuisse, ac simili modo sese deinceps obedituros Josue quasi novo duci spondent.
'Tantum sit Dominus Deus tuus tecum; sicut fuit cum Moyse.' — Haec vota sunt populi, fausta novo suo imperatori succlamantis, non vero conditiones imperii, q. d. Quod ad nos attinet, obediemus tibi in omnibus: caeterum optamus ut Deus, qui te Mosis successorem delegit, omnia tua secundet, sicut cum Mose eum fecisse scimus.
Ita factum. Unde Josue Hebraeis fuit quasi alter Moses.
Dux ergo et praeses uni Deo nitatur, eique per orationem et pietatem, innocentiam, obedientiam, sit gratus et familiaris. Audi Leonem Imperatorem aurea suo duci hac de re praecepta dantem in Tacticis, in Epilogo: 'Primum, quidquid dicturus facturusve es, a Deo principium habeat, nihilque sine illius commemoratione ac deprecatione agatur. Cur enim non principium rerum agendarum a Deo capiendum sit, cum Deus Pater noster, factor et inspector dictorum factorumque omnium, judex cogitationum omnium notionumque cordis, nullaque creatura abdita coram eo sit, sed omnia nudata et explicata ante oculos ejus sint, quemadmodum divinissimus Paulus loquitur? Itaque praeter sententiam ejus nihil a nobis agendum est.'
Aliam deinde causam diviniorem subjicit: 'Cognatio enim quaedam nobis cum illo est, talisque affectus qualis erga patrem esse debet. Nam illius munere in lucem aspectumque venimus, pro illo et vivere et mori debemus; benignitate illius alimur, in ipso vivimus, movemur et sumus: tantum illi obedimus, quantum subjecti praefecto, servi domino, magistratus regi; omnes illius sumus, qui omnem habet imperium; nobis per illum omnia subjecta sunt, tum animata, tum inanimata, nos vero illum colimus; universa bestiarum natura a nobis gubernatur, nos vero ab illo pascimur principe pastorum, qui nostra causa nostram naturam induit.' Vide plura, quibus idem stabilit et inculcat, ac demum sua Tactica ita de Deo et cum Deo concludit: 'Unde par est te, Imperator, supplici mente semper Deo preces adhibere, et in omnibus auctori salutis, pro iis quae maxime salutaria sunt, supplicare.'