Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josue mittit exploratores in Jericho: illos excipit, abscondit, dirigitque Rahab. Jerichuntini rem odorati, illos persequuntur; illi, vers. 9, cum Rahab supplice pacti fidem silentii, ejus domui salutem promittunt, ejusque signum dant funiculum coccineum. Dimissi ergo ab ea per funem fugiunt, vers. 15, latentque in montibus tres dies, ac tandem, vers. 23, ad Josue redeunt, narrant pavorem Jerichuntinorum, ac spondent de eis victoriam.
Textus Vulgatae: Josue 2:1-24
1. Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito, et dixit eis: Ite, et considerate Terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. 2. Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum: Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel, ut explorarent Terram. 3. Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens: Educ viros qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam; exploratores quippe sunt, et omnem Terram considerare venerunt. 4. Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me; sed nesciebam unde essent. 5. Cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt, nescio quo abierunt; persequimini cito, et comprehendetis eos. 6. Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae, operuitque eos stipula lini, quae ibi erat. 7. Hi autem qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Jordanis, illisque egressis statim porta clausa est. 8. Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait: 9. Novi quod Dominus tradiderit vobis Terram; etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores Terrae. 10. Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto, et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis. 11. Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester, ipse est Deus in coelo sursum, et in terra deorsum. 12. Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei; detisque mihi verum signum, 13. ut salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas, et omnia quae illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte. 14. Qui responderunt ei: Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus Terram, faciemus in te misericordiam et veritatem. 15. Demisit ergo eos per funem de fenestra: domus enim ejus haerebat muro. 16. Dixitque ad eos: Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes, ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram. 17. Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos. 18. Si ingredientibus nobis Terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos; et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam, congregaveris in domum tuam: 19. Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit. 20. Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos. 21. Et illa respondit: Sicut locuti estis, ita fiat; dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra. 22. Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti: quaerentes enim per omnem viam, non repererunt eos. 23. Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte; et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi, 24. atque dixerunt: Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.
Versus 1: Misit igitur Josue de Setim duos viros exploratores
1. 'Misit igitur Josue filius Nun' (Septuaginta Nave, sed corrupte: ex affinitate enim litterae Graece nu cum zeta, pro Noun corruptum est Naue) 'de Setim duos viros exploratores.' — Haec verba nectenda sunt versui 9, cap. 1, ac ponenda ante vers. 10. Est enim hic hysteron proteron, ut ibi dixi; Josue enim, excitatus et corroboratus a Deo ad invadendam Chananaean, illico id fecit, misitque exploratores in Jericho Jordani vicinam, ad eam primo subigendam. Quare: 'Misit igitur,' hoc est, miserat igitur, scilicet antequam juberet Hebraeos parare se ad transitum Jordanis post tres dies cap. i, vers. 10. Ponitur enim praeteritum perfectum pro plusquam perfecto.
Mystice S. Augustinus, serm. 106 De Temp.: 'Jesus, ait, duos exploratores mittit, quia verus Jesus daturus erat duo praecepta dilectionis. Quia et revera quid nobis aliud quos mittit verus Jesus, nisi ut diligamus Deum, diligamus et proximum. Dixit ergo Jesus: Praeparate vobis cibum, et estote parati ad diem tertium. Sicut enim tunc praeparatis cibis die tertio ventum est ad Jordanem fluvium: ita et nunc in Ecclesia Catholica assumptis spiritualibus cibis fidei, spei et charitatis, pervenitur ad Trinitatis mysterium, et ad Baptismi sacramentum.'
'De Setim.' — Setim erat in campestribus Moab juxta Jordanem et montem Nebo, ubi ante mensem mortuus erat Moses, Deuter. xxxiv. In Setim fornicatus est populus cum filiabus Moab et Madian, ibique Phinees Israelitam cum Madianitide fornicantem pugione confodit, Num. xxv. Et hoc loco dictae sunt arbores Setim, quarum ligna sunt omnium levissima, nitidissima et pulcherrima, et quae putredinem non sentiunt; unde ex iis cunctae tabulae arcae, tabernaculi et templi factae sunt.
'Duos.' — Rabbini dicunt, vel potius fabulantur hos duos fuisse Phinees et Caleb; sed quis credat Phinees jam Pontificem a Deo designatum, et Caleb auctoritate et annis gravem, ad tantum periculum electos? Praesertim cum Septuaginta Romae correcti eos vocent neaniskous, id est juvenes, et ita vocantur cap. vi, vers. 23, in Hebraeo.
'In abscondito.' — Hebr. cheres, id est, tacite, occulte; ita Chaldaeus: tum ne eos incarcerarent et occiderent hostes Jerichuntini; tum ne id scirent sui Hebraei, qui uti ante ann. 38 ob missos exploratores murmuraverant, ita nunc rursum facile murmurare potuissent. Adde in rebus arduis, praesertim bellicis, summa expeditionis saepe consistit in secreto arctissimo. Facile enim a civibus res secreta ad hostes emanat. Ita Cajetanus, Masius et Serarius.
Rabbini cheres interpretantur mutum vel surdum, aut figulum, quasi jusserit Josue exploratoribus ut se simularent surdos et mutos, utpote linguae Chananaaeorum ignaros; vel, ut alii, figulos, quodque ferrent vasa fictilia, quasi ea vendituri in Jericho. Sed haec sunt Rabbinorum commenta et fabulae. Verisimilius dicerent eos simulasse se esse rusticos. Sic enim exploratores solent ut rustici, qui libere urbes ingrediuntur, incedere, ac machinationes suas simulatione rusticitatis obtegere. Nam radix charas per schin significat non tantum tacere et obsurdescere, sed etiam arare et fabricare: cheres vero per sin significat testam et vas fictile.
'Considerate terram,' — non tantum Chananaean, sed Jordani vicinam, quam proxime transito Jordane invadere destino, an scilicet munita sit, an incolae sint bellicosi, an animati et parati ad praelium nobiscum ineundum, etc. Sic Leo Imperator suo belli duci ita praescribit in Tacticis, cap. xiii, num. 2: 'Exploratoribus et speculatoribus sedulo hostium statum exquires, qui notent illorum quanta multitudo, qualis acies: itaque te adversum eos praeparabis, ut ne subito ac de improviso invadare ab illis.' Et cap. xx, num. 178: 'Si quid clam hostes facere volueris, vel castra movere, vel aliquid aliud gerere, nulli hoc consilium, nisi uni alicui ex praefectis credas: talibus enim temporibus permulti sunt, qui remunerandi cupiditate consilia tua hostibus prodituri sunt.' Eodemque cap. num. 216: 'Quoniam venator bonus lupos et vulpes artificio venatur, sic et tu hostium speculatores solertia capies. Si enim extra vallum tuum custodias locaveris, deinde jusseris ut unumquemque ignotum teneant, et interrogent, neque dimittant priusquam praefecti nomen et contubernii unde sit, et tesseram ejus contubernii commemoraverit, et eos qui haec facere nequiverint exploraveris quinam sint, facile speculatores illorum invenies.'
Solerter quoque Vegetius, lib. III De Re milit. cap. ult., hunc exploratores deprehendendi modum suggerit: 'Cum explorator hostium, inquit, latenter aberrat in castris, omnes per diem ad tentoria sua redire jubeantur, et statim deprehenditur explorator,' quia non habet tentorium.
'Urbemque Jericho.' — q. d. Praecipue et prae aliis locis lustrate urbem Jericho. Id jubet, quia Jericho in regione illa erat urbs primaria Jordani vicinissima et munitissima. Similes phrases sunt III Regum xi, 1: 'Rex Salomon amavit mulieres alienigenas et (id est, sed praecipue) filiam Pharaonis.' Ps. xvii, 2: 'Eripuit eum de manu hostium, et de manu Saul,' scilicet praecipui et acerrimi sui persecutoris. II Reg. ii, 30: 'Defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Azaele,' omnium primario. Marci xvi, vers. 7: 'Dicite discipulis, et (id est, praecipue) Petro.'
Porro Jericho olim urbs fuit magna, populosa (unde et suum regem habuit, ut patet vers. sequenti), sita in regione campestri et pinguissima. Ibi balsamum, quod est liquor odoratissimus, praestantissimum provenit, nusquam alibi. Abundat rosetis, cannis mellis, palmetis, unde et civitas Palmarum appellata est: ut videatur fuisse mundi paradisus. Distat, teste Josepho, lib. V Belli, cap. iv, a Jordane sexaginta stadiis, hoc est, septem milliaribus Italicis cum dimidio, quae leucas Gallicas unius horae duas cum media efficiunt: distat a Jerusalem stadiis 150, hoc est milliaribus Italicis octodecim cum dimidio, quae faciunt leucas Gallicas sex cum quadrante. In Jericho hospitatus est et habitavit Elisaeus, IV Reg. ii. Ibidem Christus Zachaeum e sycomoro vocavit, Lucae xix.
Dicta est Jericho vel a iareach id est Luna, quod Lunae nascentis formam habeat planities illa, quae ambit Jerichuntem: ita Arias Montanus; vel a ravach, id est dilatare, quod in latissimo sita sit campo; vel a marcach, id est odor, quod suavissimum balsami, mellis, rosarum, etc., exspiret odorem. Ita Josephus, Masius, Pagninus.
Symbolice, Jericho typus est mundi, qui instabilis est, et mutatur ut Luna; ac latissimus est, et odoratas delicias suis amatoribus exhibet, sed quae illico instar odorum et vaporum evanescunt. Unde Jesus ex ea Zachaeum ad se advocavit, docens contemnere mundana, et ambire coelestia utpote praestantissima, et in aeternum duratura. Ita S. Gregorius, Rupertus et alii.
'Qui pergentes' (vel natatu, vel vado, ut innuitur vers. 7, vel scapha Jordanem transmittentes). 'Ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab.' — Pro meretricis hebr. est zona, quod et cauponariam sive tabernariam, ut vertit Chaldaeus et Rabbini, et meretricem significat. Meretricem hic vertunt Septuaginta, et cum talem eam nuncupet S. Paulus Hebr. xi, 30, fieri potest ut Rahab et cauponaria et meretrix fuerit. Saepe enim feminae marito carentes, quae publicis hospitiis dant operam, fornicationis subeunt periculum, aut certe suspicionem: licet noster Serarius in Tobiae vi, cap. i, Quaest. III, multis contendat illo aevo non fuisse in usu cauponas, nec hospitia publica.
Quare certum est Rahab meretricem fuisse, incertum an fuerit cauponaria. Prudenti sane consilio, Deique ductu exploratores hi domum Rahab adierunt, ubi occultissime latitarunt, utpote portae vicinam, et muro urbis adhaerentem. Erat ergo illa eis ad quiescendum et latendum, aeque ad effugiendum, si res posceret, opportunissima. Ita Arias, Vatablus, Masius et alii.
'Nomine Rahab.' — Rahab hebr. idem est quod dilatatio, vel se dilatavit, uti fecit haec, cum nupta Salmoni, Davidis, Salomonis, regum omnium, ipsiusque Christi effecta est mater, de quo paulo post plura. Porro Rahab hoc tempore fuisse inquit Torniellus quatuordecim, vel quindecim annorum, aeque ac ejus maritum Salmonem: nam sub annum aetatis centesimum genuerunt Boos, proavum Davidis, ut patebit in fine libri Ruth; sed hoc difficile est creditu: unde illud examinabo cap. vi, 25. Notat S. Hieronymus in cap. I Matth., in genealogia Christi non nisi infidelitate, vel luxuria infames nominari feminas, scilicet Ruth, Thamar et Rahab, ut qui, inquit, propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens omnium peccata deleret. Ita quoque S. Ambrosius, Chrysostomus, Euthymius et alii.
Excepit et Rahab exploratores Hebraeorum, illuminata et impulsa a Deo, quasi divini consilii in Chananaea fideli populo subigenda procuratores. Intellexit enim Deum in hac re velle uti sua opera, ac proinde velle ut ipsa eos exciperet, absconderet et dirigeret: quare ipsa debuit parere Deo, et cives impios patriamque suam Dei populo tradere, et ut ita dicam, prodere, sicut Abraham debuit Deo jubenti immolare suum Isaac.
Versus 3: Misitque rex Jericho ad Rahab
3. 'Misitque rex Jericho ad Rahab.' — 'Rex,' id est regulus, dux, princeps urbis Jericho. Tunc enim singulae urbes suos habebant reges, id est rectores et duces. Unde cap. xii, 9, triginta urbium triginta nominantur reges, quos Josue devicit. Rex ergo hos duos peregrinos censuit esse Hebraeos et exploratores: pavidis enim tempore belli omnes sunt suspecti; suspicionem auxit peregrina illorum vestis, lingua et mores.
Versus 4: Tollensque mulier viros abscondit
4. 'Tollensque mulier viros abscondit.' — Ex Hebraeo clare cum Vatablo sic vertas: Acceperat autem mulier duos illos viros, et abdiderat illum (id est, unumquemque illorum seorsim, ait Arias); abdiderat autem illos Rahab, antequam regii nuntii eos quaesituri advenirent. Cum audiit mussitare vicinos, duos illos peregrinos ad se divertentes esse exploratores, aut alio indicio, vel certe probabili suspicione conjecit, duorum horum ad se adventum regi nuntiandum fore. Quare conjiciens delationem hanc, metuensque inquisitionem et scrutinium domus suae, prudenter illud praevenit, et exploratores abscondit: ac forte regiis nuntiis ad scrutinium adventantibus, ipsa adhuc occultandis exploratoribus occupabatur; idque insinuat Noster, dum vertit: 'Tollensque mulier viros, abscondit.'
Porro Rabbini, quod est in Hebraeo, abdidit illum, in singulari, sic explicant, scilicet Rahab unum duntaxat absconderit, scilicet Caleb; Phinees enim ei responderit: 'Ego sum sacerdos; sacerdotes vero, quippe Angelorum similes, si volunt, aspectabiles sunt; si nolunt, cerni nequeunt.' Itaque solum Caleb, non vero Phinees a Rahab fuisse absconditum arbitrantur; sed haec Rabbinorum commenta, solita sunt fabulonum istorum figmenta. Probabilius Philo, non ille celebris, sed Biblicarum antiquitatum scriptor obscurus (Hebraeus tamen), ait hos exploratores fuisse duos filios Caleb, scilicet Cenez et Seeniamian. Unde id habeat, ignoro.
Versus 5: Nescio quo abierunt
5. 'Nescio quo abierunt.' — Mentitur vafra mulier. Calvinus hic ei id vitio tribuit, sed ita ut virtuti hospitalitatis admixtum, ei non fuerit ad culpam imputatum. Sed hic est error in Deum blasphemus. Facit enim Deum quasi caecum, qui sinat sibi obduci velarique oculos, ut vitium non videat; aut malorum symmysten et socium, qui vitia non censeat esse vitia, neque ea vitio vertat.
Fuit tamen mendacium hoc non perniciosum, sed officiosum, ideoque veniale, praesertim in femina rudi et pagana, quae sibi persuadebat mendacium hoc casu esse licitum, imo honestum, utpote necessarium ad salvandos hospites. Nec id mirum, cum olim Plato, Origenes, S. Hieronymus, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, Cassianus, aliique plures tam Christiani, quam Gentiles, censuerunt mendacium subinde esse licitum, illoque utendum esse quasi helleboro, uti ostendi in mendacio obstetricum, Exodi i.
Porro Abulensis hic, Quaest. XXX, censet Rahab a Deo motam fuisse ad peccatum veniale, scilicet ad mendacium hoc officiosum. Deus enim, inquit, potest movere hominem ad peccandum venialiter, propter magnum bonum, quod inde sequitur, et ne in majora peccata incidat. Simili modo, inquit, si quis alterum quaerat ad mortem injustam, et alius simplici mendacio ejus vitam conservare possit, debet conservare, et si mentiri recusaverit, alius injuste peribit.
Verum haec sunt falsa et paradoxa. Deus enim nullius peccati potest esse auctor, cum sit summa puritas, veritas et sanctitas. Rursum, mentiri non licet, etiamsi inde totius mundi salus sequeretur. Non enim sunt facienda mala ut eveniant bona, ait Apostolus, nec mendacium necessarium est ad salvandam alterius vitam; potest enim quis in tali casu uti amphibologia: et si necessarium esset, non tamen mentiri liceret, quia mendacium intrinsece malum et peccatum est, quod nullo casu facere licet.
Dices: Hoc mendacium erat in exitium suae gentis, quam prodebat Hebraeis hostibus; ergo erat perniciosum. Respondeo, mendacium hoc fuisse quidem damnosum Chananaeis et Jerichuntinis; tamen quia Rahab Dei instinctu certo sciebat illos ob sua scelera a Deo esse proscriptos et exitio addictos, adeoque Hebraeis cum suis possessionibus deditos, non debuit illa, nec potuit nisi improbe patrocinari causae injustae Jerichuntinorum, et causae, belloque justo et pio Hebraeorum adversari, ac Deo ipsi reluctari. Quin vero ut Deo obediret, cordata admodum fide et pietate, mortis discrimini fortissime et sanctissime se objecit, ut ab ea merito eam laudet Apostolus, Hebr. xi, 31, et operibus hisce justificatam esse asserat S. Jacobus cap. ii, vers. 25. Quare ipsa illuminata tactaque a Deo, a libidine sua per poenitentiam et castitatis propositum ad Deum sese convertit, factaque est Hebraea et sancta, adeoque hoc generoso hospitalitatis actu, quo Hebraeis ingressum in Chananaean patefecit, se nobilitavit, Hebraeosque sibi adeo devinxit, ut ob hanc ejus beneficentiam Salmon, princeps tribus Juda, eam in conjugem acceperit, ex eaque prognati sunt omnes principes et reges Juda, ac tandem Christus ipse, ut patet Matth. 1, ubi ipsa nominatur, et prae aliis feminis ponitur in genealogia Christi: quia videlicet fuit alienigena et meretrix, et quia de populo Dei optime merita. Licet enim esset alienigena, tamen jam conversa ad Judaismum duci potuit in uxorem a Judaeo principe. Talium enim connubia non vetantur Deuter. vii, 3, sed alienigenarum duntaxat persistentium in idololatria, ut patet ibidem vers. 4.
Hebraei tradunt Rahab hac fide et pietate promeruisse, ut octo Prophetae et Sacerdotes ex ejus stirpe procrearentur, scilicet Jeremias, Helcias, Suraias, Maasias, Baruch filius Nerie, Hanameel, Sellum, Ezechiel et Haldam. Fuit Hanameel filius Sellum, patruelis Jeremiae. Rursum iidem numerant novem feminas gentiles, quae maritis Hebraeis nubentes, vel Hebraeis adhaerentes, ab iis conversae fidelem magnamque sobolem procrearent, scilicet Agar Aegyptiam, uxorem Abrahae; Aseneth, uxorem Joseph; Sephoram Madianitem, uxorem Mosis; Sephoram et Phuam obstetrices, quae infantes Hebraeorum a caede Pharaonis servarunt, Exodi i, 15; Pharaonis filiam, Rahab, Ruth et Jahel.
Porro S. Augustinus, lib. Contra mendacium, cap. xv: 'Quod scriptum est, inquit, Deum bene fecisse cum Hebraeis obstetricibus, et cum Rahab Jerichuntina meretrice, non ideo factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines Dei misericordes fuerunt. Non est itaque in eis remunerata fallacia, sed benevolentia: benignitas mentis, non iniquitas mentientis.'
Versus 6: Operuitque eos stipula lini
6. 'In solarium.' — Hebr. gag, id est tectum, ut vertit Chaldaeus et Septuaginta, quod in Judaea erat planum, ut in eo ambulare, cubare, sedere liceret. Vide dicta Deut. xxii, 8. Dictum solarium, quia soli expositum. Tropologice Origenes, hom. 3 in Josue: 'Haec, inquit, susceptos eos in superioribus collocat, atque in editis et excelsis fidei constituit sacramentis. Nemo enim qui a Jesu mittitur, invenitur deorsum et humi jacens, sed in superioribus permanet.'
'Operuitque eos stipula lini.' — Hebr. in linis ligni, sed Hebraei lina ligni vocant lina lignea, sive quae lignescunt, puta lina, quae integra canna constant, quod Latine Latinus interpres clare expressit, vertens stipula lini. Nam ligni nomen Hebraei tribuunt etiam plantis, ut junco, hyssopo, lino, quae calamo suo sensim durescunt et lignescunt, ut patet III Regum iv, 33. Temere ergo Masius hic carpit nostrum Interpretem. Illi enim favent Chaldaeus et Josephus, qui vertunt, lini fasciculos. Et Pagninus vertens, culmos lini, et Tigurina vertens, cauliculos lini. Hic versus explicat versum 4. Pluribus id probat Serarius hic Quaest. XXV.
Versus 9: Novi quod Dominus tradiderit vobis Terram
'Elanguerunt:' — Hebr. namoggu, id est, instar cerae liquefacti sunt, dissoluti et tabefacti sunt: pavor enim ingens liquat, enervat et dissolvit omne robur, omnesque animae et corporis vires. Chaldaeus, fracti sunt; Vatablus, consternati sunt metu vestri, hoc est panico terrore acti quasi colliquescunt. Septuaginta, vers. 11, vertunt exestemen, id est, obstupuimus, extatici facti sumus, extra nos rapti defecimus, emoti sumus e mente nostra. Pavor enim facit inopes consilii, emotae mentis, et quasi amentes.
Versus 10: Quos interfecistis
10. 'Quos interfecistis.' — Hebr. hecharamthem, id est anathema fecistis, anathematizastis, id est velut anathema, id est hostiam Deo et justitiae vindictaeque divinae consecratam immolastis et occidistis. Vide dicta Levit. cap. xxvii, vers. 28.
Versus 11: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in coelo sursum et in terra deorsum
11. 'Dominus enim Deus vester ipse est Deus in coelo sursum, et in terra deorsum,' q. d. Deus vester solus est Deus verus, qui coelum et terram aeternis regit imperiis, et ubivis locorum operatur ea quae voluerit. Hebr. enim est Elohim, quae vox significat Deum qua gubernatorem rerum omnium. Sensus est, q. d. Cum Deus verus pro vobis pugnet, nec Chananaei, nec quis alius illi vobisque obsistere poterit, aut vos possessione terrae hujus arcere, uti sat arguit illis injectus a Deo pavor, qui eos alioqui fortissimos, imbelles et enerves reddidit. Chaldaeus vertit, 'et quod Dominus Deus vester sit Deus, cujus divinitas est in coelo supra, et dominatur super terram subter.' Hoc est quod ait Moses Deuter. xxxiii, 26: 'Ascensor coeli auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes, habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna; ejiciet a facie tua inimicum, dicetque: Conterere;' ubi plura hac de re dixi.
Rahab ergo partim ex miraculis et prodigiis, partim ex Dei illustratione, cognovit idola Chananaaeorum esse deos falsos fictosque, solum autem Deum Hebraeorum esse Deum verum (Hebr. enim est Jehova), ideoque in eum credidit, speravit, dilexit, ac poenitens peccatorum suorum veniam ab eo flagitavit, itaque justificata est, uti docet Apostolus, Hebr. cap. xi, vers. 31, et Jacobus cap. ii, 25.
Versus 14: Anima nostra sit pro vobis in mortem
14. 'Anima nostra sit pro vobis in mortem,' — hoc est, pereat anima nostra, id est, pereamus nos, Deus nos perdat, vel terra nobis dehiscat, si vobis Hebraei nocuerint. Jurant enim, uti petierat Rahab, juramento exsecratorio, ut patet vers. 17. Sciebant enim id Josue et Hebraeos ratum habituros, imo illi pro tanto hospitalitatis, qua aditus in terram promissam pandebatur, officio, gratias acturos, ac majora beneficia illi relaturos. Sciebant pariter legem Dei jubentis omnes Chananaeos occidi, non intelligi de ea quae tam amice Hebraeos exceperat, eisque viam in Chananaean ad tot victorias aperuerat. Hoc enim eis epiikia dictabat; Chaldaeus vertit, anima nostra traditae sunt pro animabus vestris.
Clare Vatablus: 'Animas nostras pro vobis morti devovemus, praestituros nos beneficium et fidem tibi;' quod sic explicat, q. d. 'Servabimus vos etiam, si nobis sit moriendum.' Sed prior explicatio est germanior.
'Faciemus in te misericordiam et veritatem.' — 'Veritatem,' id est aequitatem et fidelitatem, ut vertit Vatablus, officium scilicet officio reddendo, et fidem salutis quam tibi dedimus, reipsa praestando. Est enim veritas justitiae, uti est loquelae, ut bonum quod vere promisimus, vere praestemus, de qua ait Joannes in Evang., cap. viii: 'Ille (diabolus) in veritate, id est, in fide et obedientia Deo promissa, non stetit.' Et in III Epist.: 'In veritate ambulas.' Et alibi: 'Dominus aspiciet veritatem.' Et: 'Universae viae Domini misericordia et veritas.'
Versus 15: Demisit ergo eos per funem de fenestra
15. 'Demisit ergo eos per funem de fenestra.' — Sicut Paulus Damasci e fenestra demissus est in sporta, cujus hi exploratores fuere typus et figura, Actor. ix, 25.
'Domus enim ejus haerebat muro.' — Septuaginta: 'Quoniam domus illius erat in muro, et in muro ipsa habitabat.' Quod Romae quoque et alibi fit, ubi summa est pax: nam tempore belli id periculosum est; per domos enim muro haerentes exploratores, hostesque ipsi secure in urbem ingredi et egredi possunt.
Versus 16: Ad montana conscendite
16. 'Ad montana conscendite,' — quasi ad avia et remota. Mystice Origenes: Apostolis, ait, jussit Christus coelestia praedicare, quasi dicat: Nolite per valles incedere, humilia et dejecta refugite, excelsa et sublimia docete.
'Innoxii erimus a juramento hoc quo adjurasti nos' (ita jurare fecisti, sive ad quod nos adegisti. Ita Pagninus et Vatablus).
Versus 18: Funiculus iste coccineus
18. 'Si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus.' — Ita legunt Hebraea, Chaldaea, Septuaginta et Romana, sine negatione; Complutenses tamen et alii legunt cum negatione: Signum non fuerit. Sensus ergo est, q. d. Innoxios non praestabimus, fidemque nostram liberabimus ab hoc juramento, quo juravimus te tuosque servare, si funiculum istum alligaveris ad fenestram, ut ex eo quasi signo domum tuam omnes Hebraei a caeteris internoscant, sciantque illam esse quam servaturos nos juravimus. Ita Vatablus.
Verum quia Hebr. nekiim, id est innoxii, potius significat immunes et obligatione juramenti solutos, sive, ut vulgo dicunt, deobligatos, ut patet vers. 17 et 20: hinc ex Hebraeo hic videtur esse sensus, q. d. Juramento nostro liberi solutique erimus, si duo quae jure exigimus non servaveris. Exigimus enim primo, ut funiculum istum nobis pro signo des, tuam esse domum; secundo, ut tuos cognatos omnes in tuam domum congreges, itaque sciamus esse tuos, non alienos; si haec duo non servaveris, juramento nostro nos soluti erimus: sin servaveris, eo obligatos nos censebimus, illudque sancte servabimus. Unde Complutenses aliique, ut dixi, per negationem legunt: Innoxii erimus, etc., si signum non fuerit funiculus iste.
'Funiculus (Hebr. funis) iste coccineus.' — 'Iste,' scilicet qui hic se oculis nostris offert. Alii: 'Iste,' scilicet quo nos per murum demisisti, ut idem funis crassior, quo exploratores e manu Chananaeeorum liberat, Rahab quoque eorum liberatricem de manu Hebraeorum liberaret. Exploratores dant signum funis, quod petierat Rahab vers. 12, quodque antequam a muro demitterentur dare debuissent, sed id eis ob periculum turbatis animis tum non occurrebat, cum omnes ad periculi fugam per securam e fenestra demissionem toti intenderent.
'Coccineus.' — Dei providentia id factum, ut per eum, utpote rubeum, Christi sanguis repraesentaretur. Unde S. Ambrosius lib. V De fide, cap. v, censet Rahab hoc coccineo fune significare voluisse passionem Christi, cujus fide et meritis liberabatur a morte animae et corporis. Audi eum lib. V De fide, cap. iv, sub finem: 'Vidit hoc meretrix, et quae in excidio civitatis remedia desperaret salutis, quia fides vicerat, signa fidei atque vexilla Dominicae Passionis attollens, coccum in fenestra ligavit, ut species cruoris mystici, quae foret mundum redemptura, vernaret. Ita foris Jesu nomen fuit praeliantibus ad victoriam, intus species Dominicae Passionis periclitantibus ad salutem. Unde quia intellexit Rahab coeleste mysterium, dicit Dominus in psalmo: Memor ero Rahab et Babylonis scientium me.'
Sic et S. Augustinus in Psalm. lxxxvi: 'Memor ero, inquit, Rahab. Quae est ista? Meretrix illa in Hiericho, meretrix quae suscepit nuntios, et alia via ejecit, quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte haberet signum sanguinis Christi. Salvata est ibi, et Ecclesiam gentium significavit. Unde Dominus superbientibus Pharisaeis dixit: Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedunt vos in regno coelorum. Praecedunt, quia vim faciunt. Impellunt credendo, et ceditur fidei, nec obsistere potest quisquam, quia qui vim faciunt, diripiunt illud.'
Sic et S. Hieronymus, epist. 2 ad Nepotianum, multis docet coccineum esse symbolum sanguinis Christi, aeque ac charitatis ignitae, qua ardebat Rahab. Et Origenes hic hom. 4: 'Sanguis Christi est signum redemptionis,' inquit, 'in domo Rahab, id est in Ecclesia.'
'Et omnem cognationem tuam,' — puta non solum parentes, sed avunculos, materteras, patrueles, imo et affines, scilicet cognatorum uxores et cognatarum maritos; hi enim per uxores et maritos pertinebant ad Rahab, ejusque censebantur cognati. Negat hoc Abulensis, Quaest. LV, eo quod vers. 13, Rahab solos fratres suos et sorores petierit liberari. Sed immerito, nam nomine fratrum et sororum nepotes et cognati apud Hebraeos intelliguntur; quos enim ibi fratres vocavit, hic cognatos vocat.
Versus 19: Sanguis ipsius erit in caput ejus
'Sanguis ipsius erit in caput ejus.' — 'Sanguis,' id est, culpa sanguinis sui effusi in ipsummet recidet, q. d. Ipse sua culpa peribit, non nostra, quia pacta non servavit.
20. 'Mundi,' — id est, liberi et juramenti obligatione soluti.
21. 'Dimittensque,' — puta valedicens eis, v. g. dicendo: 'Ite in pace,' vel 'Pax vobiscum;' jam enim funiculo eos per murum dimiserat: hic ergo dimissis valedicit.
Versus 22: Manserunt ibi tres dies
22. 'Pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies,' — non integros, sed dimidiatos vel inchoatos. Nam die tertio mensis Nisan sive martii, missi a Josue lustrarunt Jericho, et hospitati sunt apud Rahab; sed cum illico eorum adventus nuntiatus esset regi, illeque eos inquiri juberet, Rahab eadem nocte eos per murum demisit: demissi et dimissi latuerunt in montanis ad tres dies, scilicet die quarta, quinta et sexta Nisan, sed inchoata; nam die sexto ad vesperam redierunt ad Josue.
Quare non videtur verum, quod scribit Josephus, eos post ingressum suum in Jericho, sequentem diem totum insumpsisse in exploranda Jericho, sic enim proditi et capti fuissent, et satis ex Rahab intellexerunt metum statumque urbis, ut tanta lustratione non esset opus, praesertim in tanto periculo, omnium oculis in eos intentis. Nam ob viciniam Hebraeorum omnes Jerichuntini erant consternati, et quasi exanimati, ut ait Rahab: quare urbem suam clauserunt et arctissime custodierunt, singulos ingredientes exacte inspiciendo et examinando, ac nominatim peregrinos, eorumque nomina ad regem deferendo, uti fieri solet singulis diebus ad vesperam in urbibus, quae vicinum hostem metuunt.
Si quis nolit hisce temporis angustiis arctari, malitque tres dies integros latebrarum accipere, dicat exploratores a Josue fuisse missos, venisseque in Jericho, non tertio die Nisan, post expletos triginta dies luctus ob mortem Mosis; sed ante eos expletos die primo Nisan, ita ut secundo die Jerichuntem explorarint, tertio die redierint, latuerintque in montibus tres integros dies, ac die sexto reversi sunt ad Josue. Ita ex Lyrano et Masio Salianus.
Versus 24: Timore prostrati
24. 'Et timore prostrati.' — Hebr. timore liquefacti. Vide dicta vers. 9.
Interpretatio allegorica et tropologica Rahab
Allegorice S. Augustinus, Origenes, Rupertus: Rahab, inquiunt, repraesentat Ecclesiam Gentium: Primo, quia sicut ipsa, ait Rupertus, cap. x, prius erat prostibulum daemoniorum et lupanar idolorum, sed ex infideli et incesta per receptionem exploratorum Hebraeorum facta est fidelis et casta: sic gentes idololatrae et impurae, per receptionem Apostolorum, factae sunt Christianae et sanctae.
Secundo, sicut Rahab per funiculum coccineum, sic Ecclesia per sanguinem Christi salvata est.
Tertio, Rahab servavit omnes cognatos, itaque, ut videtur, omnes ad fidem et cultum veri Dei Hebraeorum adduxit; unde et Rahab hebr. idem est quod dilatatio: sic Ecclesia per omnes gentes se dilatavit. Quarto, extra domum Rahab omnes occisi sunt: sic extra Ecclesiam omnes pereunt, nullique salus conceditur. Quinto, Rahab justificata est per fidem et hospitalitatem, sic et Ecclesia per fidem et charitatem.
Tropologice, Rahab est omnis peccatrix et poenitens instar Magdalenae, quae per Josue et exploratores, id est, per Jesum et viros Apostolicos, ex luxuriosa, fit casta et sancta, ideoque ab excidio gehennae servatur, imo et alios servat, dum eisdem poenitentiam et puritatem suo verbo et exemplo persuadet.