Cornelius a Lapide

Josue III


Index


Synopsis Capitis

Jordanem miraculose divisum, duce arca foederis praeunte, sicco pede transeunt Hebraei.


Textus Vulgatae: Josue 3:1-17

1. Igitur Josue de nocte consurgens movit castra; egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israel, et morati sunt ibi tres dies. 2. Quibus evolutis, transierunt praecones per castrorum medium, 3. et clamare coeperunt: Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes: 4. sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium, ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam; et cavete ne appropinquetis ad arcam. 5. Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia. 6. Et ait ad sacerdotes: Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos. 7. Dixitque Dominus ad Josue: Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sum. 8. Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea. 9. Dixitque Josue ad filios Israel: Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri. 10. Et rursum: In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergezaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum. 11. Ecce arca foederis Dei omnis terrae antecedet vos per Jordanem. 12. Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus. 13. Et cum posuerint vestigia pedum suorum, sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient: quae autem desuper veniunt, in una mole consistent. 14. Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum. 15. Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat), 16. steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe, quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent. 17. Populus autem incedebat contra Jericho; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.


Versus 1: Josue de nocte consurgens movit castra

1. Igitur Josue de nocte consurgens movit castra, — scilicet finiente, puta in crepusculo matutino, Hebraice enim est, manicavit mane. Ita Septuaginta; vel, ut Chaldaeus, in aurora. Ita Noster quoque accipit noctem cap. vi, vers. 12. Non enim nox obscura, sed aurora lucifera apta est movendis castris et expeditionibus bellicis. Discat hic princeps et belli dux non stertere in multam lucem, sed ante solem in aurora surgere, juxta illud Homeri:

« Non decet noctem totam dormire virum consiliarium. »

Hebraei censent hanc noctem sive auroram fuisse nona die Nisan, sive martii. Asserunt enim Mosen mortuum fuisse die septima februarii, et die septima martii sequentis, nempe sub finem triginta dierum luctus, Dominum allocutum Josue, et eodem die promulgationem factam populo de parandis cibis; quinta vero die ejusdem mensis missos fuisse exploratores, et octavo die ipsos reversos; nona autem die filios Israel profectos a Setim venisse ad ripam Jordanis, ac decima die Jordanem transisse.

Verum aptior est ordo, si dicamus Mosen mortuum sub diem tertiam februarii; inde post triginta dies luctus, sub diem tertiam martii, Deum excitasse Josue ad Chananaaam invadendam. Quare Josue eodem die misisse exploratores, qui post triduum, die sexto martii, ad vesperam redeuntes ad Josue, illum animarunt ad Chananaeos perculsos aggrediendum. Josue ergo postero mane diei septimae castra movit ad Jordanem, ac per praeconem edixit ut omnes pararent se ad transitum Jordanis, post tres dies futurum. Pararunt se ergo per dies tres, scilicet septimum, octavum et nonum, ac decimo die Jordanem transierunt, ut dixi cap. 1, vers. 11.

Et morati sunt ibi tres dies — jam dictos, parantes se ad transitum. Haec verba non sunt in Hebraeo, Septuaginta et Chaldaeo hoc versu, sed sequenti, ex quo noster Interpres ea huc transtulit claritatis causa.


Versus 2: Quibus evolutis

2. Quibus evolutis, — id est, ad finem tendentibus, puta sub vesperam diei nonae.


Versus 3: Quando videritis arcam foederis

3. Quando videritis arcam foederis, — in qua Deus residebat super propitiatorium et Cherubim, indeque dabat oracula Exodi, xxv, 10. Deus ergo hic in arca residens praeibat castra, et Jordanem divisit, ac populum sicco pede per eum traduxit.

Et sacerdotes stirpis Leviticae (ex Levi patriarcha prognatos) portantes eam. — Licet enim in peregrinatione per desertum arcam portarent Levitae, puta Caathitae, uti jusserat Deus Num. iv, 15, tamen in re gravi et miraculosa portabant eam sacerdotes, uti hic ad findendum Jordanem, et cap. vi, ad prosternendos muros Jericho, et ad inferendum eam cum majestate in magnificum Salomonis templum recens ab eo aedificatum, III Reg. viii. Perperam ergo Sigonius, libro V De Repub. Hebr. cap. IV, per sacerdotes stirpis Leviticae hic intelligit Levitas. Minus recte quoque Chaldaeus vertit, Sacerdotes et Levitas.

Vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes. — Hebraea, Chaldaea, Septuaginta, ibitis post eam, scilicet arcam; sed arca portabatur a sacerdotibus; eos ergo sequendo sequebantur pariter arcam.


Versus 4: Sitque spatium cubitorum duum millium

4. Sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium, — seu pedum trium millium, qui efficiunt quinque stadia, hoc est medium milliare Italicum, et insuper centum quinque et viginti passus, quod est iter Sabbati, ait Josephus, lib. XX Antiq. cap. vi; stadium enim est octava pars milliaris: milliare autem faciunt mille passus; quare quinque stadia continent sexcentos viginti quinque passus.

Quaeres, cur tantum interstitium inter arcam et populum praecepit Deus? Respondeo primo, religionis et reverentiae causa; arca enim Deum repraesentabat, imo eum quasi gestabat, qui iter in terram promissam Hebraeis pandebat, ac quasi dux praeibat. Secundo, ut omnes commodius arcam, et miraculum divisi per eam Jordanis eminus cum admiratione, exultatione et gratiarum actione Deum glorificantes conspicerent, quomodo scilicet a sacerdotalibus pedibus aquae diffugerent, exaresceret alveus, medias per undas via sterneretur, ait Serarius; atque, ut ait S. Augustinus, Quaest. III, ne si tam grande populi agmen post arcam proximum pergeret, non eam omnes praeeuntem viderent, neque nossent qua sequerentur. Utramque hanc causam assignat Josue, dum statim subdit, « Ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini, etc. Et cavete ne appropinquetis ad arcam. » Ex hoc autem praecepto factoque intelligendum relinquitur, quod columna illa nubis, quae movendis castris solebat signum dare, illaque motu suo praeire, iterque ostendere, jam evanuerat, nec amplius apparebat: alioqui enim ipsa more suo castra hic praeivisset, non arca. Ita S. Augustinus, Abulensis, Hugo, Lyranus, Cajetanus, Arias, Dionysius et alii. Mystice in Josue, id est Jesu Christi ducatu, nulla est nubes, nulla caligo umbratica, sed aperte veritas, quam attulit arca foederis, id est, lex nova.

Alias causas addit Masius, nimirum quod alveus Jordanis esset duorum millium cubitorum, ut arca alveum hunc in adversa ripa egrederetur, cum Judaei eumdem in citima ripa ingrederentur. Verum Geographi terrae sanctae asserunt Jordanem circiter triginta cubitos duntaxat in latitudine continere.

Rursum, ut significaretur duo millia annorum effluxura ab hoc Jordanis transitu usque ad nativitatem Christi; sed errant in computu: nam fluxere tantum anni 1456, ut patet ex Tabula Chronographica, quam Genesi praefixi.

Porro R. Salomon censet hic duas fuisse arcas, scilicet arcam foederis et arcam continentem ossa Joseph, eo quod Hebr. sit benau plurale; sed errat, tum quia in Hebraeo legendum est alio puncto beno, in singulari, id est inter eam, scilicet arcam, uti legit Noster, Septuaginta et Chaldaea; tum quia etiamsi legas benau, illud quidem est affixum nominis pluralis, sed significans rem singularem; alioqui enim dicendum fuisset benchem, id est inter eas, scilicet arcas, uti norunt Hebraei. Mystice arca significat humanitatem Christi, a cujus praestantia et perfectione nos peccatores longissime distamus.


Versus 5: Sanctificamini

5. Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini, — lotione vestium et secubitu, q. d. Lavando vestes et abstinendo ab uxoribus mundate vos, et religiose comparate ad trajectionem Jordanis tam admirabilem et divinam. Haec enim sanctificatio, sive lustratio corporalis fuit rudis illius saeculi priscique populi, quae typus fuit lustrationis spiritualis per contritionem et poenitentiam a Christo inducendae. Hinc eadem lustratio praecepta fuit Hebraeis, cum eis Deus daturus esset legem in Sina, Exodi cap. xix, 10, et cum prostraturus esset muros Jericho hic cap. vi, vers. 13, et cum David a Samuele in regem deligendus foret, I Regum xvi, 5, et alibi. Interius vero « sanctificamini, » excitando firmam fidem, et spem obtinendi a Deo ea quae ipse promiserat. Unde subdit: « Cras enim Dominus faciet mirabilia. »

Disce hic continentiam et castitatem vocari sanctitatem, quia ipsa purificat animam et corpus. Hinc Apostolus ait, I Thess. IV, 4: « Ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione. » Et I Corinth. vii, ait de virgine: « Ut sit sancta corpore et spiritu. »

Cras enim faciet Dominus mirabilia, — scilicet Jordanem dividet, siccabit, sistet, attollet, ut vos traducat. Loquitur Josue aeque ac Moses instinctu et jussu Dei, non ut princeps, sed ut Propheta, ac ut talis a Deo auctoratus imperat sacerdotibus res sacras vers. seq., ut scilicet arcam tali ritu transferant, quod ut merus princeps licite facere non potuisset. Nam, ut docet S. Ambrosius epist. 13 ad Marcellinam sororem, Imperatori cura murorum, Episcopo cura sacrorum a Deo commissa est. Sed audi eum generose Valentiniano Imperatori, ecclesiam pro Arianis petenti intonantem: « Noli te gravare, Imperator, ut putes te in ea quae divina sunt, imperiale aliquod jus habere. Noli te extollere, sed si vis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum est: Quae Dei Deo, quae Caesaris Caesari. Ad Imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem Ecclesia. Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum. »


Versus 8: State in Jordane

8. Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea. — Pro partem hebraice est קצה katse, id est finem, extremitatem, per quam Masius intelligit ulteriorem ripam, q. d. Cum transgressi fueritis Jordanem, consistite in ejus extremitate juxta adversam ripam, donec populus transeat, et seniores lapides e Jordane tollant ponantque in monumentum hujus transitus. Unde et Pagninus vertit, cum veneritis ad finem aquae Jorden, in Jorden stabitis.

Serarius vero accipit citeriorem (hanc enim significat קצ kets, vers. 12) ripam, q. d. Cum primum attigeritis aquas Jordanis, ibi subsistite, donec diviso Jordane sensim defluat aqua, ac relinquat alveum siccum, per quem transcatis ad adversam ripam, ut dicitur vers. 13.

Ego inter utrumque medius incedo, ac cum Serario citeriorem quidem ripam accipio, verum ita ut non in ea, sed in medio Jordanis subsistere sacerdotes jubeantur. Nam non in ripa, sed medio Jordanis constitisse sacerdotes diserte asseritur vers. ult., et cap. IV, vers. 10. Hebraeum enim katse proprie significat sectionem et partem a toto praecisam; haec enim jam est totius finis et extremitas, atque hac de causa Noster et Septuaginta semper hic katse vertunt partem: nam radix קצה katsa significat praecidere, abscindere, detruncare, extrema succidere. Sensus ergo est, q. d. Cum veneritis ad katse, id est, ad sectionem Jordanis, ubi scilicet Jordanis sectus jam finitur, atque utrimque sua extremitate jam secta terminatur, ingredimini hanc ejus sectionem, sive partem jam sectam, atque in medio ejus subsistite, tum ut populus fidenter transeat, videns arcam et sacerdotes in medio Jordane jam fisso siccoque intrepidos consistere, nec metuat aquarum post arcae transitum in alveum suum reditum et revolutionem; tum ut ibidem lapides duodecim erigantur, et alii duodecim tollantur erigendi in Galgalis, ad monumentum perpetuum miraculosi hujus transitus. Unde hebraice ad verbum est: Cum veneritis ad sectionem Jordanis, in Jordane (medio) subsistite. Rationem dat noster Serarius: Congruum erat, inquit, ut arca eo loco subsisteret, ubi maximum erat periculum, ut tanto fidentius totus populus pertransiret. Si enim arca in alterutra ripa substitisset, vereri potuissent timidiores, ne salva arca, ipsi in medio alveo aquis in suum locum redeuntibus obruerentur.

Hic igitur rei gestae fuit ordo: Sacerdotes cum arca praecesserunt agmen populi per duo cubitorum millia versus Jordanem; cumque ipsi ad eum pervenissent, aquasque pedibus tangerent, illico aquae quasi arcam, vel potius Deum in arca residentem venerantes fugerunt; Angelus enim eas illico dissecuit, alveumque siccavit: per eum ergo perrexere sacerdotes usque ad medium alvei jam siccati, ibique constiterunt, donec totus populus transiret, et lapides jam dicti tollerentur, et in monumentum erigerentur: populus enim per alveum tuto secureque transibat, non dubitans se fore ab aquis immunem, ubi ab iisdem immunes esse videbat sacerdotes et arcam.

Divisio ergo Jordanis facta per Josue, partim similis fuit divisioni maris Rubri factae per Mosen, Exodi xiv, 22, ut ibi ostendi; partim dissimilis et major: nam primo, illa facta est per virgam Moysi super mare extensam, haec vero per arcam Deum vehentem, quae proinde nobilior erat virga Mosis. Secundo, ibi Angelus divisit mare sub initium noctis, sed ventus ab eodem inductus, illius jam divisi alveum tota nocte flando siccavit, ut sub auroram illud sicco pede transirent Hebraei: hic vero Angelus dividens Jordanem, illico eumdem siccavit, praesertim quia is exiguus erat et arenosus. Tertio, ibi aquae maris ab Angelo divisae, in montes quasi erectae constiterunt immotae, quia mare ipsum non fluit, sed in eodem loco immotum consistit: hic vero Jordanis fluens assidue aquas in Jordanem divisum defluebat; quare Angelus illas colligere, et in montes altiores erigere debebat, ne alveum jam siccatum invaderent et obruerent.

State in ea, — intrepidi, quia Deum in arca praesentem habetis protectorem, ut hac animositate reliquum populum animetis, et corroboretis ad transitum: state ergo, quia vobiscum stat Deus.


Versus 10: Dominus Deus vivens in medio vestri est

10. In hoc scietis quod Dominus Deus vivens (Hebraice אל חי el chai, id est, fortis vivens) in medio vestri est. — Qui scilicet vivus, agilis, vegetus, omnia vivificans, vegetans et roborans, divina sua industria, providentia et omnipotentia, vos per Jordanem transvehet, traducetque illaesos, salvos et incolumes.


Versus 13: Aquae exscindentur

13. Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient (hebr. יכרתון iiccaretun, id est exscindentur, hoc est ita defluent et deficient, ac si funditus exscisae essent). Quae autem desuper veniunt (de novo affluent), in una mole consistent. — Hebraice, in uno acervo stabunt, hoc est in novum acervum, et quasi montem sensim ex novae semper aquae affluxu crescentem et intumescentem, attollentur. Hinc patet sacerdotum pedibus quasi repulsas Jordanis aquas sese dissecuisse, ut iis aditum panderent. Sacerdotibus autem haec vis data fuit a Deo, propter arcam quam portabant: arca enim erat scabellum pedum Dei sedentis super Cherubim et propitiatorium, quod erat quasi operculum arcae, super illam instar sedis et throni expansum, ita ut arca subjecta esset quasi scabellum pedum ejus, juxta illud: « Adorate scabellum pedum ejus, » id est, adorate et veneramini arcam, Psal. xcvii, vers. 5. Vide dicta Exodi xxv, 10, ubi dixi arcam allegorice significasse humanitatem Christi, propitiatorium vero ejus divinitatem; symbolice vero arcam repraesentare B. Virginem et Sanctos. Hi enim sunt quasi arca Deum in se continens, ac proinde ab eis fugiunt aquae tum deliciarum, tum tribulationum hujus mundi.


Versus 15: Jordanis ripas alvei sui tempore messis impleverat

15. Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat. — Hebraice, tempore novarum frugum. Erat enim tunc dies decimus mensis primi Nisan, qui partim martio, partim aprili respondet, quo in Palaestina, utpote regione calida, maturescunt segetes aliquae, praesertim hordeaceae, adeoque tempus messis ibidem a Nisan incipere patet Levit. xxiii, 10; Exodi xiii, 4; Deut. xvi, 1; Josue cap. v, vers. 11.

Ripas suas impleverat. — Septuaginta, Jordanis autem implebatur secundum totam ripam suam.

Verum quia hebr. על al, et secundum et supra significat, hinc secundo vertas: Et Jordanis implebatur, id est, exundabat super omnes ripas suas, uti vertit Masius et Vatablus, et ita vertit Noster I Paral. xxii, 13, q. d. Jordanis tunc erat maximus, nec poterat capi alveo suo. Solet enim Jordanis tempore messis exundare, sive quod ea singularis fluminis istius sit natura, sive quod, ut communis habet opinio, e montibus Jordani vicinis nives per aestum solis liquatae copiosam in eum aquam effundant. Ita Abulensis, Masius, Arias. Idem accidere Tigri aeque ac Nilo docet Eccli. cap. xxiv, vers. 35.

Tempus hoc exundationis Jordanis elegit Deus huic trajectui Hebraeorum, ut tanto singularius esset beneficium, quanto admirabilius erat miraculum.


Versus 16: Steterunt aquae in loco uno

16. Steterunt aquae descendentes in loco uno. — Hebr. in acervo uno; Chald. in utre uno; Septuaginta, in una concretione vel congelatione (aquae enim stabant quasi conglaciatae instar montis crystallini), et ad instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom (ita Hebraea, Septuaginta, Romana. Male ergo Complutenses et alii legunt Edom), usque Sarthan — id est, ab Adom (quae usque ad Sarthan, scilicet pertingit, et fines suos extendit) usque ad Bethahara, ubi Hebraei Jordanem transibant. Nam Hebraice est ab Adom, vel in Adom (hebraea enim quaedam legunt באדום beadom, id est in Adom, quaedam מארום meadom, id est ab Adom) urbe, quae est a latere, vel ad latus Sarthan. Sic et Septuaginta in Regiis et Complut. Unde mirum est in Romanis pro Sarthan legi Cariathiarim, id est, urbs sylvarum; nisi dicas ita dictam quoque fuisse Sarthan ob vicinas sylvas. Sensus ergo est, q. d. Aquae Jordanis arcae Dei praesentia repulsae, cum continuo novae affluerent, adeo intumuerunt et quasi in montem excreverunt, ut mons ille in altum sublatus a loco trajectus, qui inde dictus est Bethabara, id est domus, hoc est locus, transitus, remote et procul apparuerit illorum locorum incolis usque ad urbem Adom ignobilem, sive usque ad locum Sarthan tam celebrem (Sarthan enim est ad latus urbis Adom), hoc est usque ad lacum Genesareth, sive mare Galilaeae, quod et Tiberiadis dicitur, ut fuse probat hic Masius ex III Regum IV, 12, ubi Sarthan dicitur opposita esse Jezrahel, quae vicina erat civitati Bethsan, sive Scythopoli: mare autem Galilaeae terminabat Scythopolim.

Apparuit ergo hic aquarum mons ex Bethabara usque ad Sarthan et mare Galilaeae, quod est spatium viginti leucarum sive horarum.

Imo ex Hebraeo videtur hic esse sensus, quod aquae hae Jordanis intumescentes non tantum apparuerunt, sed et continua serie intumuerint a Bethabara usque ad Sarthan, q. d. Aquae Jordanis, arcae Dei aspectu repulsae, cum assidue novae affluerent, et hae rursum mox ab Angelo retrorsum repellerentur, ipsa hac repulsa refluxerunt, atque hoc refluxu suo tam longo tractu intumuerunt, quantus est a Bethabara usque ad Sarthan, puta per viginti leucas, sive quantus fere est a mari Mortuo, hoc est a lacu Asphaltite (juxta illum enim est Bethabara), usque ad mare Tiberiadis. Unde Hebraea et Chaldaea habent, steterunt aquae usque ad Sarthan: ita Masius. Nimirum Deus omnium opifex, qui terminum ponit aquis, easdem quovis muro adamantino fortius hic retinebat.

Minus recte Adrichomius hic fingit aliud Sarthan juxta Bethabara, in quo scilicet Hebraei Jordanem trajecerunt, indeque mons ille aquarum Jordanis visus intumuerit usque ad Adom.

Symbolice, Rupertus censet hic repraesentari spatium temporis, quo Hebraei possessuri erant terram promissam, scilicet a trajectu Jordanis sub Josue in Bethabara, usque ad Adom et Sarthan, id est, usque ad Titum et Romanos, qui eos ob occisum Jesum Christum mactarunt, afflixerunt, expulerunt: Adom enim hebraice idem est quod rubra, Sarthan vero idem, quod tribulatio eorum.

Tropologice, fidelis a transitu Jordanis, id est, a baptismo, debet intumescere, id est, crescere in patientia et virtute usque ad Adom, id est, effusionem sanguinis et martyrium, ac Sarthan, id est, arctationem et tribulationem extremam. Cum ergo tribularis, o Christiane, animos sume ac dilata; nondum enim usque ad Adom, id est, usque ad sanguinem restitisti, ut fecit Christus et Martyres. Cogita quanta passi sint S. Laurentius, S. Vincentius, S. Euphemia, S. Febronia caeterique Martyres, et parum tibi videbitur quicquid pateris.

Quae autem inferiores erant, in mare solitudinis — in lacum Asphaltitem, in quem conversa fuit Sodoma et Pentapolis post coeleste incendium —, quod nunc vocatur Mortuum (eo quod nullum animal vivum alat, sed omnia viventia in illud illata illico moriantur), descenderunt. — Jordanis enim recte labitur in hoc mare, eoque absorbetur et quasi evanescit.


Versus 17: Populus incedebat contra Jericho

17. Populus autem incedebat contra Jericho, — (male nonnulli legunt, contra Jordanem: nam « contra Jericho » habent Hebraea, Chaldaea, Septuaginta et Romana). Hic locus, in quo Hebraei sicco pede transierunt Jordanem a Deo divisum, hebraice dictus est Bethabara, id est domus, hoc est locus, transitus, ubi S. Joannes Baptista baptizabat, ibique Christus ab eo baptizatus est, Joan. cap. 1, vers. 28 (vide ibi dicta): nimirum, ut quo loco baptismus primum isto Hebraeorum trajectu fuerat adumbratus, eodem quoque primum perficeretur a Joanne. Transitum enim Jordanis baptismum praefigurasse docet S. Augustinus, serm. 106 De Tempore: sicut enim Josue Hebraeos per Jordanem traduxit in terram promissam, sic Jesus suos fideles per baptismum traduxit in coelum. Hinc et S. Hieronymus in Locis Hebr. litt. B: « Bethabara, inquit, ubi Joannes in poenitentiam baptizabat: unde et usque hodie plurimi de fratribus, hoc est de numero credentium, ibi renasci cupientes, vitali gurgite baptizantur, » uti S. Basilius ex Cappadocia profectus est ad Jordanem, in eoque baptizatus.

Porro Arias, pag. 265, censet Bethabara eumdem esse locum cum Bethbera de quo Judic. vii, 24, id est domus frumenti vel comestionis, id est, locus fertilis ob aquarum Jordanis viciniam et irrigationem; unde juxta illum Hebraei fruges terrae comederunt cessante manna, Josue v, 11 et 12.

Et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, — donec totus populus secure et sine metu transiret, ut ostenderetur populo miraculum hoc transitus fieri virtute Dei, qui Dominus et princeps erat foederis (tabularum duarum Decalogi) arca contenti, cujus foederis compos populus, non tantum pervio, sed et sicco omnino uteretur Jordanis alveo. Hoc est quod canit Psaltes Psalm. cxiv, 7: « Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? A facie Domini (super arcam residentis) mota est terra, a facie Dei Jacob. »

Moraliter Origenes, homil. 4: « Sacerdotum ministerio, ait, deducitur populus ad terram repromissionis. Et quis hodie in sacerdotibus tantus ac talis est, qui in illo ordine mereatur adscribi? Si enim sit aliquis talis, cedent ei flumina Jordanis, et ipsa elementa verebuntur; pars aquarum fluminis retrorsum resiliet, pars vero in mare salsum rapido cursu effugiet. » Et inferius: « Beati qui appropinquant arcae, id est, Deo; sed memento quod scriptum est: Qui approximant mihi, approximant igni pios illuminanti, impios adurenti. »

Accincti. — Hebraice הכן hachen, id est firmando, scilicet se in eodem vestigio, hoc est firmiter, pede fixo. Chaldaice fixe, aut recte, et sic uti coeperant. Ita Arias; Tigurina, de industria: Septuaginta, Aquila et Symmachus, parate, ad transeundum; Masius, parando, scilicet populo transitum: licet enim hachen sit verbum infinitivi hiphil, tamen apud Hebraeos haec verba saepe capiuntur pro adverbiis, ut patet Osee cap. v. 2, et cap. IX, 9; Jonae cap. IV, 4; Isaiae cap. XXXI, 6, in Hebraeo.

Omnisque populus per arentem alveum transibat. — Hebraice, et omnis Israel transibat per aridum, usque dum absolvisset omnis populus transire Jordanem. Sic et Septuaginta, Chaldaea, Vatablus, Masius et alii.