Cornelius a Lapide

Josue IV


Index


Synopsis Capitis

Jubet Josue duodecim lapides erigi, tum intra, tum extra Jordanem ad perpetuam transitus Hebraeorum memoriam.


Textus Vulgatae: Josue 4:1-25

1. Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue: 2. Elige duodecim viros singulos per singulas tribus; 3. et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. 4. Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de singulis tribubus, 5. et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israel, 6. ut sit signum inter vos: et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes: Quid sibi volunt isti lapides? 7. respondebitis eis: Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israel usque in aeternum. 8. Fecerunt ergo filii Israel sicut praecepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israel, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. 9. Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam foederis; et sunt ibi usque in praesentem diem. 10. Sacerdotes autem, qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. 11. Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. 12. Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses: 13. et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho. 14. In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret. 15. Dixitque ad eum: 16. Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Jordane. 17. Qui praecepit eis, dicens: Ascendite de Jordane. 18. Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant. 19. Populus autem ascendit de Jordane, decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra Orientalem plagam urbis Jericho. 20. Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, 21. et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis: Quid sibi volunt lapides isti? 22. docebitis eos, atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Jordanem istum, 23. siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis; 24. sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus: 25. ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.


Versus 3: Tollant duodecim lapides de medio Jordanis

3. Praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, — non praecise ex loco pedum, sed ex loco vicino. Nam versu 4 dicunt: « Ite ante arcam, etc., et portate inde singuli singulos lapides, » nimirum duodecim, ut significent duodecim tribus Israel juxta eos Jordanem siccum transisse. Hebr. addunt hachen, id est firmando, sive stato fixoque pedes, ut dixi cap. iii, vers. ult. Septuaginta to hachen referent ad lapides. Unde vertunt parietes, scilicet durissimos, qui durent ad multa saecula, ut Noster transtulit.

Quos ponetis in loco castrorum, — in Galgalis, ut patet vers. 19 et 20.


Versus 6: Ut sit signum inter vos

6. Ut sit signum, — et trophaeum victi a vobis vinctique quasi Jordanis, indeque totius Chananaae, quod scilicet duodecim tribus Deo duce flumen hoc, indeque totam terram promissam miraculose superarint; secundo, ut sit signum easdem tribus a Deo conscriptas esse cives et incolas, adeoque haeredes ejusdem terrae; tertiam causam dat vers. 25: « Ut discant omnes terrarum populi fortissimam Dei manum. » Quartam ibidem: « Ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore, » ac posteros vestros doceatis Deum timere, amare et colere, qui tanto prodigio vos in hanc terram induxit, et inductos conservabit, quamdiu in ejus fide et cultu perstiteritis: quando autem ab eo defeceritis, ab ea expellet, uti illos expulit per Babylonios, ac deinde per Titum et Romanos. Disce hic quam rigide Deus exigat beneficiorum suorum memoriam, et gratos iis praemiet, ingratos iis privet et puniat.

Cras, — id est, deinceps futuris saeculis. Hebraei enim per cras significant tempus futurum, sicut per heri et nudiustertius praeteritum. Est synecdoche et catachresis.


Versus 9: Duodecim lapides in medio Jordanis

9. Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo. — Hinc patet hos lapides non fuisse positos in ulteriori ripa Jordanis, ut contendit Masius, sed in medio Jordanis. Ita enim constanter vertit Noster et Septuaginta. Positi autem sunt iisdem de causis quibus priores extra Jordanem in Galgalis, ut scilicet Dei gloria et rei gestae veritas omnibus saeculis testata fieret, ac lapides hi ferientes assidue oculos Hebraeorum, mentibus eorum Dei beneficentiam, omnipotentiam, timorem et reverentiam jugiter repraesentarent. Positi autem videntur Dei, si non jussu, ut priores in Galgalis, certe instinctu, licet id Scriptura non exprimat. Poterant vero lapides isti esse monumentum, ac conspici notarique ab iis qui in ripa consisterent, praesertim decrescentibus aquis, quia erant lapides grandes, et Jordanis aquae purissimae maximeque perspicuae esse perhibentur, ait Abulensis et Arias. Denique non videntur lapides hi praecise in medio Jordanis collocati: ibi enim aegre videri potuissent, sed versus ripam, ubi conspici poterant. Nam to in medio idem est quod sub medium, versus medium, non longe a medio.

Hos lapides designasse videtur S. Joannes Baptista, dicens, Matth. iii, 9: « Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. » Joannes enim baptizabat in Bethabara, ubi Jordanem transierant Hebraei. Erant enim hi lapides figura gentium, ignorantia Dei et errorum fluctibus obrutarum; sed tandem de imo vitiorum et tenebrarum alveo ad Ecclesiam, et filiorum Dei gloriam, a Joanne et Christo per baptismum suscitandarum. Ita Rupertus, Abulensis, Magalianus hic, ac Remigius, Anselmus et alii in cap. iii Matth., et Pineda in Job 1, vers. 1, num. 38.

Denique Cajetanus opinatur hos duodecim lapides in unum acervum fuisse congestos. Verisimilius Abulensis, Serarius et Magalianus censent seorsim singulos fuisse erectos, ut innuit hic Scriptura, idque ad repraesentandum duodecim tribus Israel, quae per Jordanis alveum sicco pede transierant.

Porro jussit Deus statui hoc monumentum divisi Jordanis, quia fuit opus admirabile et divinum. Celebrant historici Euphratis divisionem, quam primo fecit Semiramis; secundo, Cyrus; tertio, Alexander Magnus. Cyrus enim Babylonem expugnavit, Euphratem, qui eam interfuit, in fossas plurimas derivando, ac per siccum Euphratis alveum in urbem milites immittendo, teste Herodoto, lib. III, et Xenophonte lib. VII. At quot mensibus in his fossis effodiendis laboratum est? quantis impendiis? a quot hominum millibus? Josue vero Jordanem, inferendo duntaxat in eum arcam foederis, illico divisit siccavitque, ac per eum tricies centena millia hominum, cum tot millenis gregibus ovium, boum, asinorum, camelorum, equorum, curruum, etc., paucis horis traduxit, ac eodem die cum omnibus perrexit in Galgala, qui locus distat a Jordane quinquaginta stadiis, teste Josepho, lib. V Antiq. 1, hoc est sex milliaribus Italicis, id est, sex millibus passuum, et insuper ducentis et quinquaginta passibus.

Simili modo Elias pallio suo percutiens Jordanem eum divisit, ac per divisum sicco pede transiit: idem fecit Eliseus IV Reg. Vide hic quanti Deus faciat suos fideles et sanctos, utpote qui in eorum gratiam flumina secet, et elementa caetera commutet. Simili modo sub finem mundi Angelus siccabit Euphratem, ut reges per eum transcant, Apoc. xvi, 12.

Allegorice, transitum Jordanis apposite Origenes, Rupertus et Theodoretus, ac S. Gregorius, homil. 26 in Evang., applicant sacramento Baptismi et Poenitentiae, ac morti cujusque fidelis, de quo plura in fine capitis. Hinc et duodecim lapides in Jordane positos duodecim Patriarchas repraesentasse, alios vero in Galgalis locatos figuram gessisse duodecim Apostolorum asserit Rupertus.

Sic et S. Augustinus serm. 106 De Temp., qui et causam addit: « Post mortem enim Moysis, sepultis Patriarchis Apostoli surrexerunt; sic et in Psalmo legimus: Pro patribus, inquit, tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram; sic sepultis Patriarchis, Apostoli nascuntur, quomodo sepulto seniore populo, junior populus Jesu duce in terram repromissionis inducitur. »

Quin et Tertullianus, lib. IV Contra Marc. cap. xii: « Deprehendo, inquit, duodecim lapides ab Jesu de Jordane electos, et in arcam testamenti conditos. Totidem enim Apostoli portendebantur, proinde ut fontes et amnes, rigaturi aridum retro et desertum a notitia orbem nationum, sicut et per Isaiam: Ponam in terra inaquosa flumina. Proinde ut gemmae illuminaturi sacram Ecclesiae vestem, quam induit Christus pontifex Patris. Proinde ut et lapides solidi fide, quos de lavacro Jordanis Jesus verus elegit, et in sacrarium testamenti sui recepit. » Ubi adverte Tertullianum lapsum videri memoria, cum ait, duodecim hos lapides conditos in arcam testamenti: nil enim tale habet hic Josue, imo hoc erat impossibile; arca enim parva tot tantosque lapides capere non poterat. Forte Tertullianus, per in arcam intellexit ante arcam, vel coram arca, licet hoc non sat respondeat ejus antitypo de Apostolis, dum typum explicans subdit, per duodecim lapides in arca significatum esse, duodecim Apostolos in sacrarium Ecclesiae a Christo fore recipiendos.


Versus 10: Sacerdotes stabant in Jordanis medio

10. Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. — « Quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, » scilicet ut tollerent duodecim lapides, eosque secum deferrent in Galgala, in perpetuum transitus monumentum, utque secure transirent per Jordanem in terram promissam, memores se Deum habere in arca praesentem et ductorem. Videtur ergo Josue Mosis imitatione et jussu, intra alveum Jordanis juxta arcam et sacerdotes consistens, transcunti et circumfuso populo beneficii illius memoriam inculcasse, legisque et praeceptorum Dei summam repetiisse, ac eorum custodiam acri exhortatione commendasse. Josue enim quasi ducem praecessisse populum cum arca, patet Deut. iii, vers. penult., ubi id ei Deus per Mosen praecepit, ac mox cap. iv, vers. 1 et seq., mandata sua populo inculcat. Idem ergo hic videtur fecisse Josue. Ita Arias et alii. Est autem hoc versu anacephalaeosis sive recapitulatio jam dictorum, sternens viam sequenti narrationi.

Festinavitque populus, et transiit, — tum quia omnes eodem die paucis horis transire debebant Jordanem, et pergere in Galgala, ipsamque Chananaaam: erat autem populi turba copiosa et quasi innumera; tum quia infirma erat eorum fides, et pro se quisque verebatur ne horribilem illum aquarum Jordanis montem a dextris exstantem, et in aere quasi pendulum non sat cito effugeret. Festinabat ergo quilibet, et alius alium praevertere conabatur.


Versus 11: Transivit arca et sacerdotes praecesserunt

11. Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. — Haec fuit rei gestae series et ordo. Sacerdotes cum arca praecesserunt populum per bis mille cubitos, primique ingressi Jordanem, deinde in medio ejus constiterunt, ac populus juxta arcam transiit; interim Josue eum exhortante ad Dei cultum et obedientiam, stetit arca, donec totus populus cum omnibus armentis et impedimentis transiret, ut eis fiduciam transeundi daret. Cumque omnis populus transisset, arca quoque reliquum Jordanis transiit, ac rursum tota Hebraeorum agmina praeivit per bis mille cubitos usque ad Galgala, ubi figenda erant castra, ut esset itineris dux, populi propugnatrix, et hostium terror. Ita Abulensis, Serarius et Salianus.

Arcam sequebantur tribus Ruben, Gad, et dimidia Manasse, deinde caeterae novem tribus. Arca ergo quae prima transitum Jordanis coeperat, eoque fisso iter siccum patefecerat, ultima absolvit, rursumque populum praecedens illi se ducem praebuit, illi antelata velut solium regis Dei, vectaque humeris sacerdotum, quorum officium est exemplo suo aliis anteire. Audi Leonem Imperatorem in Tacticis duci belli in itineribus praecepta dantem, cap. ix, num. 12: « Sin admodum lubrica et difficilia loca fuerint, teipsum oportet primum eo transire, deinde ibi consistere et commorari, donec omnes sine offensione transierint. » Et num. 13: « Hoc enim patrem nostrum regem Basilium fecisse cognovimus, quando contra Germanicam Syriae civitatem copias duxerat, et Paradisum fluvium anticiparat, qui lampadibus in medio constitutis, ipse sua ipsius praesentia atque ope universum exercitum facile et sine offensione traduxit, qui saepe manum illis afflictis porrexerat, et quosdam ex periculis eripuit. »


Versus 13: Quadraginta pugnatorum millia

13. Et quadraginta pugnatorum millia. — To et significat, id est, q. d. Ex Rubenitis, Gaditis et Manassensibus quadraginta millia praecesserunt castra Hebraeorum in Chanaan. Unde Hebraea et Chaldaea carent to et; sic enim habent: Circiter quadraginta millia transierunt ante Dominum (id est ante arcam, vel potius coram arca consistente in medio Jordanis; Chaldaea, ante populum Domini) ad bellum versus campos Jericho. Sic alibi quoque accipi to et, ostendi Levit. VI, 1.


Versus 15: Dixit Deus ad Josue: praecipe sacerdotibus

15. Dixitque ad eum, — scilicet Deus ad Josue. Ex Hebraeo clarius vertas cum Masio, dixerat enim, vel dixerat autem ad eum. Est enim hic repetitio, sive enarratio clarior versus undecimi qui praecessit, ut quomodo in suum alveum revolutus sit Jordanis, apte recenseat, scilicet cum ultima arca, quae suspenderat, suspensumque detinuerat Jordanem, donec populus transiret, Jordanem transiit, illico aquae quasi officio suo circa arcam venerandam perfunctae, in alveum suum redierunt.


Versus 18: Reversae sunt aquae in alveum suum

18. Et fluebant sicut ante consueverant. — Hebraei addunt, per omnes ripas suas, hoc est, alveo pleno, imo exundante. Vide dicta cap. III, 15. Fluxit autem Jordanis uti prius, quia Deus molem illam aquarum in alto suspensam sensim demisit, ut per alveum suum deflueret suo cursu in mare Mortuum, sive in lacum Asphaltitem. Nam si Deus totam aquarum molem simul laxasset, illa omnia longe lateque obruisset, quin et castra Hebraeorum saltem ultima mersisset.


Versus 19: Populus ascendit decimo die

19. Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi. — Hinc patet Hebraeos integros quadraginta annos peregrinatos fuisse in deserto, ac finiente anno quadragesimo transiisse Jordanem, et ingressos esse terram promissam, detractis quinque diebus. Exierunt enim ex Aegypto decima quinta die mensis primi, quo Pascha celebrarant, et agnum Paschalem immolarant; ingressi vero sunt terram promissam decimo die ejusdem mensis, eo quod ibidem circumcidi deberent ad celebrandum Pascha decima quinta die. Porro fallitur Torniellus, qui in Annal. scribit Hebraeos transisse Jordanem nona die mensis primi, ac in ripa Jordanis pernoctasse, mox sequenti mane diei decimae perrexisse in Galgala. Nam ascendere de Jordane hic idem est quod transire Jordanem, et pergere in Galgala. Utrumque ergo factum est eadem die decima, non nona mensis primi. Porro fuit hic annus a creatione mundi 2494, a diluvio 837, ab Abraham 543, quo Hebraei transmisso Jordane ingressi sunt Chananaaam, uti dixi in fine prooemii, juxta chronotaxim quam Genesi praefixi.

Castrametati sunt in Galgalis, — id est, in loco, qui postea dictus est Galgala. Est prolepsis sive anticipatio; necdum enim huic loco inditum erat nomen Galgal, sed paulo post cap. v.

Porro in Galgalis, ob loci opportunitatem, diutissime mansere Hebraeorum castra, ibique depositi fixique sunt duodecim lapides sublati e Jordane. Hinc patet lapides hos non fuisse positos in arca, uti ait Tertullianus, lib. IV Contra Marcion. cap. XII.

Minus recte quoque R. Levi censet eos juxta arcam collocatos, cum eaque transferri solitos: depositi enim fixique sunt in Galgalis, ibique perpetuo manserunt, ut patet ex hoc versu, et ex versu 3; imo S. Hieronymus in Epitaphio Paulae, asserit lapides hos a S. Paula visos in Galgalis.

Quare falsum quoque videtur quod ait Josephus, ex lapidibus hisce erectum fuisse altare, in eoque Josue sacrificasse.


Versus 23: Siccavit Dominus aquas

23. Siccante Domino Deo vestro aquas, — eas scilicet dividendo et suspendendo, ut siccus vobis ad transeundum maneret alveus: vel siccavit aquas Jordanis, id est, siccavit Jordanem ipsum, alveumque Jordanis. Nam aquae proprie non fuerunt siccatae, sed pars defluxit, pars altera in altum erecta fuit suspensaque.


Versus 25: Ut timeatis Dominum

25. Ut et vos timeatis Dominum, — id est, Deum quasi Dominum vestrum rerumque omnium agnoscatis, ametis, veneremini, omnique reverentia et studio colatis. Hoc enim est signate, ut vertunt Septuaginta. Recte enim advertit Masius timoris nomine omnem religionem et cultum, piumque affectum erga Deum significari in veteri Testamento. Erat enim lex illa vetus timoris, sicut nova est amoris, nimirum, ut ille ait: « Primus in orbe Deos fecit timor. » Sic Levit. cap. xviii, vers. 14, dicitur: « Non maledices surdo, sed timebis Dominum Deum tuum, » id est, obedies Deo praecipienti ne maledicas surdo. Deut. vi, 13: « Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, » illum amando, reverendo, colendo, laudando, gratias agendo, etc. Deut. x, vers. 12: « Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum? » ut timeas, id est, ut illum ames et colas. I Reg. XII, 24: « Si timueritis Dominum et servieritis ei. » Timet ergo Deum, qui illi debitam servitutem, id est latriam, obedientiam cultumque omnem exhibet. Tobiae cap. IV, ult.: « Multa bona habebis, si timueris, » id est colueris « Deum. » Psal. ii, 11: « Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. » Psalm. xxxiii, 10: « Timete Dominum, omnes sancti ejus, » timore non servili, sed filiali, sicut filii timent offendere parentes, ne eis displiceant, scilicet ex amore, non ex timore; « quoniam non est inopia timentibus eum. » Psalm. cxviii, 38: « Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. » Ibidem versu 120: « Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui. »


Allegoria: Jordanis et Poenitentia

Allegorice, sicut transitus prior Hebraeorum, quo duce Mose transierunt mare Rubrum, repraesentat baptismum, in quo sanguine Christi candidamur a peccatis antea commissis: sic transitus posterior Hebraeorum, quo duce Josue transierunt Jordanem, figurat poenitentiam ejusque Sacramentum, quo abluimus peccata post baptismum admissa.

Primo, Jordanis est fluvius populi fidelis, qui ad radices Libani oritur, crescitque ex confluxu duorum fluviorum, scilicet Jor et Dan (unde Jordanis est dictus), indeque per amoenissimos campos labitur, ac tandem efficit lacum Genesareth, sive mare Galilaeae, ex quo rursum egrediens fertur in mare Mortuum, eoque absorbetur: quare Jordanis Judaeam et Judaeos disterminabat ab Arabibus, Moabitis caeterisque Gentilibus. Sic baptismus suscipitur ab infideli, eumque facit fidelem; poenitentia vero suscipitur a fideli, eumque perficit facitque sanctum.

Secundo, sicut Hebraei, post transitum Jordanis, celebrarunt Pascha: sic post poenitentiam sumitur Eucharistia, in qua Christum quasi Agnum Paschalem manducamus.

Tertio, sicut per Jordanem Hebraei ingressi sunt terram promissam: sic per poenitentiam ingredimur vitam sanctam, quae nos ducit in coelum.

Quarto, « Jordanis » hebraice idem est quod fluvius judicii: talis est poenitentia, in qua poenitens est accusator sui, et sacerdos judex, juxta illud Pauli: « Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur; dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur, » I Corinth. xi, 31.

Quinto, per Jordanem ibatur in desertum, uti per eum in eremum ivit Joannes Baptista poenitentiae dux et praeco, ac Christus, postquam baptizatus fuit a Joanne, ivit in desertum, ibique jejunavit quadraginta diebus, orationi et contemplationi vacans. Sic S. Maria Aegyptiaca, transito Jordane, ivit in solitudinem, ibique in summa abstinentia, sanctitate et oratione vixit per septem et quadraginta annos. Hinc ibidem frequentia magna exstitit Monasteriorum, sanctorumque Monachorum, Ascetarum et Anachoretarum, quorum duces et primipili fuere Elias, Eliseus et filii Prophetarum.

Sexto, sicut Jordanis hic a Deo actus intumuit, et conversus est retrorsum: sic poenitens vitam commutat, ut qui prius terrena ambiebat, jam ambiat coelestia (uti explicat S. Augustinus illud Psalm. CXIII: « Jordanis conversus est retrorsum »), quae reipsa, si perseveret, consequetur, ac tum dicet cum Jacob: « In baculo meo transivi Jordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior, » Genes. XXXII, 10.

Septimo, Naaman leprosus lavans septies in Jordane lepram abluit, IV Reg. v: sic peccator per poenitentiam expurgat lepram peccati. Rursum hic adapta septem mirabilia Jordanis, quae recensui Num. xxxiv, 12.

Denique Jordanis fluvius nos tacite admonet omnia vitae hujus, tam prospera quam adversa, fluere, et illico praeterfluere: quare illa humiliter, haec fortiter esse superanda, ut utraque generose calcantes in coelum contendamus, ac mentem in beata aeternitate figamus; alioqui enim si fluxum Jordanis, id est, hujus mundi sequamur, illa nos secum vehet in mare Mortuum, ubi fuit Sodoma, id est, in Tartara. Rursum, sicut Hebraei, transito Jordane, cum Chananaeis assidue bella gesserunt, donec iis expulsis terram possederunt, sic et nos post poenitentiam et mutationem vitae, assidue cum septem vitiis capitalibus confligamus oportet, donec quietem terrae, id est, animae nostrae, hic in terris, ac tandem in coelis obtineamus.

Quocirca Origenes hic, hom. 5: Transire Jordanem, inquit, est omnia implere, quae mandantur in Evangelio, ut omnibus terrenis nudati ad terram viventium in coelis tendamus, ac praesertim servemus illa quae octo beatitudinibus continentur, scilicet: « Beati pauperes spiritu, beati mites, beati qui lugent, » etc. Hinc S. Gregorius, lib. XXXIII Moral. cap. vi, explicans illud Job xli: « Et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus, » illud attribuit sanctis qua diabolus devorare conatur: « Jordanis, ait, Hebraea vocabulo descensio eorum dicitur. Et sunt nonnulli qui viam veritatis appetentes, semetipsos abjiciunt, atque a vitae veteris elatione descendunt: cumque aeterna cupiunt, valde se ab hoc mundo alienos reddunt, dum non solum aliena non appetunt, sed etiam propria derelinquunt; et non solum in ea gloriam non quaerunt, sed hanc cum se obtulerit, etiam contemnunt. » Claudat agmen S. Bernardus, qui serm. ad milites templi, cap. ix, ait: « Quid in fluminibus isto (Jordane) eminentius, quod ipsa Trinitas sibi quadam evidenti praesentia dedicavit? Pater auditus, visus Spiritus Sanctus, Filius est baptizatus, » Matth. cap. iii.