Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Circumciduntur Hebraei in Galgalis. Mox, vers. 10, celebrant Phase; deficit manna, cum fruges terrae comederunt. Denique, vers. 13, Angelus armatus apparens Josue eum animat, jubetque ut solvat calceos, eo quod in terra sancta consistat.
Textus Vulgatae: Josue 5:1-16
1. Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad Occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel. 2. Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. 3. Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum. 4. Haec autem causa est secundae circumcisionis: Omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus, 5. qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto, 6. per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis, incircumcisus fuit; donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis Terram lacte et melle manantem. 7. Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. 8. Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. 9. Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem. 10. Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase, quarta decima die mensis ad vesperum, in campestribus Jericho; 11. et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. 12. Defecitque manna, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel: sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan. 13. Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? 14. Qui respondit: Nequaquam, sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. 15. Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? 16. Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
Versus 1: Audierunt reges Amorrhaeorum
1. Reges Amorrhaeorum, etc., et reges Chanaan. — Septuaginta, et reges Phoeniciae. Sub his duobus populis omnes septem gentes habitantes in terra promissa intelliguntur per synecdochen, scilicet Hevaei, Jebusaei, Hethaei, Pherezaei et Gergezaei, Deuter. vii, 1. Porro Amorrhaei vocabantur, qui versus Jordanem habitabant; Chananaei, qui versus mare Mediterraneum, quos Septuaginta hic vocant Phoenices; alibi passim vocantur Palaestini sive Philistini; imo subinde non solum Philistini, uti sunt Gazzei, Azotii, Accaronitae; sed et omnes Judaei et Idumaei vocantur Phoenices, uti ex Dionysio Afro, et Strabone, lib. XVI, docet Masius. Hinc mulier quae a Matthaeo, cap. xv, vers. 22, vocatur Chananaea, a Marco vocatur Syrophoenissa. Et sane Tyrum et Sidonem, quae erant Phoeniciae metropoles, olim ad Chananaaam sive ad terram Judaeis a Deo promissam pertinuisse omnes consentiunt, etsi Hebraei ob suam ignaviam nunquam iis potiti sint. Pulchre et fuse idipsum confirmat hic Masius et Arias, et Pererius in Exodum, pag. 186, in fine.
Dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus. — Est hyperbole, q. d. Ita Chananaei et caeteri, ob Hebraeorum per Jordanem sicco pede transitum, animo sunt percussi, ac si vita et spiritus eos exanimes defecisset. Septuaginta, liquefactae sunt mentes eorum, et consternati sunt, et non erat in eis prudentia ulla, suggerens consilium conveniens ad resistendum Hebraeis.
Porro, cor vocata est ea pars animi, in qua fortitudo et constantia est posita; spiritus vero illa animi vis, qua sapimus, et quod agendum sit dispicimus et deliberamus: nam corde liquescente et fatiscente, scilicet cum per metum labascit fortitudo, perturbari simul ac fatiscere sapiendi facultatem, necessum est.
Versus 2: Fac cultros lapideos et circumcide
2. Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. — « Lapideos, » Septuaginta, petrinos; Masius, saxeos; Hebraice est צורים tsurim, quod Chaldaeus, Cajetanus, Arias, Pagninus et Vatablus vertunt acutos; alii, cote exacutos. Melius Noster, Septuaginta, S. Augustinus, Theodoretus, Origenes, Rupertus, Masius et alii vertunt lapideos. Hebr. enim צור tsur passim petram, lapidem et saxum significat. Unde et Tsor (indeque Tor et Tyrus) dicta est urbs illa potens Phoeniciae, eo quod in rupe maris esset aedificata, ideoque inexpugnabilis. Sic et Sephora, uxor Mosis, cultro lapideo filios circumcidit, Exodi IV. Et multi censent Christum circumcisum fuisse cultro petrino.
Quaeres, cur Josue jusserit Hebraeos circumcidi cultro petrino? Respondeo, litteralis causa fuit, quam dat Theodoretus, quod in loci petrarum erat copia, ferri vero et chalybis inopia. Versabantur enim Hebraei circa Arabiam, quae e copia petrarum dicta est Petraea, ubi petras exacuunt instar ferri, ex eisque cultros faciunt acutissimos. Sic et alibi olim ferrum erat rarum, ideoque carum magnique pretii. Unde Lycurgus apud Spartanos monetam cudi jussit ex ferro, ut ejus gravitate et pondere furta arceret, teste Plutarcho in ejus Vita. Et Catullus Atyn castratum scribit silice: « Devolvit, ait, ipse acuto sibi pondera silice, » inquit. Quin et Graecos olim silice calamos acuisse scribit Julianus, lib. VI Epigr.: « Lapidem, ait, qui obtusam acuit genam calami. »
Allegorica causa fuit, ut hi cultri petrini essent typus et figura Christi, qui spiritualis est petra, et spirituali circumcisione non carnem a praeputio, sed mentem a vitiis circumcidit, et corpus a morbis et morte circumcidet in colle praeputiorum, id est, in resurrectione mortuorum, ait Rupertus hic, cap. xvi; sic et Theodoretus, Quaest. I, Origenes, Procopius et alii.
Porro S. Augustinus, serm. 141 De Tempore; S. Bernardus, serm. 1 De Circumc., et Magister Sententiarum in IV, agens de circumcisione, censent circumcisionem debuisse fieri cultro lapideo, eo quod idipsum hic jubeat Deus: sed hoc praeceptum soli Josue datum est, non caeteris. Unde Gen. cap. xvii, vers. 10, ubi circumcisionis institutio et praeceptum a Deo sancitur, nulla lapidei cultri fit mentio. Quocirca etiamnum Judaei se suosque circumcidunt cultro ferreo, non lapideo. Ita Abulensis, Hugo Victorinus, S. Thomas, Lyranus, et diserte S. Justinus (qui fuit Judaeus, puta Samaritanus) dialog. Contra Tryphon.: « Prima, ait, illa vestra circumcisio olim fiebat ferro, et etiamnum fit, ideoque permanet in vobis cordis duritia; at nostra, quae est secunda, fit per acutos lapides, puta per Christum et Apostolos, qui vitia cordis circumcidunt. »
Circumcide secundo filios Israel. — Cur « secundo? » An semel circumcisi recrescente, vel attracto praeputio (quod olim fecit Symmachus, S. Scripturae interpres, et alii a Judaeis ad Samaritas transfugientes, ut ostendi I Corinth. vii, 18), secundo illud circumcidere jubentur? Minime gentium.
Primo ergo Theodoretus, Quaest. III, et Masius putant hanc circumcisionem dici secundam, respectu primae, quae facta est ab Abraham, qui jussu Dei primus se cum tota familia circumcidit, Genes. xvii. Verum respectu Abrahae haec non secunda, sed plusquam decima, imo centesima erat circumcisio; nam post Abraham per 400 annos usque ad Mosen omnes ejus posteri fuere circumcisi.
Secundo, Vatablus secundam dici censet respectu primae, quae facta est a Mose, qui populum ex Aegypto eductum in Sina circumcidit. Sed de hac Mosis circumcisione nec Scriptura, nec Philo, nec Josephus, nec alius quis meminit.
Tertio, R. David Kimchi et Cajetanus to secundo interpretantur vicissim, sive per vices, q. d. Non simul omnes circumcide, ne circumcisi omnes langueant, sintque invalidi ad resistendum Chananaeis, sed duabus vicibus eos circumcide, ut dum hi circumciduntur, alii adhuc incircumcisi sint validi ad pugnandum cum Chananaeis. Verum hoc remotum et alienum est.
Dico ergo cum S. Augustino hic, Quaest. VI, et Abulensi, non juberi hic eumdem hominem secundo circumcidi, sed eumdem populum, qui primo in parentibus suis circumcisus fuerat in Aegypto, idque nutu et hortatu Mosis, uti sentit Tertullianus, lib. Contra Judaeos, R. Levi et alii. Idem vero populus secundo jubetur circumcidi in filiis, qui incircumcisi manserant per 40 annos quibus peregrinati fuerant in deserto; hi ergo intermissam tot annis circumcisionem resumpserunt in Chanaan. Hunc genuinum esse sensum patet ex iis quae sequuntur, praesertim vers. 3, 5 et 6. Idem enim hic fuit populus, qui a Mose eductus ex Aegypto, et a Josue inductus fuit in terram promissam; qui primo fuit circumcisus in Aegypto tempore Mosis, imo omnes necdum circumcisi, fuere circumcisi paulo ante exitum ex Aegypto. In exitu enim celebrarunt Phase, et comederunt agnum Paschalem; hunc enim nemo comedere poterat nisi circumcisus, Exodi cap. xii. Cessavit deinde populi circumcisio ob peregrinationem in deserto per quadraginta annos: finita vero hac peregrinatione, cum jam Israel ingressus esset in Chanaan, omnes eousque incircumcisi fuere a Josue circumcisi, ideoque vocatur haec secunda populi circumcisio. Ita Masius, Lyranus, Pererius, Serarius et alii.
Tropologice noster Jacobus Alvarez, tract. De mortificatione: Prima, ait, circumcisio in Aegypto facta externam mortificationem designat; secunda vero in transitu Jordanis effecta, internam mortificationem significat, quae merito fit in colle praeputiorum: quoniam qui interiora mortificare audet, jam collem, id est, aliquem gradum perfectionis ascendit. Harum prima exterior, si sola accipiatur nulla habita ratione secundae, non multi momenti est, quippe quae animum incircumcisum ac vitiis subjectum relinquit.
Versus 3: Collis praeputiorum
3. Circumcidit eos in colle praeputiorum, — id est, in loco et colle ita dicto a circumcisione praeputiorum ibidem facta a Josue, sicut idem eadem causa dictus est Galgala, vers. 9.
Versus 5: Qui omnes circumcisi erant
5. Qui omnes circumcisi erant. — Hinc verisimiliter a contrario nonnulli colligunt, aliorum, qui circumcisi non erant, neque murmurando rebelles Deo fuerant, neminem in deserto mortuum esse; idque insinuat Psaltes, Psalm. cv, 37, et Moses, Deut. xxix, 5.
Versus 6: Cur omissa fuit circumcisio in deserto
6. Populus autem qui natus est in deserto per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis, incircumcisus fuit. — Quaeritur, qua de causa in deserto omissa fuit circumcisio, cum a Deo esset praecepta, Genes. xvii?
Primo, Thalmudici, tract. De jure Levit., et ex eis R. David hic asserunt per quadraginta annos, quibus Hebraei peregrinati sunt in deserto, non spirasse Aquilonem, sive Boream ventum nubibus inimicum, idque ne columnam nubis ducem itineris dissiparet. Atque hac de causa Hebraeos abstinuisse a circumcisione, eo quod illum ventum sibi putent observandum, quod plagis medeatur. Verum haec sunt fabulonum istorum commenta, imo merae nugae et naeniae.
Secundo, Theodoretus hic, Quaest. II; S. Hieronymus, lib. I in Epist. ad Galat.; Damascenus, lib. IV De fide, cap. xxvii, et alii hanc dant causam, quod in deserto populus Israel per se et loci natura sat distinctus et separatus erat a caeteris gentibus, ideoque non opus erat eum circumcidi. Circumcisio enim ea de causa fuit instituta, ut per eam Israel distingueretur a caeteris. Haec ratio congrua est, sed insufficiens. Nam et in Judaea divisi erant Judaei a caeteris gentibus, et tamen debebant circumcidi ob alios fines potiores, scilicet ob praeceptum Dei, atque ut hac ratione nomen darent Synagogae, fierentque filii Abrahae et populus Dei, sicut nunc fit per baptismum.
Tertio, S. Augustinus hic, Quaest. VI, censet omissam fuisse circumcisionem per populi inobedientiam: quare illum eam omittendo peccasse; verum hoc peccatum in populo suo redarguisset Moses et Scriptura, quod tamen nusquam facit.
Quarto, Gabriel Vasquez in III part. disp. CLXIV, cap. II, suspicatur filios hosce mansisse in deserto incircumcisos ob culpam et murmur parentum; ob hoc enim Deum ipsos parentes punivisse morte, eorum vero filios incircumcisione. Idem hic suspicatur Masius et Pererius in cap. xvii Gen. Sed nil tale innuit Scriptura, imo contrarium insinuat, scilicet Deum patribus rebellibus rejectos surrogasse filios, cum iisque novum foedus (cujus symbolum erat circumcisio) pepigisse, eosque induxisse in terram promissam, a qua parentes ob rebellionem excluserat.
Dico ergo: Vera omissae in deserto circumcisionis causa fuit, quod Hebraei ab ea excusarentur per assiduam peregrinationem, quia in ea nullam stabilem certamque habebant quietem: sed quoties movebatur columna nubis viae dux, toties eam sequi et castra movere debebant Hebraei. Hoc autem facere nequivissent, si eo die, vel paulo ante fuissent circumcisi. Circumcisio enim grave vulnus infligebat corpori acremque dolorem, ut nec pugnare, nec ambulare posset, ut patet in Sichimitis, idcirco a Simeone et Levi caesis ad vindicandum Dinae stuprum, Genes. xxxiv. Quare ob crebrum incertumque motum castrorum Hebraei fuere excusati a circumcisione, ne per eam in vitae periculum incurrerent. Ita Abulensis, Lyranus, Masius, Serarius et S. Thomas, III part., Quaest. LXX, art. 4.
In Chanaan vero, ubi figenda erat sedes, circumcisi fuere, mox in ipso ejus ingressu, puta in Galgalis; idque primo, quia lex erat conditio foederis inter Deum et Abraham ejusque posteros initi de danda eis Chananaaa: legis autem inchoatio et quasi janua erat circumcisio, uti Christianismi est baptismus: per circumcisionem ergo eos capessere terram promissam par erat; secundo, quia paulo post, scilicet 14 die mensis ad vesperam, jussu Dei comedendus erat agnus Paschalis, vers. 10; hunc autem nemini comedere fas erat, nisi prius circumciso, itaque in familiam Abrahae et Synagogam Israelis cooptato; tertio, quia in ipso limine Chananaae, Respublica Hebraeorum tum civilis, tum sacra statim instituenda erat, ac consequenter omnes leges Dei etiam caeremoniales (inter quas prima erat circumcisio) et judiciales ab Hebraeis erant observandae. Unde statim celebrarunt Phase, ut sancte et religiose auspicarentur possessionem terrae promissae. Decimo ergo die mensis primi Nisan transiere Jordanem et castra fixerunt in Galgalis, ac sequenti die undecimo ibidem circumcisi ob plagam vulneris quievere tres dies, atque quarto demum die, qui fuit 14 Nisan, ad vesperam celebravere Pascha.
Moraliter, discant hic fundatores et gubernatores rerumpublicarum suum regimen ordiri a Deo, ejusque lege et cultu, uti orditur hic Josue; Deus enim propitiatus illud secundabit. Discat et quisque fidelis sua officia et actiones inchoare cum Deo et a Deo, juxta illud: « A Deo incipe. »
Porro mendose hic et Num. xiv, 33, Septuaginta pro quadraginta annis peregrinationis deserti habent duo et quadraginta annos. Constat enim praecise tantum fuisse quadraginta.
Denique potuit haec populi circumcisio uno die, scilicet undecimo Nisan peragi, quia circumcidere poterat quivis circumcisus, etiamsi non esset sacerdos vel Levita, sed laicus: unus autem poterat per diem multos circumcidere. Circumcisi autem tunc erant, et superstites vivebant, qui circumcisi egressi fuerant ex Aegypto, cum necdum attigissent annum vigesimum: qui enim eum attigerant, hi omnes ob murmur mortui sunt in deserto. Rursum qui primi die undecimo hic circumcidebantur, hi mox alios plures circumcidere poterant.
Ut ostenderet eis Terram lacte et melle manantem. — Corrige cum Romanis, Hebraeis et Septuaginta, ut non ostenderet. Juraverat enim Deus se omnes murmuratores occisurum in deserto, Numer. XIII.
Versus 9: Hodie abstuli opprobrium Aegypti
9. Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis, (quia hodie a vita et moribus incircumcisorum per circumcisionem in gentem, Synagogam, legem et religionem meam sanctam transtuli. Idcirco) Vocatum est nomen loci illius Galgala, — id est amotio, scilicet praeputii, et consequenter opprobrii Aegyptiorum: גלל galal enim significat volvere, devolvere, removere, auferre; a galal geminata prima syllaba fit gilgal et galgala. Unde hic locus dictus est Gilgal, Galgal, Galgala, a S. Hieronymo Golgal, quae olim fuit civitas inclyta in recto itinere a Jordane in Jericho: a Jordane distans stadiis quinquaginta, a Jericho decem: in Galgalis Saul a Samuele unctus est in primum regem, I Regum vii, 10. Ibidem fixi sunt duodecim lapides, testes transitus Hebraeorum per Jordanem divisum. In Galgala quoque versatus fuit Elisaeus propheta, IV Reg. IV, 38. Rursum S. Hieronymus, Beda et Lyranus Galgala vertunt, rotam, revolutionem, circulationem. Unde a galal et gilgal formatum est gulgolet, et Chaldaice gulgolta, indeque Golgotha, id est Calvaria sive cranium, ita dictum a convolutione, quia rotundum. Hinc mons Calvariae, ita dictus a craniis reorum ibi plexorum, in quo crucifixus est Christus. Quare Josephus Galgala interpretans libertatem, consulere voluit pudori Hebraeorum more suo, ac Vespasiani et Romanorum auribus blandiri, si non adulari.
Tropologice Origenes, hom. 5: « Si, inquit, post remissionem (quasi circumcisionem) peccatorum ultra non pecces, vere ablatum est a te opprobrium Aegypti. Si vero iterum peccaveris, iterum in te vetera revolvuntur opprobria, idque eo magis, quo multo majoris criminis est Filium Dei conculcare, et sanguinem testamenti pollutum ducere, quam legem Moysi negligere. » Aegyptii enim tempore Josue erant incircumcisi; Gentiles, idolis et vitiis addicti. Postea tamen circumcisionem acceptarunt, ut docet Jerem. cap. IX, vers. ultim. Vide ibi dicta. Illam eos acceptasse nonnulli autumant tempore Salomonis, cum is duxit uxorem filiam Pharaonis regis Aegypti, III Reg. x.
Rursum, noster Alvarez, tract. De mortificatione, opprobrium accipit active, quo scilicet Aegyptii Hebraeis ex Aegypto exeuntibus improperabant illos ire ad famem et mortem, q. d. Certe vidistis quia siccato Jordane in hanc regionem transivistis, et terram vobis promissam occupastis, et in ea tanquam in terra vobis pacifica circumcisi estis, et per tres dies sine ullo timore donec sanaremini, quievistis: non ergo ad mortem eduxi vos ex Aegypto, ut vestri oppressores dicant, sed ut liberi et securi viveretis. Ita et a nobis spiritalem circumcisionem, id est mortificationem colentibus, mundi opprobrium auferetur; quia mundani videbunt nos per abnegationem nullo modo vitam perdidisse, sed vitam carnalem et Deo invisam, pro vita spiritali et Deo grata commutasse.
Versus 10: Fecerunt Phase
10. Et fecerunt Phase quarta decima die mensis (primi Nisan) ad vesperum, — ob causas datas vers. 6: fuit hoc tertium Pascha Hebraeorum. Primum enim celebrarunt pridie quam egrederentur ex Aegypto, Exodi xii; secundum anno sequenti, post acceptam legem et erectum tabernaculum in Sina, Num. ix, 2; tertium hic. Allegorice Josue hic novum primumque in terra sancta Pascha celebrans, repraesentat Jesum Christum novum Pascha, id est, Eucharistiam in ultima coena instituentem.
Versus 11: Comederunt de frugibus terrae
11. Et comederunt de frugibus (de frumento) terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni, — « de frugibus, » sive hornis et praeteriti anni, ut vult R. David et Vatablus, eoque alludit vox Hebr. עבור abur, a radice abar, id est transivit, praeteriit; sive potius novis praesentis anni, uti exprimunt Septuaginta. Porro Hebraicum abur, et Chald. ibbura, quaslibet fruges significat anni tam praesentis, quam praeteriti. Ita Masius.
Die altero. — Hebraice, crastino Paschae, id est postridie primae diei azymorum, puta secundo die azymorum, sive die decima sexta mensis Nisan; illo enim primum Deo offerre debebant manipulum spicarum, antequam vescerentur frugibus praesentis anni, juxta legem Levit. xxiii, 14. R. David vero per crastinum Paschae accipit primum diem azymorum, sive decimam quintam Nisan. Pridie enim illius, puta decima quarta ad vesperam, comederunt agnum Paschalem. Ipse enim, ut dixi, fruges accipit hornas, id est, anni praeteriti, quibus vesci licebat ante oblatum manipulum spicarum die secundo azymorum; hic enim offerebatur quasi primitiae novarum frugum anni praesentis, non praeteriti.
Polentam. — Hebraice קלי kalvi, id est tostas fruges. Vide Levit. ii, 14.
Versus 12: Defecit manna
12. Defecit manna, — scilicet pluere vel ningere e coelo. Deus enim qui Hebraeis ob alimenti inopiam manna fuerat largitus, oblata alterius cibi copia manna subtraxit: perinde ut aves afferunt cibum pullis in nido dum teneri sunt, at cum crescendo validiores facti, sibi sufficere possunt, eas sibi relinquunt, ut sibi annonam parent. Deus enim uti non deest in necessariis, sic nec redundat in superfluis.
Illustre exemplum est apud Theodoretum in Philotheo, cap. x. Theodosius Abbas, inquit, instar Mosis orans, et virga petram percutiens, ex ea fontem aquae perennis elicuit, qui monasterium a se in loco arido aedificatum irrigaret. Hic fons exstructo postea in monasterio lavacro exaruit, sed eo destructo rursus fluere coepit, quasi necessitati succurrens, et cum ea cessante cessans.
Tropologice, qui voluptates terrae ambiunt et gustant, privantur coelestibus: Deus enim spiritum orationis et contemplationis in deserto manentibus tribuit, carnis nimirum voluptates et saeculi ambitionem relinquentibus; et ab illis qui corde in saeculum redeunt, abscondit. Hi paulatim ex spiritualibus carnales fiunt, et hujus manna suavitatem gustare desinunt; illi vero quotidie magis puri et spirituales evadunt: gustato enim spiritu desipit omnis caro. Et vice versa, cui sapit caro, huic desipit spiritus. Audi S. Bernardum, epist. 3 ad Fulconem: « Quomodo ignis et aqua simul esse non possunt, sic spirituales et carnales deliciae in eodem se non patiuntur. Ubi crapulam ructantis inter pocula senserit Christus, vina sua dulciora super mel et favum menti propinare non dignatur. Ubi curiosa ciborum diversitas, ubi divitis supellectilis discolor varietas oculos pariter pascit et ventrem, coelestis panis jejunam deserit mentem. » Idem, serm. 6 De Ascensione: « Errat omnino, inquit, si quis coelestem illam dulcedinem huic cineri, divinum illud balsamum huic veneno, charismata illa spiritus misceri posse hujusmodi illecebris arbitretur. » Audi et S. Hieronymum, epist. 4 ad Julianum: « Difficile, imo impossibile est, ut praesentibus quis et futuris fruatur bonis, ut hic ventrem et ibi mentem expleat, ut de deliciis transeat ad delicias, ut in utroque saeculo primus sit, ut in coelo et terra appareat gloriosus. »
Anagogice Rupertus hic, cap. xvii: Manna, ait, terrestre, id est Eucharistia, deficiet, cum fruges solidas coeli nobis exhibebit Christus. Ibi enim ipse seipso, quasi pane vitae nos pascet, et quasi vino divino inebriabit, juxta illud: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos, » Psalm. xxxv, 9.
Audi Rupertum: « Pascimur mente legendo vel audiendo verbum Dei, pascimur et ore manducando de mensa Domini panem vitae aeternae, et bibendo calicem salutis perpetuae. At ubi venerimus ad illam terram viventium, in illam beatam Sion, ubi in sua specie videbitur Deus deorum, neque verbo doctrinae indigebimus, neque in istis speciebus panis et vini, sed in propria substantia videndo panem Angelorum manducabimus. Igitur postquam comederunt terrae fruges, defecit manna, quia videlicet postquam venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. »
Allegorice manna defecit, id est bona legis veteris defecerunt, cum Jesus eis substituit Eucharistiam, qui vere est panis Angelorum et manna coelorum. Ita Nyssenus in Vita Mosis.
Versus 13: Vir evaginatum tenentem gladium
13. Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho. — Hebraice, cum esset in Jericho, id est, in ditione vel agro urbis Jericho, nisi malis praepositionem in pro apud per enallagen Hebraeis usitatam sumi. Simile est cap. x, vers. 19.
Sive ergo ex Galgalis Josue castra moverit in agrum Jericho, sive castris manentibus in Galgalis (Galgala enim a Jericho tantum decem stadiis, id est vix media leuca distabant), Josue dux pervigil de Jerichunte primo obvia excidenda sollicitus, deque excidii ejus ratione et modo consilia animo versans, Deumque orans, in agrum Jerichuntis exierit, aut etiam locum oppugnandae urbi opportunum speculatum iverit: ibidem haec ei objecta est visio, quae illi ad rem peragendam animos adderet: ita dum magna sanctaque animo machinamur, Deus se consiliis nostris insinuat, viresque et modos ea exsequendi demonstrat.
Vidit virum stantem contra se. — Hebraice בנגדו benegdo, id est, coram se, e regione et ex adverso sui. Erat hic Angelus specie גביר gebir, id est viri. Unde nonnulli eum Gabrielem fuisse putant.
Evaginatum tenentem gladium, — instar praeliantis; ideoque galea quoque, thorace et balteo accinctus, uti opinatur Serarius. Solet Deus vel Angelus congruam personae et rei, de qua agitur, et ob quam apparet, formam, speciemque et habitum assumere. Strictus ergo fulminansque gladius in viri fortis manu, Dei potentiam et vindictam repraesentat Josue quasi militi ducique suo assistere, eique praesentem et paratam esse ad bellum tam cruentum contra Jerichuntem conficiendum. Ita Rupertus. Sic Christus apparuit Magdalenae in horto ut hortulanus, duobus discipulis peregrinantibus ut peregrinus, Stephano stanti certantique stans, Actor. vii, 55.
Perrexitque ad eum. — Septuaginta, aggressus est eum. Nota hic intrepidos Josue animos, quibus solus solo armato occurrit, iisque verbis salutat, quae plane aut duellum aut amicitiam decernant.
Et ait ei: Noster es, an adversariorum? — Putant aliqui Josue putasse virum hunc esse hominem, non Angelum, eique dixisse: Ex nostrisne es, an ex Chananaeis? Unde Angelus subjicit:
Versus 14: Sum princeps exercitus Domini
14. Nequaquam. — Non sum vester vel ex vestris castris egressus, neque ex adversariorum, sed sum Angelus Dei. Ita Abulensis, Serarius et alii.
Ex adverso videtur Josue ex tam augusta viri forma cognovisse, vel certe suspicatus esse eum esse Angelum tutelarem vel Hebraeorum, vel Chananaorum, ideoque rogasse: « Noster es, an adversariorum? » Ita Origenes hic, hom. 4, qui ait Josue dubitasse an bonus an malus esset hic Angelus. Sic et S. Gregorius, Arias Montanus et alii. Favet Chaldaeus qui vertit, opitulatum nobis venisti, an hostibus nostris?
Porro a Josue Angelum quidem cognitum fuisse, et an ipse custos esset amicorum, an hostium, internoscere voluisse, Jobius Monachus apud Photium in sua Bibliotheca cum multis aliis, in hunc fere modum scribit. Multa enim Josue docebant neque aliquem esse hunc ex hostili acie, ac neque ex proprio exercitu, ut quod subito astitisset, quod nemo adversariorum auderet vel per medias hostium copias transire, vel in conspectum imperatoris venire; quin et quod tanta usus audacia, nihil omnino hostile fecisset; alioqui nec sapientissimi imperatoris erat ignorare, qualis contribulium esset habitus atque apparatus, qualis item alienigenarum. Verum noverat quidem Josue visum illud, unum intelligentium spirituum esse; sed hoc cognoscere avebat, utrum quod apparuisset ex hostibus esset, an de illo exercitu qui protegebat Israel.
Tropologice, simili modo cum instinctibus et impulsibus animae agendum, rogandumque: « Nostri estis, an adversariorum? » ut si ab Angelo bono immittantur, admittantur, si a malo, repellantur.
Hinc et S. Gregorius, lib. XXXIII Moralium, cap. xxii, ait Josue timuisse hic illusionem diaboli: ipse enim « Satanas transfigurat se in Angelum lucis, » II Cor. xi. « Hanc transfigurationem, inquit, Josue timuit, quando videns Angelum, cujus esset partis inquisivit dicens: Noster es, an adversariorum? ut videlicet si adversae virtutis esset, eo ipso quo se suspectum cognosceret, ab illusione resiliret. »
Idem habet B. Petrus Damianus, lib. II, epist. 7, quae ordine est 28.
Moraliter, S. Antonius apud S. Athanasium, ex hoc dicto factoque Josue, docebat nos idem facere debere in quovis timore, tentatione, horrore, praesertim cum spectra vel phantasmata nos percellunt, ut audacter ea invadamus, rogemusque qui sint, et unde veniant. Hac enim audacia metum omnem et dolos diaboli discutiemus. Audi S. Antonium: « Cum aliqua se vobis obtulerit visio, audacter requirite quis sit ille, et unde venerit; ac sine mora si sanctorum fuerit revelatio, Angelica consolatione timor vertetur in gaudium. Si vero diaboli fuerit tentatio, fidens animo percunctationibus evanescit: quia maximum est securitatis indicium interrogare quisnam est et unde? Sic et Nave filius auxiliatorem suum interrogando cognovit, nec Danielem percunctantem latere potuit inimicus. »
Qui respondit: Nequaquam (sum adversariorum), sed sum princeps exercitus Domini, — tam coelestis (q. d. Sum princeps omnium Angelorum) quam terrestris, puta fidelis populi sive Israelitarum, hoc est: Ego sum Michael, qui praesum Ecclesiae tam Angelicae in coelis triumphanti, quam vestrae hic in Chananaaa militanti. Ita Theodoretus, Lyranus, Abulensis, qui addit hunc Angelum fuisse eumdem cum illo qui castra Hebraeorum in columna nubis quasi dux viae praeibat, et alii passim. Nam Michael, Daniel. x, vocatur princeps gentis Judaeorum, et confligit cum Angelo Persarum, ut Judaeos fideles e captivitate Babylonica liberet. Vide ibi dicta. Audi nostrum Franciscum Suarez tract. De Angelis, lib. VI, cap. xix, num. 22: unde nonnulli putant illum Angelum fuisse Michaelem, qui princeps populi Israel dicitur Daniel. cap. x. Abulensis vero, Quaest. LXXI, credit fuisse Gabrielem, qui etiam curam habebat populi Judaici, ut ex Daniel. cap. viii, ix et x constat: et fortasse Michael habebat superiorem curam, et Gabriel propriam totius exercitus bellatorum. In quo sensu etiam probatur inde dari Angelos custodes exercituum, praesertim fidelium, et qui causam Dei agunt. Quod etiam confirmari potest ex illo Psalm. xxxiii: Immittet Angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Quo etiam testimonio ad hoc Patres communiter utuntur. Hucusque Suarez.
Michael ergo fuit olim praeses Synagogae Judaeorum, sicut nunc est praeses Ecclesiae Christianorum, ac ut talis ab ea invocatur, ut eam contra daemones, contra infideles et quoslibet impios tueatur et propugnet. Sic quaelibet regna et provinciae suum habent Angelum praesidem, aeque ac singuli exercitus fidelium, uti habuit Judas Machabaeus Angelum equitem in veste candida hastam auream vibrantem, qui castra praeibat, II Machab. xi, 8; et Ezechias rex, cujus Angelus occidit una nocte centum quinque et octoginta millia Assyriorum. Hoc est quod canit Psaltes, Psal. xxxiii, 8: « Immittet (Hebr. חנה chone, id est, castra metabitur) Angelus Domini in circuitu timentium eum. » Quare dux et milites in praeliis assidue suum hunc Angelum invocent, orentque cum Juda Machabaeo: « Dominator coelorum, mitte Angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui, ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum, » II Machab. xv, 23. Ad hoc Deo militant Virtutes, Potestates, Principatus et Dominationes. Sic Angelus in columna nubis praeivit castra Hebraeorum in deserto per quadraginta annos, eisque plurimas victorias contra Amalec, Og, Sehon, etc., dedit.
Et nunc venio, — ut singulari mea praesentia, scilicet invisibili vobis assistam, ac pro vobis muros Jerichuntis prosternam, itaque vos in urbem inducam, indeque caeteros Chananaeos debellem, ac eorum civitates et arces vobis tradam.
Versus 15: Josue pronus adoravit
15. Et adorans, — non latria ut Deum, sed dulia ut Angelum praesidem. Adoratio enim, sive ut Hebr. השתחורה histachave, id est incurvari et incurvatio, in Scriptura non soli Deo datur, sed Angelis quoque et hominibus, quomodo Japones, Sinae aliique Orientales se incurvantes, et fronte humum ferientes suos reges adorant, id est, venerantur. Et hoc significat Graecum προσκυνεῖν.
Moraliter, notanda hic prompta et demissa animi Josue religio et devotio erga Angelum.
Versus 16: Solve calceamentum, locus enim sanctus est
16. Solve calceamentum, — q. d. Memineris te coram Deo, cujus vices ego gero, quemque ut legatus repraesenio, stare, iisque quae vides, et deinceps audies voluntatem consiliumque summi Numinis tibi declarari, cui proinde reverentiam exhibere par est depositione calceorum; locus enim hic Dei per me apparentis praesentia sanctus sacerque est. Idem jussit dixitque Angelus Mosi in rubo ardente apparens, ac forte idem fuit utrobique. Vide dicta Exodi III, 5. Porro plura hic Angelus dixit Josue de modo expugnandi Jerichuntem, quae audiemus capite sequenti, vers. 2.
Disce hic qua religione et reverentia in templis versandum sit, ut non fabulis, sed orationi vaces, quamque Deus non tantum interiorem, sed et exteriorem cultum caeremonimmque requirat. Unde pro « locus in quo stas sanctus est, » Hebr. est sanctitas est, id est, sanctissimus est ob Dei praesentiam.