Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josue, arcae per septem dies circumductu, Jerichuntem ruentibus muris expugnat, statuitque anathema, et delet funditus, solam Rahab cum suis servat, ac ejus reaedificatori Dei maledictionem imprecatur.
Textus Vulgatae: Josue 6:1-27
1. Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israel, et nullus egredi audebat aut ingredi. 2. Dixitque Dominus ad Josue: ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros. 3. Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. 4. Septimo autem die sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis. 5. Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint. 6. Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos: Tollite arcam foederis: et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini. 7. Ad populum quoque ait: Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini. 8. Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini, 9. omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant. 10. Praeceperat autem Josue populo, dicens: Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis: Clamate et vociferamini. 11. Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra, mansit ibi. 12. Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini, 13. et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est: praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes, et armatus populus ibat ante eos; vulgus autem reliquum sequebatur arcam et buccinis personabat. 14. Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus. 15. Die autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies. 16. Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israel: Vociferamini; tradidit enim vobis Dominus civitatem: 17. sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios quos direximus. 18. Vos autem cavete, ne de his quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur. 19. Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus. 20. Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt, et ascendit unusquisque per locum, qui contra se erat; ceperuntque civitatem, 21. et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt. 22. Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue: Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis. 23. Ingressique juvenes, eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israel manere fecerunt. 24. Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro: quae in aerarium Domini consecrarunt. 25. Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem; eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens: 26. Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus. 27. Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
Versus 1: Jericho was shut up and fortified
1. Jericho autem erat clausa et munita. — Hebraice סוגררת ומסגרת sogeret umisgeret, quod Masius, Vatablus, Pagninus vertunt, Jericho erat claudens se et clausa, id est, diligentissime erat clausa, plane obserata et occlusa. Unde Noster et Septuaginta id explicantes vertunt: « Jericho erat clausa et munita. » Et clare Chaldaeus: Erat autem Jericho occlusa foribus ferreis, et munita vertibus aeneis ante filios Israel. Non erat qui exiret ex ea, neque qui intraret in eam.
ex ea ad pugnandum, neque qui intraret in eam ad pacificandum. Hic versus inseritur quasi per parenthesin, ut melius intelligantur mira illa, quae deinceps Angelus praecepit duci Josue ad urbis tam munitae expugnationem. Unde Pagninus versum hunc collocat ultimum capitis praecedentis.
Versus 2: The Lord said to Joshua
2. DIXITQUE DOMINUS AD JOSUE: ECCE DEDI IN MANU TUA JERICHO. — «Dominus,» id est, Angelus legatus Dei, ejusque personam repraesentans.
Unde Hebraice vocatur Jehova, quod est nomen Deo proprium. Deus enim per Angelum loquitur, sicut Rex loquitur per legatum. Sic Angelus vice Dei promulgans ejus legem in Sina vocatur Jehova, Exodi xix, 20. Pergit enim hic loqui Angelus, qui in fine capitis praecedentis Josue jusserat, ut se excalcearet, et excalceatus audiret jussa Dei; hic ergo illa pandit et promit, docetque modum quo Deus velit expugnari Jerichuntem, scilicet non fragore armorum, sed clangore tubarum.
Versus 3: Go around the city, all you warriors
3. CIRCUITE URBEM (ita remote ab ea, ut sitis extra teli jactum, ne quis ex ea illud in vos jaciat) CUNCTI BELLATORES SEMEL PER DIEM: SIC FACIETIS SEX DIEBUS. — Hebraea addunt: «Et sacerdotes tollant buccinas quarum usus est in Jubilaeo, et praecedant arcam foederis;» quae Noster rejecit in versum sequentem. Unde liquet primis quoque sex diebus sacerdotes clanxisse buccinis, sed semel duntaxat per dies singulos, septimo autem die septies.
Versus 4: Seven trumpets of the Jubilee
4. SEPTIMO AUTEM DIE SACERDOTES TOLLANT SEPTEM BUCCINAS QUARUM USUS EST IN JUBILEO, — scilicet in anno quinquagesimo, qui totus erat festus et laetus. Erant hae buccinae ex cornu, non arietum, ut habet Chaldaeus, sed boum, ut ex S. Hieronymo et aliis ostendi Levit. xxv, 20.
SEPTIES CIRCUIBITIS CIVITATEM, ET SACERDOTES CLANGENT BUCCINIS, — scilicet septies, cum caeteris sex diebus semel tantum circuirent, ideoque semel tantum clangerent, uti dixi vers. 1; itaque reipsa factum esse patet ex ipsa praecepti hujus exsecutione, quae narratur versu 13. Ita Abulensis.
Sed cur jubet Deus Sacerdotes clangere buccinis Jubilei iisque expugnari Jerichuntem? Respondeo, ut significaretur tempus instare, quo terra sancta a Chananaeis, tanquam iniquis et injustis possessoribus, ad Deum quasi communem verumque Dominum et Principem vindicata, aliis iisque justis et fidelibus traderetur colonis, puta Hebraeis Abrahae posteris, quibus a Deo erat addicta. In Jubilaeo enim praedia et possessiones venditae, vel quovis modo alienatae, ad primos redibant heros et dominos, Levit. xxv. Judei autem in patre suo Sem, filio Noe, possederant Palaestinam, sed posteri ejus ex illa a Chananaeis fuere expulsi. Jure ergo hic quasi in Jubileo eorum posteros, scilicet Hebraeos, quasi primos pristinosque heros in illam reduxit Deus; ideoque buccinis Jubilaei eos clangere jussit.
Aliam causam dat Procopius: «Cur, inquit, tubis corneis ac jubileis classicum canere jussit? Eo quod animalibus cornigeris cornua murorum vice sunt, adeoque nobis loco cornu Dominus esse debet, juxta illud: Protector meus cornu salutis meae,» Psalm. xvii, 3.
Tertiam causam dat S. Ambrosius in cap. x Lucae, vers. 30, dicens: «Religionis insignia arma sunt sacerdotis,» q. d. Sacerdotum arma sunt non galeae capitis, sed buccinae Jubilaei, quia his suam religionem et sacerdotium testantur, quo prostravere Jerichuntem.
Porro haec caeremonia pompaque per septem dies circumeundi Jerichuntem et buccinis clangendi, speciem habebat obsidionis et oppugnationis (sed umbratilem, videlicet, ut Hebraeorum fides exerceretur, et a timore excitaretur clangore tubarum, ac ut manifestissime pateret non humana arte, sed Dei unius voluntate et potentia urbem superari. Ita Abulensis, Arias, Masius et alii.
Hoc est quod ait Apostolus, Hebr. xi, 30: «Fide muri Jericho corruerunt circuitu septem dierum.» «Fide,» qua scilicet Josue et Hebraei crediderunt Deo idipsum promittenti, ideoque ei obediunt urbem circumeundo et clangendo.
Hic autem fuit ordo totius pompae. Hebraei bellatores armati praeibant circumeuntes urbem quasi se ostentantes urbi ad eam invidendam: illam mox sequebatur arca foederis cum sacerdotibus bajulis et duce Josue. Claudebat agmen vulgus imbelle. Arca ergo erat in medio, et anterius armatis, posterius caetero populo cingebatur, ne a Jerichuntinis erumpentibus intercipi posset. Unde arca hic non praecessit, nec ab armatis distabat duobus millibus passuum, uti factum erat in transitu Jordanis; sed eos immediate sequebatur. Primis sex diebus semel circuiere urbem clangendo; septimo vero die septies, actum ultimo circuitu, et clangore ac clamore horrisono totius populi corruerunt muri Jerichuntis, atque Hebraei eam cingentes suo quisque loco ingressi illam vastarunt et concremarunt, feceruntque anathema.
Moraliter discant hic Duces et Praesides suos subditos semper labore aliquo occupare, ne marcescant otio. Unde Leo Imperator ducibus suis ita praecipit in Tacticis, cap. xx, num. 175: «Si exercitum tuum ad labores assuefacias, paratos et obedientes eos tibi semper habebis, et aciem servantes, et corpore robustos. Otium enim languida et infirma facit corpora, timidas effeminatasque mentes reddit: exercitatio autem et labores corpora strenua ac robusta, mentes viriles atque alacres facit. Ante tempus igitur omnia ad res agendas idonea praeparentur, ut necessariis temporibus omnia in promptu sint.»
Anagogice, «Jericho,» id est, Luna, typus est mundi mutabilis et perpetuo sese mutantis, qui in die judicii canente tuba Archangeli evertetur, et igne conflagrationis comburetur. Ita Origenes hic hom. 7.
Tropologice, sicut tunc clangentibus buccinis muri Jerichuntis corruerunt, ita nunc in lege nova, personante praedicatione Apostolorum et successorum, cadit mundi superbia cum suis turribus et vitiis. Unde S. Chrysostomus, hom. 21 in epist. ad Ephes.: Israelitae, ait, Jerichuntem everterunt, choreas agentium et cantantium more potius, quam bellatorum. Audi Origenem: «In adventu Jesu (Josue), inquit, muri Jericho subversi sunt, in adventu Domini mei Jesu mundus vincitur: si tubam praedicationis ejus audis et sequeris, tibi destructus est mundus.» Subditque Jesum destruxisse mundi muros, id est, firmamenta, scilicet idolorum cultum, divinationem daemonum, commenta augurum, aruspicum et magorum, ac Oratorum eloquentiam, et Philosophorum sapientiam, rationes et argumenta. Clanxit autem Christus tubis quatuor Evangeliorum, ac Epistolarum SS. Petri, Pauli, Jacobi, Joannis et Judae.
Audi S. Augustinum, serm. 106 De Temp.: «Sicut tunc canentibus tubis muri ceciderunt, ita et nunc oportet ut civitas mundi, id est, superbia cum suis turribus, avaritia scilicet, invidia atque luxuria, simul cum populis, id est, omnibus concupiscentiis malis, assidua sacerdotum praedicatione destruatur atque dispereat. Non ergo oportet ut sacerdotes in Ecclesia taceant, sed audiant Dominum, dicentem: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum,» Isaiae LVIII. Et post nonnulla: «Tuba itaque peccatoribus necessaria est, quae non solum aures eorum penetret, sed et cor concutiat, nec delectet cantu, sed castiget auditu, et strenuos quosque hortetur in bonis, et remissos terreat pro delictis. Nam sicut in praelio tuba formidolosi militis mentem dejicit, et animum fortis accendit: ita et sacerdotalis tuba mentem peccatoris humiliat, animos viri sancti corroborat, nec parcit voci, ut parcat saluti, et uno eodemque sono isti adhortationem dat, quemadmodum sit fortior ad vincendum; illi terrorem incutit, quemadmodum sit tardior ad peccandum.» Causam inferius subjicit: «Nam sacerdotales illius temporis tubas quid aliud praefigurasse credimus, quam hujus temporis sacerdotum praedicationes, per quas non cessant peccatoribus terribili sono austerum judicium nuntiare, tristem gehennae interitum praedicare et quodam comminationis strepitu aures delinquentium verberare? Sicut enim tunc tubarum clangor destructis caementorum muris ad populi interiora pervenit: ita nunc praedicatio sacerdotum destructis pravis cogitationibus ad animae nuda pertransit. Et sicut sacrae vocis sonus contumacem populum destruxit et captivavit, ita et nunc sacerdotalis praedicatio populum peccatorem subjugat.»
Sed cur septenario circuitu et clangore ruit Jericho? Respondeo, quia septenarius in Scriptura sacer est ob festum septimae diei, sive sabbatum, atque significat universitatem, quia sex diebus Deus creavit mundum, et septimo quievit. Hinc septem hic fuere buccinae, septem sacerdotes, septem clangores, septem dies circuitus et clangoris. Vide dicta Levit. xxIII, 24, et Num. xI, 3.
Audi S. Augustinum loco citato: «Septenario numero nunc per sacerdotes Dei non tam una civitas destruitur, quam totius mundi iniquitas dissipatur. Nam sicut in singularis urbis nuncupatione universi mundi habitus figuratur: ita septem dierum circulo totius mundi spatia distinguuntur, per quae sacerdotalium praedicationum tubae ipsi saeculo excidium annuntiant, et judicium comminantur, sicut scriptum est: Quoniam mundus peribit, et omnia quae in mundo sunt. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Christus in aeternum manet.» Mysticam septenarii circuitus significationem et causam assignabo vers. 15.
Denique S. Chrysostomus, homil. 5 De Paenitentia, et Procopius hic notant septem dierum circuitum praecepisse Deum, ut Jerichuntinos percelleret, et ad poenitentiam peccatorum induceret. Hoc enim spatium paenitendi ex sua clementia iis dedisse, ut excidium evaderent, sicut tres dies dedit Ninivitis praedicante Jona cap. iv, qui et per eam excidium evaserunt.
Versus 5: The sound of the trumpet longer and more broken
5. CUMQUE INSONUERIT VOX TUBAE LONGIOR ATQUE CONCISIOR. — Hebraice, cum trahent in cornu jubilaei. Masius, cum cornu jubili inflabunt sono productiore, ideoque concisiore, ut recte addit Noster, tum quia trahere vocem est vocem concidere et frangere: sic enim dum terram trahis, eam serrando incidis; tum quia dicti halitus hominis tubam inflare nequit, quin inflationem hanc retrahat, infringat et incidat, ut respiret, et halitum spiritumque ad inflandum resumat.
Versus 7: Armed, going before the ark
7. Armati praecedentes arcam Domini. — S. Chrysostomus in Psalm. xliii, quaerit: Si muri erant casuri, cur armis induuntur? Ac respondet, ut facilius Hebraei crederent urbem a se expugnandam; armantur ergo quasi revera bellaturi. Planius dicas velle Deum ut nos sibi in miraculis cooperemur, ac faciamus id quod est ex parte nostra; tunc enim faciet Deus id quod suum est. Deus enim ab otiosis abest, negotiosis adest, et conans juvat conantem, q. d. Armate vos, o Hebraei, et cum armis circuite urbem; tunc ego vobis adero, ac muros prosternam, ut armati urbem ingredientes, armis vestris cives omnes mactetis, et civitatem evertatis.
Porro Josue hic accurate servat praecepta militaria, quae assignat Vegetius, lib. III De Re militari, cap. ult., dicens: «Exercitus labore proficit, otio consenescit. Nunquam ad certamen publicum producas militem, nisi cum eum videris sperare victoriam. Subita conterrent hostem, usitata vilescunt. Nulla consilia meliora, quam illa quae ignoraverit adversarius antequam facias. Quid facturus, tracta cum paucissimis et fidelissimis, vel potius ipse tecum.»
Versus 8: The trumpets sounded
8. Buccinis clangerent. — Harum ergo clangore, sine balistis, sine arietibus, corruere muri Jericho.
Disce hic tropologice quam infirma, exilis et vana sit Jericho, id est mundi gloria, utpote quae solis tubarum flatibus ruit et evanescit. Audi S. Gregorium, lib. XX Moral. cap. xxiv: «Praesentis vitae gloria quasi in alto cernitur, sed nulla stabilitate solidatur.» Audi et S. Chrysostomum, hom. 1 in Epist. I ad Corinth.: «Non videtis pueros, quando ludentes struxerint aciem et ordinaverint milites; et eos praecedunt lictores, et praecones, et puer incedit in medio, loco Imperatoris, quam sint ea quae fiunt puerilia? tales sunt res humanae, iisque viliores et abjectiores, ut quae sint hodie, cras non sint.»
Versus 9: The rest of the common people followed the ark
9. Reliquum vulgus arcam sequebatur. — Hebr. est meassaph, proprie idem est quod congregans, sive colligens, scilicet praeeuntem turbam, hoc est claudens agmen, ut vertit Masius, Vatablus, Pagninus et alii. Septuaginta, extremum agmen, scilicet senum, famulorum, proselytorum, puerorum, feminarum, reliquique imbellis vulgi, quod arcam sequebatur. Prima enim acie praeibant bellatores, in media erant sacerdotes cum arca et buccinis, in ultima erat reliquum hoc vulgus. Porro Chaldaeus vertit, et tribus stirpis Dan ibat post arcam. Quin et Masius vertens, claudentes agmen, per hos intelligit Danitas, Aseritas et Nephthalianos; hae enim tres tribus solebant claudere agmen castrorum in deserto. Verum in deserto arca erat in medio castrorum et duodecim tribuum; nam sex tribus antecedebant arcam, scilicet Judas, Issachar, Zabulon, Ruben, Simeon et Gad; sex vero sequebantur arcam, scilicet Ephraim, Manasse, Benjamin, Dan, Aser et Nephtali, ut patet Num. x, 12, 21 et sequent. Hic vero omnium tribuum bellatores armati praeibant arcam, ut patet hoc versu; vulgus vero imbelle sequebatur arcam. Quare minus recte Cajetanus censet tribum Ruben, Gad et dimidiam Manasse praecessisse arcam, reliquas vero novem tribus post arcam incessisse.
AC BUCCINIS OMNIA CONCREPABANT. — Hinc collige non solum sacerdotes, sed et reliquum populum buccinas suas inflasse; sed hae diversae erant a buccinis sacerdotum, quae erant Jubilaei; populi vero erant vulgares et populares. Voluit enim Deus populum non esse otiosum, sed Deo et sacerdotibus in clangendo consentire et cooperari, ut horrisono omnium clangore Jerichuntini percellerentur. Negat id Masius, Lyranus et alii; sed clarius vers. 13, ubi dicitur: «Vulgus autem reliquum sequebatur, et buccinis personabat;» quae verba ita manifesta sunt, ut sine violentia ad sacerdotes torqueri nequeant. Quod ergo vers. seq. Josue populo imperat silentium, fuit hoc vocis et clamoris, non buccinarum et clangoris. Ait enim:
Versus 10: You shall not shout
10. NON CLAMABITIS, NEC AUDIETUR VOX VESTRA, NEC ULLUS SERMO EX ORE VESTRO EGREDIETUR. — Ecce hic nulla clangoris et buccinarum fit mentio, aut vetatio. Causam dat Procopius et Chrysostomus, hom. De Paenitentia: Jussit, inquit, vulgus in cauda consequi, ut doceret neminem Dei aciem deserere debere, verum pro virili adversus copias resistere, sive in eadem stent acie, sive decertantes sequantur.
DONEC VENIAT DIES (Septimus) IN QUO DICAM VOBIS: CLAMATE ET VOCIFERAMINI. — Hebraea et Septuaginta, clamate, et tunc clamabitis; Masius, ulate, et ululabitis; quod Noster significantius eodem sensu vertit: «Clamate et vociferamini,» quasi communi omnium voce vos invicem cohortantes ad praelium, ac quasi communibus animis armisque Jerichuntem invasuri. Hebraice est tariu, quod Noster et alii in Psalmis vertunt Jubilate. Unde Vatablus hic vertit, Vociferamini, tum jubilum edite, hoc est triumphum canite, quasi certi de victoria et urbis expugnatione. Et Origenes hic, homilia 7, vertit, Jubilate. «Beatus populus, inquit, qui scit jubilationem. Quare vociferatio populi concors et unanimis jubilatio quaedam fuit, et victoriae acclamatio per modum hymni aut gratiarum actionis, ut merito dici beatus hic populus valeat, quippe qui sciat jubilare.» Et inferius: Si jubilationis consensum de teipso exigas, id est, si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem, ut in verbis et factis verax sis et constans, ac spiritus carni dominetur, jubilationis emitte vocem, quia tibi victus est mundus. Haec Origenes fusius, sed ego brevitatis studio plura ejus verba in pauca contraxi.
CIRCUIVIT ERGO ARCA. — Hebr. jasseb in Hiphil, id est circumduxit. Sed Hiphil saepe pro Cal sumitur; unde omnes hic vertunt, circuivit.
Versus 12: Joshua rising at night
12. IGITUR JOSUE DE NOCTE CONSURGENTE. — Hebr. babboker, id est, in aurora, mane, sive in crepusculo matutino cum diesceret, quando finitur nox, et incipit lux cum die.
Versus 15: On the seventh day
15. Die autem septimo. — Tradunt Hebraei ex Thalmud Babylonico, tract. De sabbato, cap. 1, septimum hunc diem fuisse sabbatum, eoque muros Jericho corruisse (ad religionem cultumque sabbati populo persuadendum) septima urbis circuitione septimoque clangore; ita ut primus dies circuitus fuerit Dominicus. Sic et Lyranus, Serarius et alii. Hinc Marcion blasphemabat Deum veteris Testamenti fuisse sibi contrarium, utpote qui sabbati quietem Judaeis praecepisset, et tamen in sabbato urbem circuire juberet. Sed respondet Tertullianus, lib. II Contra Marcion, cap. xxi, Deum in sabbato prohibuisse opera humana duntaxat, non divina, seu quae Dei jussu fiunt, quale hic erat circuire urbem; Deus enim erat Dominus sabbati, nec tantum in eo dispensare, sed et illud abolere poterat, uti prius illud instituerat. Judaeis ergo fixit legem sabbati Deus, non sibi ipsi, quia ipse semper etiam sabbato operatur in coelo et in terra omnia, quaecumque generantur et fiunt.
Porro Josephus scribit primum diem circuitus Jerichuntis fuisse diem Paschatis, sive decimam quintam Nisan. Seder Olam rabba, id est, Chronicon Hebraeorum magnum, et Serarius censent fuisse primum diem post octavam Paschae, qui erat vigesimo secundo Nisan. Verum nihil hic certo statui potest, cum Scriptura nil de eo tradat.
Mystice Ambrosiaster (nam S. Ambrosium non esse auctorem patet, ex eo quod meminit Longobardorum Italiam invadentium, quae invasio diu post mortem S. Ambrosii contigit) in cap. I Apoc., hos septem Jerichuntis circuitus, ad septem Ecclesiae et justorum saecula refert: «Jericho namque, inquit, omne corpus reproborum, quod est civitas diaboli, significat; per filios vero Israel electi significantur; per sacerdotes, praedicatores; per tubas, doctrina praedicationis; per populum vero qui eos sequebatur, omnes justi designantur, qui eorum doctrinam sequebantur, et actus imitabantur; per arcam autem quam ferebant, Christus intelligitur, qui in sanctis cordibus eorum habitans portabatur.»
Et paulo inferius: «Prima igitur circuitio ad eos justos qui ante diluvium fuerant, pertinet, qui et filii Dei dicti sunt; civitatem igitur Jericho tamdiu circuierunt, quamdiu a societate reproborum se sequestraverunt. » Secundae diei circuitus ad eos qui post diluvium usque ad Moysen fuerunt, pertinet: qui et ipsi civitatem Jericho circumierunt, quia ab iniquitatibus reproborum se separaverunt. » Tertius vero circuitus ad eos qui sub lege fuerunt, pertinet: qui quanta sollicitudine a societate iniquorum se secernere deberent, ipsa lex manifestat. Prophetae vero ad quos quartus circuitus pertinet, in tantum peccata principum hominumque impiorum spreverunt atque reprehenderunt, ut pro hoc quidam eorum lapidati, quidam interfecti, quidam vero in occisione gladii mortui sunt. Apostoli vero et hi, qui ex Judaeis crediderunt, ad quos quintus circuitus pertinet, quanto studio se ab infidelium Judaeorum consilio atque operibus segregaverint, Lucas in Actibus Apostolorum narrat. Gentes vero ad quas sextus circuitus pertinet, quanto ardore se a societate impiorum disjunxerint, martyres requisiti dicant. Septimus vero circuitus ad eos, qui temporibus Antichristi futuri sunt, pertinet; sed et illi quomodo Antichristi ministrorumque ejus refutabunt perfidiam, hic liber manifestat.
Septimo ergo die circumeuntibus sacerdotibus cum arca Jericho, atque vociferantibus, muri Jericho ceciderunt, omnisque populus cum rege suo interfectus est: quia praedicantibus in fine mundi praedicatoribus veritatis finemque mundi annuntiantibus, subito finis mundi adveniet, omnisque civitas diaboli destruetur, atque cum ipso capite suo diabolo perpetua morte damnabitur.»
Versus 16: Joshua said to all Israel: Shout!
16. DIXIT JOSUE AD OMNEM ISRAEL: VOCIFERAMINI. — Vox Josue non poterat audiri a toto populo, utpote qui constabat tribus hominum millionibus. «Dixit» ergo id iis qui sibi vicini erant, et hi idem dixerunt proximis, et hi sequentibus, et ita deinceps usque ad ultimos. Aut certe «dixit,» id est, per praecones edixit, uti solet fieri in castris. Aut denique «dixit» duodecim principibus duodecim tribuum, quisque ex eis idem dixit singulis capitibus familiarum in sua tribu, et hi vicissim singulis patribus, et hi omnibus suis filiis et famulis.
Versus 17: Let this city be an anathema
17. SITQUE CIVITAS HAEC ANATHEMA. — Hebr. cherem, id est, res Deo soli devota, et in ejus honorem (ut de sceleratis qui eum laeserunt, justa sumatur vindicta, itaque per eam divinae justitiae hoc piaculum litetur, quo honos Dei ablatus quasi restituatur) morti et excidio, vel reali, vel civili addicta. Tam enim cherem et anathemata sunt quae Deo in perpetuum dicantur, et ad profanos usus redire nequeunt, uti hic erat aurum, argentum, aes, ferrum, etc., quam quae Deo in holocaustum adolentur, aut per ferrum ignemque abolentur. Vide dicta Levit. xxvII, 28, et Num. xxI, 2 et 3.
Quod vero praeter legem Deuteron. xx, vers. 1, qua solum jubetur ne ulli Chananaorum parcant, sed omnes occidant, hic insuper jubetur ipsa urbs Jericho concremari, quod in aliis Chananeorum urbibus deinceps a Josue expugnatis factum non legimus, causae fuerunt tres.
Prima, quod Deus Jerichuntem primam hostilem urbem, sibi quasi primitias Chananaeae deposceret: primitiae autem integrae Deo persolvi debebant. Ita Josephus, Theodoretus, Quaest. VI, et Hebraei.
Secunda, quod solius Dei vi hic parta esset victoria et Jericho expugnata, cum in caeteris urbibus subigendis Hebraei acriter decertarint, et eas insultu militari superarint.
Tertia, quod Deus voluerit exemplum severae vindictae caeteris Chananaeae urbibus in prima Jerichunte statuere, eisque terrorem incutere, et simul ad poenitentiam sceleratissimae vitae provocare.
Porro haec Josue gessisse Dei instinctu, vel Angeli monitu, licet Scriptura non exprimat, par est credere ex dictis cap. I et cap. v, in fine, et cap. vi, vers. 2. Sic Romani urbes hostiles diris et anathemati certa verborum formula devovebant. Livius, lib. VIII, cap. IX, Decium consulem in bello contra Latinos se una cum hostibus anathemati devovisse, hac prece: «Jane, Jupiter, Marspiter, Quirine, Bellona, Lares, vos precor uti populo Romano vim victoriamque prosperetis; hostesque populi Romani terrore, morteque afficiatis; sicut verbis nuncupavi, ita pro Republica populoque Romano legiones auxiliaque hostium mecum diis Manibus tellurique devoveo.»
Versus 18: Beware lest you touch anything
18. VOS AUTEM CAVETE NE DE HIS QUAE PRAECEPTA SUNT QUIPPIAM CONTINGATIS, ET SITIS PRAEVARICATIONIS REI. — Hebraice, Tantum servate vos ab anathemate, ne forte anathematizetis (anathematis culpam et poenam vobis imponatis) et capiatis de anathemate (clarius vertit Masius: Ne forte anathematizetis, id est, capiatis de anathemate; nam et est exegetikon, id est, explicativum, idemque valet quod, id est), et ponatis castra Israel in anathema, ut propter anathema per sacrilegium Deo sublatum, castra ipsa fiant anathema, id est, excidio a Deo per justam vindictam addicantur; quod Noster vertit: «Et omnia castra Israel sub peccato sint atque turbentur,» ne scilicet unus qui aliquid ex Jericho suffurabitur, peccati et anathematis sui contagio et communione, omnia castra involvat et contaminet peccato, aeque ac poena peccati furtique sui. Castra enim censebantur esse unum corpus politicum, sive unus populus; quare quae unus ex eis peccasset, Deus occulto judicio in omnes vindicare, omnesque anathemati, id est excidio, subjicere decreverat. Sensus est, q. d. Cavete ne ex Jerichunte anathemati addicta quidquam suffuremini, ne sitis causa anathematis et perditionis, non tantum vestrae, sed et totorum castrorum Israel. Similis phrasis est cap. seq., vers. 1 et 11; Matth. xxvi, 8; Joan. xii, 4; Deut. xxi, 8. Hac quoque de causa toties in Scriptura ingeminatur: «Auferte malum de medio vestri,» de quo plura cap. seq.
Versus 19: Gold and silver consecrated to the Lord
19. QUIDQUID AUTEM AURI ET ARGENTI FUERIT, ET VASORUM AENEORUM AC FERRI, DOMINO CONSECRETUR. — Hebraice, sanctitas est ipsi Domino, id est, quasi res sancta et sacra Deo consecretur; unde, ut talis, sit «repositum in thesauris ejus.» Chaldaeus, in thesaurum domus sacrarii Domini inferatur, puta in tabernaculum, quod erat quasi templum mobile Hebraeorum, ad ejus usum et ornatum. Jericho enim facta erat cherem, id est anathema: tota ergo Deo soli cedere debebat, scilicet urbs per incendium, aurum vero, argentum et aes (sub quibus stannum, chalybem, plumbum ceteraque metalla, quorum rarior erat usus in tabernaculo, intellige) per oblationem in tabernaculo: nil vero ex ea in privatos vel profanos usus converti poterat.
Tropologice Procopius: Viros Dei, inquit, non divitiarum, non gloriae, non potentiae, non sapientiae saecularis cupidos esse decet. Est autem aurum divitiarum figura seu imago, argentum gloriam repraesentat, aes sapientiae loquacitatem, ferrum robur et potentiam. Deus simul cum Achan propinquos ipsius perdidit, quod facinoris ipsius conscii fuissent. Ipse quidem poenas dat: populus autem ad pietatem redditur instructior, cautione sacrilegii tanquam rei pestiferae eis subeunte.
Versus 20: The walls fell
20. IGITUR OMNI POPULO VOCIFERANTE ET CLANGENTIBUS TUBIS. — Hebraice est, et clamavit populus, et clamaverunt tubis. Prius sacerdotes clanxerunt tubis, deinde populus hoc clangore excitatus clamorem suum clangori junxit. Unde Vatablus vertit, Conclamavit igitur populus, postquam clanxerunt cornibus. Sic et Masius. Ac clare Septuaginta in editione Romana, Et clanxerunt tubis Sacerdotes; ut vero audivit populus tubas, jubilavit universus populus jubilatione magna. Hebraice enim tariu, quod Noster vertit, Clamaverunt, vociferati sunt, Septuaginta vertunt elalaze, id est jubilavit; alalazo enim est jubilo, vociferor, clamo, ululo. Vide dicta vers. 10, ubi adverte alalaze duo significare, primo, clamorem edere militarem ad congrediendum, qualem edunt milites ante pugnam instructa acie conflicturi, ut animos iramque in hostes exacuant. Unde Masius vertit, ululate; secundo, jubilare, sive exultare et canere triumphum parta jam victoria; quanquam Varro asserat jubilare proprie significare querelam, sive quiritationem rusticorum aliorum opem implorantium. Utrumque huic loco congruit. Nam Hebraei clamabant ante pugnam, quasi invasuri Jerichuntem; et simul jubilabant, quasi ex Dei promissione certi de victoria et ejus excidio. Porro Leo Imperator in Tacticis, cap. xx, num. 204, de clamore militum ita sancit: «Ut robur exercitui inseras, praecipe ut si hostes cum clamore contra tuos veniant, tui statim cum silentio et taciturnitate praecedant: sin illi silentes ac taciti ambulaverint, tum clamore ac stridore armorum tui illos invadent.»
MURI CORRUERUNT. — Hebraice, ceciderunt moenia subter se. Chaldaeus, labebatur murus urbis, et absorptus est subter se. Audi Cajetanum: «Dicendo sub ea, manifestat quod vel in fossam circumcirca, vel majori miraculo sub terram casurus erat murus, ut Israelitae non impedirentur a ruinis muri, sed liberum haberent ingressum circumcirca in civitatem.» Septuaginta, cecidit murus circumquaque, impellentibus scilicet ad hoc signum sonumque murum Angelis, vel Deo concursum suum muro stanti ad standum subtrahente.
Sicut enim sole subtrahente radios suos lux evanescit, sic Deo subtrahente concursum suum res corruit et evanescit. Porro potest Deus subtrahere concursum suum rei ad consistendum erectae, itaque facere ut res erecta non consistat, sed corruat, et non subtrahere ad existendum, sed rem in sua existentia conservare. Ita fecit hic: subtrahendo enim concursum erectioni muri fecit eum labi et ruere; conservando vero eumdem existentiae muri, fecit ut lapides muri ruentis in suo esse permanerent, et non abirent in nihilum, utique in nihilum abituri, si Deus ab existentia eorum concursum suum subduxisset. Praeter hunc Dei concursum necessarius fuit alius, quo Deus concurrit cum muri casu, ut scilicet is ex alto in terram caderet et rueret.
Omnis enim res sicut in sui creatione, sic et in sui conservatione intime pendet a Deo; conservatio enim est quasi continua creatio. Sic Christi vox dejecit armatam cohortem in monte Oliveti, et Paulum in campo Damasci: vox Domini confregit cedros Libani, vox Petri dejecit Ananiam et Saphiram, et Britannos haereticos jussu S. Germani decantatum Alleluia, ut Beda testatur lib. I Histor. cap. xx. Et Albigenses illud ex hymno: «Hostem repellas longius,» ut narrat Historia Simonis Montisfortii.
Quin et Robertus Franciae rex psallens cum sacerdotibus, urbis Avellonis quam obsidebat, muros dejecit, suisque in eam aditum patefecit, uti narrat Lipsius in Exempl. polit. cap. II.
Versus 21: They killed everything
21. ET INTERFECERUNT OMNIA QUAE IN EA ERANT. — Hebraice iacherimu, id est anathematizarunt, perdiderunt, exciderunt. Jericho enim erat cherem, id est anathema et excidio addicta.
Mystice Lyranus: «Jericho, ait, significat civitatem culpae, quam fecit amor sui usque ad contemptum Dei. Haec civitas triplici muro clauditur, muro scilicet carnalis concupiscentiae, temporalis affluentiae, et mundialis excellentiae.» Et paulo post: «Triplex hic murus subvertitur sonitu sanctae praedicationis, clamore devotae orationis, circuitu propriae discussionis; qui circuitus debet fieri septem vicibus, id est perfecte, quia perfectio numero septenario designatur. Qui enim convertitur de culpa ad gratiam, debet diligenter et perfecte discutere propriam conscientiam. Quidquid autem in hac civitate reperitur saluti contrarium, debet interimi. Quod autem ibi invenitur auri philosophicae sapientiae, argenti eloquentiae, vasorum aeneorum, id est, naturalis industriae, quae valet ad multa, sicut et vasa ferri, id est, corporalis et temporalis potentiae, debet Domino consecrari, id est, de caetero bonis actibus applicari. Rahab cum suis propter opus pietatis salvatur, quia secundum dictum Salvatoris, Matth. cap. v: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.»
Versus 22: Bring out Rahab
22. PRODUCITE EAM (Rahab) ET OMNIA QUAE ILLIUS SUNT. — Hebraice hotsiu, id est, educite illam, scilicet extra domum suam. Haec enim tota urbe conflagrante pariter conflagravit. Tota enim Jericho erat anathemati et incendio addicta. Aliqui tamen ex vers. 25, censent domum Rahab ab incendio communi servatam, ac Rahab eductam extra castra, de quo vers. seq. Notet hic dux belli fidem hosti datam a suis servare, sicut Josue servavit fidem datam Rahab ab exploratoribus. Unde S. Ambrosius in cap. x Lucae, vers. 30: «Iste (Josue), ait, sollicitus magis fidem servare, quam vincere, meretricis prius mandat salutem quam excidium civitatis.»
Porro, perperam Masius Rahab hanc censet esse diversam a Rahab, quae ponitur in genealogia Christi Matth. cap. I; eodem inclinat ibidem Theophylactus. Nam S. Hieronymus et alii passim docent esse eamdem.
23. Ingressique juvenes. — Hebraice, juvenes exploratores. Unde patet eos fuisse non senes, sed juvenes, utpote ad tale facinus aptissimos. Perperam ergo Rabbini censent exploratores hos fuisse Caleb et Phinees, qui (aiunt ipsi), licet aetate essent senes, robore tamen et vigore erant juvenes.
EXTRA CASTRA ISRAEL,— quia illa sancta erant per circumcisionem, per publicum Dei veri cultum, per arcam foederis, per Josue, sacerdotes, etc.; Rahab vero erat e gente infideli et impia, ac necdum publice Judaismo nomen dederat: cognati quoque ejus et affines erant adhuc infideles et idololatrae; sed paulo post a Josue et Hebraeis ad fidem cultumque unius Dei, et ad judaismum fuere conversi, ideoque inter castra Israelis admissi. Ita Abulensis, Masius, Salianus et alii.
Versus 25: The house of her father
25. Et domum patris ejus. — Per «domum» non materialem, sed familiam intellige, puta fratres, cognatos et affines Rahab. Unde R. Simeon: Rahab, ait, sua fide tantam apud Deum consecuta est gratiam, ut etiamsi ducentos homines cognatos sibi conjunctos habuisset, atque illi cum ducentis alienis prosapiis affinitatem contraxissent, omnes illius gratia salvati fuissent.
Porro nupsit postea Rahab Salmon principi tribus Juda, si non ut primaria, certe ut secundaria uxor; erat enim polygamia tunc licita. Torniellus et Salmeron putant Rahab nupsisse Salmon anno aetatis suae decimo quarto, Hebraei quinquagesimo; verisimilius Salianus censet Rahab fuisse quinque et viginti vel viginti annorum (fuerat enim meretrix), Salmonem vero fere quadraginta annorum exstitisse.
FECIT JOSUE VIVERE, — id est, sanam et incolumem cum omnibus suis praestitit, in vita conservavit; hoc enim significat Hebraice hecheie. Minus recte ergo Hebraei exponunt: alimenta ad vitam necessaria ei suppeditavit, licet et hoc fecisse Josue non sit dubium.
Versus 26: Cursed be the man who rebuilds Jericho
26. IMPRECATUS EST JOSUE, DICENS: MALEDICTUS VIR, etc., QUI AEDIFICAVERIT JERICHO. — Dirae hae imprecatio Josue facta est Dei instinctu, ut par est credere, idque eo fine, ut aeternum in ruderibus Jerichuntis exstaret monumentum divinae potentiae, et vindictae in impios ejus cives; ac benignitatis, veritatis et fidelitatis in pios Israelitas, quod omnibus saeculis terrorem incuteret, omnesque ad Dei timorem et cultum provocaret. Ita Masius, Arias et caeteri.
IN PRIMOGENITO SUO. — Masius, In primogenitum suum jaciat ipsius fundamentum, et in minimum suum collocet illius valvas, quasi lapides jaciendo in fundamentum Jerichuntis, eosdem jaceret in suos, iisque eos lapidaret et occideret. Sensus est, q. d. ait Masius: Quisquis unquam per futura saecula ausus fuerit instaurare Jerichuntem a Deo statutam anathema, hic cum prima urbis fundamenta jecerit, maximum natu ex filiis suis amittat, deinde inter aedificandum caeteros omnes ex ordine, postremo autem minimum omnium, cum jam opere absoluto ad januarum locationem devenerit. Ita Rupertus hic cap. xvi, qui et culpae congruam hanc fuisse poenam ostendit, dicens: «Ut ambiendo conditoris nomen, totum cum effectu perderet genitoris honorem,» q. d. Justum est ut conditor vetitae urbis desinat esse genitor sobolis. Ita has diras reipsa incurrit inobediens Hiel, qui Jerichuntem reaedificans filios amisit, ut patet III Reg. xvi, 34, ubi ubi dicitur: «In diebus ejus aedificavit Hiel de Bethel Jericho; in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus: juxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.»
Tropologice, destruit Jericho, qui abrenuntiat Satanae et mundi pompis; reaedificat vero, qui vertitur ad vitia: hic amittit primogenitum in fundatione, et novissimum in portarum positione, quia et fundamenta fidei, a quibus bona virtutum aedificia inchoantur, et claustra bonae actionis perdit. Ita Beda, et ex eo Angelomus, et Eucherius in III Reg. xvi, 34.