Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Achan furatur ex spoliis Jerichuntis, ideo caeduntur Hebraei ab Haiensibus; mox, vers. 7, orante Josue Deus furtum Achan sortitione detegit, ideoque ipse furtum confessus, vers. 20, cum suis igne consumitur.
Textus Vulgatae: Josue 7:1-26
1. Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda, tulit aliquid de anathemate, iratusque est Dominus contra filios Israel. 2. Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quae est juxta Bethaven, ad Orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis: Ascendite, et explorate Terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai. 3. Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant et deleant civitatem; quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos? 4. Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes, 5. percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines, persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes: pertimuitque cor populi, et instar aquae liquefactum est. 6. Josue vero scidit vestimenta sua et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israel: miseruntque pulverem super capita sua, 7. et dixit Josue: Heu, Domine Deus! quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes? utinam, ut coepimus, mansissemus trans Jordanem! 8. Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem? 9. Audient Chananaei, et omnes habitatores Terrae, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra; et quid facies magno nomini tuo? 10. Dixitque Dominus ad Josue: Surge, cur jaces pronus in terra? 11. Peccavit Israel, et praevaricatus est pactum meum: tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua. 12. Nec poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet: quia pollutus est anathemate, non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est. 13. Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum; haec enim dicit Dominus Deus Israel: Anathema in medio tui est Israel; non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere. 14. Accedetisque mane singuli per tribus vestras, et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros. 15. Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua: quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israel. 16. Surgens itaque Josue mane applicuit Israel per tribus suas, et inventa est tribus Juda. 17. Quae cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi: 18. cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi, filii Zabdi, filii Zare de tribu Juda. 19. Et ait Josue ad Achan: Fili mi, da gloriam Domino Deo Israel, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas. 20. Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israel, et sic, et sic feci. 21. Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. 22. Misit ergo Josue ministros: qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul. 23. Auferentesque de tentorio tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israel, projeceruntque ante Dominum. 24. Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos, et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israel cum eo) duxerunt eos ad vallem Achor, 25. ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israel; et cuncta quae illius erant, igne consumpta sunt. 26. Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, Vallis Achor, usque hodie.
Versus 1: The children of Israel transgressed
1. Filii autem Israel praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. — id est, ex spoliis Jerichuntis, quae a Deo dicata erant anathemate, id est excidio et incendio. Nota: unus tantum, scilicet Achan, hoc fecerat; attamen unius peccatum per synecdochen toti societati et corpori, puta populo Israel, cujus pars erat, adscribitur, ut ostendatur:
Primo, quam Deo res exosa et invisa sit peccatum, utpote quod ab uno admissum tam multos irae et vindictae Dei subjecerit.
Secundo, quantum valeat bona vel mala societas, utpote in qua sit, ut communis vitae et conditionis, sic et vitiorum virtutumque et actionum omnium communio.
Tertio, quam praesides et superiores debeant singulis in congregatione sua, cui praesunt, invigilare, ne unius peccatum in totam congregationem redundet, imo suo contagio proserpat. Sicut enim ovis ovi affricat suam scabiem, sic vicinus vicino affricat suum scelus. Ita Origenes hic, hom. 17. Audi S. Chrysostomum hom. 1 in verba Isaiae, Vidi Dominum: «Lues quaedam, inquit, est peccatum, per ultionem evulgetur ac traducatur apud omnes, ne corrumpat omnes, ut ubi cognorint quantas minas una peperit transgressio, fugiant ultionem; de multis alioqui sumendam aeternam vindictam.»
Quarto, quam singuli de locis suis ex charitate debeant esse solliciti; utpote quorum virtus vel vitium non solum in ipsos, sed et in totam congregationem a Deo praemietur vel vindicetur. Quocirca S. Matthias Apostolus, teste Clemente Alexandrino, lib. III Strom., dicere solebat: «Si electo vicinus peccavit, peccavit electus. Nam si ita se gessisset, ut jubet verbum vel ratio, ejus vitam ita vicinus esset reveritus, ut non peccasset.» Hinc toties ingeminat Scriptura: «Auferte malum de medio vestri.»
NAM ACHAN, etc., TULIT ALIQUID DE ANATHEMATE. — Septuaginta Achan vocant Achar, et ita ab omnibus vocatur I Paral. cap. II, vers. 7. Achan ergo fuit Achar, id est turbator, quia suo furto turbavit tota castra Israel, ut ab Haiensibus hostibus caederentur. Unde I Paral. cap. II, 7, causa cur vocetur Achar addicitur, dum dicitur: «Qui turbavit Israel.» Radix enim achar significat turbare. Unde locus supplicii Achar vocatus est vallis Achor, id est, vallis turbationis, ut patet vers. ult. Porro haec Achan tentatio fuit humana: difficile est enim militem victorem a spoliis hostium cohiberi; unde idem saepe victoriam quam peperit, perdit. Audi S. Ambrosium, lib. I Offic. cap. xxxix: «Frequenter pulsis hostibus, inclinata in fugam adversariorum acie, dum exuviis caesorum capitur praeliator, inter ipsos quos stravit, miserandus occubuit, et triumphis suis allectae legiones dum spoliis occupantur, hostem in se revocarunt qui fugerat.» Quoties id vidimus in Christianis Turcas sternentibus?
FILII ZABDI. — I Paral. II, 7, vocatur filius Zamri. Avus ergo Achan fuit binomius, tamque Zabdi quam Zamri vocabatur. Haec ergo fuit ejus genealogia: Judas genuit Phares et Zare de Thamar, Zare genuit Zabdi, Zabdi genuit Charmi, Charmi genuit hunc Achan, qui proinde fuit quartus a Juda; a Juda autem usque ad furtum Achan, fuere anni ut minimum 260; quare quisque eorum generare debuit anno ut minimum 63: nam quater 65 faciunt 260, sed hoc illa aetate erat frequens.
Versus 2: Joshua sent men against Hai
2. CUMQUE MITTERET JOSUE VIROS CONTRA HAI. — Urbem hanc ex S. Hieronymo, Josepho et aliis ita describit Adrichomius in Descript. terrae sanctae: «Hai, quae et Chai, et Josepho Ada vel Aina, Hieronymo Agai et Ai, civitas quondam pulcherrima, et in montanis, ut ait Bredenbachius, capta a Josue succensa, rege suspenso et caeso populo. In Isaia Aiath appellatur, ut notat Benedictus, per quam Sennacherib rex transiit oppugnaturus Jerusalem, Isaiae cap. x. Fit ejusdem mentio Jerem. xlix, 1; Esdr. II, 2; Esdr. vii. Ejus Hieronymi tempore vix parvae ruinae residebant, et locus tantummodo monstrabatur. Est ad Occidentalem plagam Bethelis, non multum ab ea distans.»
QUAE EST JUXTA BETHAVEN, AD ORIENTALEM PLAGAM OPPIDI BETHEL. — Hinc patet Bethaven distinctum fuisse locum a Bethel. Ipsa tamen Bethel, id est, domus Dei, dicta est quoque Bethaven ab Osee, cap. IV et seq., id est domus idoli et iniquitatis, ob collocatos in ea a Jeroboam vitulos aureos, quos quasi idola Israel adoravit.
Versus 5: Thirty-six of them fell
5. ET CORRUERUNT EX EIS TRIGINTA SEX HOMINES. — Ecce unius Achan furtum punit Deus caede sex et triginta hominum, et fuga trium millium, qui quoniam, ait Procopius, deteriores forte aliis fuerunt, opportune suorum delictorum luerunt supplicium.
Persecutique sunt eos adversarii de porta (urbis Hai) usque ad Sabarim. — Masius censet hunc locum dictum fuisse Sabarim ab hac strage et contritione Hebraeorum: schabar enim significat frangere, confringere, conterere. Porro Septuaginta et Chaldaeus pro Sabarim aliis punctis legentes hisbirum, vertunt, usque dum contriverunt eos. Cajetanus Sabarim interpretatur saxa fracta, quod locus esset saxosus; confragosus et praeruptus.
PERTIMUITQUE COR POPULI. — Hebraice, liquefiebat cor populi, et evadebat in aquam, fiebat fluidum, solutum, trepidans et languidum instar aquae.
Versus 6: Joshua tore his garments
6. Josue vero scidit vestimenta sua, — ex publico calamitatis sensu et dolore, quem ipse velut dux prae omnibus, imo pro omnibus acerrimum sentiebat.
Porro scissio vestium erat caeremonia olim usitata in luctu, vel in rei et sceleris alicujus atrocitate. Sic Jacob ob filium Joseph amissum scidit vestes suas, Genes. xxxvii, 34. Idem fecit Caiphas ob speciem blasphemiae, ut ipse putabat, Matth. xxvi, 65.
MISERUNTQUE PULVEREM SUPER CAPITA SUA. — Hoc alterum est signum luctus, humilitatis et poenitentiae, datum primitus Adae post lapsum: «Memento quia pulvis es, et in pulverem reverteris,» Genes. III, 19. Sic Job cap. ult., vers. 6: «Ago paenitentiam, ait, in favilla et cinere.» Et David: «Quia cinerem tanquam panem manducabam,» Psalm. xxxvi. Et Daniel, cap. ix, 3, coepit Deum «deprecari in jejuniis, sacco et cinere.» Sic rex Ninive praedicante Jona, cap. III, 6, paenitens «indutus est sacco et sedit in cinere.» Judith quoque, cap. ix, 1, itura ad Holophernem, «induens se cilicio posuit cinerem super caput suum.» Idem fecit Esther itura ad Assuerum, cap. xiv, 2, et Mardochaeus, cap. iv, 1. Hinc multi Sanctorum, ut S. Martinus, S. Carolus Borromaeus, S. Franciscus morientes, cilicio et cinere aspersi animam Deo reddiderunt. Idem etiamnum faciunt multi fideles et religiosi.
Versus 7: Alas, Lord God!
7. ET DIXIT JOSUE: HEU, DOMINE DEUS! — Josue, quia dux populi, ejus cladem in se suscipit, pro eoque plangit coram Domino, ut veniam obtineat, et toti populo salutem victoriamque impetret. Idem faciat Princeps et Praelatus in publica calamitate: haec enim a publica persona et Principe deprecanda et amolienda est.
UTINAM, UT COEPIMUS, MANSISSEMUS TRANS JORDANEM! — videlicet in Galaad commorantes, puta in regnis regum Og et Basan. Sic enim evasissemus cladem hanc, quam transito Jordane apud urbem Hai accepimus.
Versus 8: O my Lord God
8. Mi Domine. — Hebraice bi Adonai, id est in me Domine, scilicet respice, ut benignis misericordiae oculis me totumque populum intuearis, nobisque reconcilieris. Est placida et fidens Dei compellatio, quam Noster optime vertit: «Mi Domine.»
Versus 9: What will You do for Your great name?
9. DELEBUNT NOMEN NOSTRUM DE TERRA, ET QUID FACIES MAGNO NOMINI TUO? — q. d. Parvi momenti est nostrum (qui viles homunciones et peccatores sumus) nomen exile deleri de terra, sed eo deleto delebitur quoque de terra nomen tuum, Domine, quod magnum est. Nos enim fere soli illud novimus et colimus. Ratio est, quia tu promisisti te terram hanc nobis daturum: jam autem cum permittis nos ab ejus incolis caedi, dicent gentes te promissa tua praestare non posse, adiment tibi nomen et titulum Omnipotentis; vel certe noluisse, itaque tibi tollent nomen sancti et fidelis in promissis. Rursum cum nomen tuum magnum JEHOVA caeteris et Gentibus non indicaris, illudque soli Mosi et Israelitis revelaris, ut ab illis solis adoretur, si Israelem perdis, quis nomen tuum celebrabit et colet? Si nobis juste irasceris ob scelera nostra, nosque vis castigare, consule saltem gloriae tuae et sanctificationi nominis tui, ut nos non perdas, sed more tuo protegas, ac in Chananaeae possessionem, uti pollicitus es, inducas, ut omnes gentes nomen tuum glorificent, teque omnipotentem, fidelem et benignum erga tuos fideles agnoscant, timeant et venerentur.
Efficax est haec oratio, quae Deum quasi stringit et cogit ad miserendum, ne nomen ejus sanctum a gentibus rideatur et blasphemetur.
Versus 10: Rise up, why do you lie prostrate?
10. SURGE, CUR JACES PRONUS IN TERRA? — Prostraverat ergo totum se Josue pronum in terra, ut summe coram Deo se humiliaret, summamque ei reverentiam aeque ac paenitentiam exhiberet. Jacens enim pronus quasi dorsum suum Deo ad verbera offerebat, q. d. En ego pro populo reum me tibi offero: quod ille peccavit, ego exsolvam. Amove ergo ab eo flagella tua, illaque in dorsum meum converte et reciproca quantum lubet. Unde Deus exoratus: «Surge, ait, quid jaces?» quasi dicat: Surge, noli te diutius affligere, scio quid velis, faciamque ut scias quid facto sit opus, ad cladem a tuis acceptam resarciendam: ego enim cor tuum contritum et humiliatum despicere nequeo, sed benigne aspicere a mea pietate quasi cogor.
Versus 11: Israel has sinned
11. Peccavit Israel, — unus ex Israel, scilicet Achan, qui noxam dedecusque suum toti Israeli afflavit.
MENTITI SUNT. — Mentitus est Achan; professus est enim se servaturum pactum meum legemque et sententiam anathematis in Jerichuntem a me fulminatam: porro non verbo, sed facto mentitus est, anathemata mea sibi suffurans et rapiens.
Versus 13: Rise up, sanctify the people
13. SURGE, SANCTIFICA POPULUM, — id est, jube ut populus se sanctificet, hoc est, lustret et purificet lotione vestium, praesertim et secubitu, ut scilicet lavet vestes, et ab uxoribus abstineat, itaque excitetur ad luctum et poenitentiam. Vide dicta cap. III, vers. 5, et Exodi xix, 10: ut hac lustratione comparetur ad anathema hoc occultum deprehendendum et vindicandum, itaque mihi reconcilietur.
ANATHEMA IN MEDIO TUI EST, ISRAEL, — quasi dicat: O Israel! tu officii tui pactique es proditor, utpote qui anathemata mea fureris, habeasque et abscondas in medio tui. Quare «non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.» Audiant hoc Principes et Praelati, ut anathemata, hoc est sacrilegia et scelera auferant e populo, si Deum placare, publicasque bellorum, famis et pestis clades ab eo immissas avertere satagunt. Audiant Leonem Imperatorem suo duci de die belli mandantem in Tacticis, cap. xiv, num. 1: «Hoc ante omnia praecipiendum est, ut purus ac sanctus exercitus tuus sit, et pridie vesperi preces efficaces ac diuturnae adhibeantur, omnesque Deo consecrentur, verbis factisque persuadeantur se Deum adjutorem habere, atque hoc modo ad bellum puros, sinceros alacresque procedere.»
Versus 14: Come forward by your tribes
14. ACCEDETISQUE MANE SINGULI PER TRIBUS VESTRAS, ET QUAMCUMQUE TRIBUM SORS INVENERIT, ACCEDET (illa tribus inventa rea) PER COGNATIONES SUAS, ET COGNATIO PER DOMOS, DOMUSQUE PER VIROS. — Primo ergo, jacta fuit sors per duodecim tribus, ac inventa est rea tribus Juda. Secundo, jacta fuit per omnes cognationes descendentes a Juda, et inventa est rea cognatio Zare. Tertio, jacta fuit per omnes domos et familias progenitas a Zare, et inventa fuit domus sive familia Zabdi. Quarto, jacta fuit sors inter omnes qui erant e familia Zabdi, et deprehensus est Achan reus anathematis, sive furti et sacrilegii, ut patet vers. 16 et seq.
QUEM SORS INVENERIT, — id est qui sorte data vel jacta fuerit deprehensus. Hebraice est, quem ceperit Dominus, quod Primo, Hebraei explicant de arca foederis. Talmudici enim affirmant omnes Israelitas juxta arcam transire jussos; et, reliquis impune ac libere abeuntibus, solum criminis reum veluti injecta manu ab arca ita retentum, ut ne pedem quidem ulterius movere potuerit. Ac si ante sanctitatem illius arcae clarissime radiantem, occultari non posset illius furti ac sacrilegii turpitudo; et quod de Deo cecinit David: «Non habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos,» Psalm. v, vers. 6, hoc ipsum de arca dici possit, quae nemini apud se maligno patrocinetur.
Secundo, R. Salomon censet Achan fuisse deprehensam per Rationale Pontificis, in quo erant duodecim gemmae, inscriptae duodecim nominibus duodecim tribuum Israel; putat enim omnes tribus transisse juxta Rationale, et cum transiret tribus Juda, gemmam smaragdi (ut dixi Exodi xxvIII, 17), in qua scriptum erat nomen Judae, offuscatam fuisse, suaque fuscedine et nigredine tribum Judam ream esse denotasse; sed deinceps quae cognatio, et quae domus, quae persona in tribu Juda rea foret, per sortes fuisse exploratum. Verum tunc dici solet Deum consultum per Ephod, vel per Urim et Tummim, respondisse, quod hic non dicitur.
Tertio, vere Achan deprehensus fuit per sortem, quae hoc vel simili modo peracta est, ut chartulis singulis singula nomina eorum, qui erant in domo Zabdi inscriberentur, illaque in urnam imponerentur, ut cujus chartula primo educeretur, ille haberetur reus, ac deinde Josue educens chartulam primam, invenit in ea nomen Achan, qui proinde reus est habitus. Probatur id primo, quia Noster diserte ait eum sorte fuisse deprehensum. Secundo, idem asserit Josephus, R. Levi, B. Gerson et Interpretes. Tertio, quia capi a Domino, est capi a sorte imperata et directa a Domino, ut patet I Reg. x, 20, ubi Saul sorte electus est in regem. Ibidem, cap. xiv, vers. 42, sorte deprehensus est Jonathas violasse juramentum patris de jejunio; atque utroque loco Hebraeum est idem verbum quod hic, scilicet nilcad, id est captus est, Jonathas et Saul. Sane utrobique Hebraea expendenti, et cum hoc loco conferenti liquet idem utrobique dici. Ergo cum ibi capi a Domino sit capi a sorte, ut vertit Noster, Septuaginta et alii, idem hic quoque de sorte accipiendum est. Nam «sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur,» Proverb. xvi, ult. Denique eo tempore communis usus erat sortium, et per illas rem conficere erat facillimum et expeditissimum. Hinc Jonas, cap. I, captus est sorte; S. Matthias in Apostolum electus est per sortem, Actor. I.
Nota ex Divo Thoma, II II, Quaest. XCV, art. 8, triplicem esse sortem. Prima est divisoria, qua res aliqua, v. g. haereditas inter haeredes sorte dividitur: sic milites inter se diviserunt vestes Christi per sortem, Joan. xix, 24. Secunda sors est consultoria, cum per illam in dubiis, quid faciendum sit, deciditur, v. g. utri subvenias, si uterque aeque indigeat, et uterque tibi aeque sit proximus, nec utrique subvenire valeas. Tertia sors est divinatoria, qua quaeritur veritas rei arcanae vel futurae. Duae primae sortes licitae sunt, ut docet S. Augustinus, lib. II De Doctrina Christiana, cap. xxvIII, et epist. 180 ad Honoratum. Tertia sors, scilicet divinatoria, illicita est et superstitiosa, nisi Deo palam jubente, vel interius instigante mittatur, uti hic factum; tuncque non tantum est licita, sed et certa ac divina: Deus enim jubens vel instigans ad sortem, hoc ipso promittit se sortem directurum, ut in eum vere cadat qui quaeritur. Vide dicta Jonae I, et Actor. I, in sorte Jonae et Matthiae, et Prov. xvi.
Versus 16: Joshua brought Israel forward
16. SURGENS ITAQUE JOSUE MANE APPLICUIT ISRAEL PER TRIBUS SUAS. — «Applicuit,» id est, admovit sorti, sive sortes eis dedit, idque coram Domino, id est, coram arca foederis, quia Dei jussu fiebat haec sortitio, et quia a Deo exspectabatur promissa sortis directio in eum, qui sacrilegii occulti commissi vere erat reus.
Versus 19: My son, give glory to the Lord
19. ET AIT JOSUE AD ACHAN: FILI MI, DA GLORIAM DOMINO DEO ISRAEL, — q. d. Da veritatis sive veracitatis honorem primae et aeternae veritati, id est judicio divino sorte hac ostenso, confitendo scilicet rectum verumque esse hoc Dei de te judicium, teque vere esse sontem, nocentem et reum sacrilegii, ut tam nobis totique Israeli, quam tibi tuaeque saluti aeternae per poenitentiam et confessionem consulas et prosis: confitere ergo veritatem, quae Deum minime latet, ac mihi Dei vices gerenti, teque juridice interroganti et constringenti indica quid feceris: sic enim si veritatem verumque tuum sacrilegium, quod latet, confitendo manifestaris, Deum glorificabis. Ostendes enim Deum vere te per sortem reum designasse, et ab eo facile veniam culpae et poenae aeternae impetrabis. Ostendes pariter Deum vere esse justum et sanctum, ideoque sacrilegiorum et scelerum vindicem, aeque ac fidelem in promissis: quae omnia cedent in magnam Dei gloriam, facientque ut omnes eum metuant et revereantur.
Confessio ergo rei glorificat Deum quem offendit. Audi S. Bernardum, epist. 413 ad Virginem Sophiam: «Ama, inquit, confessionem, si affectas decorem. Confessioni jungitur decor, jungitur pulchritudo. Confessionem et decorem induisti, Psal. cviii, 2. Revera ubi confessio, ibi pulchritudo, ibi decor. Si peccata sunt, in confessione lavantur: si bona opera, confessione commendantur. Bonum animae ornamentum confessio, quae et peccatorem purgat, et justum reddit purgatiorem. Absque confessione justus judicatur ingratus, et peccator mortuus reputatur. Confessio igitur, peccatoris est vita, justi gloria.»
Audi et S. Augustinum in Psalm. xciv: «Quare maxime pertinet ad laudem Dei, quando confiteris peccata tua? Quia tanto plus laudatur medicus, quanto plus desperatur aegrotus. Confitere itaque peccata tua: tanto enim major est laus ignoscentis, quanto major exaggeratio est peccata confitentis.»
Versus 20: Truly I have sinned
20. VERE EGO PECCAVI DOMINO (in Dominum, ejus mandatum de cavendo anathemate violando), ET SIC, ET SIC FECI, — enarrando ea quae ex Jericho suffuratus erat, ut sequitur. Videtur ergo Achan poenituisse, ac per poenitentiam et satisfactionem lapidationis evasisse poenam aeternam, et ad salutem pervenisse: incendio enim corporali et temporali redemit aeternum animae incendium in gehenna, instar Ananiae et Sapphirae, Actor. v. Noluit enim se occultare, et incendium hoc effugere, sed ad illud animose se obtulit.
Quare licet eum damnatum asserat Cassianus et Concilium Aquisgranense sub Pipino, salvatum tamen eum censent Rabbini, Cajetanus, Masius, Serarius, Magalianus et Abulensis, Quaest. LV, quem audi: «Non videtur, inquit, quod iste fuerit aeternaliter damnatus, quia pro peccato suo condignam poenam hic tulit; non ergo videbatur quod post mortem puniendus foret, potissime quia videtur de peccato suo doluisse Achan, et illud confessus est humiliter dicens: Vere ego peccavi Domino Deo Israel.» Dubitat tamen S. Augustinus, cujus verba citabo vers. 25.
Moraliter, disce hic quanta sit vis poenitentiae, de qua Tertullianus, lib. De Paenit. cap. IX: «Tantum, ait, relevat confessio delictum, quantum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfactionis consilium est, dissimulatio contumaciae. Satisfactione confessio disponitur, confessione poenitentia nascitur, poenitentia Deus mitigatur. Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est conversationem injungens misericordiae illicem.»
S. Ambrosius in Psalm. xxxvII: «Plurimum, ait, suffragatur reo verecunda confessio, et poenam quam evitare non possumus, pudore sublevamus.»
S. Augustinus in Psalm. LXVI: «Ut nobis peccatorum vulnera nunquam deesse possunt, sic et confessionis medicamenta deesse non debent. Non enim ideo vult Deus ut confiteamur peccata nostra, quod ea ipse scire non possit; sed quia diabolus hoc desiderat, ut inveniat quod nobis ante tribunal Judicis aeterni objiciat. Ideo vult ut magis defendere, quam accusare peccata nostra velimus. E contrario autem Deus noster, quia misericors est, vult ut ea confiteamur in hoc saeculo, ne pro illis confundamur in futuro. Si enim nos confitemur, ille parcit; si nos agnoscimus, ille ignoscit.»
S. Chrysostomus, serm. De Paenit. et Conf.: «In externis, ait, judiciis post confessionem confusio et poena, in divino virtus, justitia, merces et absolutio; idcirco Psaltes suspirans istud ipsum, ne quis veritus poenam post confessionem, neget peccata: Confitemini, ait, Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus. Et Propheta: Die tu prior iniquitates tuas, ut justificeris,» Psalm. CXVII.
Origenes, hom. 2 in Psalm. xxxvII: «Sicut hi, inquit, qui habent intus inclusam escam indigestam, aut copiam humoris vel phlegmatis stomacho graviter et moleste imminentem, si vomuerint, relevantur: ita etiam hi qui peccaverunt, si quidem occultant et retinent intra se peccatum, intrinsecus urgentur, et propemodum suffocantur a phlegmate vel humore peccati: si autem ipse sui accusator fiat, dum accusat semetipsum et confitetur, simul evomit et delictum, atque omnem morbi digerit causam.» Sic Serapion confessione expiavit non tantum furtum suum, sed et furandi cupiditatem, uti narrat Cassianus, Collation. II, cap. xi.
Versus 21: A scarlet garment and a golden bar
21. VIDI ENIM INTER SPOLIA PALLIUM COCCINEUM. — Hebraice, pallium Sennaar, id est Babylonium. Babylon enim erat in terra Sennaar, Genes. x, 2. Ita Chaldaeus, Masius, Cajetanus, Vatablus et alii. Noster et nonnulli Hebraei coccineum vel purpureum vertunt. Nam Persarum finitimarumque gentium luxum eo se ostentare solere vel ex eo constat, quod captis ab Alexandro Magno Susis, illic inventa fuerint decem millia pondo, sive talenta purpurae Hermionicae, teste Plutarcho in Alexandro. Josephus vocat chlamidem regiam, totam auro contextam. Vestis enim regum erat purpura.
REGULAMQUE AUREAM QUINQUAGINTA SICLORUM. — Hebraice, linguam auream quinquaginta siclorum, hoc est laminam auream, in linguae formam fusam, vel extensam, quae ponderabat et valebat ducentos aureos. Siclus enim aureus appendebat quatuor drachmas Atticas, hoc est quatuor aureos, sive dimidiam unciam auri; sicut siclus argenteus appendebat quatuor drachmas argenti, sive quatuor julios Romanos, vel quatuor regales Hispanicos. Quare siclus aureus valebat duodecim siclos argenteos, ut colligitur I Paralip. xxi, 25, collato cum II Reg. xxiv, 24. Nam aurum argenti esse duodecuplum, sive unam unciam auri valere duodecim uncias argenti docet Plato in Hipparcho. Ergo tota sacrilegii Achan materia quadringentorum aureorum non excedebat pretium, et tamen tantam Deo offensionem et iram, tantamque publicis rebus calamitatem attulit.
CONTRA MEDIUM TABERNACULI MEI. — Hebraice, in medio tabernaculi mei.
Moraliter, disce hic quam cupida, avidaque et effraenis sit avaritia, adeoque quam Josue facilius fuerit sistere solem et lunam, quam cohibere avaritiam. Audi S. Ambrosium, lib. II Offic. cap. xxvi: «Jesus Nave, inquit, qui potuit solem sistere ne procederet, avaritiam hominum non potuit sistere ne serperet. Ad vocem ejus sol stetit, avaritia non stetit. Sole itaque stante confecit Jesus triumphum, avaritia procedente pene amisit victoriam.»
23. PROJECERUNTQUE ANTE DOMINUM, — id est ante arcam et tabernaculum, quod erat quasi domus et solium Dei inter Hebraeos habitantis. Ibi ergo projecerunt haec sacrilegia, ut Domino redderentur, quae Achan sacrilege abstulerat, sibique vindicarat.
Versus 24: The Valley of Achor
24. AD VALLEM ACHOR, — quae scilicet paulo post dicta est «Achor,» id est turbationis, eo quod Achan turbator Israelis ibi e vita exturbatus sit, ut patet vers. ult.
Versus 25: May the Lord trouble you
25. QUIA TURBASTI NOS, EXTURBET (Hebraice exturbabit) TE DOMINUS, — e castris Israel, aeque ac e vita, hoc est, te reum plectat, lapidet et comburat. Loquitur Josue ut judex sententiam in Achan reum et confessum pronuntians, non ut exitium imprecans. Unde videtur limitare eam ad mortem praesentis vitae, ut vitet aeternam in gehenna.
LAPIDAVITQUE EUM OMNIS ISRAEL. — Quaeres, quomodo Hebraei lapidarunt sacrilegum Achan, cum eum Deus vers. 15, jusserit igne comburi velut anathema? S. Augustinus hic, Quaest. IX, per ignem intelligit lapidationem, quod per illam velut ignem expiaretur omnis sacrilegii culpa. «Duae, inquit, causae mihi occurrunt, propter quarum alteram Josue non combussit hunc Achan. Aut enim vere poenituit, et ita dignus non erat igne gehennae, idcirco nec igne voluit eum Jesus comburere; aut non poenituit vere, et ita fuit aeterno igne torquendus. Ideo illam poenam ignis reservavit Josue Domino, et ipse aliam poenam, scilicet lapidationem inflixit.»
Verum facilior et planior responsio est, Achan et lapidatum fuisse et combustum. Dum enim rogus ille jussu Dei struitur, incenditur, conscenditur, populus sceleri et scelesto indignans, ac placandi Numinis avidus, ut Achan quasi catharma et communem Israelis perniciem a se propelleret, a lapidibus manus continere non potuit, quin eum, ut sacrilegum et anathemati addictum, lapidarent: lapidatum deinde igni tradiderunt (licet noster Serarius censeat Achan prius vivum combustum, deinde cineres ejus lapidibus obrutos fuisse). Unde sequitur:
ET CUNCTA QUAE ILLIUS ERANT, IGNE CONSUMPTA SUNT. — «Cuncta,» scilicet boves, oves, asini, tabernaculum, supellex, quin et filii et filiae: hos omnes enim nominavit vers. 24. Unde patet cum Achan filios quoque et filias, adde et uxorem (licet id neget Abulensis): haec enim cum marito censetur una esse caro unaque persona (sic factum est uxoribus Core, Dathan et Abiron, Num. xvi, 27), fuisse combustos. Achan enim erat Israelis anathema, quod totum cum omnibus suis perimendum erat. Ita Abulensis hic, Quaest. LXVIII, licet ipse eos non igne, sed lapidibus obrutos putet.
Dices: Quo jure, peccante patre, cum eo plectuntur filii et filiae? Nam Deus, Ezech. xviii, sanxit: «Filius non portabit iniquitatem patris.» Respondeo, verisimile est filios et filias Achan grandiores furto paterno consensisse et cooperatos esse, abscondendo res ab eo furto sublatas ex cupiditate et avaritia. Ita Procopius. Si qui ejus filii et filiae parvuli fuerunt et infantes, adeoque furto immunes et innocentes, hi tamen juste quoque a Deo cum patre nocente occidi jussi sunt, quia Deus est absolutus vitae necisque omnium, etiam innocentum Dominus, atque ob culpam saltem originalem, mortis reatu et debito quandocumque et quomodocumque (id est, quocumque mortis genere) Deus volet, solvendo, omnes etiam infantes illi obstringuntur; sic igitur hic quoque Deus filios Achan paterni criminis non conscios pari cum patre poena damnavit, ut eo gravior esset patris poena, quo ipse ob suam culpam videbat infantes quoque suos secum plecti; ac ut tali supplicio, talique anathemate omnia castra metu Dei percellerentur, ne quis deinceps tale quid attentare auderet. Vide Deuter. xiii, 15, ubi jubetur urbs tota perimi, statuique anathema, ex qua egressi sunt idololatrae dicentes et docentes: «Serviamus diis alienis.» Sic Numer. cap. xxxi, vers. 17, jubet Deus omnes Madianitas masculos, etiam parvulos interfici, eo quod ipsi Hebraeos impulerint ad cultum Beelphegor. Sic II Reg. xxi, nepotes Saulis ob ejus scelus vivi fuere crucifixi.
Audi S. Augustinum, Quaest. VIII, alta hic Dei judicia expendentem, et tres hujus supplicii causas assignantem. Prima est: «Non enim aliud, quantum attinet ad universi mundi administrationem, contingit mortalibus, cum moriuntur quandoque morituri; et tamen apud eos qui talia metuunt, disciplina sancitur, ut non se solum quisque curet in populo, sed invicem sibi adhibeant diligentiam, et tanquam unius corporis, et unius hominis alia pro aliis sint membra sollicita.» Et nonnullis interjectis secundam causam assignat: «Simul etiam ostenditur quanta connexa sit in populi societate ipsa universitas, ut non in seipsis singuli, sed etiam tanquam partes in toto existimentur; per unius igitur peccatum, mortemque paucorum admonitus est populus universus, tanquam in corpore universo quaerere quod amissum est.» Tertiam denique subjicit: «Simul etiam significatum est quantum mali fieret, si universa illa congregatio peccasset, quando ne unus quidem ita potuit judicari, ut ab eo possent caeteri esse securi.» Subdit deinde Augustinus id Josue, vel alteri homini judici non licere, sed soli Deo, «qui potens est etiam post mortem, quod homo non potest, liberare vel perdere;» sed tamen Deum post mortem neminem perdere ob patris, sed solum ob propriam ejus culpam.
Moraliter, disce hic quam acriter Deus vindicare soleat sacrilegia. Sic Heliodorus templi pecuniam auferre satagens ab Angelis flagellatus, vix precibus Oniae Pontificis mortem evasit, II Machab. III, 26. Lege horrendam Antiochi Epiphanis sacrilegi mortem, II Machab. cap. IX, vers. 5 et sequentibus. Leo Constantini Copronymi filius, religiosus quidem Imperator et pius ab initio; verum ubi coronam Ecclesiae a Mauritio donatam gestasset, carbunculi morbo percussus, ardenti febre tandem exstinctus est, teste Zonara, tom. III, et Glyca IV part. Annal. Petrus Aragonum rex Tarraconensem Ecclesiam invadens, a S. Thecla ejus protectrice sibi apparente alapa percussus sensim extabuit, ac moriens facti poenitens jussit Tarraconae Episcopum in pristinas possessiones restitui. Ita habet Vita S. Theclae, et Hieronymus Suritanus, lib. X Annal. cap. xxxix.
Porro ejusdem anathematis et sacrilegii rei sunt Religiosi, qui contra votum paupertatis bona monasterio communia surripiunt, et sibi appropriant: Religioso enim proprium habere non licet, talesque ut anathemata exterminandi sunt.
Versus 26: A great heap of stones
26. Congregaverunt super eum acervum magnum lapidum. — Alia est haec lapidatio ab illa, de qua vers. 25; illa enim facta est vivo Achan, haec mortuo: ut scilicet per eam acervus lapidum erigeretur, in perpetuum lapidationis prioris et vindicati sacrilegii monumentum.