Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josue, metum fugamque simulans, Haienses ex urbe Hai ad se insequendum elicit; quibus egressis, a tergo latentes in insidiis in urbem civibus vacuam immittit. Quare in Haienses egressos conversus, eos trucidat, urbemque concremat, ac spolia inter suos dividit. Secundo, vers. 30, foedus populi cum Deo instaurat, ac benedictiones legis observatoribus promissas, et maledictiones ejus transgressoribus comminatas in montibus Garizim et Hebal proclamari jubet, juxta jussa Mosis, Deut. xxvii.
Textus Vulgatae: Josue 8:1-35
1. Dixit autem Dominus ad Josue: Ne timeas, neque formides; tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai, ecce tradidi in manu tua regem ejus, et populum, urbemque et terram. 2. Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius; praedam vero, et omnia animantia diripietis vobis: pone insidias urbi post eam. 3. Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai; et electa triginta millia virorum fortium misit nocte, 4. praecepitque eis dicens: Ponite insidias post civitatem; nec longius recedatis, et eritis omnes parati. 5. Ego autem, et reliqua multitudo quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus et terga vertemus; 6. donec persequentes ab urbe longius protrahantur: putabunt enim nos fugere sicut prius. 7. Nobis ergo fugientibus et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem: tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras. 8. Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis ut jussi. 9. Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad Occidentalem plagam urbis Hai: Josue autem nocte illa in medio mansit populi, 10. surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum. 11. Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad Septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media. 12. Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai, ex Occidentali parte ejusdem civitatis: 13. omnis vero reliquus exercitus ad Aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis Occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio. 14. Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiae. 15. Josue vero et omnis Israel cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam. 16. At illi vociferantes pariter et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate, 17. et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israel (sicut eruperant aperta oppida relinquentes), 18. dixit Dominus ad Josue: Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam. 19. Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae quae latebant, surrexerunt confestim; et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam. 20. Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad coelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere: praesertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent. 21. Vidensque Josue et omnis Israel quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai. 22. Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur, 23. regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue. 24. Igitur omnibus interfectis, qui Israelem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israel percusserunt civitatem. 25. Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai. 26. Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum, donec interficerentur omnes habitatores Hai. 27. Jumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israel, sicut praeceperat Dominus Josue. 28. Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum. 29. Regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Praecepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce; projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. 30. Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israel, in monte Hebal, 31. Sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit; et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas. 32. Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israel. 33. Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini, ut advena ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israel. 34. Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine. 35. Nihil ex his quae Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israel, mulieribus ac parvulis et advenis, qui inter eos morabantur.
Versus 1: Do not fear; take all the warriors
1. TOLLE TECUM OMNEM MULTITUDINEM PUGNATORUM, — ut totis viribus adoriaris Hai, et inde reliquas Chananaae urbes, utque Hebraeis priorum suorum clade consternatis animos addas, ne putent se ob paucitatem fuisse caesos, ac denique ut omnes praedae et spoliorum Haiensium participes efficias.
Versus 2: Do to Hai as you did to Jericho
2. FACIESQUE URBI HAI ET REGI EJUS, SICUT FECISTI JERICHO ET REGI ILLIUS, — ut omnes domos urbis comburas, et cives omnes occidas una cum rege, uti fecisti in Jericho.
Versus 3: Thirty thousand men sent by night
3. ET ELECTA TRIGINTA MILLIA VIRORUM FORTIUM MISIT NOCTE.
4. PRAECEPITQUE EIS DICENS: PONITE INSIDIAS POST CIVITATEM. — Dices: Vers. 12 dicitur Josue posuisse in insidiis quinque millia virorum duntaxat, quomodo ergo hic insidiis dantur triginta millia? Respondeo cum Abulensi, insidias hasce universim fuisse triginta millium, uti hic dicitur, sed ex iis deputata fuisse quinque millia duntaxat quae, Haiensibus urbem egressis ad Hebraeos persequendum, urbem a tergo ingrederentur, eamque succenderent: reliqua vero quinque et viginti millia ad hoc destinata fuisse, ut se cum Josue contra Haienses aperto jam marte pugnante lateraliter conjungerent, et ut insidiis quinque millium urbem invasuris, si illae detegerentur, aut invaderentur, essent auxilio; unde his praecepit dicens:
NEC LONGIUS RECEDATIS, ET ERITIS OMNES PARATI, — ad insidias quinque millium, si invadantur, defendendum, vel si id non fiat, ad mecum contra Haienses pugnandum. Denique ut Haienses undique cingatis, et fugientes excipiatis et occidatis, ne quis effugiat.
Versus 5: We shall flee and turn our backs
5. CUMQUE EXIERINT CONTRA NOS, SICUT ANTE FECIMUS (revera fugiendo), FUGIEMUS ET TERGA VERTEMUS — fugam simulando.
6. DONEC PERSEQUENTES AB URBE LONGIUS PROTRAHANTUR. — Fuga ergo haec materialis erat duntaxat, non formalis, uti fuerat prior ob stragem ab Haiensibus editam. «Fugiemus» ergo, hoc est, ut sequitur, «terga vertemus,» et retrorsum curremus, quasi territi, et caedi metuentes uti prius. Quare erat hic simulatio fugae potius quam fuga. Estque hoc stratagema familiare militibus in praeliis. Simulant enim fugam, ut hostem ex urbe extrahant, ac extractum cingant et caedant.
Quaerit hic S. Augustinus an haec simulatio sit licita? Videtur enim esse mendacium, quod semper est turpe et illicitum: sicut enim mendacium fit verbis, sic et factis, ac tum dicitur simulatio, quae non est aliud quam mendacium in actionibus vitae, scilicet cum quis per has intendit aliud significare quam interius in animo sentit, uti faciunt hypocritae, qui simulant sanctitatem, ut alios decipiant, eorumque gratiam sibi conclient. Respondeo esse licitam, quia, ut recte notat Cajetanus, mendacium non tam facile committitur factis, quam verbis: verba enim proprie instituta sunt ad significandum mentis conceptus, non facta; unde verba determinatam et praecisam habent significationem, quae si mentis conceptui adversetur, est mendacium; facta autem latam et indeterminatam, imo dubiam et ambiguam saepe habent significationem. Quare etiamsi videantur mentis conceptui adversari, revera tamen non adversantur, ac proinde nec continent mendacium, v. g. si Josue hic verbis dixisset Haiensibus: Nos metu vestri fugimus, quia timemus a vobis caedi, mentitus fuisset. Jam autem hoc non dixit verbis, sed factis hoc visus est dicere, sed revera non dixit. Fugit enim, hoc est retrocessit, non ut significaret se metuere Haienses, ideoque fugere, sed ut eos ex urbe eliceret ad se insequendum, ac insequentes cingeret et mactaret. Hoc enim vere intendebat, non aliud, et hoc vere significabat haec materialis ejus fuga, id est retrocessio: non ergo mentiebatur, quia quod facto significabat, hoc corde intendebat. Sciebat tamen Haienses aliter suam hanc fugam interpretaturos, scilicet se fugere metu caedis, itaque decipiendos; sed hanc eorum deceptionem ipse facto suo non significavit, nec formaliter intendit, sed tantum fieri permisit ob suum commodum, ut scilicet eos ex se deceptos ipse caperet et occideret. Idem quotidie fit in praeliis: unde communis militum hominumque est sensus in hujusmodi stratagematibus bellicis nil esse vitiosum, nullumque mendacium, sed ingeniosam industriam ad hostes superandum, parandamque victoriam. Quare talis fuga communi militum aestimatione non censetur esse fuga, sed simulatio fugae, atque simulationem facto ipso prae se ferre et significare, non autem veram fugam. Nullum ergo in fuga hac est mendacium, quia ipsa ex communi hominum usu et aestimatione non fugam, sed simulationem fugae duntaxat indicat et significat. Simulatam enim fugam aliter significare nequeunt milites, quam simulate fugiendo, quod dum faciunt, significant id quod in corde intendunt, ac proinde non mentiuntur, licet hostes putantes eos vere fugere, fallantur et decipiantur; sed id fit non ex significatione militum, sed ex suspicione et imprudenti temerarioque judicio hostium, cujus culpam et poenam ipsi sibi imputent, non aliis. Celebre est Platonis dictum: « Hostes industria magis et arte vinci, quam viribus, » quorum alterum ducis est, alterum militum.
Audi Leonem Imperatorem in Tacticis, cap. xx, 185: « Insidiae omnes vehementiores habent impetus, quam caeterae incursiones; eae tamen quae a tergo fiunt, longe vehementissimae. Nam hujusmodi insidias aliquando si comparaveris, longe meliores efficacioresque videbis esse iis quae a latere fiunt. » Et num. 8: « Alia, inquit, inimicis dicito, alia ipse facito. Res graves atque secretas cum multis ne communices, sed paucis iisque fidelioribus amicis tuis. Ita enim hostes decipere saepe necessarium esse diximus. » Et num. 53: « Ad omnes vitae partes, praeterquam in bello, incallidum te esse praecipimus; ibi autem et in iis imperatoriis consiliis dolus adjuvat, ubi hostes eo decepturus es. » Juxta illud: Dolus, an virtus quis in hoste requirat?
Ratio est, quod hic nulla injustitia intervenit, nec fides data hosti frangitur, sed solertia et prudentia militari res geritur, qua fit ut et hostibus belli consilia occultentur, ac victoria certior securiorque sit, et minori militum jactura comparetur. Quocirca Xenophon in Hipparcho: « Nihil, ait, in bello utilius dolis. » Antigonus rogatus quomodo essent hostes aggrediendi, dixit: « Aut dolo, aut vi; aut aperte, aut insidiis. » Lysander ait: « Si in praeliis leonina pellis sufficere non possit, induenda certe vulpina est. » Ammianus, lib. XVII, refert ex rege Sapore, « esse quosdam qui prosperos belli eventus, seu viribus, seu insidiis contigissent, maxime laudabant. » Agesilaus apud Plutarchum: « Hostes, dicebat, in bello fallere, non justum solummodo valdeque gloriosum, sed etiam suave et lucrosum esse. » Brasidas insignis dux, apud Thucydidem, lib. V, asserebat: « Illa belli furta pulcherrimam laudem habere, per quae hostes maxime decipiuntur, et amici plurimum juvantur. » Generosior tamen est pugna et victoria, si aperto marte confligatur et hostis superetur. Unde cum Alexandro Magno dux quidam suaderet ut noctis occasione contra Darium uteretur: « Absit, ait, meum non est suffuratas quaerere victorias. » In eadem sententia erat Virgilianus ille Turnus, Aeneidos lib. IX, ubi detestatus veteres Graecorum insidias, et apertas Latinorum pugnas Trojanis comminatus, sic inculcat: Tenebras et inertia furta Palladii, caesis summae custodibus arcis, Ne timeant: nec equi caeca condemur in alvo. Luce palam certum est igni circumdare muros.
Versus 9: Joshua remained in the midst of the people
9. JOSUE MANSIT IN MEDIO POPULI. — Rex ergo sit in medio regni, quasi centrum in circulo, ut omnia circumcirca aeque circumlustret, curet, dirigat, administret, sicut cor est in medio hominis, et sol in medio mundi. Vide Julium Frontonem libris quatuor quos scripsit De Stratagemmatibus; ac lib. II, cap. v, multa insidiarum exempla recenset. Accipe pauca e multis. Tomiris Scytharum regina Cyrum Persarum ducem aequo marte certantem, simulato metu elicuit ad notas militi suo angustias, atque ibi repente converso agmine natura loci adjuta devicit.
Aegyptii conflicturi acie in eis campis, quibus junctae paludes erant, alga eas contexerunt, commissoque praelio fugam simulantes, hostes in insidias sevocaverunt, qui rapidius vecti per ignota loca, limo inhaeserunt circumventique sunt. Maharbal vinum infecit mandragora, quae soporem infert; nocte deinde intempesta, relictis intra castra quibusdam sarcinis, et omni vino infecto, fugam simulavit: cumque Barbari occupatis castris in gaudium effusi medicatum avide merum hausissent et in modum defunctorum strati jacerent, reversus cepit eos ac trucidavit. Annibal, cum sciret sua et Romanorum castra in eis locis esse quae lignis deficiebantur, ex industria in regione deserta plurimos armentorum greges intra vallum reliquit: qua velut praeda Romani potiti, in summis lignationis angustiis insalubribus se cibis onerarunt. Annibal, reducto nocte exercitu, securos eos et semicruda graves carne majorem in modum vexavit. Haec omnia hisce Josuanis insidiis sunt persimilia, ac ducum magnorum stratagemata.
Versus 10: He reviewed his companions
10. RECENSUIT SOCIOS, — tum ut ex eis ordinaret aciem per centurias militum contra Haienses pugnaturas; tum ut ex inito numero postea constaret, num quis in pugna futura occubuisset, et quot illi forent; tum denique ut paucas militum turmas praemitteret, majorem vero partem exercitus longiuscule subsequi juberet; ne ab Haiensibus conspici posset. Si enim Haienses totum exercitum Hebraeorum, qui erat sexcentorum millium, vidissent, consternati fuissent, nec ausi urbe egredi: jam autem videntes paucitatem eorum, qui praemittebantur, ausi fuere eos invadere, uti fecerant prius.
Versus 12: Five thousand men in ambush
12. QUINQUE AUTEM MILLIA VIROS ELEGERAT, ET POSUERAT IN INSIDIIS INTER BETHEL ET HAI. — Eo ordine et fine, quo dixi versu 3, scilicet ad urbem civibus egressis vacuatam invadendam et occupandam. Pro Bethel perperam Septuaginta habent Betharen. Bethel enim legendum cum Hebraeis, Chaldaeis et Romanis, aeque ac versu 9.
Versus 13: The rearmost reached the western side
13. OMNIS VERO RELIQUUS EXERCITUS AD AQUILONEM (urbis Hai) ACIEM DIRIGEBAT, ITA UT NOVISSIMI ILLIUS MULTITUDINIS OCCIDENTALEM PLAGAM URBIS ATTINGERENT. — Pro novissimi (novissimi), Hebraice est עקבו akebu, quod Chaldaeus, Masius, Pagninus et Vatablus vertunt insidias. Radix enim עקב ekeb, significat calcaneum; inde עקב akab est supplantare, insidiari, decipere: unde Jacob idem est quod supplantator. Verum Noster, Septuaginta, Arias et alii melius vertunt extremi, vel novissimi: Hebraice enim עקב ekeb, quia significat calcaneum, quae extrema hominis est pars, hinc significat rei extremum et novissimum. Sensus ergo est, q. d. Josue direxit aciem exercitus sui ad Aquilonarem urbis Hai partem, ita tamen ut ultimum agmen, sive novissimi, ad Occidentalem urbis partem, ubi latebant insidiae, se dilatarent, ut scilicet insidiis se jungere, et si opus esset, auxilium ferre possent. Eodem ergo redit sensus, sive vertas insidias, sive vertas novissimos; insidiae enim erant ad Occidentem, ibi pariter erant novissimi eo se dilatantes.
ABIIT ERGO JOSUE NOCTE ILLA (cum toto reliquo exercitu), ET STETIT IN VALLIS MEDIO. — Videtur hic versiculus pugnare cum versu 9, ubi dicitur: « Josue autem nocte illa mansit in medio populi. » Sed respondeo non pugnare. Est enim hic anacephalaeosis, sive recapitulatio. Hic ergo fuit rei gestae ordo: Josue noctu, praemissis insidiis, eas cum toto populo eadem (non sequenti, ut vult Masius) nocte subsecutus est ad dimidium vallis, quae media erat inter ipsum et urbem Hai; sed ita ut major exercitus sui pars non ita foret conspicua, ac vel colle, vel fossis, curribus aut sylvis tegeretur, ne Haienses tantam multitudinem cernentes terrerentur, nec urbe egredi auderent. Mansit ergo Josue nocte illa in medio populi sive castrorum, sed sub finem noctis, puta summo mane, paucis secum delectis sociis versus urbem contendit, ut Haienses foras pelliceret. Quod ergo hic ait, « nocte illa, » intellige finiente, hoc est in aurora, sive summo mane in crepusculo. Haienses igitur videntes eum cum paucis, illico in eum ex urbe eruperunt, ac a multitudine Hebraeorum sensim se aperiente circumventi, omnes ad unum caesi sunt.
Discat hic dux belli a Josue esse vigil et matutinus, atque audiat Leonem Imperatorem in Tacticis, cap. II, num. 4: « Sobrium autem et vigilantem esse decet, ut in maximo acierum apparatu animo quasi excubet. Nocte enim quando animus maxime requiescit Imperatoris, saepe sententia versando mutatur, saepe cogitando confirmatur. »
Versus 14: The king of Hai went out toward the desert
14. CONTRA DESERTUM, — id est contra aciem Josue, quae veniebat ab Aquilonari urbis parte, ubi pariter erat desertum; vel, ut alii vertunt, locus campestris: utrumque enim significat Hebraice ערבה araba. Hebraei addunt למועד lammoed, id est, ad tempus constitutum, scilicet illa hora, quae eruptioni a rege erat indicta.
Versus 15: Joshua feigned fear
15. JOSUE VERO ET OMNIS ISRAEL CESSERUNT LOCO SIMULANTES METUM, — id est fugam ex metu; quasi fingerent metuentes caedi ab Haiensibus, ut prius ab eis caesi fuerant. Hebraice est ינגעו innageu, id est percussi sunt, hoc est, simularunt se percuti, vel ita se gesserunt ac si percuterentur et fugarentur. Sic enim Hebraei sua verba saepe per videri vel apparere exponunt.
16. AT ILLI VOCIFERANTES PARITER, ET SE MUTUO COHORTANTES PERSECUTI SUNT EOS. — Fideliter Interpres reddit sensum, etsi non verbum verbo. Ad verbum enim Hebraeum est, et evocati vel exciti sunt omnis populus in civitate, persequendo eos, q. d. Haienses urbe egressi, videntes Hebraeos fugere, suo clamore exciverunt omnes qui in urbe manserunt, ad persequendum eos, ita ut nullus in urbe remaneret.
Versus 17: Not one man remained in Hai
17.17. ET NE UNUS QUIDEM IN URBE HAI ET BETHEL REMANSISSET.— Vide hic temeritatem et stoliditatem Haiensium, ortam ex praefidentia prioris victoriae. Debuerant enim ad urbis tutelam aliquos relinquere, ac portas ejus claudere, ne per insidias Hebraei illam occuparent; sed excaecati a Deo volente eos tradere Hebraeis, neutrum fecerunt.
Versus 18: Raise the shield against Hai
18.DIXIT DOMINUS AD JOSUE: LEVA CLYPEUM QUI IN MANU TUA EST CONTRA URBEM HAI. — Pro clypeum, Hebraice est כידון kidon, quod Josephus quoque, Symmachus et Theodotion vertunt clypeum. Septuaginta vero, Chaldaeus et recentiores vertunt loricam, vel telum, aut hastam, aut vexillum. Verisimile est Josue clypeum hasta in altum sustulisse, ut ab insidiis a tergo urbis a se dispositis conspici posset: illudque eis signum a Josue fuisse datum (licet Scriptura id non exprimat), quo admonerentur, urbem civibus egressis vacuam a tergo invadere.
Erat secundo, haec clypei a Josue elevatio, signum praesentis opis, virtutis et ultionis divinae, sicut et elevatio manuum Mosis contra Amalec, dum Josue cum eo pugnaret; unde et altare a se in victoriam erectum vocavit: « Dominus exaltatio mea, » vel « Dominus Dominus vexillum meum,» Exodi xvii, 12 et sequentibus. Vide ibi dicta. Hinc clypeum eousque omnes in altum elevatum tenuit Josue, quousque omnes Haienses caederentur, ut dicitur versu 26.
Allegorice Origenes: Josue sive Jesus protendit manus versus Hai, id est mundum a daemone vastatum, ac vastationi (hanc enim significat Hebraice Hai) et excidio ob scelera a Deo addictum, quando Jesus Christus manus suas cruci affixit, et affixas tenuit, donec omnis contra daemonem et mundum victoria consummaretur.
Audi S. Augustinum, serm. 93 De Temp., extensionem manuum Mosis contra Amalec (quod multo magis Josuanae hic elevationi hastae competit) extensioni manuum Christi in cruce contra diabolum allegorice adaptantem: « Advertite, fratres: Moyses manus quidem levat, non tamen extendit. Cui ergo servabatur ut manus extenderet, nisi Domino nostro Jesu Christo, qui extentus in cruce universum orbem complexurus, brachia pietatis expandit? Moyses ergo levavit manus; et licet non expandit, tamen ista elevatione mysterium crucis ostendit. Videte, fratres, jam tunc per Sacramentum crucis superatas esse adversarias gentes. Et nos, fratres dilectissimi, si adjuvante Domino manus erigimus, diabolum superamus. In manibus opera debemus accipere: si ergo talia sunt opera tua ut illa possis in altum in conspectu Domini levare, potes etiam et tu in teipso adversarios tuos exstinguere. Quis bene manus levat, nisi qui per eleemosynam jugiter in coelo thesaurizat?»
Porro apte clypeus in hasta repraesentat crucem Christi, quia crux nobis est clypeus et hasta: ipsa enim omnia arma tam defensiva quam offensiva subministrat. Ipsa enim est clypeus nobis ad repellendum omnes tentationes carnis et daemonis. Ipsa est hasta ad carnem configendam et domandam.
Versus 19: They set it on fire
19. SUCCENDERUNT EAM, — ignem injicientes in aliquas Haiensium domos, ut fumum excitarent, quod signum darent Josue et Hebraeis a se captam jam esse urbem. Nam postea Josue rursum totam urbem jussit cremari, vers. 28.
Versus 20: The smoke of the city rising to heaven
20. VIDENTES FUMUM URBIS AD COELUM USQUE CONSCENDERE. — « Ad coelum, » id est altissime. Est hyperbole.
NON POTUERUNT ULTRA HUC ILLUCQUE DIFFUGERE. — Habebant enim a tergo urbem suam Hai jam ab hoste incensam, a sinistra altera insidiarum triginta millium partem, a fronte vero et a dextera totum reliquum Israelitarum exercitum, qui ab ortu ad meridiem se distendentes fugam paulo ante simularunt; jam vero conversi eos invadentes, undique cingebant, quod fuit consilium Josue, ut nemo hostium evaderet.
Hebraea habent, non erant eis ad fugiendum iadaim, id est manus, id est locus: ita Masius et Pagninus; vel facultas: ita Chaldaeus et Vatablus. Utrumque enim significat iadaim, scilicet et locum, et vires sive facultatem.
Versus 27: The plunder divided
27. PRAEDAM CIVITATIS DIVISERUNT SIBI FILII ISRAEL. — In Jericho praeda omnis fuit combusta, quia Deus eam statuerat anathema ad terrorem caeterarum urbium. In Hai vero Deus praedam dedit Hebraeis, ut eos pauperes ditaret et animaret ad secutura praelia.
Versus 28: He made it a permanent mound
28. QUI SUCCENDIT URBEM, ET FECIT EAM TUMULUM SEMPITERNUM, — Hebraice, excussit Josue Hai, redegitque eam in acervum perpetuum, et in desolationem usque ad diem hanc; Chaldaice, fecit eam cumulum desolatum desolatum in perpetuum ad vastitatem. Pro sempiternum Hebraice est עולם olam, quae vox saepe non aeternum nec perpetuum significat, sed longum tempus, quod tamen insigni quapiam rerum conversione interrumpatur. Sic Hai hic juxta nomen suum a Josue vastata et vasta, rursum post mille annos aedificata et habitata fuit tempore Esdrae et Nehemiae, cap. xi, vers. 31, quando videlicet nova post captivitatem Babylonicam videbatur esse aetas, novumque saeculum.
In Hai ergo impletum fuit illud Isaiae xxiv, 10: « Attrita est civitas vanitatis, deserta est omnis laetitia, translatum est gaudium terrae. » Vide ibi dicta.
Versus 29: The king hanged on a gibbet
29. REGEM QUOQUE EJUS SUSPENDIT IN PATIBULO. — Septuaginta, in ligno gemino. In cruce enim et patibulo duo sint ligna oportet, unum erectum, alterum transversum, sive instar crucis, sive instar litterae Graecae τ, aut Hebraeae ת, quod Origenes hic, homil. 8, allegorice de Christi cruce interpretatur. Christi crux, ait, gemina fuit, hoc est gemina et duplici ratione constat: quia visibiliter in cruce crucifixus est Christus, invisibiliter vero ipse diabolus, juxta illud Coloss. II: « Chirographum quod erat nobis contrarium, tulit illud de medio affigens cruci suae, exuens principatus et potestates traduxit, libere eas triumphans in ligno crucis. » Sic enim habet Graecus, pro quo Latini habent « in semetipso. » Crux ergo fuit trophæum diaboli, in qua ipse crucifixus est et triumphatus. Hinc aiebat Paulus: « Mihi absit absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo, » Galat. vi. Nos enim mundo crucifigimur tunc, cum veniens princeps mundi in nobis non invenit quidquam; et nobis mundus crucifigitur, cum peccati concupiscentias non recipimus. Huc usque Origenes.
Porro Josephus more suo haec omnia narrat ad pompam, ut gratiora sint auribus Vespasiani et Romanorum, utque apud eos famae et honori gentis suae, puta Judaeorum, consulat. Unde plura habet S. Scripturae dissona, imo contraria, ut quod ait, Hebraeos cepisse et servasse parvulos, feminas et servos urbis Hai, cum diserte Scriptura, cap. viii, vers. 25, asserat omnes ejus incolas a viro ad mulierem fuisse occisos.
Versus 30: Joshua built an altar on Mount Ebal
30. TUNC AEDIFICAVIT JOSUE ALTARE DOMINO DEO ISRAEL IN MONTE HEBAL. — « Tunc, » scilicet sub illud tempus, quo devicta Jericho et Hai secure poterat Josue cum Hebraeis pergere in Sichem, ad montes Garizim et Hebal, ut cum jam terra a Deo promissa potirentur, confirmarent foedus olim cum Mose initum cum Deo in monte Sina, idque in eodem loco, in quo patriarcha Abraham, cum primum relicta Chaldaea terra sua, vocante Deo, Chanaanam esset ingressus, altare Deo erexerat, Genes. cap. XII, vers. 7. Vide dicta Levit. capit. xi, vers. 30. Porro hos montes Garizim et Hebal sitos esse juxta Sichem, non juxta Jericho, ut vult Eusebius sive Hieronymus in Locis Hebraicis, diserte docet Josephus, lib. IV Antiq. cap. ult., S. Hieronymus in Epitaph. S. Paulae, Adrichomius et alii.
Versus 33: He blessed the people
33. ET PRIMUM BENEDIXIT. — Clare Noster sejungit ac dividit, quae in Hebraeo commiscentur hoc modo: Sicut praecepit Dominus Mosi ad benedicendum populum Israel. Subaudi, sic fecit Josue juxta formam benedicendi a Deo praescriptam, Numer. VI.
34. POST HAEC LEGIT, — hoc est, legi jussit a Levitis. Ita enim praeceperat Deus per Mosen, Deut. cap. xxvii, ubi totum hunc ritum benedicendi et maledicendi explicui; quare hic ea non repetam.