Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Gabaonitae, simulantes se exteros et remotos, pacem a Josue et Hebraeis dolose impetrant. Quare incaute eis jurantes Hebraei, dolo licet cognito, parcunt; sed ob fraudem lignationi et aquationi eos addicunt.
Textus Vulgatae: Josue 9:1-27
1. Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethaeus, et Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus, 2. congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israel uno animo eademque sententia. 3. At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Josue, Jericho et Hai, 4. et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos, 5. calceamentaque perantiqua, quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis: panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frusta comminuti; 6. perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque simul omni Israeli: De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israel ad eos, atque dixerunt: 7. Ne forte in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum. 8. At illi ad Josue: Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait: Quinam estis vos? et unde venistis? 9. Responderunt: De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae ejus, cuncta quae fecit in Aegypto, 10. et duobus regibus Amorrhaeorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth: 11. dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terrae nostrae: Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite: Servi vestri sumus, foedus inite nobiscum. 12. En panes, quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus, nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti; 13. utres vini novos implevimus, nunc rupti sunt et soluti; vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta. 14. Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt. 15. Fecitque Josue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur: principes quoque multitudinis juraverunt eis. 16. Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent. 17. Moveruntque castra filii Israel, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt, Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim. 18. Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israel. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes. 19. Qui responderunt eis: Juravimus illis in nomine Domini Dei Israel, et idcirco non possumus eos contingere. 20. Sed hoc faciemus eis: Reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus; 21. sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus, 22. vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis: Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis? 23. Itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei. 24. Qui responderunt: Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. 25. Nunc autem in manu tua sumus: quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis. 26. Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israel, ut non occiderentur. 27. Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco quem Dominus elegisset.
Versus 1: Quibus auditis
1. QUIBUS AUDITIS. — Refert ad stragem ab Hebraeis editam in Jericho et Hai, non ad foedus in Hebal cum Deo initum, quod proxime praecessit: illud enim obiter tantum inseritur; nam posterius configit post expugnatas urbes intermedias, ut secure omnes pergere possent in Sichem et Hebal, uti jam dixi.
LITTORE MAGNI MARIS, — puta maris Mediterranei, quod erat magnum respectu maris Galilaeae et maris Mortui, quorum utrumque est in Judaea. Porro juxta mare Mediterraneum habitabant Tyrii, Sidonii aliique Phoenices, qui gente et genere erant Chananaei, item Philistini, qui Chananaeis expulsis eorum urbes occuparant. Quare hi omnes (eorumque regiones) traditi erant Hebraeis, etsi sua ignavia eas reipsa non occuparint.
Versus 3: At hi qui habitabant in Gabaon
3. AT HI QUI HABITABANT IN GABAON. — Gabaon urbs erat magna et potens, habebatque incolas robustissimos, ut dicitur cap. x, 2; distabat a Jerusalem itinere duarum circiter horarum versus Occidentem, sita erat in tribu Benjamin in monte: unde dicta Gabaon, id est mons vel collis. Audi Adrichomium in Descript. terrae sanctae, pag. 17: « Gabaon metropolis olim et regia urbs Hevaeorum, qui orti ab Hevaeo filio Chanaan, distat ab Jerusalem stadiis plus minus quinquaginta, in monte Silo sita, ut auctor est Brochartus. Unde et ibi dicitur fuisse excelsum maximum. Habuit sub se civitates Caphira, Beroth et Cariathiarim: post vero attributa est filiis Aaron Levitis. Nunc vero, ait Hieronymus, ostenditur villa eodem nomine in quarto milliario Bethelis contra Orientalem plagam, juxta Rama et Remmon, ubi Salomon obtulit victimas. Hujus incolae Gabaonitae induti vestibus tritis, et vetustatem prae se ferentibus, in dolo supplices ad Josue venerunt in Galgala, et callide foedus inierunt: deprehensa fraude in aquarios et lignarios templi perpetuo mancipati sunt, dicti Nathinaei, id est dati vel donati ad serviendum templo; quos cum Saul postea delere voluisset, ob hoc tota terra tribus annis fame afflicta est. Hic Salomon in tabernaculo Moysi (erat quippe hic tabernaculum, I Paral. xvi, 21, et II Paral. I), immolatis super altare aeneum mille hostiis, sapientiam a Deo petiit et obtinuit, » III Reg. iii, 9.
Versus 4: Et callide cogitantes
4. ET CALLIDE COGITANTES. — Hebraice, fecerunt etiam ipsi in calliditate, vel astutia astutaque prudentia, videlicet callide et prudenter cogitantes quomodo sibi prospicerent, uti faciebant alii Amorrhaei: sed hi belli inibant consilia, unde victi caesique sunt; at Gabaonitae prudentiores, simulatione remotioris habitationis, vitam ab Hebraeis petierunt et impetrarunt. Videbant enim se, licet bellicosos et fortissimos, Deo pro Hebraeis pugnante, resistere non posse. Quare hac in re non peccarunt, sed pie et prudenter egerunt. Videbant enim se excidium evadere non posse, nisi per hanc simulationem supplices fierent Hebraeis, in qua licet mendacia nonnulla miscuerint, tamen bona fide putarunt in articulo tantae necessitatis licitum esse mentiri, quod olim putavit Plato, Cassianus aliique viri sapientes.
TULERUNT SIBI CIBARIA. — Sic quoque vertit Chaldaeus, quin et Septuaginta, si apud eos, uti ex Syro vult Masius, legatur ἐπωτίσαντο, non autem ἐπρέσβευσαν, id est instituerunt, uti legunt Complutenses: sic et Hebraea, si pro ר legatur affine ד, scilicet יצטידו iitstaiadu, pro יצטירו iitstaiaru. Radix enim צידה tseda significat victum vel annonam. Masius vero, Cajetanus ceterique recentiores, quia per ר legunt hitstaiaru, hinc vertunt legatos egerunt, vel legatos se simularunt; צִיר tsir enim significat legatum, inde in Hitpael הִצְטִיר hitstaier significat legatum agere vel simulare. Ita Marinus in Lexico.
Saccos (cibariis aliisque rebus ad iter necessariis plenos) veteres asinis imponentes. — Ita legendum cum Hebraeo, Chaldaeo, Romanis et caeteris. Irrepsit ergo mendum in Septuaginta, qui pro ὄνων, id est asinis, habent ὤμων, id est humeris.
Versus 5: Quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant
5. QUAE AD INDICIUM VETUSTATIS PITTACIIS CONSUTA ERANT. — « Pittaciis, » id est variis frustis resarta. Hebraeum enim טלאו talu significat varium vellus diversis particulis consutum, quod S. Franciscus dicere solebat, vestes et calceos rappeciatos pauperatis esse indices, ideoque eos suis asseclis commendabat. Hinc Masius vertit, quorum solea frustis suppacta erant.
PANES QUOQUE, etc., DURI ERANT, ET IN FRUSTA COMMINUTI. — Hebr. vocantur panes niccudim, id est punctorum, scilicet qui prae ariditate in frusta et micas, ceu puncta comminuerentur, aut comminui facile possent. Unde Arias vertit, panes punctatos; Vatablus, mucidos; Septuaginta, situ obsitos et corrosos; Masius, mucore maculosos: mucidus enim habet mucoris maculas quasi puncta; Chaldaeus, crustulas; alii, adustos, a rad. nacad, id est urere.
Versus 6: Perrexeruntque ad Josue in castris Galgalae
6. PERREXERUNTQUE AD JOSUE, QUI TUNC MORABATUR IN CASTRIS GALGALAE. — Verisimile est enim Josue post eversam Jerichuntem et Hai, rediisse ad prima castra in Galgalis, ideoque in Galgalis fixisse et munivisse castra contra incursus Chananaorum. Galgala enim erat juxta Jordanem, trans quem morabantur in urbibus munitis tribus Gad, Ruben et dimidia Manasse, quas ad se evocare, vel ad eorum urbes se recipere poterat, si a Chananaeis premeretur. Quare ex Galgalis processit ad expugnationem Jerichuntis, Hai et caeterarum urbium, relictis impedimentis et imbelli turba in Galgalis, utpote loco et natura et arte munitissimo, praesertim ob viciniam Jordanis, atque expugnatis eversisque urbibus redibat ad castra in Galgalis, ibique manebat donec Dei monitu in alias expeditiones evocaretur, ut colligitur ex cap. x, 7, 43; xiv, 6.
Audi Leonem Imperatorem de loco castrorum praecepta suis ducibus dantem in Tacticis, sive de ordinanda acie cap. xi, num. 1: « Aplictum igitur, sive fossatum (nam aplictum proprie fossatum totius exercitus est) valide quantum potes munies. Si in locis spatiosis laxisque commode castra ponere potueris, ita facias: sin minus, non negligenter, sed sedulo, firmiter et dense castra pones; illa autem loca imprimis fugies, quae aliquid prope celsius ac eminentius habent, ne illud inimici noctu et confertim anticipantes, multa mala tibi ex eo loco inferant. » Et cap. xx, num. 27: « Castra munire semper tutum est, et amicitiae pacisque tempore. Si prope hostes fueris, fossatum circumducito vel ex lapidibus, vel ex lateribus circumvallatum, et ita castra tua in tuto ponas. Si enim aliquid adversum contingat, minus imperatorium erit dicere aliquando: Non putaram. »
Idem praeceptum dat Vegetius, Aelianus, Cyllenius, Lipsius, Valtrinus et alii, qui de re militari scripserunt. Subjungit Leo non expedire ut castra diu eodem loco consistant, ob sordes et immunditias, quae a singulis quotidie in loco arcto egeuntur, ideoque aerem inficiunt, ac morbos et pestem generant, uti in Italia et alibi experti sumus, et in dies experimur, per adventum exterorum pestem invehentium.
DE TERRA LONGINQUA VENIMUS. — Mentiuntur, sed id sibi licitum putant ad salvandam suam suorumque vitam; et licet mendacium hoc mox ab Hebraeis deprehendendum scirent, tamen ob religionem juramenti quod extorserunt, sibi parcendum sperabant.
Versus 7: Ne forte in terra quae nobis sorte debetur habitetis
7. NE FORTE IN TERRA QUAE NOBIS SORTE DEBETUR, HABITETIS. — Hebraice tantum est, forte in medio mei (id est, terrae meae, mihi scilicet a Deo promissae, et inter nos sorte dividendae) tu habitas. Tangunt rei punctum et veritatem, q. d. Si terra vestra nobis a Deo promissa est, nolumus eam a vobis occupari et nobis adimi. Unde Deus vetuerat Hebraeis ne cum incolis Chananaae foedus inirent, sed omnes mactarent. Deuter. vii, 2; Exodi xxxiv, 12, et alibi.
Versus 8: Servi tui sumus
8. AT ILLI AD JOSUE: SERVI, INQUIUNT, TUI SUMUS. — Dicunt hoc non tantum per aulicismum, uti aulici dicere solent sibi invicem: Servus tuus sum; sed vere et sincere. Sciebant enim sibi ab Hebraeis parcitum non iri, nisi eis se subjicerent et servos efficerent. Cupiebant ergo servitute vitam redimere. Unde et Josue mortem naturalem eis in civilem, id est, in servitutem convertit. Ita Serarius et alii. Id magis patebit ex eorum dictis vers. 9 et sequentibus.
Versus 9: De terra longinqua valde
9. RESPONDERUNT. — Hebraice, et dixerunt filii Israel, id est, quisque Israelita, ad Hevæum (Gabaonitae ergo erant Hevaei): Forsitan in medio mei tu sedes (habitas), et quomodo feriam tecum foedus? Hoc enim vetuerat Deus, Deut. vii, 2.
DE TERRA LONGINQUA VALDE VENERUNT SERVI TUI IN NOMINE DOMINI DEI TUI. — Hebraice, ad nomen Domini Dei tui, hoc est, exciti fama potentiae et prodigiorum Dei tui, quibus ipse in deserto Og et Sehon reges, vestros hostes, percussit. Tacent excidium Jerichuntis et Hai, quia illud novum et recens erat, nec poterat ad longinquos (quales se fingunt) tam cito pervolare. Vide hic eorum astutiam artemque fallendi. Unde nonnulli censent a Gabaon et Gabaonitae derivatum Italicum gabare et gabatore, id est, decipere et deceptor.
Hinc patet Gabaonitas, metu potentis Dei vindictae in hostes Hebraeorum exercitae perculsos, ejus majestatem, potentiam et divinitatem agnovisse, ac in eum ut solum Deum verum credidisse, vel ut in eum credant eamque colant, promptos et paratos se offerre: ideoque Deus eos prae caeteris Chananaeis in sua idololatria obstinatis servavit, ac Josue et Hebraeos impulit ut eis parcerent, proselytos facerent et suae Ecclesiae unirent. Aiunt ergo: « Venimus in nomine Domini, » Hebraice, ad nomen Domini, q. d. Venimus excitati per nomen et famam gestorum admirandorum Dei tui, ut vobiscum in eamdem societatem conjungamur. Ita S. Augustinus, Lyranus, Cajetanus, Arias. Alibi venire in nomine Domini est venire Dei ope, potentia et virtute, ut Psal. cxvii: « Benedictus qui venit in nomine Domini. » Et Joan. xvii: « Pater sancte, serva eos in nomine tuo, » id est, virtute tua. « Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, » id est virtute a te mihi data; sed ambulare in nomine Domini, est eum colere, invocare, et in eum sperare, ac rem quampiam aggredi.
Versus 14: Susceperunt igitur de cibariis eorum
14. SUSCEPERUNT IGITUR DE CIBARIIS EORUM, — non ut ex eis ederent: habebant enim recentes ex frugibus terrae panes; sed vel in symbolum amicitiae et foederis, ut volunt Lyranus, Arias, Vatablus et Cajetanus: cibos enim accipere, et praegustatos ab aliis degustare, antiquum et vulgatissimum fuit mutuae communicationis, fidei, amicitiae, hospitalitatis symbolum apud omnes olim nationes, et hodie quoque ab Orientalibus, aeque ac ab Hibernis observatur; vel, ut Masius, explorandi causa, ut nimirum explorarent an vera dicerent, an scilicet vere panes essent vetustate aridi et mucidi, ut ipsi asserebant. Opponit enim hoc ei quod sequitur:
ET OS DOMINI NON INTERROGAVERUNT, — q. d. Veracitatem legatorum ac longinquitatem explorarunt suis oculis et manibus, non autem consulendo Dominum per pontificem Rationali, in quo erant Urim et Tummim, induto. Vide dicta Exodi xxviii, 30; adeoque errarunt et decepti fuere. Fuit ergo hic aliquod Hebraeorum peccatum, primo, inconsiderationis, quod cum Deum haberent praesentem, dirigentem et respondentem, eum in re tam gravi non consuluerint; secundo, temeritatis et praecipitationis, quod tam cito cum peregrinis et incognitis, imo de mendacio suspectis foedus inierint, illudque juramento firmarint, nec prius rem tantam magis examinarint, an quis dolus in ea lateret, uti vere latebat; sed Deus id permisit, lumenque suum eis subduxit, ut Gabaonitas jam se agnoscentes et metuentes tam in vita, quam in sui agnitione metuque et cultu servaret et promoveret. Quocirca Leo Imperator suo belli duci ita praecipit in Tacticis, cap. xx, num. 9: « Tarde ac circumspecte deliberare, et ea quae deliberata constitutaque sunt aliqua cunctatione aut formidine non rejicere, necessarium cum primis est: timor enim non solum tuta res non est, sed etiam rebus bonis inventis adversissima est. »
Moraliter, disce hic in rebus dubiis et arduis Deum consulere, ejusque lumen implorare, ac viros doctos et religiosos, praesertim Confessarios ac Superiores, qui locum Dei tenent, adire et audire. Si sapis ergo, nil magnum inchoato, nisi prius Deo consulto et propitiato. Ita Judas Machabaeus semper ante praelium legitur Deum invocasse, ideoque ejus ope tot tantasque victorias obtinuisse excepto ultimo praelio, in quo non legitur orasse, ideoque licet fortiter pugnans, occubuit.
Versus 15: Fecitque Josue cum eis pacem
15. FECITQUE JOSUE CUM EIS PACEM, ET INITO FOEDERE POLLICITUS EST QUOD NON OCCIDERENTUR, — Hebraice, ad vivificandum eos, id est quod vitam eis conservaret, nec eos occideret. Hic enim erat finis pacis et foederis a Gabaonitis expetiti. Audi S. Ambrosium lib. III De Officiis: Josue, inquit, quia adhuc erat ignarus locorum, atque incolarum inscius, non cognovit fraudes eorum; neque Dominum interrogavit, sed cito credidit. Adeo sancta erat illis temporibus fides, ut fallere aliquos posse non videretur: quis hoc reprehendat in sanctis, qui caeteros de suo affectu aestimant? Et quia ipsis amica est veritas, mentiri neminem putant, fallere quid sit ignorant. Libenter credunt quod ipsi sunt, nec possunt suspectum habere quod non sunt.
Quaeres, an Josue licite potuerit foedus inire cum Gabaonitis, eisque vitam dare, cum Deus vetuisset Hebraeis foedus cum Chananaeis (quales erant Gabaonitae) inire, jussissetque eos omnes occidi? Exodi xxiii, 32. Respondeo, licite potuisse Josue foedus cum eis inire positis duabus conditionibus. Prior erat, ut Gabaonitae suas urbes, agros et ditiones cederent Hebraeis: ipsis enim a Deo datae erant; ac proinde eis se ut servos subjicerent. Posterior, ut fierent proselyti, ac relictis idolis suis, fidem cultumque veri Dei susciperent, itaque in unam cum Hebraeis Ecclesiam ac Rempublicam transirent. Causa enim cur Deus eos jusserat occidi, erat quod ipsi essent idololatrae et scelerati, ac periculum erat ne Hebraeos ad sua idola et scelera pertraherent. Hanc enim causam dat Deus, Exodi xxiii, 32 et 33, et Deut. vii, 4. Hoc autem periculo cessante permittebat Deus ut eis parceretur et vita condonaretur; utrumque autem praestiterunt Gabaonitae: nam et servos se obtulerunt Hebraeis, et eorum Deum agnovere, paratosque se obtulere ad ejus religionem capessendam; ergo Josue eis parcere poterat.
Id ita esse patet primo, quia simili modo Hebraei dederunt fidem Rahab Chananaae, quod ipsam omnesque ejus cognatos et affines servarent, ac fidem datam praestiterunt, quia scilicet Rahab cum suis se subjecerat Hebraeis, ac parata erat fidem et religionem eorum capessere. Cur non simili modo poterat Josue vitam condonare Gabaonitis?
Secundo, quia Josue de facto pepercit Gabaonitis, postquam dolo eorum detecto cognovit eos esse Chananaeos, voluitque fidem eis datam et juratam servari. Hoc autem facere non potuisset, si hoc foedus fuisset illicitum et a Deo vetitum. Nulla enim promissio, etiam jurata rata est et valida, quae Deo Deique legi et jussui adversatur. Nemo enim potest se obligare aut promittere se legem Dei violaturum, vel contra eam facturum.
Tertio, quia Deus severe punivit posteros Saul, eosque jussit crucifigi, II Reg. xxi, 1 et seq., eo quod Saul Gabaonitas contra fidem a Josue datam occidisset. Voluit ergo Deus fidem eis datam esse ratam, ac sancte servari.
Quarto, quia Deus, Deuter. xx, 10, jubet Hebraeis ut hostibus offerant pacem, ac si eam acceptent, cum eis foedus ineant. Sub his autem etiam Chananaeos comprehendi censent Interpretes. Nam quod Deus ibidem vers. 15 et 18, differentiam facit inter Chananaeos prope, et alias gentes longinque habitantes, in eo tantum facere videtur, quod velit Chananaeos omnes omnino occidi, ne Hebraeos ad idola sua pertrahant, in caeteris autem Gentibus velit parci mulieribus et infantibus. Magis idipsum patebit ex dicendis vers. 19.
Versus 17: Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim
17. GABAON, ET CAPHIRA, ET BEROTH, ET CARIATHIARIM. — Videntur illis Chananaorum urbibus nomina indita variis de causis, petitis a loci situ, natura et ingenio, item a commodis et incommodis, quae illis certae res vicinae afferebant. Sic Gabaon Chananaeum vocabulum culmen significat, quia urbs haec sita erat in monte; Caphira significat leunculum, quia fortes instar leonum habebat incolas; Beroth significat puteos, qui ibi erant excellentes et copiosi; Cariathiarim idem est quod urbs sylvarum, ob earum ibidem copiam. Ita Arias. Proprie Gabaon idem est quod collis iniquitatis et doloris, ait S. Hieronymus in Nomin. Hebr., quia Gabaon ante Josue erat urbs scelerata, ideoque doloribus plena, donec eam servavit et salvavit Jesus.
Versus 19: Juravimus illis in nomine Domini
19. JURAVIMUS ILLIS IN NOMINE (per nomen) DOMINI DEI ISRAEL, ET IDCIRCO NON POSSUMUS EOS CONTINGERE. — Quaeritur, an juramentum hoc Principum datum Gabaonitis de vita eis servanda, illos obligavit ad fidem, quam eis dederant, praestandam? Obligasse negant Abulensis, Masius, Arias, Magalianus, Serarius et S. Augustinus hic, Quaest. XIII.
Ratio est prima, quia hoc foedus et juramentum fraude et dolo Gabaonitarum fuit extortum; secunda, quia in eo intervenit error personae: putabant enim Josue et Principes se non cum vicinis Chananaeis, sed extraneis et remotis, puta Arabibus vel Syris, quales se mentiebantur Gabaonitae, foedus inire et jurare, iisque tantum se obligare intendebant. Juramentum enim, ut docent Sylvester, Lessius et caeteri, sequitur naturam sui actus vel contractus, atque intelligi debet secundum conditiones et restrictiones, quae in tali actu vel contractu intelliguntur. Hic autem intelligitur illa conditio: « Si non estis Chananaei. » Quare cum Gabaonitae essent Chananaei, Hebraei intendebant quod cum illis nollent pacisci, nec foedus inire, ac consequenter illis juramento se non obligare. Tertia, quia ipsum factum erat contra legem Dei, jubentem omnes omnino Chananaeos deleri, Num. xxiii, 52; Deut. xx, 16. Putarunt tamen Principes se hoc juramento obligari: ex quo errore colligas quanta ea aetate fuerit nominis divini reverentia et religio: permisitque Deus, quem consulere neglexerant, eos errare, ut inde Gabaonitarum salutem eliceret, in eosque suam clementiam ostenderet. Fuerunt tamen obligati Israelitae renovata pactione, quia fraudem paulo post cognoscentes, prius pactum fidemque eis datam ratam habuerunt, ad hoc Deo eos impellente; nam Deo placuisse ut illis pacem ultro petentibus parceretur, fidesque data servaretur, connivendo in lege mortis contra Chananaeos lata, patet ex eo quod foedus hoc a Saule violatum gravissime Deus sit ultus, II Regum, cap. xxi, vers. 1. Haec sententia est probabilis.
Probabilior tamen est contraria, scilicet hoc foedus et juramentum obligasse Josue ac Hebraeos ad fidem, et vitam Gabaonitis datam praestandam, uti censent Lyranus, Hugo, Dionysius, Cajetanus, S. Ambrosius, lib. III Offic. cap. x; Gratianus, lib. XXII, Quaest. IV, cap. finali, ac fuse solideque Suarez, lib. II De Juramento, cap. xviii, qui citat S. Thomam, Bonaventuram, Richardum. Ratio est:
Prima, quia Deus permiserat, imo quasi jusserat parci Chananaeis, si ipsi pacem peterent, ac suas urbes cederent Hebraeis, eorumque religionem capesserent, uti ostendi vers. 15. Omnia autem haec praestiterunt Gabaonitae. Ergo poterat, imo ex charitate debebat eis parci, foedusque cum eis inici. Idipsum satis significat Scriptura, cap. xi, 19, ubi ait: « Non fuit civitas, quae se traderet filiis Israel, praeter Hevæum qui habitabat in Gabaon; omnes enim bellando cepit. Domini enim sententia fuerat ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent sicut praeceperat Dominus Moysi, » q. d. Ideo jussit Deus deleri Chananaeos, quia ipsi obstinate restiterunt Hebraeis; quia vero id non fecerunt Gabaonitae, qui erant Hevaei, sed pacem petierunt, idcirco illam eis dari voluit Deus.
Secunda, quia dolus hic Gabaonitarum non erat circa substantiam rei, aut circa id quod juramentum requirebat ut esset validum, sed circa accidens duntaxat, scilicet circa proximitatem vel longinquitatem habitationis eorum; ergo non vitiabat, nec irritabat juramentum, nec foedus juratum. Fuisset circa substantiam, si ipsi voluissent suas urbes suamque idololatriam retinere, itaque foedus inire cum Hebraeis: hoc enim erat a Deo vetitum, ideoque Hebraei nullo ad hoc juramento se obligare poterant; jam autem, cum offerant sua praedia Hebraeis et eorum religionem cupiant amplecti, substantiam foederis a Deo permissi, imo jussi praestant: nec dolus illam violat aut elidit. Quare non fuit hic error personae, sed alicujus accidentis personae. Volebant enim Hebraei cum praesentibus Gabaonitis contrahere foedus; sed errabant in accidente, putantes eos remote, non propinque habitare, quod foedus non vitiat: sicut si quis contrahat matrimonium cum femina praesente, valide contrahit, esto erret, putetque eam esse Italam, cum sit Germana.
Dices: Josue non intendebat contrahere cum Gabaonitis, nisi hac conditione, quod non essent Chananaei. Respondeo, adde, vel non manerent Chananaei, si scilicet vellent persistere in hostilitate, infidelitate et impietate Chananaorum. Jam autem Gabaonitae haec tria a se abdicarunt, cupieruntque in amicitiam, religionem et pietatem Hebraeorum transire. Quare jam non Chananaei, sed potius Hebraei et proselyti censendi sunt, cum qualibus Josue optabat foedus inire.
Tertia, quia dolus hic non erat noxius, sed commodus Hebraeis. Quid enim profuisset eis caedes et mors Gabaonitarum, nisi ad opinionem et infamiam crudelitatis barbarae, quod petentes pacem mactassent, apud omnes gentes conciliandam? Vita autem eorum multum Hebraeis profuit, quia eis usi sunt quasi servis ad lignationem et aquationem. Ergo dolus hic non vitiabat foedus, nec faciebat Hebraeos involuntarios; nam paulo post cognito dolo voluntarie foedus initum approbarunt.
Quarta, Gabaonitae supplices petebant vitam duntaxat, offerentes se ad omnem servitutem; quis nisi barbarus id eis negasset, eosque trucidasset? Sane id non fecit Tamerlanes, nec Amurathes, nec Ottomanus, nec quis alius quantumlibet crudelis et tyrannus.
Quinta, Josue potuisset et debuisset, ac proinde voluisset eis parcere, si ipsi sine dolo fatendo se Chananaeos se ipsi subjecissent, et in servos addixissent. Haec enim erat mens Dei, uti jam ostendi. Ergo cum ipsi idem nunc faciant, eis parcere debuit, esto dolus aliquis interveniat: unde et de facto dolo cognito eis pepercit.
Sexta, id diserte ipsi hic fatentur et asserunt: « Juravimus, inquiunt, illis in nomine Domini Dei Israel (cujus fidem et cultum ipsi agnoscunt et suscipere cupiunt): et idcirco non possumus eos contingere. » Et mox: « Ne contra nos ira Dei concitetur, si pejeraverimus. » Nota vo juravimus, scilicet in praeterito; loquuntur ergo de juramento non post dolum agnitum renovato, sed primitus ante doli cognitionem praestito, eoque se obligari asserunt. Idem patet ex violatione hujus juramenti, quam Deus ultus est crucifixione posterorum Saulis, II Reg. xxi. Hinc patet responsio ad argumenta contrariae sententiae. Denique verisimile est Eleazarum Pontificem cognito dolo Deum consuluisse (hoc enim jusserat Deus Num. xxvii, 21), quid in re tam gravi et perplexa facto foret opus; aut certe Josue Deum orasse, et ab eo audisse ut Gabaonitis parceret, eorumque tam corpora quam animas per verae religionis professionem servaret.
Dices: Chananaei erant homines sceleratissimi et corruptissimi, ideoque Deus omnes deleri jusserat, ne sua vitia affricarent Hebraeis. Ergo licet Gabaonitae metu mortis promitterent morum et vitiorum emendationem, tamen eis Hebraei credere non debebant, sed metuere ne paulo post in pristina scelera relaberentur, ideoque illos omnes delere, uti jusserat Deus. Respondeo, communiter id verum erat, at non in Gabaonitis, qui tam serio se in servos ad omnia paratos et ad veri Dei cultum offerebant. Adde eorum mentem et constantiam fuisse probandam, eisque adhibendos fuisse religionis magistros, aeque ac inspectores et custodes, qui si deprehenderent eos ad sua idola relabi, ad Josue idipsum referrent, cujus erat eos castigare et exterminare, uti jam fit Muranis et Judaeis ad Christum conversis; nec dubium Josue idipsum praestitisse. Verum eventus docuit Gabaonitas in fide et Judaismo fuisse constantes, ideoque Deus eorum caedem in Saulis posteris adeo graviter vindicavit. Rebellionis hic non erat periculum, quia Gabaonitae erant pauci exarmati et inter Hebraeos distributi, ut inter se coire et contra eos conspirare non possent.
Disce hic quam sancte fides, praesertim jurata, sit servanda hosti, etiam impio et infideli, quales erant Gabaonitae. Idem diserte docet sancitque Leo Imperator in Tacticis, sive de acie ordinanda. Fide enim sublata evertitur omnis hominum contractus et societas, quae fidei quasi innititur, ut homines jam non homines, sed leones, tigrides et ferae esse videantur.
Versus 21: Ligna caedant aquasque comportent
21. SED SIC VIVANT, UT IN USUS UNIVERSAE MULTITUDINIS LIGNA CAEDANT, AQUASQUE COMPORTENT. — Principes hic Gabaonitas vita donant, sed servitute damnant, idque juste, tum quia vitam duntaxat eis promiserant et juraverant; tum quia Gabaonitae dolum fecerant, et fraude juramentum extorserant; tum quia ipsi erant Chananaei, quos Deus volebat occidi, et si quibus ob deditionem parceretur, eos servituti addici. Mitis ergo fuit haec eorum poena, quae tandem facta est honorata sors et conditio serviendi templo, uti patebit versu ultimo.
QUIBUS HAEC LOQUENTIBUS, VOCAVIT GABAONITAS JOSUE, — ut Principum sententiam approbans, eamdem quasi summus Princeps et Judex promulgaret Gabaonitis. Recte quoad sensum vertit Interpres, quod in Hebraeo sic ad verbum sonat, Cum locuti essent de illis Principes, vocavit eos Josue, etc. Hebraice enim כאשר caasar non tantum sicut, sed et cum, vel quando significat.
Versus 23: Itaque sub maledictione eritis
23. ITAQUE SUB MALEDICTIONE ERITIS, — puta sub servitute et onere lignandi et aquandi. Servitus enim onerosa est species quaedam maledictionis, id est, maleficientiae et castigationis.
Versus 27: In ministerio cuncti populi et altaris Domini
27. DECREVITQUE IN ILLO DIE EOS ESSE IN MINISTERIO CUNCTI POPULI, ET ALTARIS DOMINI. — Duplex ergo fuit onus et officium Gabaonitarum: Prius, comportare ligna et aquam totis Hebraeorum castris. Unde a Josepho, lib. XI Antiquit. cap. IV et v, vocantur δημόσιοι, id est, publici servi.
Posterius, eadem comportare tabernaculo, et postea templo, cui fere soli addicti fuere post divisionem castrorum et tribuum, terraque promissae possessionem, praesertim tempore Salomonis, idque ex praescripto et distributione exactiore officiorum templi facta a Davide, quem verisimile est eos vocasse Nathinaeos, quorum crebra est mentio Esdrae cap. ii, 43 et 50; cap. viii, 20; Nehem. iii, 26 et 31; I Paral. ix, 2. Nam Gabaonitas hos esse Nathinaeos non tantum recentiores docent, ut Lyranus, Masius, R. Salomon, Sigonius, lib. V De Repub. Hebraeorum, cap. vii; Ribera, lib. III De Templo, cap. iv; Vilalpando in Apparatu, part. I, lib. II, cap. vii; sed et S. Hieronymus (si tamen ipse est auctor) in Tradition. Hebr. in lib. I Paral.: « Nathinaei, » inquit, « id est donati (a radice נתן nathan, id est dedit), sunt Gabaonitae, eo quod ad serviendum dati sint ad templum Domini, » donati, scilicet primum a Josue hic: unde Hebraice est ויתנם vaiithenem, id est dedit eos (unde Nathinaei nomen) Tabernaculo; deinde a Davide: donati, inquam, ut subservirent Sacerdotibus et Levitis, non proxime tanquam Subdiaconi Diaconis, ut vult Sigonius, sed remote, ut laici, et exteri personis sacris ex Levi oriundis, idque indicat Scriptura, Esdrae cap. viii, 29, et I Paral. ix, 2.
Unde et valde verisimile est Gabaonitas sacris Judaicis fuisse initiatos, ac per circumcisionem in Judaismum transisse, uti bene probat Abulensis. Atque hac de causa Josephus eos vocat sacros servos, id est, servos sacri templi. Nathinaeus ergo hebraice idem est quod Deodatus. Sic apud Carthusianos et alios Religiosos fratres laici vocantur donati vel oblati, scilicet ordini et Deo. Hi ergo Nathinaeis priscis sunt similes, ac recte Nathinaei vocari queunt.
Dices: Salomon in templo fabricavit mare aeneum aquis refertum, item aquaeductus plures, quibus aqua influeret in templum. Erat insuper probatica Piscina juxta templum ad abluendas victimas Deo sacrificandas. Hebraei quoque ligna offerebant templo, et ad illud convehebant: ergo ad neutrum munus opus erat Nathinaeis. Respondeo negando consequentiam. Nam Salomon tot aquaeductibus allevavit quidem onus Nathinaeorum, non tamen omnino sustulit. Nam ex aquaeductibus Nathinaei aquam deportare debebant, non tantum ad altare, sed etiam ad omnes sacerdotum culinas altari vicinas. Idem dico de lignis. Insuper sacerdotes Nathinaeis utebantur ad quoslibet templi usus, uti nos utimur sacristanis eorumque ministris. Templum enim erat vastissimum instar urbis, ac quotidie plurimae, et subinde millenae (uti fecit Salomon) in eo oves, vituli et boves sacrificabantur, ad quorum ablutionem, coctionem et cremationem ingens vis aquarum requirebatur. Quare sicut Sacerdotes et Levitae per vices serviebant templo, tumque habitabant in templo, sic et Nathinaei; alioqui verisimile est eos sparsim habitasse in urbibus sacerdotibus assignatis, eisque serviisse. Denique Salomon in fabricando templo inter alios operarios usus fuit Nathinaeis, uti docet Vilalpando et alii.
IN LOCO QUEM DOMINUS ELEGISSET, — ad collocandum in eo Tabernaculum cum arca foederis, Cherubim et Propitiatorio, et consequenter ad sui venerationem, cultum, sacrificia et adorationem. Hic locus primo fuit in Galgalis, deinde in Silo, tertio in Nobe, quarto in Gabaa, denique in templo, cum illud Salomon extruxit. Porro arca mansit in Galgalis toto septennio, quo Josue Chananaeos debellavit: arca enim erat in castris, castra autem erant in Galgalis, ut patet cap. x, vers. ult. Bellis septennalibus finitis, octavo anno ducatus sui, Josue transtulit arcam e Galgalis in Silo, ut patebit cap. xviii, vers. 1.