Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Quinque reges Chananæi oppugnant Gabaonitas quasi transfugas; sed eis Josue succurrit, hostes fugat, qui lapidibus e cælo pluentibus conteruntur. Mox, vers. 12, Josue sistit solem et lunam, donec hostes omnes profligaret. Deinde, vers. 22, quinque reges in spelunca latentes pedibus calcari et suspendi jubet. Denique, vers. 28, plures urbes expugnat, quo facto revertitur ad castra in Galgalis.
Textus Vulgatae: Josue 10:1-43
1. Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israel, et essent fæderati eorum, 2. timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi. 3. Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens: 4. Ad me ascendite, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israel. 5. Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum, rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam. 6. Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei: Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum; ascende cito, et libera nos, ferque præsidium: convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis. 7. Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. 8. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos; in manus enim tuas tradidi illos: nullus ex eis tibi resistere poterit. 9. Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis. 10. Et conturbavit eos Dominus a facie Israel: contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Beth-horon, et percussit usque Azeca et Maceda. 11. Cumque fugerent filios Israel, et essent in descensu Beth-horon, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca; et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israel. 12. Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram eis: Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon. 13. Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. 14. Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israel. 15. Reversusque est Josue cum omni Israel in castra Galgalæ. 16. Fugerant enim quinque reges, et se absconderant in spelunca urbis Maceda. 17. Nuntiatumque est Josue, quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda. 18. Qui præcepit sociis, et ait: Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant; 19. vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite: nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras. 20. Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israel effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas. 21. Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero: nullusque contra filios Israel mutire ausus est. 22. Præcepitque Josue dicens: Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges qui in ea latitant. 23. Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum; et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon. 24. Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israel, et ait ad principes exercitus qui secum erant: Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent, 25. rursum ait ad eos: Nolite timere, nec paveatis, confortamini et estote robusti; sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis. 26. Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites, fueruntque suspensi usque ad vesperum. 27. Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens. 28. Eodem quoque die Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus: non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho. 29. Transivit autem cum omni Israel de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam: 30. quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israel; percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus; non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Jericho. 31. De Lebna transivit in Lachis cum omni Israel: et exercitu per gyrum disposito oppugnabat eam. 32. Tradiditque Dominus Lachis in manus Israel, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. 33. Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis: quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem. 34. Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit, 35. atque expugnavit eam eadem die: percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ fecerat Lachis. 36. Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam: 37. cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ: non reliquit in ea ullas reliquias; sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio. 38. Inde reversus in Dabir, 39. cepit eam atque vastavit: regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii: non dimisit in ea ullas reliquias: sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius. 40. Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis; non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat, interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israel, 41. a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon, 42. universosque reges, et regiones eorum, uno impetu cepit atque vastavit: Dominus enim Deus Israel pugnavit pro eo, 43. reversusque est cum omni Israel ad locum castrorum in Galgala.
Versus 1: Adonisedec Rex Jerusalem
1. QUÆ CUM AUDISSET ADONISEDEC REX JERUSALEM, — quæ a Gabaon tantum distabat duabus leucis sive horis, ideoque ejus rex invasit Gabaonitas, quod ad Hebræos transissent, quodque sibi vicini panderent Hebræis iter ad suam Jerusalem expugnandam. Videtur Adonisedec hoc nomen assumpsisse a Melchisedech, qui in eadem ante 400 annos regnaverat, eamque justis suis legibus, moribus et exemplis fecerat sedem צדק tsedec, id est justitiæ, ut scilicet in ea vigeret justitia, Dei cultus, veraque religio. Audi Masium: Vocabantur priscis illis temporibus omnes reges Hierosolymæ (ut autumant Judæi) vel Melchisedech, vel Adonisedec, quorum illud regem Justitiæ, hoc dominum Justitiæ significat. Unde conjicitur urbem illam primum tsedec, id est justitiam (quam in ea plantarat primus justus sanctusque ejus rex Melchisedech) fuisse nominatam: postea vero salem, id est pacem, quod in ea secure et pacifice habitaretur (nam nomen Jebus, quod aliquando illi a vulgo attributum est, I Paralip. xi, 4, incolarum, non urbis proprium erat), ac deinde Jerusalem, idque factum est sive a Davide, ut innuit Josephus, lib. VII Antiq. cap. iii, sive ab aliquo alio, per conjunctionem sive combinationem duarum vocum. Nam cum Abraham eodem loco sacrificaturus filium suum, loco nomen dedisset אדני יראה Adonai iire, id est, videbit vel providebit Dominus sibi victimam, ex illo iire, id est providebit, et vetustiore nomine salem, conflatum est nomen Jerusalem, id est, providebit, aut videbit pacem, sive visio pacis. Hæc Masius. Vide dicta Genes. xxii, 14.
Falluntur ergo Josephus, lib. VII Belli, cap. xviii, et Hegesippus, lib. III, cap. ix, dicentes Melchisedech urbis conditorem posuisse hoc nomen Jerusalem, eo quod ipse ad vetus nomen salem addiderit τò ἱερòν, id est sacrum, propter ædificatum ibidem a se templum, quasi Jerusalem idem sit quod ἱερòν, id est, sacrum templum urbis Salem. Alii cum Eusebio, lib. IX Præpar. cap. iv, Salomoni id tribuunt, quasi Jerusalem idem sit quod ἱερòν, id est, sacrum templum Salomonis. Verum nec Melchisedech, nec Salomon Græce locutus est, sed Hebraice.
Errat pariter Stephanus Byzantius, lib. De Urbibus, asserens a Solymis montibus Solymos dici et Salem, quæ postea dicta est Ælia ab Ælio Adriano Imperatore ejus restauratore.
Divinitus autem hæc nomina urbi data sunt, propter œconomiæ passionis, crucis et mortis mysterium in ea peragendum, in quo mysterio justitia, pax et felicitas totius orbis posita fuit, juxta illud Thren. ii: «Hæccine est urbs perfecti decoris, gaudium universæ terræ?» Et illud Psal. lxxiii: «Deus autem rex noster ante sæcula, operatus est salutem in medio terræ.» Et illud Isaiæ ii: «De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.» Et Apoc. xxi, 2: «Vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo, a Deo paratam, sicut sponsam ornatam viro suo.» Vide Tobiam, cap. xiii, 11 et seq., in elogiis Jerusalem exultantem.
Audi Adrichomium in Descript. Jerusalem: «Jerusalem civitas Dei electa, sancta et gloriosa, fundata in montibus sanctis, qualis et loci eminentia, cæli solique felicitate cunctas quantas mundi urbes superans, in totius orbis et Judææ medio, ceu centrum et umbilicus terræ sita est; et tanquam regia inter omnes accolas, velut caput in corpore eminet, splendidisque ædificiis sicut sol præ cæteris lucet. Tantaque gloria illustratur, ut singulari quodam privilegio unicus olim electus a Deo locus, ac non tantum fidelis cujusque animæ, verum etiam militantis Christi in terris Ecclesiæ, denique et beatæ illius in cælo triumphantis exstiterit figura. Urbs perfecti decoris, gaudium et exultatio universæ terræ.» Hucusque Adrichomius.
Denique S. Hieronymus, epist. 17 ad Marcellam, invitans eam ut Roma migret Jerusalem: «In tribus nominibus, ait, Trinitatis demonstrat fidem: Jebus, Salem et Hierusalem appellatur. Primum nomen calcata, secundum pax, tertium visio pacis. Paulatim quippe pervenimus ad fidem, et post conculcationem ad pacis visionem erigimur: ex quo Salomon, id est pacificus, in ea natus est, et factus est in pace locus ejus. Et in figura Christi sub etymologia urbis, Dominus dominantium et Rex regum nomen accepit.»
Versus 2: Urbs Magna Erat Gabaon
2. URBS ENIM MAGNA ERAT GABAON, ET UNA CIVITATUM REGALIUM. — Hebraice, sicut una civitatum regni, q. d. Gabaon erat una ex præcipuis regni Chananæorum civitatibus. Septuaginta, una præcipuarum civitatum regum; Masius, quanta ulla urbium regni; Chaldæus, regnorum.
Versus 4: Quare Transfugerit
4. QUARE TRANSFUGERIT, — impune scilicet «ad Josue,» q. d. Quare permittemus impunitum hoc Gabaonitarum a nobis ad Hebræos transfugium? q. d. Puniamus hanc eorum a nobis apostasiam, et exscindamus eos, ne quis audeat eos imitari, et ad Hebræos transfugere, «quia pacem fecit cum Josue.»
Versus 9: Irruit Josue Super Eos Repente
9. IRRUIT ITAQUE JOSUE SUPER EOS REPENTE TOTA NOCTE ASCENDENS DE GALGALIS, — q. d. Josue tota nocte proficiscens de Galgalis, summo mane pervenit ad Gabaon, ac subito et ex improviso in castra hostium eam obsidentium irruit, itaque eos somno sopitos, turbatos pavidosque oppressit. Nota hic novum stratagema Josue, quo celeritate et matutina irruptione hostium castra turbavit et superavit. Prudenter enim ait Themistocles, magnus Græcorum in præliis dux, «amicos patientia, hostes celeritate superandos esse.» Et Julius Cæsar: «Veni, vidi, vici,» quod imitatus Carolus V, pientius dixit: «Veni, vidi, vicit Christus.» Celer et pervigil fuit Annibal, æque ac Vespasianus Imperator. Vide dicta Apoc. cap. iii, vers. 3. Sic Troja a Græcis capta est, qui, ut ait Virgilius, Æneid. II:
Invadunt urbem somno vinoque sepultam.
Noctu ergo summe contra hostes tam corporis quam animæ excubandum est. Noctu enim dæmones perambulant ut turpia, scelesta et infanda concitent. Quare contra eos sub noctem, ut opem Dei et angelorum imploremus, recitamus Psalm. xc: «Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur, etc. Non timebis a timore nocturno, etc. A negotio perambulante in tenebris.» Chaldeus, non timebis a timore dæmonum, qui ambulant in nocte, a morte in tenebris ambulante.
Versus 10: In Gabaon; Persecutus Est Eos
10. IN GABAON, — in agro Gabaon; obsidebant enim Gabaon. Vide simile cap. v, vers. 3.
PERSECUTUS EST EOS, — scilicet Israel Amorrhæos, vel Deus per Israelem quasi militem suum. Hebræi enim sæpe subticent verbi suppositum illudque ex circumstantiis, quasi obvium lectori intelligendum supplendumque relinquunt.
Versus 11: Lapides Magnos De Caelo
11. DOMINUS MISIT SUPER EOS LAPIDES MAGNOS DE CÆLO. — Lapides grandinis intellige. Addit Josephus, lib. V Antiquit. cap. ii, tonitrua et fulmina; quare non solum lapidosa et inusitatæ magnitudinis grandine, sed etiam tonitru et fulminibus terribilem fuisse hanc tempestatem, æque ac fuerat illa Ægyptiaca, Exodi ix, 23. Similia fulminum auxilia a Deo fuisse immissa legioni Christianæ (quæ inde Fulminatrix est appellata) sub Marco Aurelio Imperatore, narrat Eusebius, libro V Histor. cap. v; ac Theodosio Imperatore contra Eugenium prælianti narrat Claudianus, dum ita canit:
O nimium dilecte Deo, cui fundit ab antris
Æolus armatas hyemes, cui militat æther,
Et conjurati veniunt ad classica venti.
Sic ad Samuelis preces Deus Philisthæos per tonitrua perculit, et Hebræis percutiendos objecit, I Reg. vii, 10.
Versus 12: Sol, Contra Gabaon Ne Movearis
12. TUNC LOCUTUS EST JOSUE DOMINO. — Chaldæus, tunc Josue laudavit Dominum, et laudando eum rogavit fiducia plenus, ut sisteret solem, donec plenam de hostibus cæsis obtineret victoriam; qua prece ad Deum præmissa, Josue fidens omnino divinæ virtuti opique, imperavit soli quietem et solstitium. Ecclesiasticus, cap. xlvi, 4, docet Josue id fecisse ex zelo et justa ira contra hostes populi Dei, utique impellente eum Spiritu Sancto. Vide hic quam potens sit fides magna in Deum; sed hanc nobis suggerat et inspiret Deus oportet, uti eam inspiravit Josue: alioqui enim temerarius fuisset imperando soli stationem. Hoc est quod Christus promisit Matth. xxi, 22, dicens: «Omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, recipietis.» Quantum ergo credis et speras, tantum a Deo accipies. Quis ergo non summa speret a Deo, ut summa accipiat?
SOL, CONTRA GABAON NE MOVEARIS, ET LUNA CONTRA VALLEM AIALON. — Hebraice est, sol, tace. Quod R. Salomon intelligit de Pythagorico cælorum concentu, q. d. Sol, ne canas uti soles, sed tace et audi vocem jussumque meum, ac siste gradum. Verum hoc ridiculum est et futile: Sol, tace, ergo idem est quod, Sol, quiesce, ne loco movearis. Septuaginta, Sol, apud Gabaon sta, et luna apud vallem Elonis. Sensus ergo est, q. d. Tibi, o sol, in virtute Dei omnipotentis jubeo, imperoque ut non movearis, sed immotus fixusque ex adverso urbium Gabaon et Aialon consistas, ut lucem nobis præbeas, donec hostes nostros persequamur, omnesque ad internecionem deleamus. Nam urbs Aialon vicina erat urbi Gabaon, et inter eas vallis erat media, in qua prælium hoc gerebatur. Unde apparet illo die fuisse circa novilenium, lunamque soli fuisse conjunctam.
Quod vero lunam nominet Josue, facit hoc, non quasi id necessarium esset ad præbendum suis lumen (hoc enim aliunde præstabat solus sol), sed quia poetica copia ludit in sole et luna, sicut in Gabaon et Aialon; hic enim versus æque ac duo sequentes sunt Hebraici rythmi, deprompti ut videtur ex libro Justorum.
Secundo, nominat lunam, ut innuat non tantum solem, sed et lunam, omnesque cælorum orbes jussos fuisse gradum sistere: sole enim et luna, quæ astra sunt nobilissima, ac diei et nocti præsunt, omnia reliqua cælestia astra et corpora significant; alioqui enim statio lunæ ad lumen et ad victoriam hic non requirebatur; significat ergo Deus hinc omnes cælorum orbes cohibuisse, ne videlicet constitutus ab eo a mundi creatione perpetuus inter orbes hos ordo, tenor et consensus unius aut duorum inæquabili progressione perturbaretur, uti fuse docet Abulensis et Masius. Simile accidit Isaiæ cap. xxxviii, 8, ubi Isaias ad preces Ezechiæ regis solem decem gradibus retrocedere jussit.
Hæc ergo Josuano die non fuit tempus, cujus mensura est motus primi mobilis (hic enim motus ille die cessabat), sed fuit duratio quæ rem quamvis existentem et perdurantem naturaliter comitatur, et cujus mensura poterat esse duratio primi mobilis, etiam dum ipsum quiescit. Atque hæc duratio mensurari poterat per horologia non solaria, sed arenaria vel ferrea, quæ suis temporibus librata stato tempore decurrunt, singulasque horas suo indice vel sono pulsuque indicant. Simili modo cessante motu solis et lunæ, cessavit reciprocatio sive fluxus et refluxus maris; hic enim a motu lunæ causatur.
Versus 13: Liber Justorum
13. NONNE SCRIPTUM EST HOC IN LIBRO JUSTORUM. — Fuit hic liber quasi sanctorum catalogus, in quo præclara virorum fide et religione illustrium facta erant descripta. Quis et qualis fuerit nescitur, nam plane intercidit. Ita Theodoretus et alii. Vide Sixtum Senensem in Catalogo sacrorum librorum, varias de hoc libro virorum sententias referentem.
STETIT ITAQUE SOL IN MEDIO CÆLI, — id est, in ipso cælo magno et vasto: est Hebraismus frequens; vel in hemisphærio nostro, quod dimidium est respectu alterius hemisphærii, quod respicit antipodes.
ET NON FESTINAVIT OCCUMBERE SPATIO UNIUS DIEI. — Hinc videtur quod Josue imperarit stationem soli sub vesperam, cum is occumberet, ideoque vereretur Josue ne hostes per tenebras imminentes effugerent. Justinus Martyr, dialog. Contra Tryphonem, opinatur diem hunc Josuanum fuisse sex et triginta horarum. Nam præter duodecim horas naturales, addit illi quatuor et viginti horas supernaturales, quibus solem stetisse putat; nam dicitur hic sol stetisse spatio unius diei, quod ipse de die naturali viginti quatuor horarum accipit. Verius id accipias de die artificiali; hæc enim sola lucem præbet, idque innuit Ecclesiasticus, cap. xlvi, 5, dicens: «Una dies facta est quasi duo,» q. d. Dies quæ solet esse duodecim vel quatuordecim horarum, facta est quatuor et viginti, vel octo et viginti horarum. Stetit ergo hic sol per duodecim vel potius quatuordecim horas. Hæc enim pugna contigit sub solstitium æstivum, quando in Judæa dies est quatuordecim horarum.
Plura de hac statione solis litteralia et mystica dixi Ecclesiast. xlvi, 3, quibus adde tropologice: In luna cognitionem intellectus, quæ in hac vita semper minus clara est, et in sole ardorem affectus considera. Hæc interdum in uno summo bono intuendo et diligendo absque varietate subsistunt, donec ulciscatur se homo de inimicis suis. Nihil enim ita imperfectiones nostras domat et absumit, ac donum istud perfectissimæ contemplationis, qua homo beneficio Domini novit angelicos spiritus æmulari.
Physice et bellice Leo Imperator in Tacticis, in Epilogo, num. 51: «In acie instruenda, ait, solem a tergo et ventum habeas, et in hostium oculis utrumque collocabis.» Idem dicas de pulvere, ut eum a tergo, et a fronte hostium colloces, ut in eorum oculos involet, eosque excæcet, ut præliari nequeant; nimirum pulvis sequitur ventum.
Anagogice Rupertus: In hac statione solis, ait, est figura judicii extremi; quando enim Christus judicaturus adveniet, tunc stante sole longus erit dies donec ulciscatur se de inimicis suis. «Juxta est, ait Sophonias, cap. i, dies Domini magnus, dies iræ, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ.» Imo post diem judicii cessabit omnis cælorum motus, ac sol, luna et stellæ consistent eodem loco in æternum, uti docent Theologi.
Allegorice, Josue hic typus fuit Jesu Christi. «Sicut enim pugnante Propheta (Josue) sol stetit, ita dum Salvator noster morte sua mortem dissolveret, sol meridie continuit radios suos, et tenebris replevit terram,» ait Theodoretus, Quæst. xv. Denique Hebræi, ob impetratam hanc a Josue solis stationem, sepulcro ejus insculpserunt solem ad perennem tanti miraculi memoriam, quod ipse fuisset solis stator, ac instar solis nocte et die fuisset pervigil; nam «vigili stant bella magistro,» de qua re rursum dicam cap. ult. vers. 30.
Versus 14: Non Fuit Antea Nec Postea Tam Longa Dies
14. NON FUIT ANTEA NEC POSTEA TAM LONGA DIES. — Nam dies Ezechiæ ab Isaia prolongatus fuit duntaxat quindecim horarum. Decem enim horis diei Isaias adjecit quinque; hic vero Josuanus dies fuit octo et viginti horarum. Nam quatuordecim horis diei Josue adjecit alias horas quatuordecim. Vide dicta Eccli. xlvi, 5, et Isaiæ xxxviii, 8.
OBEDIENTE DOMINO VOCI HOMINIS, ET PUGNANTE PRO ISRAEL. — Portentum est quod Deus obediat homini, sicut Deus obedivit Josue petenti ut sisteret solem, quia Josue in omnibus obediebat Deo. Vis ut Deus te audiat, audi tu Deum, eique obedi; sic faciet tibi obedire omnia a se creata, tibique quasi omnipotentiam suam communicabit. Scriptum est enim: «Voluntatem timentium se faciet.» Ita S. Dominicus dicebat se a Deo impetrare quicquid ab eo postularet. Idem etiamnum experiuntur viri sancti. «Ex quo intelligitur Deum servorum suorum precibus obedire, et ad eorum necessitatem creaturas suas opportune gubernare,» ait Auctor De mirabil. S. Script., apud S. Augustinum, tom. III, lib. II, cap. iv.
Miratur S. Bernardus Deum natum ex Virgine illi quasi filium obedivisse; at magis mirum Deum obedire Josue. Christus enim matri obedivit, non qua Deus, sed qua homo et filius, hic vero Deus ut Deus obedivit Josue. O prodigium, o stupor, o dignatio nunquam in cælis vel terris audita, quod Creator creaturæ, Deus homini obedit! Exclamat S. Bernardus: Erubesce, cinis: Deus se humiliat, et tu te exaltas. Erubesce, pulvis: Deus obedit homini, et tu nec homini, nec Deo obedis!
Sanctus ergo Josue imperat cælis, ac quasi rex illis leges figit, atque solem et lunam in medio cursu sola voce et imperio, tanquam habenis mirabiliter detinet et frænat. Sic sancti imperant vitæ et morti, cælo et inferno, dum mortuos suscitant, et animas gehennæ addictas convertendo in cælum transferunt. Cui enim Creator obedit, illi et Angeli, et dæmones, et homines omnesque creaturæ obediant oportet. Vide hic quanta sit vis orationis, quæ Deum nobis facit obedire. Unde Jacob in oratione luctans cum Deo, illumque volentem vincens vocatus est «Israel,» id est, «dominans Deo,» Genes. xxxii, 28. Orans ergo Deum fit Israel, Deoque prævaleat. Vide dicta Jacob. v, 16 et seq.
Versus 15: Reversus Est Josue In Galgala
15. REVERSUSQUE EST JOSUE CUM OMNI ISRAEL IN CASTRA GALGALÆ. — «Reversus est,» scilicet confecto prorsus bello, quo Deus miraculose pugnabat pro Israele solem sistendo, donec omnes hostes cæderentur, uti præcessit. Hic ego versus per anticipationem hic ponitur et quasi per parenthesin interjicitur; nam proprio loco collocandus esset in versu ultimo capitis. Ita Masius; aut planius et magis connexe cum versu sequenti, q. d. «Reversus est,» hoc est, reverti incipiebat Josue, quia fugerant quinque reges hostium duces, et videbantur effugisse; absconderant enim sese in spelunca Maceda: quod cum audisset Josue, reflexit iter, ac speluncam custodiri jussit, donec sui cæteros eorum asseclas persequerentur et cæderent, uti sequitur. Unde Vatablus vertit, et Josue adornabat reditum.
Versus 16: Fugerant Enim
16. FUGERANT ENIM, — juxta sensum jam datum. Masius et alii vertunt, fugerant autem, ut hic versus nectatur cum versu 13, et versus 14 per parenthesin inseratur.
Versus 19: Persequimini Hostes
19. PERSEQUIMINI HOSTES. — Audi quid de hostes fugientes insequendo sanciat Leo Imperator in Tacticis, cap. xx, num. 202: «Victoria tibi a Deo concessa, ne statim turbulente et confuse illos insequaris, sed inter insequendum ne conversi te rursus adoriantur providebis: nam effusa et intemperans insectatio opportunos ad offensionem facit eos, qui insequuntur.» Et Vegetius, lib. III, cap. ult.: «Qui dispersis suis, inquit, inconsulte insequitur, quam acceperat, adversario vult dare victoriam.» Unde Josue hic jubet ut totus Hebræorum cuneus hostes persequatur.
Versus 21: In Maceda Ubi Tunc Erant Castra
21. IN MACEDA UBI TUNC ERANT CASTRA. — Jusserat enim Josue suos custodire quinque reges absconditos in Maceda, ibique castra figere, donec pars una exercitus fugientes persequeretur et cæderet, quæ hoc peracto ad cæteros in Maceda rediit. Castra ergo hic vocantur potior et munitior exercitus portio. Ex Maceda deinde cæsis quinque regibus, rediere ad pristina plenaque castra sita in Galgalis, ut patet versu ultimo.
NULLUSQUE CONTRA FILIOS ISRAEL MUTIRE AUSUS EST. — Hebraice, nemo contra filios Israel acuit linguam suam. Masius, nec canis acuisset linguam suam in quemquam filiorum Israel, q. d. Israel nil passus est mali, fuitque omnibus circumcirca gentibus formidabilis; quare nemo ausus fuit ipsum illatrare, ne canis quidem, animal alioqui cumprimis irritabile, sed dentibus, non lingua metuendum; canes enim multum lingua latrantes vix dentibus mordent. Est proverbium.
Versus 24: Ponite Pedes Super Colla Regum Istorum
24. PONITE PEDES SUPER COLLA REGUM ISTORUM. — Non fuit hoc insolentis animi, aut victoria elati. Josue enim optime callebat illud Aristidis tom. II, orat. 2 De pace: «Usus victoriæ honestus, non minorem quam victoria laudem affert.» Jussit ergo suis colla regum calcare, primo, ut suis fiduciam et animos ad cæteros Chananæorum reges debellandos adderet, ostenderetque Deum implere promissa per Mosen, Deuter. xxxiii, vers. ult. ubi dicitur: «Negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.»
Secundo, ut meritas de impiissimis tyrannis sumeret pœnas.
Tertio, ut suos longius ab infandis eorum sceleribus et communione cum scelestis Chananæis abdicaret, utpote quos tam Dei vindicta, quam Josue sententia calcari, necari, necatosque in crucem agi ostentarique viderent.
Allegorice: «Fuit hæc non crudelitas, sed humanitas, ait Origenes, homil. 11, Christi sacramentum designans, quod Dominus Jesus adumbratum prius a filio Nave per singulas civitates, nunc in veritate per singulas animas credentium complet: ut quæ possidebantur a pessimis regibus, secundum principem mundi hujus, expulsis iis et peremptis, facere eas dignetur habitaculum fidei et Sancti Spiritus templum.»
Symbolice S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., per quinque reges accipit quinque sensus, qui in homine regnant, sed a Jesu pugnante superantur. «Significatur, inquit, quod antequam Dominus populum suum educeret de Ægypto, et circumcideret eum, visus, odoratus, gustus, auditus tactusque regnaverint, et his quasi principibus fuerint universa subjecta, quos Jesus ad speluncam corporis confugientes et ad tenebrosum locum, id est, ipsum ingredientes corpus, interfecit, ut per id occiderentur, per quod ante regnabant.»
Versus 31: De Lebna Transivit In Lachis
31. DE LEBNA TRANSIVIT IN LACHIS. — Vide ut Josue sapienter utatur victoria, ac regibus cæsis urbes omnes consternatas capiat et instar fulminis pervadat. Peccavit ea in re Annibal; si enim cæsis Romanis ad lacum Trasimenum Romam perrexisset, eam cepisset. Unde de eo dictum: «Vincere scit Annibal, sed victoria uti nescit.»
Versus 37: Cepit Eam
37. CEPIT EAM. — Josue ergo cepit Hebron, sed pervolando. Unde nonnulli gigantes eam rursus occuparunt, quos in eadem postea delevit Caleb, ut patet cap. xv, 14, de quo cap. seq., vers. 21.
ET PERCUSSIT IN ORE GLADII, — id est, in acie gladii; quod Galli dicunt, au fil de l'épée. Hac phrasi significatur omnes gladio fuisse trucidatos; quod enim homini est os, hoc gladio est acies. Sicut enim homo cibum quem ore contingit, devorat: sic gladius quicquid acie sua ferit, consumit.
REGEM QUOQUE EJUS, — scilicet jam ante percusserat gladio, ac percussum suspenderat in patibulo, uti dixit vers. 26. Repetit enim regis cædem, quia recenset stragem communem urbi ejus Hebron illatam, cum rex cæsus sit non in Hebron, sed in Maceda.
Versus 40: Asedoth; Omne Quod Spirare Poterat
40. PERCUSSIT, ETC. ASEDOTH. — Ita legendum cum Romanis non Aseoth. Sic et Septuaginta Hebræum nomen ut proprium regionis retinuerunt, tam hic quam cap. xii, 8, et cap. xiii, 20; sed et Eusebius in Locis Hebr. asserit, Asedoth esse nomen proprium urbis. Masius tamen et alii hoc nomen accipiunt non ut proprium, sed ut appellativum, vertuntque effusiones, sive loca devia et convalles, ubi scilicet montes collesve in valles camposque se porrigunt et effundunt. Noster, Deut. cap. iv, vers. 27, vertit radices montis, ac Numer. cap. xxi, vers. 45, vertit scopulos, qui in flumine se protendunt et effundunt.
OMNE QUOD SPIRARE POTERAT, INTERFECIT. — Hebraice, omnem animam, id est, omnem hominem, qui spiritu et halitu vitaque fruebatur, «interfecit:» nam pecora non esse cæsa, sed in prædam abacta patet cap. sequenti, vers. 14. Nusquam enim Deus jussit pecora occidi nisi in Jericho, cap. vi, 21, quia ipsa statuta fuit anathema. Ita Abulensis, Quæst. xcviii.
Versus 41: A Cadesbarne Usque Gazam
41. A CADESBARNE USQUE GAZAM. — Vide hic fortitudinem, felicitatem, celeritatem, victorias Josue, quibus quasi fulmen transvolando omnia stravit et subegit, licet munitissima, qualis erat Gaza, urbs Philistinorum fortissima, adeo ut Alexander Magnus spatio bimestri eam oppugnarit, antequam caperet, teste Diodoro, lib. xvii. Hinc et a robore nomen accepit. Gaza enim Hebr. est עז Azza, vel Gaza (nam litteram ain sæpe pronuntiant ut g). Hoc tamen nomen alia de causa eidem confirmatum est postea a Cambyse, filio Cyri, quam recenset Pomponius Mela, lib. I, cap. xi: «In Palæstina, ait, est ingens et munita admodum Gaza. Sic Persæ ærarium vocant. Et inde nomen est, quod cum Cambyses armis Ægyptum peteret, huc belli opes et pecuniam intulerat,» ut illa in Gaza, utpote munitissima, esset tutissima. Hinc et paulo post Josue transitum, gigantes receperunt Gazam, eamque munitiorem effecerunt, uti narratur cap. seq., vers. 22.