Cornelius a Lapide

Josue XI


Index


Synopsis Capitis

Josue praelio superat Jabin regem Asor prapotentem cum regibus sibi faederatis, ac Chananaaam pene totam subjugat, itaque a praeliis cessat. Huc usque audivimus bellum Australe Josue, nunc audiemus Aquilonare; ipse enim subacta Chananaea Australi, arma jam vertit ad Aquilonarem.


Textus Vulgatae: Josue 11:1-23

1. Quae cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph: 2. ad reges quoque Aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare; 3. Chananaaum quoque ab Oriente et Occidente, et Amorrhaeum atque Hethaeum ac Pharezaeum et Jebusaeum in montanis: Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. 4. Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis: 5. conveneruntque omnes reges isti in unum ad Aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. 6. Dixitque Dominus ad Josue: Ne timeas eos, cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israel; equos eorum subnervabis, et currus igne combures. 7. Venitque Josue et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad Aquas Merom subito, et irruerunt super eos, 8. tradiditque illos Dominus in manus Israel. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et Aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad Orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias: 9. fecitque sicut praeceperat ei Dominus; equos eorum subnervavit, currusque combussit igni. 10. Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio: Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. 11. Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio. 12. Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moyses famulus Domini. 13. Absque urbibus, quae erant in collibus et in tumulis sitae, caeteras succendit Israel; unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit. 14. Omnemque praedam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israel cunctis hominibus interfectis. 15. Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Josue, et ille universa complevit: non praeteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi. 16. Cepit itaque Josue omnem terram montanam, et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et Occidentalem plagam montemque Israel, et campestria ejus; 17. et partem montis quae ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit. 18. Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos. 19. Non fuit civitas quae se traderet filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes enim bellando cepit. 20. Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. 21. In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israel, urbesque eorum delevit. 22. Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt. 23. Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas, quievitque terra a praeliis.


Versus 1: Jabin Rex Asor

1. JABIN REX ASOR. — Asor erat totius Chananaae metropolis, inter omnia ejus regna tenens principatum: cessit tribui Nephtali: distat a Caesarea Philippi sex milliaribus, a mari Mediterraneo novem. Ita ex Josepho et aliis Adrichomius. Ita Masius.


Versus 2: Contra Meridiem Ceneroth

2. CONTRA MERIDIEM CENEROTH, — hoc est ad meridiem stagni Genesareth, quod alio nomine mare Tiberiadis sive Galilaeae dicitur.


Versus 4: Sicut Arena Quae Est in Littore Maris

4. POPULUS MULTUS NIMIS, SICUT ARENA QUAE EST IN LITTORE MARIS, — id est magna et innumerabilis hominum multitudo. Est enim hyperbole in Scriptura usitata, pertinens ad amplificandam victoriam, ac simul terrae promissae fecunditatem (utpote quae tantam multitudinem alere potuerit) commendandam. Josephus, lib. V Antiq. cap. ii, asserit fuisse trecenta millia peditum, decem equitum et duo millia curruum.


Versus 6: Equos Eorum Subnervabis

6. VULNERANDOS. — Alii vertunt, occidendos: utrumque significat Hebr. חללים chalalim, et utrumque hic factum; jusserat enim Deus omnes Chananaeos occidi.

EQUOS EORUM SUBNERVABIS, — hoc est, equis nervos vel suffragines aut crura incides, ut videlicet inutiles reddantur, ne posthac illis utaris in bello, et fiduciam ponas in eis me neglecto. Hac enim de causa equorum copia a Deo fuit improbata et vetita Hebraeis, Deut. xvii, 16; Psal. cxlvii, 10; Psal. xx, 8. Vide dicta Exodi xiii, 13. Eadem de causa jussit et currus comburi: reliqua vero praeda camelorum, asinorum, boum, ovium, etc., Hebraeis frui permisit. Ita Abulensis, Masius, Arias, Vatablus. Vide dicta Exodi xiii, 13.

Tropologice Origenes: Cum daemone pugnantes, inquit, arma ei eripiamus necesse est: equum ergo enervamus, cum lascivum corpus jejunio frangimus: corpus enim est quasi equus lasciviens, cui animus quasi eques insidet et praesidet, ut illud domet, et flagello disciplinae quasi auriga moderetur et regat.


Versus 8: Usque ad Sidonem Magnam

8. USQUE AD SIDONEM MAGNAM, — non quod alia fuerit Sidon minor, sed quod Sidon vicina Tyro cognomen habuerit magna. Sidon enim artificum industria, navium nautarumque copia et maxime portus commoditate ab omnibus celebrata fuit. Dicta est Sidon a Sidone filio Chanaan conditore, ut vult Josephus, lib. I Antiq. cap. vi, et S. Hieronymus in Quaest. in Gen.; vel, ut Justinus, lib. XVIII Histor., Strabo, lib. XII, et alii a piscium copia. Phoenices enim piscem vocant said (quod Hebraice significat venari); unde et hodie Sidon vulgo a Turcis et Syris vocatur Soid, vel Saida. Est autem haec urbs in Phoenicia, ideoque videtur olim fuisse metropolis Phoeniciae. Unde Isaiae xxiii, 12, Tyrus illa mercibus opibusque et viribus inclyta vocatur filia Sidonis. Sita est in littore maris Mediterranei sub Antilibano.

ET AQUAS MASEREPHOTH. — Et משרפות misrephoth aquarum, hoc est, et ustrinas aquarum, ut vertit Masius; vel, ut alii, adustiones vel incendia aquarum; Tigurina, calefactiones aquarum: per quas Vatablus et R. David intelligunt aquas calidas, quales sunt Aquisgrani ad balnea. Alii salinas intelligunt, quod scilicet ibidem aqua ex mari per canales deducta, solis radiis excocta, et quasi exusta in salem durabatur. Ita Chaldaeus, Lyranus, R. Salomon, Adrichomius et alii. Tertio, Masius fornaces vitrarias intelligit: arenam enim vi ignis excoctam et liquatam, ex qua conflatur vitrum, hic vocari aquam: omne enim liquidum subinde aqua vocatur.


Versus 10: Asor Principatum Tenebat

10. ASOR ENIM ANTIQUITUS INTER OMNIA REGNA HAEC PRINCIPATUM TENEBAT. — Hinc liquet Asor fuisse metropolim Chananaae, ut dixi vers. 1, ideoque Jabin regem Asor hos omnes reges et urbes Chananaae, quae hic nominantur, non tantum habuisse faederatas, sed etiam sibi quasi principi subditas.


Versus 11: Non Dimisit Reliquias

11. NON DIMISIT RELIQUIAS. — Nonnullos tamen fuga, vel tum, vel antea evasisse, qui paulo post mortem Josue vires receperint, urbesque restaurarint, ac novos reges sibi crearint, qui Hebraeos vexarunt et afflixerunt, patet Judic. iv, 2, ubi post 130 annos Jabin rex Asor dicitur per viginti annos dominatus Hebraeis. Unde verisimile est Jabin fuisse commune nomen regum Asor, uti regum Aegypti commune nomen fuit Pharao, deinde Ptolemaeus, ac regum Syriae nomen erat Antiochus. Ita Masius. Simile accidit in Madianitis, qui excisi a Mose, Num. xxxi, rursum succreverunt, ac iterum bella moverunt Israelitis. Unde a Gedeone prostrati sunt Judic. vi. Sic et Hebronitae a Josue succisi, rursum vires, urbemque Hebron receperunt, ac a Caleb devicti sunt, ut patet vers. 21, conferendo cum Judic. i, 10.

Porro Procopius, lib. IV De Bello Wandalorum, et ex eo Evagrius, lib. IV Hist. cap. xviii, asserunt multos Chananaorum cernentes se Josue non posse resistere, ex Chananaea profugisse in Aegyptum, Libyam et Africam, ibique novas aedificasse urbes, nonnullos quoque in Germaniam, aliasque Europae provincias pervenisse tradunt Rabbini, ac imprimis Aben Ezra, et ex iis Genebrardus in Chron.


Versus 13: Urbes in Collibus et in Tumulis

13. ABSQUE URBIBUS QUAE ERANT IN COLLIBUS ET IN TUMULIS SITAE, CAETERAS SUCCENDIT ISRAEL. — Hebraice, tantum urbes quae erant in tumulis suis, non succendit. Unde recte infert noster Interpres, asseritque caeteras urbes, quae non erant in collibus, a Josue fuisse succensas. Dicuntur vero urbes in tumulis sitae, quae eminentiore sunt loco, vel in collibus, ideoque loci natura munitae. Unde Theodoretus, Chaldaeus et Vatablus vertunt, urbes fortes; Masius, aggeribus munitas. Sensus est, q. d. Josue urbes non munitas succendit, eo quod timeret ne illae se abeunte rursum a Chananaeis hostibus occuparentur, cum ipse pauciores haberet milites, quam ut omnes urbes quas capiebat, valido praesidio firmare posset: urbes vero in collibus munitas non succendit, utpote quas facile parvo praesidio tenere et tutari poterat, excepta tamen urbe Asor, quae caput erat et metropolis aliarum; hanc enim exussit: quia si illa mansisset integra, fuisset continua belli materia, Chananaeis ad regiam hanc urbem repetendam, et sibi vindicandam perpetuo intentis et excubantibus. Ita Abulensis.


Versus 16: Montem Israel

MONTEMQUE ISRAEL. — Quaeres, quis sit hic mons? Masius et Arias censent montem hic vocari loca montosa circa Samariam. Mons enim Samariae dictus est mons Israelis, postquam decem tribus facientes schisma a Juda et Roboam rege, nomen Israelis sibi appropriarunt, regnique sui caput fecerunt Samariam, ac regem sibi crearunt Jeroboam. Hinc colligit Masius hunc librum non a Josue, sed diu post eum ex Diariis a Josue relictis fuisse conscriptum.

Alii per montem Israelis accipiunt montem Sion, in quo aedificatum fuit templum, ut ille ob templum antonomastice vocetur mons Israelis. Alii accipiunt montem Bethel, ubi Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, vidit scalam e terra in caelum porrectam, Deumque scalae innixum, ac ab eo promissionem Chananaae a posteris suis possidendae accepit, Genes. xxviii, 12. Alii cum Cajetano et Saliano intelligunt montem Garizim, vel similem juxta Sichem, situm in agro, quem Jacob ibidem emerat, Genes. xxxiii, 19.


Versus 17: Partem Montis Quae Ascendit Seir

17. ET PARTEM MONTIS QUAE ASCENDIT SEIR, — id est, in Idumaeam. Recte vertit noster Interpres, si in Hebraeo moderna puncta a Rabbinis substituta commutes, ac loco החלק hechalach, legas huchelec, id est, istam partem. Aquila quoque, Chaldaeus et Vatablus vertunt montem divisionis, id est, divisum et dividentem, quia Chananaam dividit et distinguit ab Idumaea. Recentiores cum Symmacho et Masio vertunt αιο, id est levem, politum, glabrum, id est, nudum et arboribus vacuum. Septuaginta retinuerunt nomen Hebraeum quasi proprium.


Versus 18: Multo Tempore Pugnavit Josue

18. MULTO TEMPORE PUGNAVIT JOSUE CONTRA REGES ISTOS. — Josephus, lib. V Antiq. cap. ii, asserit Josue quinquennio subegisse Chananaam. Verius est eum id fecisse septennio, saltem inchoato. Id enim diserte tradunt Chronologi Hebraeorum in Seder Olam, ac Theodoretus, Abulensis, Masius, Serarius, Torniellus et alii, idque satis colligitur ex annis Caleb, cap. xiv, 7, ut ibi ostendam.


Versus 19: Non Fuit Civitas Quae Se Traderet

19. NON FUIT CIVITAS QUAE SE TRADERET. — Corrige cum Romanis, quae se traderet. Hebraice enim est, quae pacem faceret, vel offerret, aut oblatam acceptaret. Tradunt enim Rabbini, quos sequitur Masius, Josue obtulisse pacem singulis urbibus Chananaae, sed omnes pacem abnuisse, quod nollent conditionem pacis, scilicet subjectionem et servitutem Hebraeorum subire. Alii tamen negant Josue obtulisse eis pacem, eo quod Deus vellet omnes occidi. Locus enim Deuter. xx, 40, ubi jubetur ut pax offeratur urbibus hostilibus, ambiguus est et dubius, an ad exteros duntaxat, an vero etiam ad Chananaeos pertineat.


Versus 20: Indurarentur Corda Eorum

20. DOMINI ENIM SENTENTIA FUERAT, UT INDURARENTUR CORDA EORUM. — Hebraice, a Domino erat ut indurarent cor suum. Ita Masius. Ipsi ergo Chananaei se indurabant ut nollent cum Hebraeis pacisci, non vero, ut ait Calvinus hic, ipse Deus qui veniam Chananaeis negari jusserat, eos in caecum furorem impulit, ne locum darent misericordiae. Id tamen Domini sententia et judicio factum est, ob nefaria eorum scelera; factum, inquam, non active et impulsive, sed permissive et objective: illa nimirum providentia, quam circa peccata, sanctissima Dei majestas habet: quae, qualis et quanta sit, explicui Exodi vii, 3.

Hinc elicitur quod, si Chananaei pacem a Josue et Hebraeis petiissent, ac paenitentes in unius veri Dei castum cultum cum Hebraeis transire voluissent, Deus decretum suum de illis occidendis revocaturum fuisse, aut potius declaraturum illud non comprehendere Chananaeos paenitentes, sed tantum impaenitentes et in sua impietate obduratos. Ita Abulensis, Masius et alii.


Versus 21: Interfecit Enacim

21. INTERFECIT ENACIM, — id est gigantes posteros Enac gigantis.

Quaeritur, quomodo Josue gigantes, eorumque urbes Hebron, Dabir et Anab deleverit, cum post mortem Josue id fecerit Caleb et Othoniel, ut dicitur cap. xiv, 12, et Judic. cap. i, vers. 10, 11 et 12? Abulensis, Quaest. lxxxv, respondet esse hic anticipationem, tribuique hic Josue illa quae ipse inchoavit, sed posteri ejus perfecerunt. Melius respondet Masius utrumque contigisse: gigantes enim a Josue partim caesos, partim pulsos esse ex Hebron, Dabir et Anab, cum ipse illas urbes victor percurreret; pulsos vero ac profugos, qui scilicet Josue manus evaserunt, fugisse, et sese recepisse in Gazam, Geth et Azotum, quae erant urbes Philistinorum. Unde post mortem Josue viribus resumptis, majorum suorum sedes, scilicet Hebron, Dabir et Anab recuperarunt, rursumque occuparunt donec tandem a Caleb et Othoniele funditus fuere deleti. Id insinuat versus sequens.

Porro Enacim hebraice idem est quod torquati, torque ornati. Sic Manlius apud Romanos cognominatus est Torquatus, quod Gallo in praelio torquem ademisset. Porro torques aurei militibus ob rem strenue gestam donari ab Imperatoribus solebant: unde torquati dicti qui duorum generum erant, simplares duplaresque. Vegetius, lib. II: Torquati, inquit, duplares, torquati simplares erant, quibus torques aureus solidus virtutis praemium fuit: quem qui meruisset, propter laudem interdum duas consequebatur annonas, duplares duas, simplares unam. Torquati tamen hodie vocitari debent equites, qui vulgo cochleati dicuntur, quos Rex noster gestamine suo regioque insignivit, quique ordinem regium gestare dicuntur. Ita Budaeus. Sic tradunt Rabbini gigantes hosce bellipotentes vasta sua corpora torquibus implesse et ornasse. Enacim enim erant colossaei gigantes et monstra hominum.


Versus 23: Cepit Josue Omnem Terram

23. CEPIT ERGO JOSUE OMNEM TERRAM — Chananaae. «Omnem,» id est, potiorem et quasi omnem; pauca enim intacta reliquit; vel «omnem,» scilicet quam bello tentavit, quam adire et expugnare voluit: nullam enim adiit, quam non expugnarit, uti Deus illi promiserat cap. i, vers. 3. Aliquas tamen in Chananaea urbes non adiit, intactasque reliquit aeque ac Gazam, Geth, Azotum et caeteras urbes Philistinorum, perinde ac Tyrum, Sidonem caeterasque Phoeniciae urbes, quae tamen ambitu terrae a Deo Hebraeis promissae continebantur. Cur id fecerit, causas afferam Judic. ii, 21.

SECUNDUM PARTES ET TRIBUS. — Et significat, id est, q. d. Secundum partes, id est, secundum tribus. Hebraice, juxta partitiones eorum, ad tribus eorum, id est, prout Hebraei per suas tribus erant divisi et dispertiti.

QUIEVITQUE TERRA, — id est, habitatores terrae a Josue vel occisi, vel suppressi subactique, nullum Israeli bellum moverunt. Ita Arias, Vatablus et alii.