Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Numerantur 31 reges a Josue in Chananæa cæsi. Vide hic ut Josue regum omnium fuerit terror, imo judex et vindex.
Textus Vulgatae: Josue 12:1-24
1. Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israel, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem Orientalem plagam, quæ respicit solitudinem. 2. Sehon rex Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, et mediæ partis in valle, dimidiæque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon; 3. et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra Orientem, et usque ad mare Deserti, quod est mare salsissimum, ad Orientalem plagam per viam quæ ducit Betsimoth; et ab Australi parte, quæ subjacet Asedoth, Phasga. 4. Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos. 5. Gessuri, et Machati, et dimidiæ partis Galaad: terminos Sehon regis Hesebon. 6. Moyses famulus Domini, et filii Israel percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse. 7. Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue, et filii Israel, trans Jordanem ad Occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israel, singulis partes suas, 8. tam in montanis, quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie Hethæus fuit et Amorrhæus, Chananæus et Pherezæus, Hevæus et Jebusæus. 9. Rex Jericho unus, rex Hai, quæ est ex latere Bethel, unus, 10. rex Jerusalem unus, rex Hebron unus, 11. rex Jerimoth unus, rex Lachis unus, 12. rex Eglon unus, rex Gazer unus, 13. rex Dabir unus, rex Gader unus, 14. rex Herma unus, rex Hered unus, 15. rex Lebna unus, rex Odullam unus, 16. rex Maceda unus, rex Bethel unus, 17. rex Taphua unus, rex Opher unus, 18. rex Aphec unus, rex Saron unus, 19. rex Madon unus, rex Asor unus, 20. rex Semeron unus, rex Achsaph unus, 21. rex Thenac unus, rex Mageddo unus, 22. rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus, 23. rex Dor, et provinciæ Dor unus, rex Gentium Galgal unus, 24. rex Thersa unus: omnes reges triginta unus.
Versus 2: Dominatus Est Mediæ Partis in Valle
2. DOMINATUS EST, etc., MEDIÆ PARTIS IN VALLE. — Hebraice, dominatus est in medio vallis. Ita Septuaginta, quasi dicat: Dominatus est per dimidiam vallem, quæ dividitur fluvio Arnon, ita ut medietas fluvii et vallis adjacentis esset Sehon regis Amorrhæorum, altera vero dimidia pars esset Moabitarum. Vide Deut. iii, 16.
Versus 4: Raphaim; Astaroth
4. RAPHAIM. — Ita vocabantur gigantes prognati ex Rapha, sicut Enakim prognati ex Enac. Vide dicta Genes. xiv, 5.
QUI HABITAVIT IN ASTAROTH. — Ita dicta est hæc urbs et regia Og regis Basan, ab Astarte idolo Dianæ sive Junonis, hoc est lunæ, quæ ibi colebatur; unde et cognominabatur carnaim, id est, duorum cornuum, quia luna dum nascitur bicornis est. Vide dicta Genes. xiv, 5; sic et Baalgad, ait Arias, ex numine Fortunæ, quæ ibi colebatur, nomen accepit: Gad enim est fortuna, ut dixi Genes. xxx, 11; Baal est Deus.
Versus 9: Rex Jericho Unus
9. Rex Jericho unus. — «Rex,» id est regulus, sive princeps. Singulæ enim urbes cum suis municipiis suos habebant reges, id est, rectores et principes, ut patet ex seq.; olim enim singularum urbium domini vocabantur reges, teste Aristotele, lib. III Polit., Strabone, lib. XVI, et Plinio, lib. VI, cap. ix. Hinc collige quanta fuerit illius ævi simplicitas, cum reges suis contenti urbibus alias non ambirent, sed cum eis contra communes hostes, v. g. Hebræos conspirarent. Jam autem non raro videmus tantam esse hominum ambitionem, ut ei satiandæ totus mundus non sufficiat. Unde de Alexandro Magno cecinit Poeta:
Unus Pellæo juveni non sufficit orbis,
Sarcophago contentus erit.
Quid miseri mortales terram ambitis? quid agros agris, urbes urbibus, regna regnis adjicere satagitis? quid tota vita vosmetipsos in fundorum dilatatione excruciatis, cras morituri, Deo judici vindicique ambitionis, injustitiæ et tyrannidis exactam rationem reddituri? in tumulo terræ octopedali sepeliendi? in gehenna per omnem æternitatem arsuri? Hoc est terræ punctum, quod inter mortales ferro et igni dividitur. O quam angusti sunt mortalium termini! O quam angusti cæcique mortalium animi! Itane terræ punctum vastissimis, pulcherrimis, opulentissimis cælorum orbibus regnisque antefertis?
Versus 23: Rex Gentium Galgal
23. REX GENTIUM GALGAL UNUS. — Hebraice ad Galgal additur articulus lamed, q. d. «Rex Gentium Galgal,» vel in Galgala «unus.» Certum est Galgal hic non esse Galgala, ubi Josue transito Jordane fixit castra: ibi enim nulla erat civitas, nullus rex. Quare verisimiliter Masius et alii censent Galgal esse Galilæam. Hæc enim Hebraice dicitur גליל Galil. Galgal autem idem est quod Galil, geminata duntaxat littera guimel, quod frequens est Hebræis. Unde Septuaginta in editione Romana Galgal vertunt Galilæam, nec usquam aliam invenimus Galgal quam Galilæam. Hæc vocatur Gentium, tum quia vicinos habebat Tyrios, Sidonios aliosque Gentiles; tum quia in ea habitabant et permixtæ erant variæ Chananæorum aliorumque populorum Gentes, inquit Abulensis; tum quia ad illam ob maris emporia et mercimonia magnus erat aliarum gentium concursus, ait Masius. Accessit postea quarta causa, quod Salomon Hiram regi Tyri Gentili, ob præstitam in fabrica templi operam, in Galilæa dederit viginti urbes, ut notat S. Hieronymus. Verum hæc donatio Galilææ primitus non indidit cognomen Gentium, sed jam inditum roboravit et confirmavit. De Galilæa plura dicam cap. seq., vers. 2.
Versus 24: Omnes Reges Triginta Unus
24. OMNES REGES TRIGINTA UNUS. — Notat S. Hieronymus, epist. ad Dardanum, terram Hebræis a Deo promissam datamque in longitudine a Dan usque ad Bersabee continere tantum centum et sexaginta millia passuum, sive centum et sexaginta milliaria Italica; latitudinem vero, quam a Joppe ad Jordanem metimur, complecti sexaginta passuum millia: ergo angustior erat Italia, imo et Belgio. Quare tot in terra tam angusta dominari regulos, totque alios in ea superesse populos, de quibus cap. sequenti, arguit admirabilem olim fuisse soli illius ubertatem, meritoque vocari terram lacte et melle manantem.