Cornelius a Lapide

Josue XIII


Index


Synopsis Capitis

Jubet Deus Josue ut reliquis novem tribubus Chananaeam trans Jordanem, tam bello subactam quam subigendam distribuat, sicut Moses distribuerat eamdem cis Jordanem sitam tribus tribubus, scilicet Ruben, Gad et dimidiae Manasse. Unde, vers. 15, recenset et repetit sortem et terminos a Mose datos tribui Ruben, ac vers. 24, datos tribui Gad, et vers. 29, datos tribui Manasse.


Textus Vulgatae: Josue 13:1-33

1. Josue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum: Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est: 2. omnis videlicet Galilaea, Philisthiim et universa Gessuri. 3. A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra Aquilonem: terra Chanaan quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas. 4. Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei, ejusque confinia. 5. Libani quoque regio contra Orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath. 6. Omnium qui habitant in monte, a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israel. Veniat ergo in partem haereditatis Israel, sicut praecepi tibi. 7. Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse, 8. cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moyses famulus Domini, trans fluenta Jordanis ad Orientalem plagam. 9. Ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon, 10. et cunctas civitates Sehon, regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon, 11. et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha, 12. omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim: percussitque eos Moyses, atque delevit. 13. Nolueruntque disperdere filii Israel Gessuri et Machati; et habitaverunt in medio Israel usque in praesentem diem. 14. Tribui autem Levi non dedit possessionem; sed sacrificia et victimae Domini Dei Israel, ipsa est ejus haereditas, sicut locutus est illi. 15. Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas. 16. Fuitque terminus eorum ab Aroer, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media: universam planitiem, quae ducit Medaba, 17. et Hesebon cunctosque viculos earum quae sunt in campestribus; Dibon quoque, et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon, 18. et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath; 19. et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis. 20. Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth, 21. et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian: Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terrae. 22. Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israel gladio cum caeteris interfectis. 23. Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum. 24. Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus haec divisio est: 25. Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroer, quae est contra Rabba, 26. et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Bethonim; et a Manaim usque ad terminos Dabir; 27. in valle quoque Betharam, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad Orientalem plagam; 28. haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum. 29. Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas possessionem, 30. cujus hoc principium est: a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida, 31. et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan: filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir juxta cognationes suas. 32. Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad Orientalem plagam. 33. Tribui autem Levi non dedit possessionem, quoniam Dominus Deus Israel ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.


Versus 1: Quae Necdum Sorte Divisa Est

1. QUAE NECDUM SORTE DIVISA EST. — Hebraice, superest terra ad possidendum eam, videlicet per sortis jaciendae divisionem a te, o Josue, faciendam, ut Noster clare exprimit, idque sive ea jam a te occupata sit, ut Galilaea, sive occupanda restet, ut terra Philistina.


Versus 2: Omnis Videlicet Galilaea

2. OMNIS VIDELICET GALILAEA. — Chaldaeus, Septuaginta, recentiores Hebraei nomen Geliloth accipiunt non ut proprium, sed ut appellativum, vertuntque limites, vel littora Philistinorum, indeque Galilaeae nomen est inditum, ait Masius, vel propter sinuosos littorum et riparum recessus, vel quia fluctus illic ventis aut aestu reciprocantur volutatimque ludunt (nam galal significat volvere, revolvere, convolvere), vel denique a congestis convolutisque ibidem passim arenarum tumulis. Duplex enim est Galilaea, et utraque mari adjacet, ideoque in Hebraeo est nomen plurale Geliloth, q. d. Galilaeas. Galilaea enim alia est inferior circa Tiberiadem et stagnum Genezareth, quam occuparunt tribus Zabulon et Issachar; alia est superior circa Capharnaum, Tyrum et Ptolemaida, quam occuparunt tribus Aser et Nephtali: haec enim dicta est Gentium, quod a Gentilibus circumquaque vicinis frequentaretur, ut dixi capite xii; utraque opima erat et fertilis, fontibus aquae perennis, ac torrentibus irrigua, totaque frumenti, vini, olei et cunctorum fructuum ferax, ideoque universa erat habitata et exculta: hinc in ea erat magna civitatum et vicorum multitudo, ac incolae plurimi, illique fortes et pugnaces. Josephus, dux Galilaeorum contra Romanos, in Vita sua narrat in Galilaea fuisse ducentas et quatuor urbes et vicos, quorum minimus continebat quindecim hominum millia.

Denique Galilaeam nobilitavit, tum Josue, tum potius ejus antitypus Jesus Christus. Hic enim ipse conceptus et educatus est: hic et plurimum habitavit et versatus est: hic Evangelicae praedicationis semen primum spargere coepit, ac promulgandi Evangelii gratia, una cum Apostolis qui plerique Galilaei erant, Galilaeam totam bis circumivit, singulasque ejus civitates et vicos peragravit, docens ubique in Synagogis, ejiciens daemonia, et curans omnem morbum et omnem languorem in populo. Atque ob hanc educationem et conversationem suam, quam in Galilaea duxit, Christus Galilaeus vocatus fuit. Praeter quam rationem, Apostoli, quod plerique hic nati essent, etiam Galilaei appellati fuere. Quapropter et Imperatori Juliano Apostatae, ut Eusebius et alii saepe memorant, solemne erat ut Christum Galilaeum, et tum a Christo, tum ab Apostolis Christianos omnes Galilaeos nominaret. Ita Adrichomius in Descript. Galilaeae.

Tropologice Galilaeus princeps est, et cum Josue Galilaeam subjugat, qui carnem domans passionesque fortiter subjugans, regnorumque et regum statuumque circulationes, revolutiones, mutationes, procellas et turbines despicit et quasi pede calcat. Galilaea enim Hebraice idem est quod tornatilis, volubilis, ait Pagninus in Nomin. Hebrais. Hoc est quod orat Ecclesia Dominica quarta post Pascha: «Ut inter mundanas varietates ibi nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia.» Nam, ut ait Paulus: «Nostra conversatio in caelis est,» Philip. iii, 20; ideoque non sumus «hospites et advenae, sed cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu,» Ephes. ii, 19.


Versus 3: A Fluvio Turbido; Quinque Reguli Philisthiim

3. A FLUVIO TURBIDO. — Is est Nilus; hic enim Hebraice vocatur sichor, id est turbidus, quia aqua ejus limo quem vehit, est turbida et nigra. Unde et a Graecis melas, id est niger cognominatur. Hinc et Aegyptus melambolos, id est nigrigleba, dicitur, ideoque pinguis et fertilis. Unde Mantuanus:

Limifer Aegyptum toto semel irrigat anno.

Videlicet in aestate, dum sol est in Cancro: tunc enim Nilus exundans agros Aegypti oblimat, impinguat et fecundat. Audi Tibullum:

Fertilis aestiva Nilus abundat aqua.

Ita Lyranus, Vatablus, Arias, et S. Hieronymus epist. ad Dardan. Vide dicta Jerem. ii, 18.

Dices: Terra promissa non extendebatur usque ad Aegyptum, nec ejus terminus meridionalis erat Nilus, sed rivus quidam Nili, sive torrens de eremo veniens, qui inter Rinocoluram et Pelusium urbem Aegypti in mare ingreditur. Unde alibi in Scriptura vocatur torrens Aegypti, alibi torrens deserti. Respondeo, ita est, uti recte ostendit Ribera. Hic tamen Nilus ponitur quasi limes et terminus terrae promissae, tum quia torrens ille deserti, qui terrae est limes, est rivus Nili, tum quia inter torrentem hunc usque ad Rinocoluram et Pelusium est desertum, terraque inutilis et inhabitata, quae proinde non computatur: quare recte dicitur Nilus, juxta quem terra est culta et fertilis, esse terminus terrae promissae.

Porro Nilus sua exundatione ita fecundat Aegyptum, ut pluvia non egeat, sitque omnium regionum fertilissima. Audi Ciceronem, lib. II De Natura Deorum: «Irrigat Aegyptum Nilus, et cum tota aestate obrutam oppletamque tenuit, tum recedit, mollitosque et oblimatos agros ad serendum relinquit.» Audi Claudianum:

Aegyptus sine nube ferax, imbresque serenos
Sola tenet, secura poli, non indiga venti,
Gaudet aquis quas ipsa vehit Niloque redundat.

Quocirca Pharao superbiens aestimabat se non tam regem, quam Deum Aegypti, ideoque audivit a Deo: «Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis: Meus est fluvius, et ego feci memetipsum; et ponam fraenum in maxillis tuis,» etc., Ezech. xxix, 3.

Meminit ergo Nili hic Scriptura, ut indicet Judaeam illi vicinam, illoque limitatam, ejus fertilitatem participare, ut sit terra fecunda, lacte et melle manans.

TERRA CHANAAN, QUAE IN QUINQUE REGULOS PHILISTHIIM DIVIDITUR, GAZAEOS ET AZOTIOS, ASCALONITAS, GETHAEOS ET ACCARONITAS. — Pro terra Chanaan, Hebraice est, Chananaeo censebitur; Chaldaice, Chananaeorum terrae annumerari debet, q. d. Licet Philistini nunc has quinque Palaestinae urbes et satrapias occupent, illae tamen sunt Chananaeorum, qui ibi primi habitarunt, indeque sedibus suis pulsi sunt a Philistinis, sive a Caphtorim, id est, Cappadocibus, Deuter. ii, 23; ideoque urbes hae limitibus Chananaeae Hebraeis a Deo promissae continentur: quanquam Hebraei sua segnitie, sceleribus et culpa illas nunquam vel certe exiguo tempore sub Davide et Salomone occuparint. Ita S. Hieronymus ad Dardanum.

QUINQUE REGULOS. — Hebraice, quinque Sarnim. Est vox Palaestina significans Satrapas, Praefectos, Principes: consentit cum Hebraeo rozenim, per metathesin litterae r cum s. Chaldaeus vertit turnaia, unde tyranni nomen, quo olim censebantur reges, deductum videtur, ait Arias: nam, ut ait Justinus, lib. I Hist.: «Quaeque civitas et gens rerumpublicarum imperium ab initio penes reges (quasi rectores) habebat, quos ad hujusmodi fastigium majestatis non ambitio popularis, sed spectata inter bonos moderatio provehebat, qui et tyranni ob fortitudinem vocabantur.» Quinque igitur erant Philistinorum urbes, quarum quaelibet suam habebat satrapiam sive praefecturam, suumque satrapam sive praefectum quasi regulum, nimirum Gaza, Azotus, Ascalon, Geth et Accaron, quae perpetua cum Hebraeis gessere bella.


Versus 4: Maara Sidoniorum

4. AD MERIDIEM VERO SUNT HEVAEI, OMNIS TERRA CHANAAN, — id est, Phoenicia, ait Masius.

ET MAARA SIDONIORUM. — Recentiores to Maara accipiunt non ut nomen proprium, sed ut appellativum, vertuntque cum Masio, usque ad prata vel campos Sidoniorum. Hinc et ex vers. 6, clare patet Sidonem, aeque ac Tyrum, terminis Chananaeae comprehensam fuisse, ac ad terram Judaeis promissam pertinuisse, etsi Judaei sua segnitie nunquam eam occuparint. Melius Noster to Maara retinuit ut nomen proprium. Maara enim Hebraice speluncam significat, uti vertit hic Chaldaeus, Pagninus et alii, quae apud Sidonem exstat, estque municipium admirabile et inexpugnabile, quod postea Cavea Tyri dictum est, quod post Christum anno 1167, praesidiarii milites Christiani pecunia corrupti Saracenis tradiderunt, ait Tyrius, lib. XVI Belli sacri, cap. xi, et ex eo Adrichomius.


Versus 5: Ejusque Confinia; Donec Ingrediaris Emath

5. EJUSQUE CONFINIA. — Hebraice vehaarets haggibli, quod recentiores cum Masio et Vatablo accipiunt ut nomen proprium, vertuntque, et terra Gebalenorum, id est Bybliorum. Byblus enim urbs est in Phoenicia non procul a Sidone. Unde Septuaginta vertunt, et omnem terram Gabli. Verum Noster propter articulum aliis punctis legit haggebuli, id est, terminalis terra, puta terrae fines sive confinia. Articulus enim apud Hebraeos crebrius apponi solet nominibus communibus quam propriis: quanquam utraque versio eodem redeat. Byblus enim erat confinis Sidoni.

DONEC INGREDIARIS EMATH. — Duplex, ait S. Hieronymus in cap. vi Amos, sub initium, erat Emath, scilicet major, quae postea ab Antiocho dicta est Antiochia; et minor, quae Epiphania est appellata: utraque est in Syria. Posterior in Scriptura ponitur terminus terrae sanctae Judaeis promissae versus Syriam, sed exclusive; unde additur, «ad introitum Emath.» Judaea enim pertingebat fere usque ad Epiphaniam.


Versus 7: Divide Terram Novem Tribubus

7. ET NUNC DIVIDE TERRAM IN POSSESSIONEM NOVEM TRIBUBUS, ET DIMIDIAE TRIBUI MANASSE. — Nam alteri parti dimidiae tribus Manasse, aeque ac duabus caeteris tribubus Ruben et Gad, Moses jam dedit suam sortem et partem Chananaeae cis Jordanem. Restant ergo novem tribus cum dimidia tribu Manasse, quibus tu, o Josue, Chananaeam trans Jordanem sitam dividas.


Versus 8: Cum Qua Ruben et Gad Possederunt Terram

8. CUM QUA RUBEN ET GAD POSSEDERUNT TERRAM, QUAM TRADIDIT EIS MOYSES. — «Cum qua,» scilicet dimidia tribu Manasse, non illa, quae cum novem tribubus trans Jordanem suas sedes te sortiente accipiet, sed altera, quae juncta est Rubenitis et Gaditis cis Jordanem. Sunt enim verba haec non Dei, sed auctoris libri historiam suam prosequentis. Hic enim finiuntur verba Dei jubentis, novem tribubus cum dimidia Manasse a Josue distribui Chananaeam trans Jordanem, atque incipiunt verba auctoris historice narrantis quomodo Moses alteri parti tribus Manasse, una cum Rubenitis et Gaditis suas terrae portiones cis Jordanem jam ante distribuerit. Hebraei enim confuse loquuntur multaque simul convolvunt quae lectori ex circumstantiis, vel alibi dictis, aut aliunde notis evolvenda, secernenda et distinguenda relinquunt. Porro sortes hae a Mose distributae Gaditis, Rubenitis et Manassensibus recensentur, Num. xxxii, vers. 32; hic vero eadem repetuntur et minutius explicantur.


Versus 13: Noluerunt Disperdere Gessuri

13. NOLUERUNTQUE DISPERDERE FILII ISRAEL GESSURI. — Non quasi Moses cum suis a Deo jussus eos disperdere, id facere renuerit, cum ipse Deo fuerit obedientissimus; sed quod ad collocandas primum in cis-Jordanina regione duas tribus cum dimidia, satis tunc agrorum oppidorumque erat, ac cum toto exercitu trajiciendum erat in terram promissam trans Jordanem ad eam expugnandam. Hac de causa duae illae gentes Chananaeae, scilicet Gessuri et Machati, relictae fuere posteris expugnandae.


Versus 21: Principes Madian; Balaam Ariolus

21. ET OMNES URBES CAMPESTRES, UNIVERSAQUE REGNA SEHON, — q. d. Hae campestres et montanae urbes universae pertinebant ad regna Sehon; non ergo vult dicere quod soli Rubenitae universa regna Sehon occuparint.

QUEM PERCUSSIT MOYSES CUM PRINCIPIBUS MADIAN: HEVAEUM, ET RECEM, ET SUR, ET HUR, ET REBE DUCES SEHON HABITATORES TERRAE. — Moses primo percussit Sehon regem Amorrhaeorum, Numer. xxi, 21; deinde percussit quinque hos principes, Hevaeum, Recem, Sur, Hur et Rebe in bello Madianico, Num. xxxi. Erant enim ipsi Madianitae; hic tamen dicuntur duces Sehon, eo quod ejus fuerint vectigales vel stipendiarii, ideoque illi suppetias tulerint contra Hebraeos, sed ipso caeso redierunt in Madian, ubi paulo post ipsi quoque a Mose occisi sunt.


Versus 25: Dimidiam Partem Terrae Ammon

25. DIMIDIAM PARTEM TERRAE FILIORUM AMMON. — Videtur hoc pugnare cum Deuter. ii, 19, ubi dicitur: «Non dabo tibi de terra filiorum Ammon.» Respondeo cum Abulensi, Sehon regem bello Ammonitis partem ditionis suae bello ademisse, quam profligato Sehon cum aliis ejus urbibus, jure belli sibi vindicarunt Israelitae, ideoque, Judic. xi, 13, rex Ammonitarum expostulavit cum Jephte, volens eam sibi restitui, sed immerito; Deus enim concesserat dederatque Hebraeis omnia regna quae parebant Amorrhaeis, inter quae erant et haec. Nam illo loco Deuter. tantum excipit illa loca, quibus tunc dominabantur Ammonitae; haec enim eis vult relinqui. Tantum enim vetat Hebraeis ne Ammonitas invadant, et cum eis bello decertent, idque in gratiam Lot eorum parentis, virique justi, qui erat nepos Abrahae Hebraeorum Patriarchae. Hanc ergo Ammonitarum regionem Sehon subegerat, cujus ditionem dimidia ex parte possederunt Gaditae, alteram vero dimidiam tenuerunt Rubenitae.

QUAE EST CONTRA RABBA, — id est, quae est e regione sive opposita civitati Rabbae, quae postea a Philadelpho dicta est Philadelphia.


Versus 30: Cuncta Regna Og

30. ET CUNCTA REGNA OG REGIS BASAN, — quae fuerunt tria, Argob, Basan, et pars Galaad. Saepius tamen Og vocatur rex Basan, et sub Basan caetera duo intelliguntur. Vide Deuter. iii, 13 et seq.


Versus 31: Dimidiam Partem Galaad; Filii Machir

31. ET DIMIDIAM PARTEM GALAAD, — scilicet dedit Moses Manassensibus; nam alteram dimidiam dedit Gaditis. Porro to et est explicativum; explicat enim quae fuerint regna Og regis Basan, aitque inter ea fuisse potiora dimidiam partem Galaad, Astaroth et Edrai.

DIMIDIAE PARTI FILIORUM MACHIR. — Solus Machir, filius Manasse, fuit patri superstes; quare idem est tribus Machir, quod tribus Manasse: Machir enim, utpote solus filius, ex asse fuit haeres patris sui Manasse: Machiro tamen additus fuit Jair ejus ex filia nepos, cum alioqui Jair ob patrem esset de tribu Juda: unde posteri Jair in Galaad cum posteris Machir habitarunt, I Paral. ii, 21 et sequentibus.