Cornelius a Lapide

Josue XIV


Index


Synopsis Capitis

Praeparatur divisio Chananaae per sortes in duodecim tribus; unde ei quaedam praemittit, nimirum debere tribum Levi ab ea excipi, ac tribum Joseph in duas dividi, scilicet in Ephraim et Manasse, atque Calebo extra sortem dandam esse illam terrae portionem, quam ipsi ob merita olim Deus per Mosen assignarat.


Textus Vulgatae: Josue 14:1-15

1. Hoc est quod possederunt filii Israel in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israel. 2. Sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiae tribui. 3. Duabus enim tribubus et dimidiae dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos; 4. sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim: nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua. 5. Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israel, et diviserunt terram. 6. Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb, filius Jephone Cenezaeus: Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. 7. Quadraginta annorum eram, quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. 8. Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi; et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum. 9. Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in aeternum, quia secutus es Dominum Deum meum. 10. Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israel per solitudinem: hodie octoginta quinque annorum sum, 11. sic valens, ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat tam ad bellandum quam ad gradiendum. 12. Da ergo mihi montem istum quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnae atque munitae: si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi. 13. Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem. 14. Atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezaeo usque in praesentem diem: quia secutus est Dominum Deum Israel. 15. Nomen Hebron ante vocabatur Cariath-Arbe: Adam maximus ibi inter Enacim situs est, et terra cessavit a praeliis.


Versus 1: Eleazar Sacerdos et Josue

1. QUAM DEDERUNT EIS ELEAZAR SACERDOS (SUMMUS scilicet Pontifex) ET JOSUE FILIUS NUN, ET PRINCIPES FAMILIARUM (id est, tribuum) PER TRIBUS ISRAEL, — q. d. Et duodecim principes juxta duodecim tribus Israel: quaeque enim tribus suum habebat principem. Hebraice, capita Patrum (id est, principes) tribuum filiorum Israel. Igitur tres hic ponuntur divisionis et sortitionis praesides et executores, scilicet primus Eleazar Pontifex, secundus Josue populi princeps, tertium ordinem faciunt duodecim principes tribuum, quorum quisque suam tribum repraesentabat, ejusque curam gerebat, ne quae eis injuria aut sortis imminutio fieret, ut principibus tribuum contentis, omnes tribus contentae sortitioni acquiescerent.

Porro praeponitur hic Eleazar Josue, quia dignior: dignior enim est Pontifex principe et rege.

Negat id Abulensis, censetque Josue digniorem fuisse Eleazaro; sed contrarium ostendi ex ipsis Scripturae verbis Num. xxvii, 21.


Versus 3: Absque Levitis

3. ABSQUE LEVITIS, QUI NIHIL TERRAE ACCEPERUNT INTER FRATRES SUOS, — quia Levitarum portio erat Dominus, id est oblationes; oblationes enim et victimarum Deo immolatarum pars cedebat Levitis.


Versus 4: Filii Joseph in Duas Tribus Divisi

4. SED IN EORUM SUCCESSERUNT LOCUM FILII JOSEPH IN DUAS DIVISI TRIBUS, MANASSE ET EPHRAIM. — Carpit hic Masius vulgatum interpretem, quod Hebraeo nonnulla adjungat. Nam in Hebraeo tantum est, quia filii Joseph fuerunt duae tribus Manasse et Ephraim. Verum respondeo, Nostrum id clarius interpretari vertendo: «Sed in eorum locum successerunt filii Joseph,» q. d. Quia seclusa tribu Levi, tantum restabant undecim tribus Chananaaam divisurae, hac de causa tribus Joseph divisa est in duas, ut numerum duodenarium tribuum Israel expleret, itaque acciperet duas terrae promissae portiones, unam pro tribu Joseph, alteram pro tribu Levi, quam scilicet illa acceptura fuisset, si inter duodecim fuisset computata: jam autem ea exclusa, successit illi altera pars tribus Joseph, ac duodecimam tribum constituit, itaque duodecimam partem terrae promissae obtinuit. Volebat enim Deus duodecim tribubus distribui Chananaaam, ideoque eam in duodecim portiones dividi, atque hac ratione tribus Joseph successit quoque tribui Ruben in jure primogeniturae, quod erat ut primogenitus (qualis erat Ruben) duplicem portionem haereditatis paternae obtineret, caeteri vero fratres simplicem. Hoc jure excidit Ruben propter incestum cum Bala noverca sua commissum, ideoque illud datum est casto Joseph. Unde ipse per duos filios suos, scilicet Ephraim et Manasse, duas tribus constituit, et duplicem sortem terrae sanctae adeptus est.


Versus 6: Caleb Loquitur ad Josue in Galgala

6. AD JOSUE IN GALGALA. — Ibi enim erant castra et stativa Josue et Hebraeorum; quare ibidem haec omnia gesta sunt, factaque haec prima divisio Chananaae in quinque tribus: nam posterior divisio in septem reliquas tribus facta est in Silo, cap. xviii, vers. 1.

LOCUTUSQUE EST AD EUM CALEB FILIUS JEPHONE CENEZAEUS. — Caleb hic exploraverat terram sanctam, missus a Mose cum Josue et caeteris decem exploratoribus, hisque illam calumniantibus et murmur populi excitantibus, Caleb cum Josue restitit, murmurque repressit, terram promissam laudando, eamque Dei ope facilem expugnatu ostendendo. Quare Deus illi in praemium jussit dari extra sortem Hebronem ejusque confinia, Num. cap. xiii et xiv; quae proinde ipse hic a Josue sibi assignari deposcit. Quocirca alius est hic Caleb a Caleb, qui fuit atavus Beseleel, et filius immediatus Esron filii Phares, filii Juda, de quo I Paral. ii, 18, uti contra R. Salomonem probavi, Exodi xxxi, 1. Esto hic quoque Caleb descendat de Juda et forte a Phares et Esron, sed mediantibus avis et abavis.

Caleb hebraice idem est, quod canis, idque apposite, quia ipse ut canis allatravit exploratores terrae sanctae detrahentes, murmurque populi repressit. Rursum Caleb idem est quod quasi cor, quia ipse corde generoso et magnanimo tuitus est causam fidemque Dei contra caeteros exploratores et populum murmurantem.

FILIUS JEPHONE. — Nonnulli Jephone accipiunt non ut proprium, sed ut appellativum, significans oculatum, sagacem, a פנה pane, quod significat aspicere, inspicere, perspicere. Verum certum est Jephone esse nomen proprium patris Caleb, cujus tamen etymon uni datum apprime convenit Calebo, utpote oculatissimo et prudentissimo.

CENEZAEUS. — Cur Caleb vocatur Cenezaeus? Numerantur Cenezaei inter caeteros Chananaae populos, Genes. xv, 19. Sed certum est Caleb inde non vocari Cenezaeum: fuit enim ipse gente et genere Hebraeus, non Chananaeus. Rursum fuit alius Cenez ab Esau progenitus (unde teste S. Hieronymo in Locis Hebr., Idumaei nonnulli dicti sunt Cenezaei), de quo Genes. cap. xxxvi, vers. 15 et 42; sed certum pariter est nec ab eo Caleb dici Cenezaeum: constat enim eum fuisse Judaeum, non Idumaeum, atque a Jacob, non ab Esau progenitum.

Dico ergo Caleb vocari Cenezaeum ab avo vel proavo, qui fuit Cenez, fuitque vir eximius, ideoque nomen suum posteris communicavit, ut ab eo vocarentur Cenezaei; id ita esse colligimus ex eo quod nomen hoc Cenez frequens et celebre fuerit in familia Caleb; nam et frater Calebi, qui fuit pater Othonielis judicis, vocatus est Cenez: nepos quoque Calebi ex filio nuncupatus est Cenez, ut patet cap. seq., vers. 13; Judic. cap 1, 13; I Paral. iv, 13 et 15: idque ex avo vel praavo suo viro illustri, qui dictus erat Cenez, ut videtur.

Quare non est verisimile Cenez hunc fuisse vitricum vel patruum Calebi, uti nonnulli volunt. Cenez ergo genuit Jephone, Jephone genuit Caleb, inde Caleb dictus est Cenezaeus. Unde Cenezaeus Hebraice idem est quod possessio mea iste vel nidus meus iste, ait Pagninus in Nomin. Hebr., q. d. Caleb fuit vere nepos et haeres avi sui Cenez viri illustris, ac cum possessione et haereditate simul ejus virtutes heroicas possedit et haereditavit: quare vere fuit, dicique potuit Cenezaeus, aeque ac Israelita et filius Abrahae.


Versus 9: Terra Quam Calcavit Pes Tuus

9. TERRA QUAM CALCAVIT PES TUUS ERIT POSSESSIO TUA. — Quae fuerit haec terra, non explicuit Moses Numer. cap. xiv, vers. 24; sed hinc liquet fuisse Hebronem quam adiit Caleb, dum terram cum aliis exploratoribus lustraret, cum illi eam adire non auderent ob metum gigantum eam incolentium.


Versus 10: Quadraginta Quinque Anni; Chronologia Josue

10. QUADRAGINTA ET QUINQUE ANNI SUNT EX QUO LOCUTUS EST DOMINUS VERBUM ISTUD AD MOSEN, QUANDO AMBULABAT ISRAEL PER SOLITUDINEM; HODIE OCTOGINTA QUINQUE ANNORUM SUM.

Hic locus magnam lucem affert toti huic libro; Caleb enim hisce verbis totam istius temporis chronologiam complectitur, ex quo certo colligitur bellasse Josue cum Chananaeis per sex annos, iisque subactis anno septimo divisisse eorum terram per duodecim tribus Israel. Haec ergo est periocha et synopsis gestorum Josue.

Josue anno sui ducatus suaeque gubernationis primo, die decima mensis primi, traduxit populum Israel per Jordanem, cedentibus aquis, in terram Chanaan, ut audivimus cap. iii et iv. Pascha vero celebravit in Galgalis die decima quarta mensis primi in planitie Hieriehuntis; sequenti die populus comedit de frumento terrae, quo facto, mox postero die manna desiit, ut dictum est cap. v. Hinc patet Josue et Hebraeos mox ab obitu Mosis, anno scilicet incunte 41 ab exitu ex Aegypto, ingressos esse Chananaaam, et eversa Jericho cum caeteris gentibus bellum gessisse, idque per sex annos. Septimo enim anno omnibus subactis, divisit Josue Chanaan Hebraeis. Id ita esse patet ex collatione historiae recensitae hoc cap. cum iis quae narrantur Num. xiii, et Deuter. ii. Nam cum Josue inchoaret hanc divisionem, Caleb ait ei hoc versu, se cum inter alios ad explorandam terram Chanaan de Cadesbarne Num. xiii emitteretur, fuisse 40 annorum, et ab eo tempore ad praesens fluxisse 45 annos, seque jam 85 esse annorum. Certum est autem eum cum aliis exploratoribus fuisse missum anno secundo ab exitu ex Aegypto, Num. x et xiii, et Josue xiv, a quo anno usque ad annum 40 ab exitu ex Aegypto quo mortuus est Moses, et Josue dux constitutus, fluxerunt anni 38; jam computa ab anno 38 ad 45, habebis septem annos, quibus sex prioribus bello domitis et caesis Chananaeis, septimo eorum terram diviserunt, cum scilicet jam Caleb esset 85 annorum. Divisio ergo haec terrae facta est anno 47 ab exitu ex Aegypto, qui fuit ducatus Josue septimus, saltem inchoatus. Ita Theodoretus hic, Quaest. xvi, Abulensis, in cap. xiii, Quaest. iii, et in cap. xxii, Quaest. ii, ubi refutat Josephum quinquennio, et Lyranum sexennio tempus belli definientem. Sic et Masius, Magalianus et alii hic. Denique haec est communis Hebraeorum sententia.


Versus 11: Robur Calebi Servatum in Senecta

11. SIC VALENS. — Deus Calebi servavit in senecta robur pristinum, tum in praemium suae fidelitatis, ut terra promissa, pro qua contra murmuratores steterat, vigens valensque potiretur et frueretur; tum ut testis esset oculatus omnium quae gesta erant a Mose in deserto eaque narraret junioribus Hebraeis: omnes enim murmuratores a Deo morte puniti fuere in deserto; eorum ergo filii juvenes, qui non murmuraverant, ingressi sunt terram promissam. His igitur Caleb, senex, testatus est et praedicavit mira, quae Deus patribus praestiterat in deserto. Sic mox post Christum longaevi fuere S. Joannes, S. Simeon, S. Dionysius Areopagita, S. Polycarpus aliique plures, ut posteri essent oculati vel auriti testes gestorum Christi.

Similis fuit Paulus Concordiensis, cujus validam senectam ita describit S. Hieronymus, epist. 21 ad eumdem: «Ecce, inquit, centesimus aetatis circulus volvitur, et tu semper praecepta Domini custodiens, futurae beatitudinem vitae per praesentia exempla meditaris. Oculi lumine vigent, pedes imprimunt certa vestigia, auditus penetrabilis, dentes candidi, vox sonora, corpus solidum et succi plenum, cani cum rubore discrepant, vires cum aetate dissentiunt: non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissolvit; non callidi acumen ingenii frigidus sanguis obtundit; non contractam rugis faciem arata frons asperat; non denique tremula manus per curvos cerae tramites errantem stylum ducit: futurae nobis resurrectionis vigorem in te Dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod caeteri adhuc viventes praemoriuntur in carne; justitiae, quod tu adolescentiam in aliena aetate mentiris.»

Tam ad bellandum, — cum gigantibus in Hebrone mihi a Deo data degentibus, ut eos expellam, et Hebronem expugnem mihique vindicem. Unde sequitur:


Versus 12: Da Mihi Montem Istum

12. DA ERGO MIHI MONTEM ISTUM, QUEM POLLICITUS EST DOMINUS TE QUOQUE AUDIENTE, IN QUO ENACIM SUNT. — «Montem istum,» in quo sita est Hebron, Dabir et Anab urbes: has enim Deus promisit Calebo, Num. xiv, 24. Licet enim Scriptura eas ibi nominatim non exprimat, tamen Moses viva voce idipsum declaravit, ut patet ex hoc loco, scilicet terram eo loco a Deo promissam Calebo, esse montana Hebron.

Causa cur Deus haec prae aliis assignarit Calebo fuit prima, invicta et excelsa virtus ac fortitudo Calebi, qua paulo ante dixit se jam quinque et octoginta annorum tam esse validum animo et corpore, quam cum esset quadraginta annorum. Secunda, quia montana Hebronis ab Enacim, id est gigantibus, insidebantur, quos caeteri Hebraei mire formidabant, nec ausi fuissent eos aggredi, uti aggressus est Caleb. Tertia, quia ante annos quadraginta, Caleb ingressus fuerat haec montana, eaque cum gigantibus lustrarat, populoque dixerat illa facile per Deum posse expugnari, cum caeteri exploratores meticulosi id negarent, populumque metu gigantum ab ingressu in terram promissam absterrerent. Voluit ergo Deus ostendere verum esse quod dixerat Caleb, ac per eum gigantes debellare.

Ita Deo duce fortissimos quosque et quaeque ardua superamus, si Deo nixi rem fidenter et animose aggrediamur. Deus enim opem quam promisit praestat, et incipientes adjuvat, roborat, promovet, ut rem alias difficilem facile expediant. Sic David carneam illam turrim, ut ait Chrysostomus, puta Goliath, lapillo prostravit, quia Deo confisus magno animo cum eo duellum iniit. S. Antonius, teste S. Athanasio, vidit quandoque diabolum specie gigantis caput inter nubila attollere et condere, sed ejus fraudem agnoscens: Frustra, inquit, me tentare conaris ista mole corporis. Age si quid habes in me potestatis et virium, exere: «Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae, a quo trepidabo?» Quo dicto larva illa gigantea evanuit. Tales difficultatum larvas singulis objicit daemon; sed si Deo nixi eas spernamus, ac contra eas conemur, in fumum ibunt.

In quo Enacim sunt, — puta gigantes prognati ab Enac gigante: licet enim gigantes hos Hebrone expulerit Josue cap. xi, vers. 12, tamen hinc liquet nonnullos cladem istam evasisse, ac profugisse ad Philistinos, indeque reparatis viribus rediisse Hebronem, eamque quasi avorum sedem insedisse, ideoque Calebum rursus eos expulisse.

SI FORTE. — Non quod Caleb dubitet de promissis Dei, sed quod modeste de se sentiat, vereaturque ne Dei opem sibi promissam sua culpa vel socordia avertat.


Versus 13: Benedixitque ei Josue

13. Benedixitque ei Josue, — q. d. Josue prospera omnia apprecatus est Calebo, et praesertim felicem expugnationis montanarum urbium quas insidebant gigantes, exitum, q. d. Deus te fortunet, Deus tibi benedicat, Deus gigantes tibi subjiciat. Ita Abulensis. Aliter Arias et Vatablus: Benedixit, inquiunt, id est collaudavit animos et virtutem Calebi. Masius vero, concessit (Calebo) ea quae audiebat.


Versus 14: Quia Secutus Est Dominum

14. QUIA SECUTUS EST DOMINUM DEUM ISRAEL. — Hebraice, quia complevit post Dominum Deum Israel, id est, quia plene secutus est Deum, sicut eumdem olim secutus fuerat Israel sive Jacob pater et patriarcha suus. Septuaginta, eo quod ipse secutus esset mandatum Dei Israelis. Iidem vero, vers. 8, vertunt, ego vero adhaesi Domino Deo meo.

Sensus est, q. d. Caleb non solum privatim pie sancteque vixit, sed Dei etiam gloriam, ac proximorum, puta Hebraeorum, prosperitatem et salutem quibus fieri poterat modis, ad ultimum usque vitae actum sedulo et constanter procuravit, et omnino munere illo cui eum Deus praefecerat, graviter, attente et constanter perfunctus est. Ita Masius.


Versus 15: Cariath-Arbe et Adam; Quaestio de Sepulcro

15. NOMEN HEBRON ANTE VOCABATUR CARIATH-ARBE: ADAM MAXIMUS IBI INTER ENACIM SITUS EST. — Ostendit Enacim, id est, gigantes fuisse in Hebron, uti dixit vers. 12, ex eo quod Hebron olim sit dicta Cariath, id est civitas Arbe gigantis.

Nota primo: Haec civitas dicta est Hebron; nam de ea dicitur Numer. xiii, 23: «Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est.» Deinde Hebron occupata fuit ab Arbe gigante cum suis posteris, indeque cognominata est Cariath, id est civitas Arbe, qui fuit «Adam,» id est homo, «maximus inter Enacim;» vel qui antonomastice cognominatus est Adam, quia homo erat maximus inter gigantes, ac in Hebron sibi sedem sepulcrumque delegerat. Unde ex Hebraeo sic proprie clareque vertas, Hebron antea vocata est Cariath-Arbe, is homo maximus fuerat inter Enacim. Ita Chaldaeus, Masius, Cajetanus, Vatablus, Arias, Pagninus et alii. Hunc genuinum hujus loci esse sensum patet ex Hebraeo, et ex eo quod hic Arbe fuerit pater Enac, ut dicitur cap. xv, vers. 13, et cap. xxi, vers. 11. Ab Enac autem prognati sunt Enacim gigantes. Hinc Arbe hic vocatur maximus, tum vastitate corporis, tum principatu et imperio, tum rerum gestarum gloria, tum dignitate, ut qui fuerit pater, imo patriarcha Enacim, a quo scilicet omnis haec gigantum soboles est proseminata, ideoque nomen ejus inditum fuit Hebroni, in qua gigantes hi habitavere. Idem liquet ex Septuaginta, qui vertunt, nomen Hebronis olim urbs Arbe (perperam nonnulli legunt Argob) metropolis ipsorum Enacim ista.

Aliter haec interpretatur S. Hieronymus in cap. xxvii Matth., et Quaest. in Paralipom., ac Hebraei in Berescit Rabba, id est, in Genesi majori, atque eos secuti Lyranus, Hugo, Dionysius Carthusianus, Abulensis, videlicet, q. d. Hebron prius vocata est Cariath-Arbe, id est, civitas quatuor, scilicet virorum illustrium, quia in ea sepulti sunt quatuor Patriarchae, nimirum Adam, Abraham, Isaac et Jacob cum uxoribus suis. De tribus ultimis patet ex Genesi cap. xlvii, vers. 30, et alibi; de Adamo patet ex hoc loco. Idcirco enim S. Hieronymus hic nomen Adam protoplasto proprium retinuisse videtur, ut indicaret eum in Hebron esse sepultum, ideoque expressit to situs, id est sepultus est, quod in Hebraeo non exstat, sed subintelligitur potest.

Porro S. Hieronymus, licet in hanc sententiam videatur pronior, tamen eam non plane pleneque astruit. Audi eum in Epitaph. S. Paulae: «Ascendit Hebron, haec est Cariath-Arbe, id est oppidum virorum quatuor, Abraham, Isaac, Jacob et Adam magni, quem ibi conditum juxta librum Jesu Nave Hebraei autumant; licet plerique Caleb quartum putent, cujus ex latere memoria monstratur.» S. Hieronymum sequuntur Isidorus, Rupertus, Marianus, Scotus et alii jam citati.

Favet nomen Hebron, quod Hebraice significat societatem, conjunctionem, copulationem, nimirum in ea sepulturae societatem acceperunt quatuor summi Patriarchae.

Porro quod Joannes Lucidus, lib. I De Emendat. temp. cap. iv, censeat Adamum fuisse gigantem, ex eo quod hic vocatur «Adam maximus inter Enacim,» improbabile est: sic enim fuisset homo monstrosus a Deo conditus, ac naturae monstrum. Dicitur ergo «maximus inter Enacim,» non proceritate, sed dignitate, quia fuit primus homo creatus a Deo, et parens caeterorum omnium, item dotatus magna scientia, sapientia, gratia, positusque in paradiso. Illud autem, «inter Enacim,» tantum significat eum in Hebrone inter Enacim esse sepultum.

Rursum S. Hieronymus suam sententiam accepit ab Hebraeis, qui in Berescit Rabba scribunt, ideo nomen Arba, quod significat quatuor, illi urbi esse impositum, quia priscis saeculis quatuor illic viri habitaverunt, Aner, Escol, Mamre et Abraham; iidem illic sint circumcisi; quatuor item matronae celeberrimae ibidem sepultae fuerunt, Heva, Sara, Rebecca et Lia: et quatuor Patriarchae Adam, Abraham, Isaac et Jacob: et quod ex eo loco Abraham quatuor reges insecutus percusserit. Verum ut plurima quae sunt in illis Commentariis, fictitia esse constat, sic haec parum firma et probabilia esse debent.

Audi nunc Abulensem: Iste est verior et communior sensus, quem omnes fere Catholici tenent. Nam Adam vixisse perhibetur apud urbem Hebron, et ibi finivisse dies suos, ibique sepultus est cum Eva conjuge; ibi quoque eum a Deo formatum esse perhibent. Nam extra paradisum eum plasmatum constat. Eva autem formata est in paradiso ex costa Adae, Genes. II; sic quoque testantur Gentes, quae nunc habitant apud urbem Hebron, quae ab incolis Vallis lacrymarum dicitur, eo quod Adam ibi Abelem a Caino occisum luxerit centum annis. Haec Abulensis. Eadem tradunt Saligniacus, Bredembachius, Borchardus, et ex iis Adrichomius in Descript. tribus Juda, num. 7, 90, 91, 100 et 143. Hinc et David rex inauguratus est, et regnavit in Hebron, quasi in avita patrum et avorum urbe, II Regum cap. ii, vers. 3. Ibi quoque fuit domus Zachariae, in qua natus et educatus est S. Joannes Baptista.

Hinc et Masius in cap. xv, vers. 13, asserit vicinas Hebroni urbes fuisse nuncupatas Dabir, id est sacrum penetrale, et quasi oraculum; Cariath Sepher, id est civitas litterarum, quod in illa quasi in archivo servarentur monumenta Patrum antiquorum.

Verum haec omnia accepta videntur ex S. Hieronymo, cujus auctoritatem posteri Latini vulgo secuti sunt. Nam caeteri antiquiores et doctiores asserunt, Adamum habitasse in Judaea ac Jerosolymis, ibique mortuum et sepultum esse non in Hebron, sed in Golgotha, sive monte Calvariae, ubi crucifixus est Christus, imo a calvaria Adae nomen accepisse montem Calvariae. Ita Origenes, hom. 35 in Matth.; S. Epiphanius, haeresi 46, quae est Tatianorum; S. Athanasius, tract. De Passione Domini; S. Cyprianus, serm. De Resurrectione; S. Ambrosius, lib. V, epist. 19, et in Lucae cap. xxiii; Theophylactus et Euthymius in cap. xxvii Matth.; quin et ipse S. Hieronymus, epist. 17 ad Marcell.; S. Cyrillus, Moses-Ber Cepha, lib. De Paradiso; S. Germanus Patriarcha Constantinopolitanus, Anastasius Sinaita, lib. VI Hexam., et alii quos citant et sequuntur Suarez, III part. Quaest. xlvi, art. 10; et Sixtus Senensis lib. VI Biblioth. annotat. 132. Hos priscos sequuntur recentiores, scilicet Baronius, Pererius, Torniellus, Fevardentius qui ait hanc esse constantem Ecclesiae sententiam, Salianus et alii.

Conantur nonnulli utramque sententiam conciliare, dicendo Adamum primo fuisse sepultum in Hebron, deinde in Golgotha. Ita Honorius Augustodunensis in Chron., Vilalpandus in Appar. lib. I, cap. ix, Delrio, et favet Serarius: idque ob traditionem incolarum Terrae sanctae, quam recenset Borchardus, Adrichomius et alii; Genebrardus vero lib. I Chronol., ait Adamum juxta Hebraeos sepultum in Hebron, juxta Patres vero in Golgotha. Ut ut est, mihi certum est id de Hebron hoc loco non significari. Nam Adam hic non est nomen proprium, sed appellativum, significans hominem; nec protoplastum, sed Arbe gigantem denotat.

Sic II Reg. vii, 19, dicitur: «Ista est lex Adam (id est hominis), Domine Deus.» Et Osee xi, 4: «In funiculis Adam traham eos,» Adam id est hominis, quibus scilicet trahi solent homines, et saepe alibi, praesertim in Hebraeo. Adam enim dicitur ab אדמה adama, quae vox significat terram rubram, sicut homo ab humo, Genes. ii. Explicat enim quis fuerit Arbe, scilicet Adam, id est homo maximus, tum mole corporis, tum potentia, dignitate et auctoritate. Unde videtur quod Arbe idem sit quod ar rab, id est magnus, potens, princeps, a radice רבה raba, id est multus, id est magnus fuit, ut aleph in Arbe non sit radicale, sed heemanticum sive formativum nominis; nisi malis Arbe proprie accipere, ut significet quatuor, et quartum vel quadratum, quasi Arbe hic fuerit quartus primorum gigantum et principum, aut unus ipse quatuor aliis par et aequipollens exstiterit.

Porro Deus propter Caleb, cui dedit Hebronem, ita in sortitione tribuum sortes direxit, ut sors tribus Juda caderet juxta Hebronem, ne Caleb eam possidens a sua tribu Judae divelleretur. Denique Calebi sepulcrum juxta Hebronem assignat S. Hieronymus, Adrichomius et alii.

ET TERRA CESSAVIT A PRAELIIS. — Clausula haec more Hebraeo referenda est ad antecedentia, non proxime, sed remote, scilicet ad bella a Josue confecta, de quibus actum est superioribus capitibus, q. d. Bellis confectis, suppressisque Chananaeis, cum sorte dividenda esset eorum terra duodecim tribubus Israel, cumque suam in ea sortem a Josue petiisset et impetrasset Caleb, terra ista quievit a praeliis, utpote victoribus Hebraeis jam subdita.