Cornelius a Lapide

Josue XV


Index


Synopsis Capitis

Josue per sortes dividit Chananaaam duodecim tribubus. Igitur hoc cap. primo, narrantur regiones quae sorte obtigere tribui Juda. Deinde, vers. 13, quomodo Caleb armis obtinuerit Hebronem locaque vicina. Tertio, vers. 21, numerantur civitates quae in hac sortitione tribui Judae obvenerunt.

Porro sors tribus Juda major fuit sortibus aliarum tribuum, tum quia tribus Juda erat major et numerosior caeteris omnibus, ut patet num. 2, 3 et seq.; tum quia Caleb extra sortem in tribu Juda jussu Dei obtinuit confinia Hebronis.


Textus Vulgatae: Josue 15:1-63

1. Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem Australis plagae. 2. Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quae respicit Meridiem. 3. Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, 4. atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti; eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis Meridianae plagae. 5. Ab Oriente vero erit initium mare salsissimum usque ad extrema Jordanis: et ea quae respiciunt ad Aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium. 6. Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben, 7. et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso Ascensionis Adommim, ab Australi parte torrentis, transitque aquas, quae vocantur Fons solis: et erunt exitus ejus ad fontem Rogel. 8. Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusaei ad Meridiem; haec est Jerusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate vallis Raphaim contra Aquilonem, 9. pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephthoa, et pervenit usque ad vicos montis Ephron; inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. 10. Et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad Aquilonem in Cheslon; et descendit in Bethsames, transitque in Thamna, 11. et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala; pervenitque in Jebneel, et magni maris contra Occidentem fine concluditur. 12. Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis. 13. Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. 14. Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. 15. Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. 16. Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. 17. Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. 18. Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit? 19. At illa respondit: Da mihi benedictionem. Terram australem et arentem dedisti mihi, junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. 20. Haec est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas. 21. Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Jagur, 22. et Cyna et Dimona et Adada, 23. et Cades et Asor et Jethnam, 24. Ziph et Telem et Baloth, 25. Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor, 26. Amam et Sama et Molada, 27. et Asergadda et Hassemon et Bethphelet, 28. et Asersual et Bersabee et Baziothjah, 29. Baala et Iim et Esem, 30. et Eltholad et Cesil et Harma, 31. et Siceleg et Medemena et Sensenna, 32. et Lebaoth et Selim et Ain et Remmon: omnes civitates viginti novem, et villae earum. 33. In campestribus vero: Estaol et Sarea et Asena, 34. et Zanoe et Engannim, Taphua et Enaim, 35. Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca, 36. et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quatuordecim, et villae earum. 37. Sanan et Hadassa et Magdalgad, 38. et Delean et Masepha et Jecthel, 39. Lachis et Bascath et Eglon, 40. et Chebbon et Leheman et Cethlis, 41. et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda: urbes sedecim, et villae earum. 42. Lebna et Ether et Asan, 43. et Jephtha et Esna et Nesib, 44. et Ceila et Achzib et Maresa: urbes novem, et villae earum. 45. Accaron cum vicis et villulis suis. 46. Ab Accaron usque ad mare: omnia quae vergunt ad Azotum, et viculos ejus. 47. Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus ejus. 48. Et in monte: Samir et Jether et Socoth, 49. et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir, 50. et Anab et Istemo et Anim, 51. et Gosen et Olon et Gilo: urbes undecim, et villae earum. 52. Arab et Duma et Esaan, 53. et Janum et Beththaphua et Apheca, 54. et Athmatha et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior: urbes novem, et villae earum. 55. Maon et Carmel et Ziph et Jota, 56. et Jezrahel et Jucadam et Zanoe, 57. Accain, Gabaa et Thamna: urbes decem, et villae earum. 58. Halhul et Bethsur et Gedor, 59. et Mareth et Bethanoth et Eltecon: urbes sex, et villae earum. 60. Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: urbes duae, et villae earum. 61. In deserto: Betharaba, Meddin et Sachacha, 62. et Nebsan et civitas Salis et Engaddi: urbes sex, et villae earum. 63. Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere: habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem.


Versus 1: Modus Sortitionis

1. IGITUR SORS FILIORUM JUDAE PER COGNATIONES (familias) SUAS ISTA FUIT.

Quaeritur, quis fuerit modus harum sortium, et quali sortitione Chananaea per duodecim tribus earumque familias sit divisa?

Primo, Arias Montanus censet sortitionem hanc factam per Urim et Tummim, et quae erant in Rationali Pontificis: Pontificis enim illis amicti Deumque consulentis animo, inquit, atque oculis a Deo imago objiciebatur ejus rei de qua responsum quaerebatur, Exodi cap. xxviii, vers. 30. Verum hoc erat oraculum, non sors, quare non sortitione, ut ait Scriptura, sed prophetia et responso Dei facta fuisset haec divisio.

Secundo, Andreas Masius opinatur Chananaaam in duodecim aequales partes fuisse descriptam, et schedulis ex urna casu eductis, similive sortiendi modo cuique tribui suam terrae portionem, alteri cuivis tribui aequalem obtigisse. Verum hoc recte refellit Abulensis, Quaest. v, in cap. xviii, qui cum Lyrano inaequales fuisse putat regionis portiones. Et merito: nam tribus valde erant inaequales: aliquae enim erant numerosissimae, uti tribus Juda erat dupla ad tribum Manasse et Benjamin, ut patet Numer. cap. ii. Quare iniquum fuisset tribum Dan aequari tribui Juda in portione possessionis.

Tertio, Abulensis censet lustratores et descriptores Chananaae illam in duodecim partes inaequales divisisse, ac cuique tribui suam partem majorem vel minorem pro sui amplitudine vel exiguitate assignasse: ivisse deinde ad sortes, ac sortes divisionem jam ab eis factam confirmasse et approbasse. Verum hoc non satis congruit cum Scriptura, quae hic et Num. cap. xxvi, vers. 55 et 56, ac Num. cap. xxxiii, vers. 54, diserte jubet sorte dividi terram, ut quod sortitione cuique obtigerit, hoc illi cedat, ac quisque illud capiat quod sorte ei ceciderit. Unde liquet quod sors primo divisionem hanc peregerit, non vero descriptorum partitio.

Quarto, Josephus lib. V Antiq. ii, tradit sorte educta esse ex urna nomina singularum tribuum, ac illam, quae primo educta fuit, primam optione elegisse sibi illam Chananaae partem, quam prae aliis optabat. Simili modo et optione illam, quae secundo loco educta fuit, partem Chananaae sibi delegisse, ac deinde illam quae tertio loco educta fuit, et ita de caeteris. Verum haec mutila et manca est sortitio, scilicet solarum tribuum, non autem regionum; nec tam sortitio est, quam optio et electio: Scriptura autem dicit terram ipsam sorte fuisse dividendam, ac reipsa divisam, atque cuique tribuendam portionem prout sors ceciderit, non quam optio cujusque elegerit.

Quinto, verisimilius Rabbini, lib. De Pactis seu contract. part. I, cap. iii, tradunt duas fuisse sortium urnas, ac in unam conjecta fuisse nomina duodecim tribuum sortientium, in alteram vero nomina descriptarum regionum, ac deinde Eleazarum Pontificem urnam coram omnibus quassasse, sursumque et deorsum agitasse; deinde ex una extraxisse nomen tribus sorte casuque occurrentis, ex altera vero nomen regionis primo in manum incidentis, atque hanc regionem tribui isti sortitione hac attribuisse.

Dico ergo probabilius videri totam Chananaaam descriptam fuisse in duodecim partes, non tam magnitudine quam aestimatione, puta bonitate et fertilitate (hujus enim maximam habitam fuisse rationem in aestimatione harum sortium, tradit Josephus) aequales, illasque rursum in alias minores fuisse subdivisas, ut satis colligitur ex oppidorum per singulas regiones descriptione hoc cap., vers. 31, 41, 44, 57, 62, deinde descriptores hosce dispexisse magnitudinem vel parvitatem singularum tribuum, earumque inter se proportionem iniisse, quaedam quarta parte, quaedam media, quaedam tertia, etc., aliis tribubus erant majores, quaedam minores, quaedam aequales, ac proinde minores ex duodecim Chananaae portionibus jam distributis vel quartam portionis unius partem, vel dimidiam, vel tertiam duntaxat pro sua parvitate sibi deposcebant. Aliae vero majores pro sui amplitudine praeter unam integramque duodecimam Chananaae portionem, insuper aliam quartam alterius portionis partem, vel dimidiam, vel tertiam sibi adjungi, suo jure postulabant: quod enim uni minori demebatur, hoc alteri majori accedebat, et vice versa.

Hoc facto, chartulas nominum duodecim tribuum in unam urnam, duodecim vero portionum regionis cum suis subdivisionibus, jam dictis in alteram urnam conjecerunt, tumque primo ex urna una eduxerunt nomen tribus, ac ex altera nomen portionis terrae primo occurrentis, illamque tribui eductae assignarunt; sed proportione Geometrica, juxta cujuslibet tribus magnitudinem vel exiguitatem; ita scilicet ut juxta eam educerent chartulas regionis, quae ad integram, vel dimidiam, vel sesquialteram, aut aliam portionis proportionem cuique tribui debitam continerent, v. g. Si ponamus tribum Juda fuisse duplam ad caeteras, dicendum est per sortes datam illi fuisse duplam terrae portionem, sed vicinam et contiguam, ut tota tribus simul in eadem regione habitaret, nec una pars ab alia seorsim habitando divelleretur. Rursum, simili sorte portio tribus cujusque subdivisa fuit in singulas ejus familias. Hunc fuisse sortis et sortitionis modum indicat Scriptura Num. cap. xxvi et xxxvii, et hic cap. xviii et xix, ubi pariter clare significatur illam tribum, cujus nomen primo ex urna sorte educebatur, primam ex altera urna regionis et portionis sibi cessurae sortem eduxisse, ac deinde illam quae secundo, tertio, quarto, etc., educebatur, quamque scilicet ordine sortis et vicis suae. Unde cap. xix, vers. 1, dicitur: «Et egressa est sors secunda filiorum Simeon.» Et vers. 10: «Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon.» Et vers. 17: «Issachar egressa est sors quarta.» Et vers. 24: «Ceciditque sors quinta tribus filiorum Aser,» etc.

Porro videntur descriptores regionum Chananaae in prima ejus descriptione errorem commisisse, in designatione portionis quae Judae obvenit, aut certe in magnitudine et proportione tribus Juda caeteris tribubus aestimanda: nam nimis magnam tribui Juda partem obvenisse liquet, ex eo quod haec tribus aliquam suae regionis partem postea cesserit tribui Simeonis, ut patet cap. xix, vers. 1, imo et tribui Dan, ut patet de Saraa et Estaol, quae hoc cap., vers. 33, Judae assignantur, cum tamen cap. xix, vers. 41, tribui Dan attribuantur, indeque ortus sit Samson, qui fuit Danita. Atque hac de causa, scilicet de errore commisso subdubitans Josue, ut eum corrigeret cap. xviii, misit novos descriptores, qui secundo et certius septem tribubus in indivisa adhuc terra, vel si ea justo sit minor, etiam in terra jam divisa septem sortes describant.

Denique adverte: Plures in Chananaea fuere urbes idem habentes nomen, ut non mirum sit idem nomen urbis diversis tribubus adscribi. Sic una fuit Bethlehem Judae, in qua natus est Christus, altera Bethlehem data Zabulonitis cap. xix, 15. Sic una Samaria attributa fuit tribui Ephraim, quae postea Sebaste dicta est, fuitque metropolis regum Israel; altera data tribui Zabulon cap. xix, 13. Sic Bethoron alia fuit in tribu Ephraim, dicta superior cap. xvi, 5; alia inferior in tribu Benjamin, cap. xviii, 13.


Versus 2: Lingua Maris Salsissimi

2. INITIUM EJUS A SUMMITATE MARIS SALSISSIMI, — id est, ab extremitate maris Mortui sive lacus Asphaltitis, in quem conversa est Sodoma et Pentapolis.

ET A LINGUA EJUS. — Lingua maris Mortui, ait Masius, est sinus maris, quo scilicet ejus pars angustior in continentem excurrit in speciem linguae, ubi videlicet hoc mare desinit juxta Idumaeam. Graphice hoc repraesentat Adrichomius in suis Tabulis Geographicis Terrae sanctae. Sic Isaia xi, lingua maris Aegypti vocatur pars sinus Arabici, quae linguae figura Aegyptum alluit.


Versus 4: Mare Magnum

4. MARE MAGNUM, — id est Mediterraneum, quod magnum est respectu maris Galilaeae et maris Mortui. Alioqui absolute mare magnum est Oceanus.


Versus 6: Beth-hagla

6. ASCENDITQUE TERMINUS IN BETH HAGLA. — Beth Hagla nunc, qui olim dicebatur Area Athad, locus est trans Jordanem, ubi Joseph et filii Israel planxerunt Jacob patrem suum, quando eum tulerunt de Aegypto.

Unde etiam Bethagla, hoc est locus gyri dictus est, eo quod ibi more plangentium circumierunt in funere Jacob. Ita S. Hieronymus in Locis Hebr., Borchardus, Adrichomius et alii. Hagla enim Hebraice circulum et gyrum significat. Vide dicta Genes. l, 10.


Versus 7: Galgala et Ascensus Adommim

7. RESPICIENS GALGALA, QUAE EST EX ADVERSO ASCENSIONIS ADOMMIM. — Alia est haec, ut videtur, Galgala a Galgala juxta Jordanem, ubi Josue sua habuit castra. Nam haec longe distabant ab Adommim. Galgala hujus versus cap. xviii, vers. 18, in Hebraeo vocantur גלילות Geliloth, ubi S. Hieronymus vertit, tumulos. Masius opinatur Galgala hujus versus esse eadem cum Galgalis, in quibus erant idola tempore Aod Judicis, Judic. iii, 19. Porro Adommim locus erat in via Jerichuntis infestus latronibus. Unde dictus est Adommim, id est rubedines, ob crebram sanguinis effusionem, quae ibi fiebat; huncque locum notat Christus in parabola Samaritani, cum ait: «Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones,» Lucae x, 30.

AB AUSTRALI PARTE TORRENTIS, — non Carith, ut vult quidam, sed Cedron, qui per vallem Josaphat juxta Jerusalem fluit, et tandem labitur in mare Mortuum. Ita Adrichomius.

ET ERUNT EXITUS EJUS AD FONTEM ROGEL, — q. d. Idemque exit et terminatur «ad fontem Rogel,» id est, ad fontem Fullonis: qui Hebraice dicitur rogel a רגל regel, id est, pes, eo quod fullo pedibus suis calcans pannos abluat. Erat hic fons juxta Jerusalem, hortosque regios irrigabat, juxta quem Isaias, Achaz regi Christum ex Virgine nasciturum praedixit Isaiae vii, 3.


Versus 8: Vallis Ennom; Gehenna et Jerusalem

8. ASCENDITQUE PER CONVALLEM FILII ENNOM, — puta per Gehennom: גי ge enim vallem significat. Porro Gehennom, ait Adrichomius, quae et Benhennom, id est vallis filiorum Ennom, locus erat in suburbanis Jerusalem, contra Orientem sub monte Offensionis, juxta piscinam Fullonis, locus Tempe amoenissimus, fontibus Siloe, ac fluxu torrentis Cedron irriguus, viridariis et hortis consitus totusque nemorosus ac deliciis plenus.

In hac valle parentes immolabant et cremabant suos infantes idolo Moloch, et ne ejulatus eorum audirentur, pulsabant טוף toph, id est tympanum. Unde locus dictus est Tophet. Fuit hoc praeludium et viva species inferni, qui inde dictus est gehenna. Vide dicta Levit. xviii, 21.

HAEC EST JERUSALEM. — Dices: Quomodo Jerusalem hic numeratur in sorte tribus Juda, cum alibi dicatur esse in tribu Benjamin? Respondet Abulensis, cap. xviii, in fine, Jerusalem proprie pertinuisse ad sortem Benjamin, ut patet cap. xviii, vers. ult., et Judic. i, vers. 21, fuisse tamen tribui Judae confinem, ut hoc loco significatur; unde factum est sequentibus annis, ut conniventibus Benjamitis, vel etiam eis invitantibus Judaei ex Juda oriundi Jebusaeos validissimos, Jerusalem occupantes, ex ea expulerint, urbemque jure belli sibi vindicarint, ac caput regni effecerint. Sicut David urbem Siceleg, quae hic Simeonitis annumeratur, Philistinis extorsit suaeque tribui Juda adjunxit, I Reg. xxvii, 6. Sic et Josephus Jerusalem Benjamitis attribuit lib. V Antiq. cap. i et ii. Hinc et Moses, Deuter. cap. xxxiii, 12, praedicit in sorte Benjamin, id est, in Jerusalem aedificandum fore templum, in quo Deus habitet.

Aliqua tamen Jerusalem pars pertinuit ad tribum Juda, ut patebit ex verbis proxime sequentibus.

ET INDE SE ERIGENS AD VERTICEM MONTIS (Sion sive Moria, in quo Salomon aedificavit templum) QUI EST CONTRA GEHENNOM AD AQUILONEM IN SUMMITATE VALLIS RAPHAIM (id est gigantum, qui a Rapha oriundi dicti sunt Raphaim), CONTRA AQUILONEM. — Sensus est, q. d. Sors tribus Judae Aquilonaris, postquam a valle Ennom pertigit ad sedes Jebusaei, in radice montis Moria sese attollit, indeque protenditur usque ad verticem montis ejusdem, qui mons est e regione vallis Ennom, eamque habet ad Orientem; idem deinde mons flectitur ad occidentem Jerosolymae, ibique desinit in extremitate vallis Raphaim, quae respicit Aquilonem. Hinc patet aliquam partem urbis Jerusalem pertinuisse ad tribum Juda, aliam et potiorem ad tribum Benjamin. Unde Esdrae xi, 4, tam filii Juda quam Benjamin dicuntur habitasse in Jerusalem; nimirum, ut hic dicitur, funiculus Juda ducebatur per verticem montis Moria ad latus Jebusaei, qui arcem occupabat, ita ut eum relinqueret ad Austrum: quare Australior pars modica montis Moria ad Juda pertinebat, ita ut reliquam montis partem Borealem, in quo aedificatum est templum, reliquamque urbem inferiorem Benjamitis relinqueret. Consentiunt enim Hebraei et Christiani templum fuisse in sorte tribus Benjamin, non Juda.


Versus 11: Accaron et Satrapiae Philistinorum

11. ET PERVENIT CONTRA AQUILONEM PARTIS ACCARON. — Hinc et magis ex vers. 45, 46 et 47, patet Accaron et caeteras quatuor Satrapias Philistinorum, puta, Azotum, Ascalonem, Geth et Gazam primitus pertinuisse ad tribum Juda, postea tamen partem eorum cessisse tribui Dan, ut patet cap. xix, 43: quae enim ibi Acron vocatur est Accaron, ut manifestum est in Hebraeo; licet enim eam deinde expugnarint bellatores tribus Juda Judic. i, tamen id fecerunt non quod Accaron ad se pertineret, sed quod ejus incolae sibi essent infesti, utpote vicini. Denique Philistini omnes hasce quinque Satrapias tandem occuparunt, et perpetua cum Judaeis bella gesserunt.


Versus 13: Caleb Accipit Hebron; Cariath-Arbe

13. CALEB VERO FILIO JEPHONE DEDIT (Josue), etc. CARIATH ARBE PATRIS ENAC, — id est, civitatem Arbe, qui fuit pater Enaci gigantis, ex quo prognati sunt Enacim gigantes. «Ipsa est Hebron.»


Versus 15: Dabir, Cariath Sepher: Academia Antiquissima

15. ATQUE INDE CONSCENDENS VENIT AD HABITATORES DABIR, QUAE PRIUS VOCABATUR CARIATH SEPHER, id est, civitas litterarum. — Videtur ergo haec fuisse Academia Chananaorum, in qua litterati litteras librosque quoslibet docebant. Porro haec urbs tria habuit nomina; nam primo, dicta est דביר Dabir, quasi oraculum sapientiae; aut a דבר dabar, id est, loqui, quod in ea eloquentia recteque loquendi ars doceretur; secundo, dicta est Cariath Sepher, id est, civitas litterarum; tertio, eadem, ut patet ex vers. 49, dicta est Cariath Senna, id est, urbs acuminis, in qua scilicet acute de rebus singulis disserebatur: שנן Schanan enim (littera Samech in vicinam Schin commutata) est acuere. Unde Schenina apud Chaldaeos significat acumen ingenii, et Scinan acute disserere. Hinc Septuaginta ibidem vertunt, Civitas litterarum.

Haec ergo fuit antiquissima et prima orbis academia, quam in Scriptura legimus. Vide hic antiquitatem Academiarum. Haec enim Academia erat celebris et vetus tempore Josue, qui Christum praecessit annis 1456. Vide Middendorpium, lib. De Academiarum origine. Ita Lyranus, Abulensis, Serarius, Arias et alii hic, ac Driedo, lib. IV De Dogmat. variis, pag. 238.

Sic metropolis Hispaniae olim Mantua nuncupata, a Mauris occupata Africane vocata est Madrid, id est, «mater scientiae,» quod Mauri in ea scholas et academiam suam erexerint, uti ex Hispanicis archivis refert Serarius in cap. i Judic., vers. 12. Talis quoque posteriore aevo fuit Thecua; unde sapiens illa mulier Thecuitis vocat eam matrem in Israel, ideoque rogat Davidem ut ei parcat, II Reg. cap. xiv, vers. 2. Talis quoque fuit urbs Theman apud Idumaeos, ex qua prodiit Eliphaz Themanites, amicus Job. Unde Themanitici Sophi et Sapientes celebrantur, Baruch iii, 23. Tales quoque fuere Athenae in Graecia, Memphis et Heliopolis in Aegypto.

Masius ex Chaldaeo Cariath Sepher vertit, urbem archiviorum, sive tabulariorum, quod in ea esset Archivium, quod scilicet in ea multa vetustatis monumenta post orbis diluvium reposita fuerint. Arias vocat «Bibliothecam publicam.»


Versus 17: Othoniel Capit Urbem; Ducit Axam

CEPITQUE EAM OTHONIEL FILIUS CENEZ FRATER CALEB JUNIOR. — «Frater,» id est, cognatus, puta fratris filius, sive nepos Calebi: nam Caleb non fuit filius Cenez, sed Jephone, ac proinde non potuit esse frater germanus Othonielis, qui fuit filius Cenez. Cenez ergo fuit frater Calebi, et pater Othonielis. Unde Septuaginta, Vaticana et Romana habent ἀδελφοῦ (Regia tamen habent ἀδελφός), id est fratris. Chaldaea quoque et Vatablus vertunt in genitivo, filius Cenez fratris Caleb, sive filius Cenez, qui fuit frater Caleb junior. Hebraei enim saepe subticent pronomina relativa et verbum est. Itaque hic videtur genuinus sensus: filius Cenez. Qui (Cenez) fuit frater Caleb junior.

Masius tamen et alii censent Caleb vere fuisse fratrem germanum Othonielis, sed uterinum duntaxat, quod uterque eamdem habuerit matrem, ex qua Jephone genuerit Caleb; Cenez vero genuerit Othonielem. Poterat autem licite Othoniel, licet patruus, ducere neptem suam ex fratre, puta Axam, quia Levit. xviii, vers. 9, vetatur duntaxat conjugium amitae cum nepote, non autem neptis cum patruo. Haec sententia est probabilis, valdeque conformis versioni Vulgatae.

Porro Deus rem hanc totam direxit, quia destinabat Othonielem successorem Josue in principatu. Dedit ergo ei animos et vires, ut Cariath Sepher a viris fortissimis et gigantibus insessam expugnaret, ut eximiae suae virtutis et fortitudinis specimen daret, ob quam mereretur fieri princeps, et auctoritatem Principe dignam apud populum nancisceretur; ideoque Caleb ei filiam suam Axam uxorem promisit, utpote conscius ejus virtutis, et praescius non alium quam ipsum rem tantam attentaturum.


Versus 18: Axa Suasa a Viro Suo

18. QUAE, CUM PERGERENT SIMUL, — q. d. Cum Axa quasi sponsa deduceretur in domum Othonielis sponsi sui. Moris enim tunc erat (uti etiamnum est multis in locis) ut sponsae nuptae ex parentum domo ad aedes mariti magna cognatorum turba comitante deducerentur, quae si longius abessent, asinis vel mulis, vel equis, vel camelis (uti Rebecca Genes. xxiv, 64), pro regionis consuetudine, honoris causa vehebantur. Atque adeo, ait Arias, apud montanos illos viros qui rupi nostrae in Aracenae agro (in Hispania) vicina colunt, novam nuptam ad templi usque limen asello vehi honestum putatur.

Porro Rabbini hoc dant etymon Axae. Axa, inquiunt, Hebraice idem est quod ira vel irascens, eo quod Axa adeo esset pulchra, ut quicumque intueretur eam irasceretur uxori, eo quod prae Axa videretur esse deformis. Haec illi carnales et crassi. Longe melius Pagninus et alii: Axa, inquiunt, idem est quod eleganter calceata, adornata, et composito gradu incedens, Isaiae iii, 16, juxta illud Cantic. vii, 1: «Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia Principis!» vide ibi dicta. Talis tropologice est anima modesta, quieta, composita et passionibus suis dominans.

SUASA EST A VIRO SUO. — Hebraea contrarie habent: Impulit ipsa eum, scilicet Axa virum suum; sed respondeo, Axam impulisse maritum, ut vel ipse peteret a patre suo Caleb terram irriguam, vel sibi permitteret eamdem ab eo petere, ac suaderet quid in ea re foret melius; maritum autem annuendo respondisse et suasisse ut ipsa peteret. Suasu ergo mariti ipsa illam petiit, ut sagaciter et breviter vertit noster Interpres; idque innuunt Septuaginta, dum vertunt, consuluitque cum eo, petam a patre meo agrum.

SUSPIRAVITQUE. — Hebraeum צנח tisnach, quod Masius, Vatablus, Pagninus et passim Hebraizantes vertunt, dimisit se, vel defixit se in terram; nam et Noster, Judic. iv, 21, vertit defixit; Septuaginta et alii, infixit.

Verum Nostro consentiunt Septuaginta, qui hic vertunt ἐβόησεν, id est clamavit, et Judic. i, 14, ἐγόγγυσεν, id est murmuravit; sive quia tam Noster quam Septuaginta pro צנח tisnach, legerunt תאנח teenach, id est ingemuit, suspiravit; nam צ et ת sunt litterae vicinæ: sive quia צנח tsanach, subinde pro affini אנח anach capi sciebant, quod nos jam scire non possumus, eo quod verbum tsanach nusquam alibi reperiatur. Et sane suspirasse Axam, ac suspirio permovisse patrem ad concedendum ea quae postulabat, valde est verisimile. Hic enim est feminarum mos, haec earum est ars.


Versus 19: Da Mihi Benedictionem; Irriguum Superius et Inferius

19. AT ILLA RESPONDIT: DA MIHI BENEDICTIONEM. — Acute et apposite, ait Arias, prudens sagaxque puella usa est voce Hebraea ברכה berecha, quae et benedictionem, et faustitatem, et bonas preces, et singulare beneficium, privilegium, fertilitatem, atque etiam aquae copiam significat. Omnia enim haec unica voce berecha postulabat Axa.

Allegorice Rupertus in lib. Judic. cap. ii: «Othoniel, ait, est Christus, Salvator noster et judex, qui Cariath Sepher, id est, civitatem litterarum percussit, quae prius Dabir, id est, loquens sive loquela vocabatur, quando manifestata veritate Evangelii loquacem Scribarum et Pharisaeorum Synagogam in littera legis gloriantem redarguit,» etc. Et paulo inferius: «Proposito sibi praemio ut acciperet Axam conjugem, id est, novam de gentibus Ecclesiam; cujus pater per fidem factus est Caleph, quod interpretatur quasi cor, scilicet Deus qui nobis factus est quasi cor, dicendo: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Hinc ipse qui factus est ei vir Salvator mundi, suasit ut peteret a patre suo agrum. Docuit enim Ecclesiam suam orare, et petere a Deo Patre regnum coelorum. Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleph: Quid habes? Axa sedens asino suspirat, quando conversa ad Christum Ecclesia, prima jam gratia, id est, peccatorum remissione percepta secundam gratiam, id est, Sancti Spiritus illustratione regni coelestis desiderium postulat.»

TERRAM AUSTRALEM ET ARENTEM DEDISTI MIHI, JUNGE ET IRRIGUAM. — Licet enim Auster in Europa sit pluvius et fecundus, ideoque terra Australis sit fecunda: Judaeis tamen Auster, utpote a vasta Arabiae solitudine spirans, est calidus, urens et siccus, ideoque humorem terrae exsugens, eam facit aridam et sterilem; ventus vero Occidentalis, utpote e mari veniens, Judaeis est pluvius et fecundus, ut patet III Reg. xviii, 44; Amos v, 8; Luc. xii, 54.

DEDIT ITAQUE EI CALEB IRRIGUUM SUPERIUS ET INFERIUS. — Hebraice גלת מים gulloth maim, id est, ait Masius, vortices aquarum, sive scatebras vel scaturigines, quibus quasi terrae venis ebullienter aquae volutatione (גלל galal enim significat volvere, convolvere) protrudi videntur, easque duplices, scilicet superiores quibus clivosa; et inferiores, quibus pleniora loca et campi irrigari, itaque fecundari possint. Cum scatebris, fundos quoque earum accipe, uti mox dicam. Itaque Theodoretus, Quaest. ii in lib. Judic., et Procopius, qui addit Symmachum vertisse, possessionem in superioribus, et possessionem in inferioribus. Per quae tropologice, ait Procopius, innuit facultatem coelestis ac sublimis cogitationis, aeque ac humiliationis; quare possessio superior est oratio et meditatio; inferior, humiliatio et mortificatio.

Planius et pressius S. Gregorius (quem sequitur Rupertus), lib. III Dial. cap. xxxiv, et lib. VI Registri, epist. 23 ad Theoctist., docet duplicem hic notari compunctionem: «Axa, inquit, super asinum sedet, cum irrationabilibus carnis suae motibus anima praesidet. Quae suspirans a patre terram irriguam petit, quia a Creatore nostro cum magno gemitu quaerenda est lacrymarum gratia. Sunt namque nonnulli qui jam in dono perceperunt libere pro justitia loqui, oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere, sed adhuc gratiam lacrymarum non habent. Hi nimirum terram Australem et arentem habent; sed adhuc irrigua indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque ferventes sunt, oportet nimis ut timore supplicii aut amore regni coelestis mala etiam quae antea perpetraverunt deplorent.» Quocirca mox subjungit: «Sed quia, ut dixi, duo sunt compunctionis genera, dedit ei pater suus irriguum superius et irriguum inferius. Irriguum quippe superius accipit anima, cum sese in lacrymis coelestis regni desiderio affligit; irriguum vero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et quidem prius inferius, ac post irriguum superius datur. Sed quia compunctio amoris dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius irriguum superius, et post irriguum inferius commemorari debuisset.» Unde paulo ante dixit: «Sicque fit ut perfecta compunctio formidinis tradat animum compunctioni dilectionis.»

Audi S. Augustinum, lib. Meditat. cap. xxxvi: «Da mihi, inquit, evidens signum amoris tui: irriguum lacrymarum fontem, jugiter emanantem, ut ipsae quoque lacrymae tuum in me testentur amorem; ipsae prodant, ipsae loquantur quantum te diligit anima mea, dum prae nimia dulcedine amoris tui nequit se a lacrymis continere.»

IRRIGUUM. — Perperam in Septuaginta legitur λύτρωσιν, id est, redemptionem, uti legunt Theodoretus, S. Augustinus, Procopius pro λοῦτρωσιν, id est, ablutionem, irrigationem, ut vertit Theodotion. Cajetanus, per irriguum superius accipit fontes in montibus erumpentes, per inferius puteos. Alii per irriguum superius accipiunt agrum pluviis irriguum, sive qui pluviis rigari solet; per inferius, fontes. Alii melius intelligunt agros et fundos montanos, et declives fontibus aquisque irriguos; poterant enim filiae fundorum esse haeredes, si nuberent viro suae tribus et familiae; tunc enim non transferebantur ad aliam tribum et familiam, quod tantum vetatur Numer. xxxvi, vers. 6.


Versus 32: Viginti Novem Civitates

32. OMNES CIVITATES VIGINTI NOVEM. — Sunt septem et triginta, si singula nomina numeres; sed inter eas vici quidam celebriores commemorati sunt, ut proprie urbes fuerint novem et viginti duntaxat. Ita Masius.


Versus 62: Civitas Salis

62. Et civitas salis. — Ita dicta, eo quod vicina sit mari Mortuo sive salso; aut quod juxta eam uxor Lot respiciens retro, versa sit in statuam salis, aut quod in ea essent salinae, in quibus aquae e vicino mari Mortuo sive salso calore solis decoquebantur, ex iisque fiebat sal. Nonnulli suspicantur hanc esse Segor, in quam fugit Lot, Genes. xix, 23. Adrichomius tamen et alii illam a Segor distinguunt, et propriam per se civitatem salis constituunt.


Versus 63: Jebusaei Deleri Non Potuerunt

63. JEBUSAEUM AUTEM HABITATOREM JERUSALEM NON POTUERUNT FILII JUDA DELERE, — ob suam socordiam et peccata, quibus irritatus Deus opem suam eis subtraxit, ut dicitur Judic. cap. ii, vers. 20. Quin et Davidis tempore Jebusaeos habitasse inter Israelitas, adeoque Davidem eis eripuisse arcem Sion, nec tamen eos omnino eliminasse, sed subjugasse duntaxat, ac Jebusaeos ut in jus ditionemque, sic et in sacram religionemque Israelitarum transisse colligitur ex II Reg. xxiv, 22, ubi David ab Areuna Jebusaeo emit aream in qua Deo immolaret. Ita Masius. Est prolepsis. Nam haec post felicia Josue tempora sub Judicibus contigerunt: igitur Josue cepit Jerusalem, ejusque regem Adonisedec cum aliis quatuor regibus occidit, ut audivimus cap. x; arcem tamen Jerusalem non cepit, sed eam tenuere Jebusaei: inde factum, ut iidem post obitum Josue sensim urbem totam rursum occuparint, uti occuparunt Hebron et Dabir a Josue ante expugnatas; hinc necesse fuit ut filii Juda Jerosolymam expugnarent, quod fecerunt post mortem Josue, ut audiemus Judic. i.

Perperam ergo R. David ait non licuisse Judaeis expugnare Jerusalem, eo quod eam tenerent Jebusaei oriundi ex Abimelech, cum quo Abraham foedus inierat Genes. xxi; sed id fecisse Davidem, cum foedus hoc longinquitate temporis esset exstinctum. Haec enim mera sunt figmenta.

Tropologice, Jebusaeus Hebr. idem est quod calcator (בוס bus enim significat calcare); hic significat nostram concupiscentiam, ejusque motus, qui Judaeum, id est, rationem et mentem fidei et pietatis erga Deum professorem, quotidie exagitant, vexant, proculcant, nec viribus nostris expelli possunt, sed Davide opus est, id est Christus ex Davidis sanguine ortus; sed neque hic illos prorsus exterminat, sed subigit, ut assidue cum eis luctando, eosque supprimendo, perpetuum habeamus bellandi et vincendi exercitium.