Cornelius a Lapide

Josue XVI


Index


Synopsis Capitis

Describuntur fines limitesque regionis, quae sorte tribui Ephraim obvenit.


Textus Vulgatae: Josue 16:1-10

1. Cecidit quoque sors filiorum Joseph, ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab Oriente: solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel: 2. et egreditur de Bethel Luza, transitque terminum Archi, Atharoth; 3. et descendit ad Occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno; 4. possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim. 5. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra Orientem Atharoth-addar usque Bethoron superiorem. 6. Egrediunturque confinia in mare; Machmethath vero Aquilonem respicit, et circuit terminos contra Orientem in Thanathselo: et pertransit ab Oriente Janoe; 7. descenditque de Janoe in Atharoth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. 8. De Taphua pertransit contra mare in Vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. 9. Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum. 10. Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.


Versus 1: Sors Filiorum Joseph

1. CECIDIT QUOQUE SORS FILIORUM JOSEPH, — scilicet Ephraim et Manasse, qui, ut audivimus cap. xiv, vers. 4, duas tribus constituerunt. Jam dimidia tribus Manasse portionem regionis suae a Mose acceperat cis Jordanem; restabat ergo altera dimidia cum tota tribu Ephraim, quae hic a Josue trans Jordanem partem suam sorte accipiunt, sed ita ut sors Manasse vicina esset et contigua sorti Ephraim.

Hoc capite ergo describitur sors Ephraim, sequenti vero cap. sors dimidiae tribus Manasse; utrique deinde lateralis et contigua erat sors tribus Benjamin. Graphice singularum tribuum sortes, urbes, montes et fluvios describunt S. Hieronymus et Eusebius, in Locis Hebr., Masius hic et Arias in Apparatu Biblior. Regiorum libro Caleb, atque eadem in Tabulis Geographicis oculatim spectanda exhibet Adrichomius, etsi nonnulla in eis desiderentur. Eas adeat Lector; spinosum enim esset et operosum, ac Lectori taediosum parumque utile, si ea hic commentando persequerer.


Versus 8: Vallis Arundineti et Mare Salsissimum

8. IN VALLEM ARUNDINETI. — Masius et alii, in torrentem arundinis. Valles enim, per quas labuntur torrentes et aquae, fertiles sunt arundinum; hae enim nascuntur in locis paludosis et humectis.

SUNTQUE EGRESSUS EJUS IN MARE SALSISSIMUM, — id est, in mare quod natura sua est salsum. Hebraice mare salis, quod Noster vertere solet mare salsissimum, significat mare Mortuum, sive lacum Asphaltitem, ut patet cap. xviii, vers. 19; Numer. cap. xxxiv, vers. 3, et alibi. Verum hic illud accipi nequit: ab eo enim longe abest tribus Ephraim; quare hic accipi debet mare Mediterraneum. Unde Serarius opinatur vocem salsissimum hic irrepsisse; nam eo carent Hebraea, Chaldaea et Graeca, illudque Noster omittit cap. seq., vers. 9, ubi mare (scilicet Mediterraneum) assignat terminum tribus Manasse, quae contermina erat tribui Ephraim.


Versus 9: Urbes Separatae Filiis Ephraim in Manasse

9. URBESQUE SEPARATAE SUNT FILIIS EPHRAIM IN MEDIO POSSESSIONIS FILIORUM MANASSE, ET VILLAE (id est, pagi vel vici suburbani, ait Masius) EARUM, — q. d. Cum sors urbium quae ceciderat tribui Ephraim, non sufficeret tantae multitudini Ephraimitarum, adjunctae sunt eis aliquae urbes ex tribu Manasse, quae tribui Ephraim erat cognata et contermina.


Versus 10: Chananaeus Tributarius in Ephraim

10. HABITAVITQUE CHANANAEUS IN MEDIO EPHRAIM USQUE IN DIEM HANC TRIBUTARIUS. — Factum hoc ex ignavia Ephraimitarum; jusserat enim Deus Chananaeos exterminari, nec foedus cum eis iniri etiam sub pacto tributi.

Tropologice S. Gregorius, lib. IV Moral. cap. xxii: «Quid Chananaeus, inquit, gentilis videlicet populus nisi vitium significat? et saepe magnis virtutibus terram repromissionis ingredimur, quia spe intima de aeternitate roboramur; sed dum inter acta sublimia vitia quaedam parva retinemus, quasi Chananaeum vivere in terra nostra concedimus. Qui tamen nobis tributarius efficitur, quia hoc ipsum vitium, quod subigere non possumus, ad usum nostrae utilitatis humiliter retorquemus, ut eo de se mens et in summis vilia sentiat, quo suis viribus etiam parva quae appetit non expugnat.»