Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Describuntur fines dimidiae tribus Manasse cis Jordanem, et alterius dimidiae trans Jordanem, vers. 5, quae pariter reliquit in sua sorte nonnullos Chananaeos, eosque fecit sibi tributarios. Denique, vers. 14, conquerentibus filiis Joseph de habitatione angusta, Josue respondit ut armis sibi spatia laxent, ejiciendo Chananaeos ex montibus.
Textus Vulgatae: Josue 17:1-17
1. Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph): Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad, et Basan: 2. et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida; isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas. 3. Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse, non erant filii, sed solae filiae: quarum ista sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa. 4. Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes: Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. 5. Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem. 6. Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant. 7. Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quae respicit Sichem: et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuae. 8. Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuae, quae est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
Versus 1: Manasse Primogenitus Joseph; Machir et Galaad
1. IPSE ENIM EST PRIMOGENITUS JOSEPH. — Dat causam cur tribus Manasse fuerit una e tribubus quae Chananaaam sorte diviserunt, nimirum quia licet Manasse non esset filius Jacobi patriarchae, sed nepos, tamen quia filius erat Josephi, Jacob eum sibi in filium adoptarat, et pari jure cum ceteris filiis suis immediate Chananaaam dividere et haereditare jusserat Gen. xlviii.
MACHIR PRIMOGENITO (imo unigenito) MANASSE. — Hic enim non alium reliquit filium quam Machir, qui fuit pater Galaad. «Qui (Galaad) fuit vir pugnator,» non in Chananaea, sed in Aegypto sub Pharaone in bellis Ephraimitarum, qui caesi narrantur I Paral. cap. vii, 21. Galaad enim natus est in Aegypto vivente adhuc Josepho avo; quare Pharaoni in bellis servire potuit ante coeptam ejus in Hebraeos persecutionem Exodi i. Videtur Galaad mortuus in Aegypto, vel certe in deserto; nam in egressu Mosis et Hebraeorum ex Aegypto, ipse, si adhuc vixit, fuit 440 annorum; in ingressu vero Hebraeorum in Chanaan fuisset 480 annorum, quae aetas nulli illo aevo contigit.
Versus 4: Dominus Praecepit — Filiae Salphaad
4. DOMINUS PRAECEPIT, — Numer. xxvii. Vide ibi dicta.
Versus 5: Decem Funiculi Manasse
5. ET CECIDERUNT FUNICULI MANASSE DECEM, ABSQUE TERRA GALAAD ET BASAN TRANS JORDANEM. — «Funiculi,» id est, portiones, sive sortes haereditariae; olim enim funiculis dimetiebantur limites et haereditates, sicut jam metiuntur virgis vel baculis mensoriis, esto haec tantae terrae dimensio non sit facta funiculis (hoc enim nimis longum et operosum fuisset), sed oculari inspectione et spatii aestimatione. Est ergo catachresis.
Porro tribus Manasse divisa fuit in duas partes. Dimidia enim tribus obtinuit Galaad et Basan cis Jordanem, altera dimidia obtinuit suas sortes trans Jordanem, easque decem, quia decem familiis Manasse dandae erant decem sortes, nimirum quinque filiis, scilicet Abiezer, Helec, Esriel, Sichem et Semida, vers. 2, et quinque filiabus Salphaad, scilicet Maala, Noa, Hegla, Melcha et Thersa; nam sextus filius Hepher nullos genuit filios nisi Salphaad, qui hasce quinque filias duntaxat post se reliquit, sibique substituit, vers. 3.
Versus 8: Taphua et Terminus Communis
8. ETENIM IN SORTE MANASSE CECIDERAT TERRA TAPHUAE, QUAE (terra Taphuae) EST JUXTA TERMINOS MANASSE, ESTQUE FILIORUM EPHRAIM. — Unde ex Hebraeo sic clare vertas: Ipsius Manasse fuit terra Taphuae: Taphua vero in termino Manasse, fuit filiorum Ephraim. Sensus est, q. d. Terra vicina urbi Taphuae fuit filiorum Ephraim; unde versu sequenti dicitur civitates aliquas Ephraim (uti erat Taphua) fuisse in medio urbium Manasse. Idem dixit cap. xvi, vers. 9. Causa erat quod tribus Ephraim esset copiosior et numerosior, quam in regione, quae sorte sibi obtigerat, tota commode habitare posset; quare terminos ejus nimis arctos laxare oportuit, ut aliquas in sorte Manasse urbes occuparet et incoleret, relictis tamen agris vicinis ipsi tribui Manasse, eo quod agri, qui tribui Ephraim obtigerant, adeo fertiles essent, ut toti tribui alendae sufficerent. Ita Masius et alii.
Versus 11: Bethsan (Scythopolis) in Issachar et Aser
11. FUITQUE HAEREDITAS MANASSE IN ISSACHAR ET IN ASER. — «In,» id est, juxta, vel in confinio et quasi complexu tribuum Issachar et Aser, quomodo Hebraice dicitur urna aurea habens manna, et virga Aaron fuisse in arca, id est, juxta arcam; nam in arca erant duntaxat tabulae legis. Hebr. ix, 4. Vide ibi dicta.
«Bethsan,» quae postea dicta est Scytopolis, id est, Scytharum civitas, quod a Scythis habitata sit, uti indicat S. Augustinus, Quaest. viii in lib. Judic.; Josephus, lib. V Antiq. cap. i; Herodotus, lib. i, et alii.
Versus 14: Filii Joseph Queruntur apud Josue
14. LOCUTIQUE SUNT FILII JOSEPH (puta Manassenses et Ephraimitae) AD JOSUE ET DIXERUNT: QUARE DEDISTI MIHI POSSESSIONEM SORTIS ET FUNICULI UNIUS, CUM SIM TANTAE MULTITUDINIS, ET BENEDIXERIT MIHI DOMINUS? — q. d. Cur nobis qui facimus duas tribus, scilicet Ephraim et Manasse, tam angustos dedisti limites, ut unius funiculi, id est unius sortis et tribus esse videatur, quia vix uni soli tribui sufficiunt; cum tamen Deo nobis benedicente in magnam multitudinem excreverimus? Dicunt hoc, non quod regiones eis sorte assignatae utrique tribui non sufficerent, sed quod pleraeque possiderentur a Chananaeis, quos ipsi expellere se posse diffidebant, eo quod arces et urbes in montibus et rupibus occuparent situ et arte munitas. Sperabant ipsi se a Josue, utpote suo contribuli (erat enim Josue ex tribu Ephraim) obtenturos ut ex aliis tribubus regiones aliquae pacificae sibi assignarentur. Sed stetit Josue fortis, noluitque aliis tribubus quidquam adimere, quod suae tribueret. Nihil ergo dedit carni et sanguini, sed totum justitiae, justamque distributionem jam factam confirmavit. Unde ait:
Versus 15: Ascende in Silvam
15. SI POPULUS MULTUS ES, ASCENDE IN SILVAM, ET SUCCIDE TIBI SPATIA IN TERRA PHEREZAEI ET RAPHAIM, — q. d. Si abundas hominibus, et quaeris laxiora ad habitandum spatia, noli ea postulare in aliis tribubus cum illorum injuria, sed spatia tibi assignata in terra Pherezaei et Raphaim iis expulsis, et instar silvae excisis, occupa, excole, aedifica. Est metaphora; terram enim a Chananaeis occupatam vocat silvam, eo quod sicut silva exscindi debet, ut locus arari possit; sic exscindendi erant Pherezaei, ut eorum terram occuparent Josephitae.
Versus 16: Currus Ferrei Chananaorum
16. NON POTERIMUS AD MONTANA CONSCENDERE, CUM FERREIS CURRIBUS UTANTUR CHANANAEI. — Erant hi falcati currus, qui falcibus et gladiis armati in hostes immissi, homines et obvia quaeque secabant, et quasi demetebant. Talibus usus est Darius rex Persarum pugnans contra Alexandrum Magnum. Audi Curtium, lib. IV: «Ipse ante se falcatos currus habebat, quos signo dato universos in hostem effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis proviso impetu obtererent. Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios ab utroque latere dimissae falces laceravere.»
Xenophon, lib. VI Cyropaediae, Cyrum horum curruum facit inventorem; sed hinc liquet, tempore Josue, qui Cyrum nongentis annis antecessit, talibus curribus usos fuisse Chananaeos. Porro terror iste curruum mox evanuit; nam iis opposuere milites longis hastis densatos, qui equorum ventres suffoderent, itaque iis occisis vel caesis currus eorum inutiles redderent. Adinvenit hoc Alexander Magnus, teste Curtio, lib. IV, et Diodoro Siculo, lib. XVII: «Pedites, inquit, omnis phalangis commonuit, quando propius impulsi fuissent currus, ut clypeos conjungerent, sarissisque eos vehementer pulsarent, eo strepitu consternatos equos quadrigas retrorsum rapturos, quod ita accidit.»
Versus 17: Josue Stat Firmus
17. DIXITQUE JOSUE. — Josue, nil Manassensium replica motus, stat firmus, nec aliud eis responsum dat, quam id quod jam dedit, scilicet ut armis sibi spatia laxent.