Cornelius a Lapide

Josue XVIII


Index


Synopsis Capitis

Sortitio tribuum coepta in Galgalis, sed intermissa, jussu Josue restituitur in Silo. Mittit ergo ipse mensores, qui reliquam Chananaaam adhuc indivisam exactius dimetiantur, et in septem regiones pro septem reliquis tribubus partiantur. Quocirca tribus Benjamin prima unam ex septem sorte occupat, vers. 11, cujus deinde urbes et limites describuntur.


Textus Vulgatae: Josue 18:1-28

1. Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis Terra subjecta. 2. Remanserant autem filiorum Israel septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas. 3. Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam Terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis. 4. Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant Terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis; referantque ad me quod descripserint. 5. Dividite vobis Terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab Australi plaga, et domus Joseph ab Aquilone. 6. Mediam inter hos terram in septem partes describite; et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem: 7. quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad Orientalem plagam; quas dedit eis Moyses famulus Domini. 8. Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam Terram, praecepit eis Josue, dicens: Circuite Terram, et describite eam, ac revertimini ad me, ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem. 9. Itaque perrexerunt, et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine; reversique sunt ad Josue in castra Silo. 10. Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque Terram filiis Israel in septem partes. 11. Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent Terram inter filios Juda et filios Joseph. 12. Fuitque terminus eorum contra Aquilonem a Jordane: pergens juxta latus Jericho Septentrionalis plagae, et inde contra Occidentem ad montana conscendens, et perveniens ad solitudinem Bethaven; 13. atque pertransiens juxta Luzam ad Meridiem, ipsa est Bethel: descenditque in Atharoth-addar, in montem qui est ad Meridiem Beth-horon inferioris; 14. et inclinatur circuiens contra mare ad Meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum: suntque exitus ejus in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Haec est plaga contra mare, ad Occidentem. 15. A Meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa. 16. Descenditque in partem montis, qui respicit Vallem filiorum Ennom: et est contra Septentrionalem plagam in extrema parte Vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, Vallem Ennom) juxta latus Jebusaei ad Austrum; et pervenit ad fontem Rogel, 17. transiens ad Aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem Solis: 18. et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione Ascensus Adommim; descenditque ad Abenboen, id est, lapidem Boen filii Ruben, et pertransit ex latere Aquilonis ad campestria: descenditque in planitiem, 19. et praetergreditur contra Aquilonem Beth-hagla; suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab Aquilone in fine Jordanis ad Australem plagam: 20. qui est terminus illius ab Oriente. Haec est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas. 21. Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth-hagla et Vallis Casis, 22. Beth Araba et Samaraim et Bethel. 23. Et Avim et Aphara et Ophera. 24. Villa Emona et Ophni et Gabee: civitates duodecim, et villae earum. 25. Gabaon et Rama et Beroth, 26. et Mesphe et Caphara et Amosa; 27. et Recem, Jarephel et Tharela, 28. et Sela, Eleph et Jebus, quae est Jerusalem, Gabaath et Cariath: civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.


Versus 1: Tabernaculum Fixum in Silo

CONGREGATI SUNT OMNES FILII ISRAEL IN SILO (Silo est mons altissimus, et civitas in monte), IBIQUE FIXERUNT TABERNACULUM TESTIMONII; — in quo scilicet erat testimonium, id est, tabulae legis cum arca et Cherubim. Hinc patet arcam et cum arca castra Hebraeorum e Galgalis fuisse translata in Silo, quae erat in tribu Ephraim, ex qua erat dux Josue. Par enim erat ut arca esset in tribu Ducis, ac Ducem populus sequeretur, praesertim quia Silo erat juxta Jerusalem (ab ea enim distabat duabus leucis sive horis duntaxat) in qua Deus sibi sedem templumque statuere decreverat.

Mansit arca in Silo 350 annis et amplius, puta a Josue usque ad Samuelem, I Reg. xiv, 3. Rabbini putant hanc arcae e Galgalis translationem factam anno 14 ducatus Josue, indeque computant annos Jubilaeos, quos ipsi numerant 17, puta 850 annos quibus Hebraeos terram promissam occupasse ipsi asserunt; sed hallucinantur in multis. Verius Torniellus et alii censent hanc arcae translationem factam post septem annorum bella, puta anno octavo ducatus Josue.

Tunc enim Josue Chananaaam a se debellatam pacifice possedit, eamque inter duodecim tribus distribuit; quare tunc singuli domos incolere vineasque et agros excolere coeperunt. Tunc ergo pariter leges et ceremoniae a Deo praescriptae per Mosen in praxin inductae sunt, ac consequenter ritus anni septimi, pariter et quinquagesimi, sive Jubilaei, quos ipsi numerant 17, puta 850 annos.

Igitur annus octavus Josue (non primus, quo ingressus Chananaaam expugnavit Jerichuntem, uti nonnulli volunt) fuit exordium horum annorum: ab illo enim numerari coeperunt anni tam Sabbatici, quam Jubilaei, juxta legem a Deo sanctitam Levit. xxv, 2 et seq., uti ibidem ostendi.


Versus 2: Septem Tribus sine Possessionibus

2. REMANSERANT AUTEM FILIORUM ISRAEL SEPTEM TRIBUS, QUAE NECDUM ACCEPERANT POSSESSIONES SUAS. — Id factum est, partim ex torpore et ignavia septem tribuum, hanc enim eis objicit Josue versu sequenti; partim quod eis oborta fuerit suspicio priorem terrae sanctae dimensionem non satis aeque esse factam, in eaque a mensoribus commissum esse errorem; nam ut is emendetur, Josue denuo mittit novos descriptores, qui septem tribubus exactius restantem terram dimetiantur, et in septem regiones distribuant.


Versus 3: Usquequo Marcetis Ignavia?

3. AD QUOS JOSUE AIT: USQUEQUO MARCETIS IGNAVIA? etc. — Solet labore fessos corripere sopor et torpor; sic hic Israelitas bello septennali fatigatos invasit ignavia ad mittendum Geometras, qui Chananaaam reliquam in septem partes aeque septem tribubus partirentur. Non ergo significat hic Josue multum temporis, scilicet septem annos inter priorem et posteriorem hanc Chananaae divisionem intercessisse, ut volunt Rabbini, et eos secuti Masius et Magalianus: tantam enim moram et ignaviam nec tulisset Josue, nec Hebraei. Quis enim eos tam numerosos (erant enim plusquam decies centena millia hominum in septem hisce tribubus) aluisset, nisi ipsi singuli terram, quae sortitione sibi obvenerat, arassent, seminassent, coluissent? Tantum ergo urget eos, ut illico missis agrimensoribus terram dividant, ut divisa septem tribubus sortitione distribuatur; ne ipsae caeteris tribubus, quae jam suas sortes possidebant, litem moveant, aut eorum limites invadant et depradentur. Otium enim est causa indigentiae, indigentia est causa furti et rapinae.


Versus 4: Terni Viri ex Singulis Tribubus Missi Mensores

4. DESCRIBANT EAM JUXTA NUMERUM UNIUSCUJUSQUE MULTITUDINIS, — id est, juxta numerum tribuum, ut scilicet pro septem tribubus terram describant et dividant in totidem portiones sive regiones, sed ita ut numerosiori tribui major vel melior terrae portio assignari queat. Ita se explicat versu sequenti: jaciebantur enim sortes pro quantitate tribus, ut si illa esset magna, regio sorte dilatari; si parva, regio sorte arctari posset.


Versus 6: Terra Media inter Eos

6. MEDIAM INTER HOS TERRAM IN SEPTEM PARTES DESCRIBITE. — To mediam inter hos non est in Hebraeo, Chaldaeo et Septuaginta; nam etiam ultra sortem tribuum Ephraim et Manasse, sors septem tribuum extendebatur usque ad Libanum. Unde aliqui suspicantur hic esse mendum, et corrigendum sic, reliquam inter vos. Et sane to mediam exponendum est reliquam. Reliqua enim terrae pars erat media, vel inter Judaeos et Josephitas, vel inter Josephitas et Libanum, vel inter Judaeos et Idumaeos. Si enim erant limites terrae Hebraeis promissae, a Deo statuti.


Versus 7: Sacerdotium Domini Haereditas Levitarum

7. SED SACERDOTIUM DOMINI EST EORUM HAEREDITAS. — «Sacerdotium,» id est, Sacerdotalis proventus, puta oblationes, victimae, primitiae, vota, quae sacerdotibus ex lege dari debebant, erant quasi haereditas Levitarum; inde enim vivebant, quia non habebant portionem terrae, uti caeterae tribus.


Versus 9: Septem Menses Lustrationis

9. REVERSIQUE SUNT AD JOSUE IN CASTRA SILO. — Josephus ait eos septem mensibus occupatos fuisse in hac terrae descriptione, ac septimo mense ad Josue in Siluntem reversos.


Versus 14: Inclinatur Terminus

14. ET INCLINATUR. — Hebraice תאר taar, id est delineatur, figuratur cum aliqua inclinatione et flexu. Unde Masius vertit, gyrabat; Tigurina, reflectit.


Versus 16: Mons contra Vallem Ennom

16. DESCENDITQUE IN PARTEM MONTIS, QUI RESPICIT VALLEM FILIORUM ENNOM. — «Montis,» scilicet Moria, ut dixi cap. xv, 8.


Versus 18: Geliloth — Tumuli

18. ET PERTRANSIT USQUE AD TUMULOS. — Hebraice usque ad Geliloth, quod Noster vertit Tumulos. To Tumulos ergo hic est nomen proprium urbis, vel loci ita dicti ab acervis vel tumulis arenarum vel lapidum, etc. Vide dicta supra cap. xv vers. 7.


Versus 21: Vallis Casis et Balsamum

21. VALLIS CASIS. — Hebraice קציץ kasis, quae vox significat exscisionem vel finem. Est nomen proprium vallis et urbis in ea sitae, quod illa divisa et quasi discissa foret. Unde Masius vertit, vallis abrupta, vel planities discissa. Alii vertunt, vallis incisionis, quod in ea balsamum non ferro, sed acuto vitro, osse vel lapide incideretur; si ferro enim incidatur, frutex emoritur, ait Plinius lib. XII, cap. xxv, et Josephus, lib. XIV Antiq. cap. i. Erat enim vallis haec non procul a Jerichuntem quae sola ferebat balsamum, ut docet Josephus ibidem.