Cornelius a Lapide

Josue XX


Index


Synopsis Capitis

Josue designat sex urbes refugii, tres cis, et tres ultra Jordanem.


Textus Vulgatae: Josue 20:1-9

1. Et locutus est Dominus ad Josue, dicens: Loquere filiis Israel, et dic eis: 2. Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi; 3. ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis: 4. cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem; sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum. 5. Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus: quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus; 6. et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore; tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat. 7. Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephtali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron, in monte Juda. 8. Et trans Jordanem contra Orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine, de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse. 9. Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel, et advenis qui habitabant inter eos; ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.


Versus 2: Urbes Fugitivorum

2. SEPARATE URBES FUGITIVORUM, — Hebr. urbes refugii, ad quas scilicet confugiat qui involuntarie et fortuito aliquem occidit, ut jussit Dominus, Numer. XXXV et seq., ubi fuse haec explicui.


Versus 6: Donec Moriatur Sacerdos Magnus

6. DONEC STET ANTE JUDICIUM, CAUSAM REDDENS FACTI SUI. — Ut si probet suam innocentiam, scilicet se casu et inscium occidisse, reducatur ad civitatem refugii, ibique maneat, donec Pontifex moriatur; sin autem pateat eum voluntarie et studio occidisse, occidatur et ipse.