Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Assignantur Levitis triginta octo civitates in variis tribubus ad habitandum.
Textus Vulgatae: Josue 21:1-43
1. Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel. 2. Locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt: Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta. 3. Dederuntque filii Israel de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum. 4. Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim. 5. Et reliquis filiorum Caath, id est, Levitis qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem. 6. Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar, et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim. 7. Et filiis Merari per cognationes suas, de tribubus Ruben et Gad et Zabulon, urbes duodecim. 8. Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes. 9. De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates: quarum ista sunt nomina, 10. filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est) 11. Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum. 12. Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum. 13. Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus, et Lobnam cum suburbanis suis; 14. et Jether, et Esthemo, 15. et Holon, et Dabir, 16. et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis: civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus. 17. De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabae, 18. et Anathoth et Almon cum suburbanis suis, civitates quatuor. 19. Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim, cum suburbanis suis. 20. Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio. 21. De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gaser, 22. et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor, 23. De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon, 24. et Aialon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor: 25. porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duae. 26. Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus. 27. Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas. 28. Porro de tribu Issachar, Cesion et Dabereth, 29. et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 30. De tribu autem Aser, Masal et Abdon, 31. et Helcath et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor. 32. De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres. 33. Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim cum suburbanis suis. 34. Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam et Cartha, 35. et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis. 36. De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis. 37. De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jaser, civitates quatuor cum suburbanis suis. 38. Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim. 39. Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo, 40. cum suburbanis suis, singulae per familias distributae. 41. Deditque Dominus Deus Israeli omnem terram quam traditurum se patribus eorum juraverat: et possederunt illam, atque habitaverunt in ea. 42. Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes, nullusque eis hostium resistere ausus est; sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt. 43. Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
Versus 1: Dispersio Levitarum in Gloriam Conversa
1. ACCESSERUNTQUE PRINCIPES FAMILIARUM LEVI. — Nota Jacob patriarcham morientem, Genes. XLIX, 7, filio suo Levi, ejusque posteris Levitis in castigationem caedis Sichimitarum irrogasse poenam dispersionis inter fratres suos: sed Deus, qui dives est in temperanda vindicta et in clementia, poenam hanc ob merita posterorum in laudem et gloriam convertit, voluitque ut Levitarum ac sacerdotum coetus et collegia per omnes tribus spargerentur, ut omnes ex sacerdotio tam dignitatem quam utilitatem sanae doctrinae legisque divinae cognoscendae acciperent. Erant enim haec collegia quasi seminaria religionis et pietatis, ex quibus civitates vicinae coelestis disciplinae semina sanctiorisque vitae exempla petere possent. Sic pollicetur Deus Oseae 2:23, quod per universam terram seminabit «Jezrael,» id est, «semen Dei,» scilicet sacerdotes quasi Apostolos et viros Apostolicos. Sic S. Basilius, teste S. Gregorio Nazianzeno, orat. 20, monasteria construxit juxta urbes, ut utrorumque incolae commoda sua inter se communicarent, uti faciunt terra et mare, terrae idcirco immixtum; ut scilicet monasteria ab urbibus alerentur, urbes vero a monasteriis, quasi gymnasiis pietatis sanctiorem vitam addiscerent. Hac de causa passim in Germania, aliisque in locis juxta urbes celebriores aedificata sunt monasteria antiquissima, imo urbibus ipsis antiquiora, ac quae urbibus ipsis occasionem et initium dederunt, ut recte advertit Thomas Bozius in Signis Ecclesiae.
Quocirca S. Chrysostomus, hom. 59 ad Populum, eum hortatur ut crebro monasteria et monachos invisat. «Sunt enim, inquit, omnia ibi illecebris vacua, et ab omni interpellatione et inquietudine libera: insuper sunt portus tranquillissimi, quos qui inhabitant, veluti ignes sunt, qui cum e loco editiori emicent, lucem eminus exhibent adventantibus, cumque in portu resederint, caeteros ad suam alliciunt tranquillitatem; neque eos qui se intuentur pati naufragium sinunt, vel in tenebris esse qui ad se oculos intenderint. Adi igitur viros tales, utere eorum contubernio, accede, inquam, sanctos, tange pedes; multo enim honestius est illorum pedes amplexari, quam aliorum caput. Dic enim mihi, si quidam statuarum pedes apprehendunt, quoniam regis tantum imaginem habent, tu si eum tenueris, qui in seipso Christum habet, non salvus eris? Sancti igitur sunt pedes tales, vel si vilissimi fuerint.»
Versus 3: Distributio Urbium Levitis
3. DEDERUNTQUE FILII ISRAEL. — Nota: Haec urbium distributio a duodecim tribubus facta Levitis, contigit paulo post sortitionem et divisionem terrae, antequam singulae tribus sortis suae possessionem adirent; idque ne primi possessores suis sedibus a Levitis exturbarentur. Reliqua dixi Num. XXXV, 1 et seq.
Porro plures urbes datae Levitis hic numerantur, quam caeteris tribubus, idque tum ad honorem sacerdotii, ut sacerdotes et Levitae de domibus non solliciti, totos se darent Dei cultui, ait Philo lib. De Sacerdotali honor.; tum quia caeterae tribus, praeter urbes habebant multos pagos et vicos; Levitae autem non, sed tantum suburbana ad mille passus. Ita Abulensis. Denique Levitis per totam Judaeam sparsis sacerdotibus obtigerunt urbes Jerosolymae et templo futuro vicinae, ut illud, aeque ac illius cives et principes, facilius adire possent, ac cum tribu Juda conjugia contrahere, quia has duas tribus voluit Deus permisceri, «eo quod Christus, qui ex tribu Juda nasci debebat, non rex solum futurus erat, sed et Pontifex,» ait Theodoretus.
Versus 11: Cariatharbe Patris Enac
11. CARIATH ARBE PATRIS ENAC. — Hoc est, urbs Arbe gigantis, qui fuit pater Enac, a quo prognati sunt Enacim gigantes.
Versus 21: Sichem — Urbs Refugii
21. URBES CONFUGII SICHEM. — Hebraea, Chaldaea et multa Latina manuscripta cum Abulensi legunt urbem in singulari. Nam una duntaxat fuit hic civitas refugii, scilicet Sichem; caeterae vero, scilicet Gazer, Cibsaim et Bethoron, cessere Levitis ad habitandum duntaxat, non homicidis ad confugiendum. Idem est vers. 26, 31, 35, 36, omnibus enim hisce versibus pro civitates refugii, Hebraea, Chaldaea et manuscripta cum Abulensi legunt in singulari civitatem refugii, ob causam jam dictam. Vide Franciscum Lucam hic Annot. 36.
Versus 36: Versus in Hebraeo Desideratus
36. DE TRIBU RUBEN, etc. — Totus hic versus in Hebraeo jam deest: Noster videtur eum ex Septuaginta transtulisse. Vide Franciscum Lucam Annot. 37. Olim videtur extitisse in Hebraeo; nam nonnulli codices Hebraici eum habent, aeque ac Chaldaeus, qui pro Jaser et Jethson legunt Jassa et Cademoth. Ita quoque legit Noster I Paral. VI, 78 et 79; quare videntur hae urbes duo habuisse nomina.
Versus 41: Deus Dedit Israeli Omnem Terram Promissam
41. DEDITQUE DOMINUS DEUS ISRAEL OMNEM TERRAM QUAM TRADITURUM SE PATRIBUS EORUM JURAVERAT, ET POSSEDERUNT ILLAM, ATQUE HABITAVERUNT IN EA. — Dices: Videtur hoc repugnare iis quae dicta sunt hic versu 4, et quae dicentur Judic. 1, ubi asseritur Hebraeos multis in locis non potuisse exterminare Jebusaeos et Chananaeos: quare multa adhuc ab Hebraeis necdum possessa, sed possidenda supererant. Respondeo primo, Deum dedisse Hebraeis omnem Chananaeam, quoad jus et dominium, quod ipsi in eam totam habebant, unde et eam vel eis per sortes distribuit. Rursum quoad ejus possessionem, sed cum limitatione, quam ipse expressit Exodi XXIII, 29, dicens: «Non ejiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae; paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram.» Hoc enim commodius et utilius erat Hebraeis. Dedit ergo Deus omnem terram a se promissam, non totam simul et semel, sed sensim et pedetentim, expellendo ex ea Chananaeos, ne illa jaceret inculta, feraeque eam occuparent, donec Hebraei eam totam incolere et excolere possent. Haec enim est conditio, quam promissioni suae addiderat; quae conditio non onerosa, sed commoda erat Hebraeis. Ita Abulensis, Masius et alii. Similem phrasim audivimus cap. XI, vers. ult.
Subtilius respondet S. Augustinus, Quaest. XXI, totam terram promissam Hebraeis a Deo esse datam; quia etiam illae portiones quas ipsi non possederunt, datae sunt eis ad quamdam exercitationis utilitatem, ut scilicet discerent cum hostibus confligere.