Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josue Rubenitas, Gaditas, et dimidiam tribum Manasse ad sedes suas cis Jordanem benedicendo remittit. Hi altare ibidem aedificant: unde caeterae tribus concitantur ad bellum, sed missis legatis excusationem eorum accipiunt, quod scilicet altare aedificarint, non ad sacrificium, sed ad monumentum societatis.
Textus Vulgatae: Josue 22:1-34
1. Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse. 2. Dixitque ad eos: Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini; mihi quoque in omnibus obedistis, 3. nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri. 4. Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est, revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem: 5. ita duntaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. 6. Benedixitque eis Josue et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua. 7. Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan: et idcirco mediae quae superfuit, dedit Josue sortem inter caeteros fratres suos trans Jordanem ad Occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis, 8. dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici; dividite praedam hostium cum fratribus vestris. 9. Reversique sunt et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israel de Silo quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi. 10. Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis. 11. Quod cum audissent filii Israel, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israel; 12. convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent et dimicarent contra eos. 13. Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis, 14. et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus. 15. Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, in terram Galaad, dixeruntque ad eos: 16. Haec mandat omnis populus Domini: Quae est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes? 17. An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet? multique de populo corruerunt. 18. Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israel ira ejus desaeviet. 19. Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos: tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri. 20. Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira ejus incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solus periisset in scelere suo! 21. Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israel: 22. Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israel simul intelliget; si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti; 23. et si ea mente fecimus, ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et judicet: 24. et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus: Cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel? 25. Terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium: et idcirco partem non habetis in Domino. Et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius, 26. et diximus: Extruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas, 27. sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre, et holocausta, et victimas, et pacificas hostias; et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris: Non est vobis pars in Domino. 28. Quod si voluerint dicere, respondebunt eis: Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum. 29. Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus. 30. Quibus auditis Phinees sacerdos, et principes legationis Israel qui erant cum eo, placati sunt: et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt. 31. Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israel de manu Domini. 32. Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israel, et retulit eis. 33. Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum. 34. Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
Versus 3: Septem anni fidelis servitii
3. NEC RELIQUISTIS FRATRES VESTROS LONGO TEMPORE. — Hebraei in Seder Olam dicunt fuisse duo septennia, sive quatuordecim annos; septem enim annis pugnatum esse ante primam sortitionem, ut colligitur cap. XIV, vers. 10, ac totidem exactos a prima sortitione usque ad secundam, qua completa est divisio terrae promissae cap. XV et seq. Hebraeos sequitur Masius, Magalianus et alii. Sed verius est unum duntaxat fuisse septennium, quo scilicet bellatum est: hae enim tres tribus non nisi ad bellandum venerant; bellis ergo septennio confectis domum redierunt, uti dixi cap. XVIII, vers. 1 et seq.
Magnam sane fidem, obedientiam et patientiam hae tres tribus praestiterunt, dum per septem annos a domo, liberis, uxoribus abfuerunt, ut fratribus bellando praeirent, eosque in Chananaea trans Jordanem collocarent.
Versus 4: Revertimini in tabernacula vestra
4. IN TABERNACULA VESTRA, — in domos vestras: militum enim domus castrenses sunt tabernacula. Hi autem fuerant, erantque milites.
Versus 6: Josue eis benedicit
6. BENEDIXITQUE EIS JOSUE, — hoc est, bona et fausta eis apprecatus est.
Versus 8: Dividite praedam cum fratribus
8. IN (id est cum) MULTA SUBSTANTIA ATQUE DIVITIIS REVERTIMINI. — Est imperativus, non indicativus, ut patet ex Hebraeo שובו scubu, pro quo Septuaginta alio puncto legentes שבו scabu, vertunt, reversi sunt.
DIVIDITE PRAEDAM HOSTIUM CUM FRATRIBUS VESTRIS. — Non consulit, sed praecipit, ait Abulensis, Serarius et Masius. «Dividite,» scilicet in duas partes aequales, ut dimidium praedae cedat vobis, qui ad pugnam existis, dimidium vero fratribus vestris, qui in Galaadite ad sarcinas manserunt, illasque tutati sunt: sed in hoc dimidio plus cessit iis, qui ad pugnam exierunt, quam iis qui in Galaadite remanserunt; nam pauci erant qui exierant, multi qui remanserant. Exierant enim duntaxat quadraginta millia, manserant ad octoginta millia. Secutus est Josue exemplum et mandatum Mosis, qui Num. XXXI, jussit spolia Madianitarum ex aequo dividi inter pugnantes et restantes ad sarcinas. Unde idipsum postea secutus David lege perpetua firmavit, sanxitque: «Aequa pars enim descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident,» I Reg. XXX, 24.
Versus 9: De Silo in Galaad
DE SILO, QUAE SITA EST IN CHANAAN, UT INTRARENT GALAAD TERRAM POSSESSIONIS SUAE, — Chanaan hic significat terram trans Jordanem sitam usque ad mare Mediterraneum, quam occuparunt novem tribus: Galaad vero terram cis Jordanem, quam possederunt tres tribus, scilicet Ruben, Gad et dimidia Manasse, quae proinde jam confectis bellis ex Silo et Chanaan revertuntur ad sedes suas in Galaad. Alias tota terra duodecim tribuum alibi saepe vocatur Chanaan.
Versus 10: Altare ad tumulos Jordanis
10. CUMQUE VENISSENT AD TUMULOS JORDANIS IN TERRAM CHANAAN, — id est, cum venissent ad fines Chanaan, puta ad tumulos Jordanis, ubi scilicet Jordanis arenarum cumulis et tumulis coercetur, ne alveum suum egrediens exundet. Unde Josephus, lib. V Antiq. vertit, ripam Jordanis; Symmachus, limites; Masius, aggeres Jordanis. Septuaginta Hebraeam vocem Galiloth retinuerunt, quasi nomen proprium loci. Hinc ergo patet tres tribus hoc altare erexisse non in Galaadite, sed in Chanaan, hoc est in ripa citeriore Jordanis, quae pertinebat ad Chanaan, non vero in ripa ulteriore quae spectabat ad Galaaditem. Ratio erat, quia hoc altari testari volebant jus suum pristinum, quod habebant in Chanaan, praesertim ad sacrificandum in altari templi caeteris novem tribubus communi.
ALTARE INFINITAE MAGNITUDINIS, — hoc est, vastissimum et maximum. Est hyperbole.
CONTRA FILIOS ISRAEL. — Non quasi contra novem tribus habentes suum altare in Silo, novum sibi altare in ripa Jordanis erecturi; hoc enim erat lege vetitum, ideoque schismatis initium, uti interpretabantur novem tribus: sed contra, id est, e regione ex opposito, ita scilicet, ut altare hoc medium esset inter Galaaditas et Chananaeos, sive inter tres tribus et caeteras novem, ac has illis sociaret et in religione jureque sacrificandi connecteret.
Versus 12: Zelus contra apostasiam et schisma
12. UT DIMICARENT CONTRA EOS, — quasi apostatas et schismaticos, qui scilicet a lege et tabernaculo altarique Mosaico desciscerent et novam sibi legem cum novo altari conderent. Vide hic zelum Phinees et novem tribuum in propugnanda avita lege et fide, ne diversa religio in unam suam Synagogam et Rempublicam irreperet, itaque in universum populum, omnesque tribus id permittentes ira Dei desaeviret. Omnes enim duodecim tribus faciebant unam Rempublicam unamque Ecclesiam: quare potior pars, scilicet novem tribus, tenebantur curare ut reliquae tres in eadem permanerent, nec schisma facerent, novamque Ecclesiam sibi conderent.
Versus 17: Peccatum in Beelphegor
17. AN PARUM VOBIS EST QUOD PECCASTIS IN BEELPHEGOR? Idolum hoc adorantes et fornicantes cum filiabus Moab, Num. XXV.
ET USQUE IN PRAESENTEM DIEM MACULA HUJUS SCELERIS IN NOBIS PERMANET, — macula tum infamiae, tum culpae; erant enim multi qui eam poenitentia necdum deleverant; imo fornicationem istam adhuc desiderabant: tum poenae; Deus enim adhuc tam enormis idololatriae et fornicationis poenas ab Hebraeis exigebat.
Versus 18: Cras ira ejus desaeviet
18. ET CRAS IN UNIVERSUM ISRAEL IRA EJUS DESAEVIET, — «Cras,» id est, mox. Deus enim tam enorme et publicum sacrilegium indignans, illico acerrime vindicabit, tam in vos velut ejus auctores, quam in nos velut ejus permissores.
Versus 19: Vera charitas — habitate inter nos
19. QUOD SI PUTATIS IMMUNDAM ESSE TERRAM, — ob idola et scelera priorum incolarum, quae per sacrificia vobis expiare non liceat, uti licet nobis qui altare Dei habemus in Silo. Septuaginta pro immunda habent μικρά, id est, parva; sed legendum μιαρά, id est, immunda. «Habitate inter nos,» partem terrae nostrae vobis cedemus, nostro dispendio vobis locum in terra nostra dabimus, nosque coarctabimus ut vos a scelere avocemus, et in avita fide servemus. Vide hic veram charitatem.
Versus 20: Achan et scelus ejus
20. ATQUE UTINAM. — Legit Interpres לו lu, id est, utinam: jam alio puncto legunt לא lo, id est, non, unde vertunt, et ipse unus homo non mortuus est in scelere suo (sicque legunt Septuaginta in Complut., etsi in Romana desit to non), sed cum ad plures alii, qui ob scelus ejus caesi sunt ab Haiensibus, cap. VII.
Versus 22: Tria nomina Dei
22. FORTISSIMUS DEUS, DOMINUS, etc., IPSE NOVIT — Contestantur Deum se innocenti pioque animo altare erexisse; unde dant ei tria nomina huic loco congrua, eaque repetunt: primum est אל El, id est fortis; secundum אלוהים Elohim, id est Deus omnium gubernator, judex et vindex; tertium, Iehova, id est, יהוה, id est, qui est, sive ipsum ens.
Sed quia Hebraei ex reverentia pro Iehova, quod est nomen Dei proprium, legunt Adonai, hinc Noster eos secutus vertit, Dominus. Contestantur ergo tria praecipua Dei attributa, scilicet potentiam, justitiam et majestatem, q. d. Contestamur Deum, Deique fortissimi robur et omnipotentiam, ut ipsi illam in nos exerceat, si idipsum machinati sumus. Contestamur tertio Dei essentiam et majestatem immensam, a qua omne nostrum esse, seu radius a sole pendet, ut illud a nobis adimat, nosque annihilet, si ab eo, sine quo esse non possumus, separare nos voluimus. Ex hisce verbis Hebraei prisci opinati sunt Phinees esse Eliam; eosque sequitur B. Petrus Damianus, epist. 12, vel, ut alii dividunt, 11, cap. II ad Nicolaum II Pont., quem audi: «Elias interpretatur Dominus Deus, quod ex hac occasione ei impositum creditur; quia cum legatus a populo ad Ruben et Gad, qui novum altare construxerant, mitteretur, hoc ab eis responsum excusationis accepit: Fortissimus Deus Dominus ipse novit, si praevaricationis animo hoc altare construximus. Inde ergo Phinees vocatus est Elias, ut illorum responsum ejus videatur esse vocabulum.»
Quare censet ipse quod Phinees, utpote Elias, adhuc vivat, et victurus sit usque ad finem mundi, quando praedicans contra Antichristum ab eo occidetur, et martyr occumbet. Verum hanc sententiam ut paradoxam confutavi Numer. cap. XXV, vers. 13.
Versus 23: Sacrificium farris et carnis
23. ET SACRIFICIUM. — Hebraice מנחה mincha, id est sacrificium farris et farinae, de quo Levit. II, unde distinguitur hic ab holocaustis et victimis pacificis, quae carnea erant, non farrea.
IPSE QUAERAT ET JUDICET, — q. d. Ipse ut judex inquirat, et si nos reos sacrilegii invenerit, judicet, id est, damnet, puniat et vindicet.
Versus 24: Sollicitudo pro futuris generationibus
24. ATQUE TRACTATU. — Hebraice דאגה deagah, id est, cura, sollicitudine, quae animum multa versare, secumque et cum sociis tractare et volvere cogit.
CRAS DICENT FILII VESTRI FILIIS NOSTRIS, etc. PARTEM NON HABETIS IN DOMINO, — id est, vos non estis populus Domini particularis, ut ipsius peculiaris cultus participes, ac promissionum Abrahae et Jacobo patribus nostris de Messia deque cura populi Israelitici a Deo factarum haeredes sitis, quia Jordane a nobis divisi estis: quare ad vos non pertinet Deus noster, nec noster Deus est vester Deus: abite ergo ad vestros gentium Deos. Sic II Reg. XX, 8, aiunt decem tribus ad Roboam: «Non est nobis pars in Isai,» q. d. Nolumus tecum participare, qui es filius Isai sive Jesse, ex eo per Davidem et Salomonem progenitus, nolumus te tam crudelem nobis dominari, nolumus tibi esse subjecti. Sic et Christus ait Joan. XIII, 8: «Si non lavero te, non habebis partem mecum.»
Sensus est, q. d. Nolumus desciscere a Domino nec a vobis; altare autem a nobis fabricatum non ereximus ad proprium altaris usum, scilicet ad sacrificandum in eo, quale solum in lege vetitum est a Domino, sed tantum ad aeternum avitae religionis et professionis nostrae monumentum, utque omnibus testatum maneat nos ad cultum, altare et sacrificia, quae trans Jordanem in Silo et Jerusalem apud vos peragentur, pertinere, ac jus habere cum reliquis novem tribubus trans Jordanem, victimas nostras Deo in templo vestro offerendi. Esto ergo Jordanis nos a vobis dividat, religio tamen, Ecclesia et Respublica non dividet, sed vobis socii et contribules in omnibus erimus, uti hactenus fuimus. Ita Abulensis, Masius et alii.
Nota hic modestiam, aeque ac zelum trium tribuum, quo plane sedarunt novem tribuum animos contra se ira accensos.
Zelus ergo religionis impulit eos ad aedificandum hoc altare potius quam aliud quodvis monumentum, quia altari hoc in Chanaan finibus erecto testabantur se velle colere Deum, quem colebant caeterae tribus habitantes in Chanaan, adeoque se cum illis conspirare in unam eamdemque religionem; haec enim maxime consistit in sacrificio quod fit in altari. Quare altare est symbolum sacrificii, aeque ac fidei et religionis. Ita Abulensis.
Versus 27: Testimonium, non ad sacrificium
27. SED IN TESTIMONIUM INTER NOS ET VOS, — quod scilicet nos jus habeamus in altari vestro sacrificandi, et vos non habeatis jus nos impediendi.
Versus 31: Liberastis de manu Domini
31. ET LIBERASTIS FILIOS ISRAEL DE MANU DOMINI — abstinendo a schismate et nova religione, ob quam Deus universum Israel acriter castigasset.
Versus 32: De Galaad in Chanaan
32. DE TERRA GALAAD FINIUM CHANAAN. — Ita legunt Romana, q. d. De terra Galaad, quae est in finibus Chanaan, sive quae finit et terminat Chananaean, inquit Hugo et Abulensis. Verum Biblia Complutensia, Regia aliaque legunt sic: De terra Galaad in terram Chanaan. Sic enim habent Hebraea, Chaldaea et Septuaginta, quae lectio planum clarumque exhibet sensum.
Versus 34: Testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus
34. VOCAVERUNTQUE FILII RUBEN ET FILII GAD ALTARE QUOD EXSTRUXERANT, TESTIMONIUM NOSTRUM QUOD IPSE SIT DEUS. — Septuaginta, Romana asserunt ipsum Josue hoc nomen imposuisse altari. Sed Latina, Hebraea et Chaldaea asserunt Rubenitas et Gaditas id fecisse. Quare videtur in Septuaginta irrepsisse mendum, nisi dicas Josue nomen hoc a Rubenitis altari impositum confirmasse, eique suum calculum addidisse. Nomen ergo altaris erat hoc: «Testimonium nostrum quod ipse sit Deus,» q. d. Ereximus hoc altare, ut testemur Deum verum Israelis tam esse nostrum quam caeterarum novem tribuum Deum, ideoque nos nullo modo ab eo velle recedere, et alium Deum invocare, sed illi firmiter adhaerere, illum solum colere et ab eo promissa Abrahae et posteris ejus bona sperare: testamur igitur hoc altari illum aeque esse Deum nostrum ac vestrum, o novem tribus: nos enim sumus filii Abrahae et Israel sive Jacob, aeque ac vos. Quare Deus ipsorum tam est Deus noster quam vester, ac promissa ejus ipsius facta tam ad nos quam ad vos pertinent. Quocirca altare hoc vocamus isto nomine: «Testimonium nostrum quod ipse sit Deus.» Sic cum Josue debellasset Amalec, «aedificavit Moses altare, et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens: Quia manus solii Domini et bellum Domini erit contra Amalec a generatione in generationem,» Exodi XVII, 15.
Simili modo Jacob altare Deo erexit in titulum, Genes. XXVIII, 18. Unde colligit Bellarminus, tract. De Imaginibus; Vasquez, lib. De Adoratione; et Serarius hic recte et sancte imagines, titulos, statuas fabricari, quae Dei, Christi et Sanctorum memoriam nobis renovent, ac eorum beneficia refricent, itaque devotionem et pietatem excitent.