Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Josue hortatur Israelitas ad Dei veri cultum, et ad legis ejus custodiam, utque gentilium societatem et connubia vitent: id si fecerint, promittit eis omnem Dei benedictionem; si non fecerint, sed ad Chananaeorum idola et vitia deflexerint, comminatur eis Dei maledictionem omneque malum.
Textus Vulgatae: Josue 23:1-16
1. Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israeli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longaevo, et persenilis aetatis: 2. vocavit Josue omnem Israelem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos: Ego senui, et progressioris aetatis sum; 3. vosque cernitis omnia quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit; 4. et nunc quia vobis sorte divisit omnem Terram, ab Orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes: 5. Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis Terram, sicut vobis pollicitus est. 6. Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi; et non declinetis ab eis neque ad dexteram, neque ad sinistram: 7. ne postquam intraveritis ad Gentes, quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos; 8. sed adhaereatis Domino Deo vestro, quod fecistis usque in diem hanc. 9. Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit. 10. Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est. 11. Hoc tantum diligentissime praecavete, ut diligatis Dominum Deum vestrum. 12. Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare: 13. jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis. 14. En ego hodie ingredior viam universae terrae; et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestiturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum. 15. Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt: sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de Terra hac optima quam tradidit vobis, 16. eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis et adoraveritis eos, cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima quam tradidit vobis.
Versus 1: Josue Vocat Omnem Israelem
1. VOCAVIT JOSUE OMNEM ISRAELEM, — principes scilicet et primores omnium tribuum, ac caeteros qui commode venire poterant. Vocavit autem eos in Thamnath Sare, ait Serarius, aut potius in Silo, ut censet Masius; in Silo enim erat tabernaculum cum arca, in qua residebat Deus.
Versus 7: Ne Juretis in Nomine Deorum Earum
7. NE, etc. JURETIS IN NOMINE DEORUM EARUM. — Per juramentum hic et alibi Scriptura intelligit caeterum Dei cultum; quem enim quisque colit Deum, per hunc et jurat, idque crebro: multi enim proni sunt ad jurandum per nomen Dei sui. Hebraei praemittunt: Et nomen deorum eorum non commemoretis; quod etiamnum Judaei religiosiores iam stricte observant, ut nunquam idola vel deos, Jovem, Venerem, Martem, etc. nominare audeant. Audiant et imitentur hoc Christiani, in quorum ore crebro sonat Hercules, Jupiter, Venus, etc.; sentiant hoc esse piaculum.
Versus 13: Fovea, Laqueus et Sudes in Oculis Vestris
13. SED SINT VOBIS IN FOVEAM. — Legit S. Hieronymus פחת pachat, id est, foveam; jam legunt פח pach, id est, laqueum; sic enim habent Hebraei, erunt vobis in laqueum, offendiculum et flagellum ex latere vestro, et spinae in oculis vestris. Quae omnia non tantum de scandalo poenae et vindictae divinae, sed et culpae accipi possunt. Laqueis enim, ait Masius, et retibus societatis cum impiis, praesertim idololatris, ac illecebris blandae voluptatis peccati primo impeditur cultus Dei; secundo, ubi illa semel devinctus est animus, facile ad omne flagitium ab ea velut flagro impellitur: mox vero usque eo occaecatur, ut veritatis splendorem deinde intueri amplius nequeat.
Versus 14: Via Universae Terrae
14. EN EGO HODIE INGREDIOR VIAM UNIVERSAE TERRAE — id est, universorum mortalium in terra degentium. Est metonymia; quod alibi per synecdochen dicitur: «Ingredior viam universae carnis,» id est, viam mortis; ad eam enim tendit omnis caro, id est, omnis homo, q. d. En propero ad mortem, en sensim emorior, mors mihi imminet; spiritus enim et vita me destituunt. Pro ingredior Septuaginta vertunt ἀποτρέχω, id est, percurro, excurro; vita enim nostra continuus est ad mortem cursus, praesertim in senio et aetate ultima.
ET TOTO ANIMO COGNOSCETIS, — id est, plene et plane cognoscetis, vel q. d. toto animo advertite et recognoscite.