Cornelius a Lapide

Josue XXIV


Index


Synopsis Capitis

Josue in Sichem ardenti concione populum ad Dei timorem exstimulat; mox, vers. 28, eumdem novo foedere Deo astringit, ac tandem, vers. 29, moritur, et sepelitur in Thamnath Sare.


Textus Vulgatae: Josue 24:1-33

1. Congregavitque Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros, steteruntque in conspectu Domini; 2. et ad populum sic locutus est: Haec dicit Dominus Deus Israel: Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor; servieruntque diis alienis. 3. Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus: et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus; 4. et dedi ei Isaac, illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero, et filii ejus descenderunt in Aegyptum. 5. Misique Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis. 6. Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare, persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. 7. Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel: qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore: 8. et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras; et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos. 9. Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis; 10. et ego nolui audire eum; sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus. 11. Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus, et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Jebuzaeus: et tradidi illos in manus vestras. 12. Misique ante vos crabrones; et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo. 13. Dedique vobis Terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis; vineas et oliveta, quae non plantastis. 14. Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo: et auferte deos, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. 15. Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet cui servire potissimum debeatis, utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum Terra habitatis; ego autem et domus mea serviemus Domino. 16. Responditque populus, et ait: Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. 17. Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros, de terra Aegypti, de domo servitutis: fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus. 18. Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem Terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. 19. Dixitque Josue ad populum: Non poteritis servire Domino; Deus enim sanctus, et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. 20. Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis praestiterit bona. 21. Dixitque populus ad Josue: Nequaquam ita, ut loqueris, erit; sed Domino serviemus. 22. Et Josue ad populum: Testes, inquit, vos estis quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque: Testes. 23. Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel. 24. Dixitque populus ad Josue: Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus. 25. Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem. 26. Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini: et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in Sanctuario Domini; 27. et dixit ad omnem populum: En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini quae locutus est vobis; ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. 28. Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. 29. Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum: 30. sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a Septentrionali parte montis Gaas. 31. Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue, et seniorum qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israel. 32. Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. 33. Eleazar quoque filius Aaron mortuus est, et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim.


Versus 1: Congregatio in Sichem

1. IN SICHEM. — Ita Hebraea, Chaldaea, Romana. Dices: Septuaginta habent in Silo; ibi enim erat Sanctuarium, puta tabernaculum repraesentans Deum, coram quo Josue foedus hoc iniit. Respondet Serarius haec contigisse in Silo, sed Silo fuisse in agro Sichem. Verum Sichem decem milliaribus distabat a Silo, teste S. Hieronymo in Locis Hebr. Dico ergo in Septuaginta legendum esse in Sichem, uti legunt Septuaginta in Bibliis Compl. et Regiis.

Causa, cur Josue in Sichem potius quam in Silo hac concione foedus renovaverit, fuit, quod Deus per Mosen jusserat in Sichem ad Garizim et Hebal montes sanciri hoc foedus, repetique primum foedus initum in Sina, Exodi XIX, idque Josue exsecutus erat cap. VIII, 30. Ibidem ergo hoc foedus jam renovat, ut prius foedus ibidem, aeque ac in Sina initum populo in memoriam revocet, ad illudque eum prorsus astringat. In Sichem enim Abraham Chananaean ingrediens primum Deo sacrificium obtulit, Gen. XII, 6 et 7. In Sichem quoque Joseph caeterique Patriarchae ejus fratres sepulti sunt, ut patet hic vers. 32, et Actor. VII, 16. Voluit ergo Josue eodem loco, paulo ante mortem, legis et foederis cum Deo repetitione suis Israelitis ultimum valedicere: qua in re imitatus est suum magistrum Mosen, qui idem fecerat toto Deuteronomio, maxime cap. XXXII, idque in Sichem, ut ubi Abraham haeres Chananaean a Deo institutus est, Genes. XII, ibi posteri ejus, haereditate ejus adita, in Dei legem solemniter jurarent, ibique aeternum religionis et juramenti sui haberent monumentum, de quo plura vers. 26.

IN CONSPECTU DOMINI, — id est, coram arca quae erat quasi scabellum Dei sedentis supra alas Cherubim in propitiatorio. Arcam enim Josue ex Silo transferri fecit in Sichem, ut coram eo foedus hoc sanciret, ut patebit vers. 26.


Versus 2: Patres vestri servierunt diis alienis

2. TRANS FLUVIUM (Euphratem in Mesopotamia) HABITAVERUNT PATRES VESTRI AB INITIO, THARE PATER ABRAHAM ET NACHOR (frater Abrahae) SERVIERUNTQUE DIIS ALIENIS, — scilicet Thare et Nachor; hi enim coluerunt idola, non vero Abraham, qui semper exstitit verus unius Dei cultor, uti ex Augustino, Abulensi, Pererio et aliis ostendi Genes. XI, 31.


Versus 4: Esau et mons Seir

4. ESAU DEDI MONTEM SEIR, — puta Idumaeam.


Versus 6: Venistis ad mare

6. ET VENISTIS AD MARE — Rubrum, sive ad sinum Arabicum, qui Arabiam ab Aegypto dividit.


Versus 9: Balac pugnavit contra Israel

9. SURREXIT AUTEM BALAC FILIUS SEPHOR REX MOAB, ET PUGNAVIT CONTRA ISRAELEM. — «Pugnavit,» non effectu et armis, utpote qui se videns Hebraeis inferiorem et imparem, bello abstinuit, sed affectu, conatu et consiliis magicisque artibus Hebraeis exitium per Balaam ariolum intentando. Nam Balaam, rogante Balac, maledicere volebat Hebraeis, quae maledictio si eventum suum sortita fuisset, Balac eos invasisset et delevisset; sed videns Deum maledictiones Balaam in benedictiones convertere, exterritus Hebraeos aggredi non est ausus. Vide Numer. cap. XXII, vers. 11.

Paulo aliter S. Augustinus. «Pugna, ait, fuit armata defensio.»

Vide hic ut Hebraeorum verba saepe significent actum, non perfectum, sed inchoatum, imo affectum et conatum duntaxat, non effectum. Sic vers. 11, dicuntur Jerichuntini pugnasse, id est, parasse se ad pugnam contra Hebraeos. Sic Amos III, 3, dicitur: «Si se celaverint ab oculis meis,» id est, si se celare tentarint; nam reipsa nemo ab oculis Dei lucidissimis se abscondere potest.

Psal. XXXIII, 4. «Magnificate Dominum mecum.» Luc. I, 47: «Magnificat anima mea Dominum,» id est, magnificare gestit et optat; nam revera Deum magnificare vel exaltare non possumus.


Versus 12: Crabrones ante vos

12. MISIQUE ANTE VOS CRABRONES, ET EJECI EOS DE LOCIS SUIS, DUOS (Septuaginta, Romana habent δώδεκα, id est, duodecim, sed Complutensia et Regia habent δύο, id est, duos, puta Sehon et Og), REGES AMORRHAEORUM, NON IN GLADIO, NEC IN ARCU TUO, — id est, non viribus et virtute gladii et arcus tui, sed crabronum a me praemissorum. Crabrones enim ita attriverunt Amorrhaeos, ut eos sequentes Hebraei facile ipsos suis gladiis trucidárint et sagittis confixerint. Vide dicta Exodi XXIII, 28, et Sapient. XII, 8.


Versus 15: Eligite hodie cui servire debeatis

15. OPTIO VOBIS DATUR: ELIGITE HODIE QUOD PLACET, CUI SERVIRE POTISSIMUM DEBEATIS, — q. d. In vestro arbitrio est eligere Deum verum, vel deos falsos gentium; sed si hos eligatis, ecce acris vos excipiet Dei ultio et vindicta; sin autem Deum eligatis, omnibus bonis ipse vos cumulabit. Quare non veram optionem eligendi Deum vel deos hic Josue concedit Hebraeis, qui cap. praecedenti eos adegit ad verum unius Dei cultum; sed artificio rhetorico utitur, ac tot commoda affert cultus veri Dei, tot incommoda vero cultus idolorum, ut nemo nisi amens sit, qui neglecto Deo vero, sibi deos falsos colendos eligat.


Versus 16: Non poteritis servire Domino

16. NON POTERITIS SERVIRE DOMINO. — Aggravat difficultatem serviendi Deo, ut magis Hebraeos incitet ad ei serviendum, q. d. Deus vult solus coli, sibique serviri exacte et constanter ex toto corde; vos autem propensi estis in idola ac vitia, estisque animo vario et inconstanti; quare non poteritis ei servire, nisi novos, magnosque et constantes animos induatis ad idola vitiaque respuendum, ac ad Deum toto corde sancte amandum, jugiterque colendum: illos ergo induite. Id patet ex ratione quam subdit:

DEUS ENIM SANCTUS. — Hebraice כי אלוהים קדשים הוא ki elohim kedoshim hu, id est, quia Dii sancti ipse. To sancti est numeri pluralis. Utitur autem plurali adjectivo, tum ad innuendam personarum in Deo et S. Trinitate pluralitatem, ut multi volunt; tum quia nomen Dei elohim, apud Hebraeos est plurale; tum quia numerus pluralis hoc loco ad comparationem cum multis diis gentium est opportunior; quasi dicas: Dii gentium sunt impuri et scelerati, at nostri sunt puri et sancti (amat enim Deus noster, puta Pater, Filius et Spiritus Sanctus, sanctitatem, odit scelera); tum denique ad omnigenam et absolutissimam Dei sanctitatem significandam. Sanctitas enim Dei omnem sanctitatem omnium Angelorum et hominum complectitur, et in immensum transcendit. Vide Riberam Michaeae cap. V, num. 37.


Versus 23: Auferte deos alienos

23. AUFERTE DEOS ALIENOS DE MEDIO VESTRI. — S. Augustinus, Quaest. XXIV, putat nulla tunc fuisse idola inter Hebraeos, idque colligit ex vers. 31, ubi dicitur: «Servivitque Israel Domino;» quare per deos alienos sive idola S. Augustinus accipit cogitationes a Deo Deique majestate alienas, puta vana phantasmata, quae quis sibi de Deo fingit, cum Deum alienum esse imaginatur, quam revera sit. Sic tropologice idolum avari est aurum, superbi honor, gulosi deliciae, luxuriosi Venus. Verum Josue omnino videtur loqui de idolis proprie dictis, sive quae tum in populo fuerint, sive quae paulo post posteri erecturi erant; nam ad posteros quoque sua haec verba dirigit Josue.

Denique licet tempore Josue nullum publicum fuerit idolum, quod significatur vers. 31, verbis jam citatis, tamen privatim Hebraeos idola coluisse etiam in deserto patet Amos cap. V, vers. 26, et Actor. cap. VII, vers. 45. Vide ibi dicta. Ita Masius, Serarius et alii.


Versus 25: Foedus sancitum in Sichem

25. PERCUSSIT ERGO JOSUE IN DIE ILLO FOEDUS. — Foedus hoc erat, quod populus promitteret se unum Deum culturum, ejusque leges a Mose latas servaturum, uti audivimus vers. 21. Josue vero, vicissim ex parte Dei promitteret populo, quod Dominus ipsi foret Deus, id est, protector, provisor, promotor, eumque in terra promissa conservaret, aleret, exaltaret.

Porro ritum sanciendi foederis recensui Genes. cap. XV, vers. 17 et 18, Exodi cap. XXIV, vers. 6 et seq. Sanciebatur enim foedus per victimas foederales quae tunc caedebantur et immolabantur, indeque dicebantur icere vel percutere foedus; quia percutiebant victimam, tacite imprecante similem percussionem illi qui foedus violaret. Unde illud:

Stabant, et caesa firmabant foedera porca.

Quare omnino videntur in hoc foedere victimae illae fuisse immolatae; erat enim hoc solemne foedus, quo Josue moriturus populum universum Deo astrinxit.

ET PROPOSUIT POPULO PRAECEPTA ATQUE JUDICIA. — id est, curavit per sacerdotes legi ex Deuteronomio praecepta Dei tam moralia et caeremonialia, quam judicialia, ut eorum memoriam populo refricaret et inculcaret.


Versus 26: Lapis sub quercu

26. SCRIPSIT QUOQUE OMNIA VERBA HAEC IN VOLUMINE LEGIS DOMINI, — q. d. Ad perpetuam memoriam Josue scripsit ritum et rationem hujus foederis verbis conceptis utrimque sanciti in libro Deuteronomii, puta ad calcem libri; hunc enim librum Moses jusserat in latere arcae collocari, Deuter. XXXI, 24 et 26, eo quod hic liber contineat omnia Dei praecepta, quae sunt conditio foederis inter Deum et populum per Mosen initi, et per Josue hic renovati.

ET TULIT LAPIDEM PERGRANDEM, — ut eum erigeret in signum et perenne monumentum foederis initi, quod Hebraeos jugiter moneret eorumque oculos verberaret, ut sancte hoc foedus colerent et praecepta observarent.

POSUITQUE EUM SUBTER QUERCUM, QUAE ERAT IN SANCTUARIO DOMINI, — quae erat in atrio tabernaculi, quod cum arca Josue ex Silo in Sichem per Sacerdotes et Levitas transferri curaverat, ut coram eo, quasi coram Deo in eo residente, foedus hoc sanciretur. Hebraei, quos sequitur Masius, putant hanc ilicem sive quercum esse eamdem cum illa, sub qua Jacob defodit idola, Genes. XXXV, 4, imo eamdem esse cum ea, juxta quam Deus primo apparuit Abrahae, eique terram istam promisit, Genes. XII, 6, ut ibi Abraham haeres terrae a Deo fuerat institutus, ibi Hebraei jam terram possidentes foedus cum Deo renovarent, ideoque locum hunc hic vocari sacrarium, sive sanctuarium Domini; quia scilicet in eo Abraham primus Deo aram sacraverat, in quo Jacob et alii postea Deum invocaverunt.

Dices: Quercus illa non poterat tam diu vivere et esse superstes; nam ab Abraham usque ad Josue fluxere anni 545, quercus autem communiter tantum trecentos annos vivunt; primis enim centum annis crescunt in justam altitudinem et crassitiem; secundis centum annis in ea et robore suo se firmant et durant; tertiis centum annis sensim deficiunt et emoriuntur. Respondeo: Hoc communiter verum est, sed tamen nonnullae quercus sunt annosiores et diutius vivunt; lignum enim habent durissimum, unde et robora appellantur. Adde quercum hanc fuisse quercetum, ut vertit Chaldaeus, quod semper durat, dum una quercus emoriens per glandes in terram decidentes sese proseminat, ut ex iis alia quercus enascatur, et ex hac alia et alia, ita ut semper perennent.

Septuaginta pro quercum vertunt terebinthum, quia Hebraea vox אלון alla, vel אלון elon, quamvis arborem glandiferam significat. Unde S. Augustinus per eam accipit crucem Christi, per quam novum Testamentum et foedus sancitum est. Audi eum hic, Quaest. ult.: «Jam vero quod sub terebintho statutus est lapis, hoc significat quod virga ad petram ut aqua proflueret, quia neque hic sine ligno statutus est lapis. Ideo autem subter, quia non fuisset in cruce exaltatus, nisi humilitate subjectus: vel quod illo tempore quo illud agebat Jesus Nave, adhuc obumbrandum mysterium fuit. Terebinthi enim lignum medicinalem lacrymam exsudat, quae arbor a Septuaginta Interpretibus hoc loco posita est, quamvis secundum alios interpretes quercum legatur.»

Dices: Deus jussit Deut. XVI, 21, dicens: «Non plantabis lucum et omnem arborem juxta altare;» quomodo ergo haec quercus fuit in tabernaculo juxta altare. Respondeo, vetat Deus plantari arborem, non autem erigi tabernaculum et arcam juxta arborem jam ante plantatam. Adde vetari arborem, id est, arbores quae faciunt lucum sive silvam more Gentilium. Unde Hebraea et Septuaginta habent: Non facies ex omni arbore, id est, ex omni arborum genere.


Versus 27: Lapis in testimonium

27. ET LAPIS ISTE ERIT VOBIS IN TESTIMONIUM, QUOD AUDIERIT OMNIA VERBA DOMINI QUAE LOCUTUS EST VOBIS. — «Audierit.» Ita legendum cum Hebraeis Septuaginta et Romanis. Male ergo quidam scioli scripserunt audieritis. Est prosopopoeia; tribuitur enim lapidi insensibili, quasi testi propter inscriptionem, auditus ad nervum orationis: revera autem non aliud significatur quam lapidem, coram quo haec acta sunt, esse testem et memoriale foederis initi. Sensus ergo est, q. d. Si lapis sensum haberet, foedus hoc audisset et testari posset; nunc cum sensum non habeat, testis erit inanimis, q. d. Si vos non audieritis verba Dei, hic lapis erit testis mutus, vos haec pacta audisse et violasse. Unde Chaldaea vertit: Ecce lapis iste erit nobis ut duae tabulae lapidis foederis; nec enim fecimus ad testimonium; nam verba quae scripta sunt super ipsum, ex oculo omnium verborum Domini, quae locutus est nobiscum, et erit vobis in memoriale. Hinc patet lapidi inscripta sive incisa fuisse verba vel signa hujus foederis.

Simili modo ad pathos, ut Judaeos duros et insensibiles confundat, pungat et exstimulet Moses, Deut. XXXII, 1, invocat coelum et terram, ut ipsa, licet insensibilia, sentiant et audiant verba Dei, quae populus sensa et ratione praeditus audire non vult. «Audite, coeli, inquit, quae loquor, audiat terra verba oris mei.» Et Isaias, cap. I, 2: «Audite, coeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.» Et Jeremias, cap. II, 12: «Obstupescite, coeli, super hoc, et portae ejus desolamini vehementer, dicit Dominus: duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae,» etc.


Versus 29: Mors Josue centum et decem annorum

29. ET POST HAEC MORTUUS EST JOSUE FILIUS NUN, SERVUS DOMINI, CENTUM ET DECEM ANNORUM. — Quoto anno principatus sui mortuus sit Josue, incertum est; variant enim Chronologi. Serarius hic duodecim eorum sententias recenset, e quibus duae sunt probabiliores et probatiores, pluresque habent auctores. Prior dat Josue ducatui septemdecim vel octodecim annos, posterior septem et viginti; et utraque conciliari potest, si quis dicat Josue praecise praefuisse annis octodecim duntaxat, illoque anno mortuum, sed librum Josue extendi ad gesta post mortem ipsius, scilicet hic vers. 31, narrare quod Israel multis annis servierit Domino, quamdiu scilicet vixit Eleazar, et seniores qui viderant opera et prodigia Dei pugnantis pro Israele, ac tandem mortuum esse Eleazarum, quod forte contigit sub annum vigesimum septimum ab inchoato principatu Josue: quanquam hi anni seniorum post mortem Josue excurrentes contineantur in annis Othonielis, qui successit Josue, ut patebit Judic. cap. 1 et seq.

CENTUM ET DECEM ANNORUM. — Hinc patet chronologia gestorum Josue. Si enim ponamus eum praefuisse populo octodecim annis, haec erit annorum series. Moses mortuus est ab exitu Hebraeorum ex Aegypto anno 40, qui fuit mundi 2494. Eodem anno Mosi successit Josue, populumque deduxit in terram promissam, ac deinde septem annis bellando Chananaean subjugavit; vixit postea adhuc undecim annos, scilicet ad annum decimum octavum sui ducatus. Mortuus est ergo ab exitu Hebraeorum ex Aegypto anno 58, mundi 2552, post mortem Joseph (cui fuit aetate par: nam et Joseph vixit 110 annos) 184.

Hinc sequitur Josue natum esse anno mundi 2402, qui fuit post mortem Joseph 92; quare Mose fuit junior septem et viginti annis. Nam in exitu Hebraeorum ex Aegypto Moses erat octoginta annorum, Josue vero tres et quinquaginta. Calebo vero Josue fuit senior quindecim annis; nam Caleb post septennium belli, quo subacta est Chananaea, erat quinque et octoginta annorum, ut ipse ait cap. XIV, vers. 10, tunc autem Josue erat centum annorum.

Nota tres partes totidemque status annorum vitaeque Josue. Ipse enim in Aegypto natus, ibidem vixit annos tres et quinquaginta, deinde in deserto annos quadraginta, ubi anno secundo debellavit Amalec, Exodi XVII, 10, item Og, Sehon caeterosque hostes Israelis. Denique terram promissam ingrediens subjugansque, in ea vixit annos septemdecim vel octodecim. Primos egit in servitute, secundos in peregrinatione, tertios in principatu, e quibus priores septem in bellis, ultimos decem in pace et ordinanda Republica exegit, in quo diem obiit anno aetatis 110, qui fuit ante Christi natalem annus 1448.


Versus 30: Sepultura in Thamnath Sare et imago solis

30. SEPELIERUNTQUE EUM IN FINIBUS POSSESSIONIS SUAE IN THAMNATH SARE. — Hebraice in Thamnath Sarach, sed ultimum cheth, quia asperae pronuntiationis, Septuaginta et Noster solent omittere: unde pro Noach vertunt Noe, pro Corach Core, pro Terach Thare.

Jam Hebraei in Seder Olam tradunt, Thamnath Serach, per metathesin poni pro Thamnath Cheres, id est חמונה חרם temuna cheres, id est, imago, vel statua solis, eo quod illam Israelitae collocarint super sepulcrum Josue, ad conservandam memoriam illius prodigii, quo solem stiterat. Idem asserunt R. Salomon, Masius, Arias, Cajetanus, Magalianus, Serarius, Adrichomius et alii.

Unde et Judic. II, 8, Thamnath Serach, in Hebraea, Septuaginta et Latinis nonnullis vocatur Thamnath Chares, id est imago solis. Plinius, lib. XXXIV, cap. VII, prae omnibus colossis celebrat colossum solis. «Ante omnes, ait, in admiratione fuit solis colossus Rhodi, quem fecerat Chares Lyndius, Lysippi supradicti discipulus. Septuaginta cubitorum altitudinis fuit. Hoc simulacrum post quinquagesimum sextum annum terrae motu prostratum, sed jacens quoque miraculo est. Pauci pollicem ejus amplectuntur. Majores sunt digiti quam pleraeque statuae. Vasti specus hiant de fractis membris. Spectantur intus magnae molis saxa, quorum pondere stabiliverat constituens. Duodecim annis tradunt effectum CCC talentis, quae contulerant ex apparatu regis Demetrii, relicto more regio.»

Sed hic colossus nihil est, si comparetur cum statione solis et colosso hoc Josuano.

Addunt Septuaginta in editione prima Romana: «Illic posuerunt cum eo in monumento, in quo sepelierunt eum, gladiolos saxeos, quibus circumciderat filios Israel in Galgalis Jesus, cum educeret eos ex Aegypto, sicut mandarat Dominus; et illic sunt usque ad hodiernam diem.» Quam narrationem expendens Cyrillus Alexandrinus, lib. IV in Joannem, cap. V: «Non absque causa, inquit, cultri cum illo eodem in loco positi sunt, verum ut nos discamus circumcisionis spiritualis gratiam (quae bonorum coelestium nobis est pronuba) Salvatoris morti esse affixam.»

Addit Gregorius Turonensis, lib. I Mirac. sive De Gloria Martyrum, cap. XXVIII, duo alia mira, haec de imo miracula Josue: «Primo sunt, ait, ad Levidam civitatem aquae calidae, in quibus Jesus Nave lavare solitus, ubi similiter leprosi mundantur. Est autem ab Hiericho 12 millibus. Secundo prope Hiericho habentur arbores quae lanas gignunt. Exhibent enim poma in modum cucurbitarum, testas in circuitu habentia duras, intrinsecus autem plena sunt lanae. Et de his enim ferunt ipsi Jesu Nave solere fieri indumenta. Sed et hodie tales exhibent lanas: ex quibus nos a quibusdam delatas vidimus, et admirati sumus vel candorem vel subtilitatem earum.»

A SEPTENTRIONALI PARTE MONTIS GAAS. — S. Hieronymus, Masius, Adrichomius et alii asserunt montem Gaas esse partem vel appendicem montis Ephraim. Hinc et Hebraei in Seder Olam tradunt Josue defunctum esse 26 Nisan, quae quasi coincidit cum die 25 martii, qua Jesus Christus ejus antitypus in cruce pro mundi salute mortem obiit: quanquam in Romano Martyrologio Jesus Sanctis adscriptus legatur die prima septembris.

Tradunt Hebraei in Seder Olam, et in Midras Ruth, magnum, cum sepeliretur Josue in monte Ephraim, exstitisse terrae motum, ex eoque montem vocatum Gaas, id est, commotionis ac tremoris: נעש gaas enim commoveri et tremere significat. Ridet hoc Masius ut fabulam, sed ut historiam defendit Serarius, aitque hac in re Josue fuisse typum Jesu Christi, in cujus morte «terra mota est, et petrae scissae,» Matth. XXVII, 51.

Porro Hebraeos mortem Josue aeque ac Mosis planxisse solemni pompa non est dubium; nulla tamen hic planctus fit mentio, quod ad mysterium referunt Patres, scilicet eo significari, in veteri lege sub Mose plangendos fuisse defunctos, eo quod in infernum ad limbum patrum descenderent; in nova vero lege in morte fidelium esse gaudendum, quod Jesus moriendo eis coelum reserarit, ut ipsi eo conscendant, quo ipse primus introivit viamque praeivit.

Denique liberorum Josue nulla fit mentio, quia ipse fuit caelebs et virgo, ut ex S. Ignatio, Chrysostomo et aliis dixi in prooemio. Audi S. Hieronymum, lib. I Contra Jovin.: «Jesus, ait, sepelitur in Thamnath Sare, id est, in perfectissimo principatu, sive in numero operimenti novi, ut virginum significaret greges Salvatoris auxilio coopertos: in monte Ephraim, hoc est, in monte frugifero, ab Aquilone montis Gaas, qui interpretatur commotio. Mons enim Sion, latera Aquilonis, civitas Regis magni, quae opposita semper invidiae est, per singulas tentationes dicit: Mei vero pene moti sunt pedes:» Et inferius: «Quamobrem et Moyses moriens plangitur a populo Israel, Jesus autem quasi victurus non plangitur. Nuptiae enim finiuntur in morte, virginitas post mortem incipit coronari.»

Porro mira et lepida narrant Rabbini in libro suo Juchasin, de bello quod Josue gesserit cum quinque et quadraginta regibus Armeniae, Persidis et Mediae, quae hic ad longum recenset Serarius, ac deinde ut fabulosa confutat, Quaest. XIII, pag. 474.


Versus 31: Servivit Israel Domino cunctis diebus Josue

31. SERVIVITQUE ISRAEL DOMINO CUNCTIS DIEBUS JOSUE, — quia scilicet Josue eum verbo et exemplo in Dei cultu et pietate continebat. Audi Tullium, lib. I, epist. ad Lentulum: «Sunt haec apud Platonem nostrum scripta divinitus: Quales in Republica principes essent, tales reliquos solere esse cives.»

ET SENIORUM, QUI LONGO VIXERUNT TEMPORE POST JOSUE. — Seniores hi erant Eleazar Pontifex, Caleb caeterique qui tempore exploratorum Terrae sanctae necdum annum vigesimum aetatis attigerant, nec murmurarant; caeteri enim omnes ob murmur in deserto mortui sunt, nec Chananaean viderunt, Numer. XIII et XIV.


Versus 32: Ossa Joseph sepulta in Sichem

32. OSSA QUOQUE JOSEPH, QUAE TULERANT FILII ISRAEL DE AEGYPTO, SEPELIERUNT IN SICHEM. — Id enim jusserat Joseph, ut non in Aegypto inter infideles et impios, sed in Chanaan inter fideles et pios, cum avis et abavis suis Patriarchis sepeliretur; praesertim quia sciebat Christum in Chanaan nasciturum, passurum, resurrecturum, ac se cum eo et per eum resurrecturum sperabat, quod et contigisse est verisimile. Fuit et alia causa, ut scilicet Joseph animaret Hebraeos ad exitum ex Aegypto, et ad ingressum in terram a Deo promissam. Vide dicta Gen. XXIII, in fine, et Genes. L, 23, et Exodi XIII, 19, ubi Moses votis ultimis Joseph satisfaciens, ejus ossa egrediens ex Aegypto secum extulit.

Simili modo Noe ossa Adami in arcam religiose suscepit, et post diluvium illa inter tres filios suos distribuit, ac Sem, quem caeteris duobus antefer bat, dedit Adae cranium, cum eoque Judaeam, uti narrat Jacobus Orro Haita, sive Edessenus, qui fuit magister S. Ephrem, et ex eo Masius, qui ejus librum in Latinum transtulit. Tanta in priscis fuit cura honorque sepulcri, ob fidem quam habebant de animae immortalitate, et ob spem resurrectionis ex meritis Christi, in Chanaan victuri et morituri.

IN PARTE AGRI QUEM EMERAT. — Vide dicta Genes. cap. XXXIII, 19.

ET FUIT IN POSSESSIONEM FILIORUM JOSEPH, — id est, cessit Ephraimitis, qui ex Ephraim filio Joseph prognati sunt. Vide dicta Genes. XLVIII, 22.


Versus 33: Mors Eleazari

33. ELEAZAR QUOQUE FILIUS AARON MORTUUS EST, ET SEPELIERUNT EUM IN GABAATH PHINEES FILII EJUS, QUAE DATA EST EI IN MONTE EPHRAIM. — An Gabaa primitus sit data Eleazaro, ut vult Masius et Abulensis, an vero ejus filio Phinees, ut vult Vatablus, et insinuat S. Hieronymus in Epitaph. S. Paulae, incertum est. Certum est Gabaa cognominatam esse Phinees, sive quod is diutissime in ea habitarit, sive alia de causa. Porro Eleazar Pontifex dirigebat Josue, pro eoque Deum in rebus ambiguis consulebat, ut jusserat Deus per Mosen Num. cap. XXVII, vers. 21; unde Eleazar Hebraice idem est quod Dei auxilium; hoc enim ipse exhibuit principi Josue, totisque castris Hebraeorum. Successit Eleazaro patri in Pontificatu Phinees, filius magni vir zeli, ut patet Num. XXV, 11.

IN MONTE EPHRAIM. — Hinc patet Gabaa fuisse in tribu Ephraim; mirum ergo est, quod S. Hieronymus vel potius Eusebius in Locis Hebraicis eam ponat in tribu Benjamin; licet enim pleraeque urbes Levitis assignatae cap. XXI, essent in tribu Juda vel Benjamin; tamen Gabaa extra ordinem data est Eleazaro et Phinees, tum ob eorum merita, tum ut Eleazar Pontifex vicinus esset principi Josue in sua tribu Ephraim habitanti, ac eum consiliis omnique ope adjuvaret et dirigeret.

Denique Septuaginta in editione Romana nonnulla addunt, quae etiam agnoscit Theodoretus et Syrus (unde colligas Syrum ex Graeco Septuaginta translatum esse, non ex Hebraeo, uti alias monui), teste Masio. Ea sunt haec: «In illa die sumentes filii Israel arcam Dei, circumdederunt in seipsis (Syrus, in Israele), et Phinees functus est sacerdotio pro Eleazaro patre suo quoadusque mortuus est, et defossus in Gabaa, quae ipsius. Filii autem Israel abierunt unusquisque ad locum suum, et ad suam civitatem. Et coluerunt filii Israel Astartem et Astaroth, et deos gentium quae in circuitu ipsorum. Et tradidit eos Dominus in manus Eglon regis Moab, et dominatus est eorum annos decem et octo.»

Verum haec huc transcripta videntur ex libro Judicum, ubi ea audiemus. Unde et Syrus ait haec notari obelisco, quasi addititia. Nam in Hebraeo, Chaldaeo, Latino, Septuaginta, Complutens. et Regio desunt hoc loco.