Cornelius a Lapide
Index
Argumentum
Dicitur hic Liber Judicum, populi Israel, qui scilicet eum a Philisthinis, Moabitis, Ammonitis, Madianitis, etc., afflictum et servitute oppressum, ab eorum injuriis vindicarent et in libertatem assererent. Deus enim ob idololatriam aliaque scelera populum his gentibus castigandum tradebat, ut is ad cor et ad Deum rediret: quod toties dum faceret, submittebat eis Judicem qui eos a tyrannide et tyrannis opprimentibus liberaret. Unde cap. III, 9, dicitur: «Suscitavit salvatorem eis, et liberavit eos, Othoniel videlicet.» Quocirca judicare in hoc libro, uti et alibi saepe, significat punire, defendere, vindicare. Hebraice hic liber dicitur שופתים Sophetim, id est, Judices. Inde magistratus summus apud Poenos nomen accepit, qui Suffetes dicitur, ut ait Livius lib. VIII, Decade 3. Poenos enim et Phenices multas ab Hebraeis voces accepisse docet S. Augustinus, libro Contra Epist. Petiliani, cap. civ.
Fuit vero inter Judices et Reges differentia, quam assignat Lactantius, lib. IV De Sapientia, cap. x: «Primo, ait, non dominio regum subjecti fuerunt Judaei, sed populo ac legi civiles Judices praesederunt. Non tamen in annum constituti sunt, sicut Romani consules, sed perpetua jurisdictione subnixi.»
Horum ergo populi Judicum, id est vindicum, gesta liber hic prosequitur, idque hoc fine, ut pateat Dei liberalitas in fideles et pios, ac ejusdem vindicta in infideles et impios. Unde notat Procopius ex hoc libro clare perspici, quod e vera fide ac religione retenta, diligenterque culta, omnis rerumpublicarum salus et amplitudo pendeat: contra vero quemadmodum ex ea deserta et neglecta foedum earumdem sequatur exitium, ruina et dedecus.
D. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. xliii: «Temporibus, ait, Judicum sicut se habebant peccata populi, ex misericordia Dei, alternaverunt prospera et adversa bellorum.» Et lib. XVIII, cap. XIII: «Post mortem Jesu Nave populus Dei judices habuit, quibus temporibus alternaverunt apud eos et humilitates laborum pro eorum peccatis, et prosperitates consolationum propter miserationem Dei.»
S. Caelestinus, epist. ad Theodosium Imperatorem: «Major, ait, vobis fidei causa esse debet, quam regni, ampliusque pro pace Ecclesiarum clementia vestra debet esse sollicita, quam pro securitate omnium terrarum. Subsequuntur enim omnia prospera, si primitus quae Deo sunt chariora serventur.»
Quaeres primo, quaenam Judicum horum fuerunt officia? Respondeo, primum fuit populum e servitute liberare, uti jam dixi. Secundum, bellis praeesse; erant enim hi Judices quasi belli Duces et Imperatores. Unde Josephus eos vocat στρατηγούς, id est, Imperatores, et ὑποστρατηγούς, id est, subimperatores, sub Deo videlicet summo populi bellique Duce. Tertium, proprie judicare, id est jus populo dicere, eorumque lites justa sententia dirimere, uti fecit Samuel et Heli. Unde nonnulli Judices, ut Thola, Abesan, Ahialon, Abdon, nulla leguntur gessisse bella, sed tantum populo praefuisse et jus dixisse. Hinc licet ipsi non haberent absolutum jus necis et vitae, reos tamen juxta legem morti adjudicabant et plectebant.
Quaeres secundo, quale fuit horum Judicum regimen? Scitum est triplex esse Reipublicae regimen, scilicet Democraticum cum δῆμος, id est, populus seipsum regit, in quo pluralitas vocum praevalet, remque dubiam definit, uti fit apud Helvetios; Aristocraticum, in quo ἄριστοι, id est, optimates imperant, uti erant olim Romae Consules et Senatores, ac etiamnum sunt Venetiis, Genuae et aliis in locis; Monarchicum, in quo μόνος, id est, unus solus imperat, uti Monarchae in regnis suis sunt Reges et Principes absoluti, ac Caesares.
Dico ergo, Judices hos habuisse regimen non Democraticum, nec Aristocraticum, sed Monarchicum. Unus enim solus Judex suo tempore praeerat populo: monarchiam ergo obtinebat, at non regiam regum; nam nec novas leges condere, nec tributa populo imponere poterat, uti possunt reges, nec diademate et sceptro utebatur, nec satellitio regio utebatur, nec ungebatur, uti unguntur reges, nec haereditario jure succedebat, ut faciunt filii regum, sed electione Dei vel populi creabatur. Electus tamen per omnem vitam manebat Judex, id est, princeps; quare non erat dominus, sed conservator duntaxat et curator Reipublicae. Ita Abulensis. Erat ergo potestas Judicum valde limitata et restricta.
Fuit igitur hic magistratus apud Hebraeos similis magistratui Dictatorum apud Romanos; in eo tamen dissimilis, quod hic temporaneus esset, ille vero perpetuus. Porro monarchia haec Judicum mixta erat Aristocratiae. Nam Judices in rebus difficilioribus supremi consilii, quod Sanhedrim dicebatur, sententiam exquirere, ejusque decretis stare debebant, in caeteris vero legem Dei sequi ac juxta eam populum gubernare: unde non tam ipsi, quam Deus, Deique lex populum regebat. Hoc est quod Deus dixit Samueli Judici: «Non te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos,» I Reg. viii. Judicibus similes erant ἄρχοντες apud Athenienses, et nunc sunt Duces apud Venetos.
Quaeres tertio, quot fuerunt Judices, quot annis regnarunt? Respondeo fuisse quindecim, ac imperasse per annos 356, si Samueli demus annos octodecim duntaxat, juxta chronologiam quam Pentateucho praefixi; sin cum Saliano et aliis Samueli des annos duo et viginti, fient anni Judicum 360. Primus enim Judex fuit Othoniel, qui imperavit annis quadraginta; secundus Aod annis octoginta; tertius Samgar per paucos menses; quartus Barac cum Debbora annis quadraginta; quintus Gedeon pariter quadraginta; sextus Abimelech annos tres; septimus Thola annis tres et viginti; octavus Jair annis duo et viginti; nonus Jephte annis sex; decimus Abesan annis septem; undecimus Ahialon annis decem; duodecimus Abdon annis octo; decimus tertius Samson annis viginti; decimus quartus Heli annis quadraginta; decimus quintus Samuel annis duo et viginti. Ultimus ergo Judex fuit Samuel; nam post eum populus petiit regem, ac Dei jussu Samuel Saulem eis regem creavit, hoc tamen libro duorum ultimorum, scilicet Heli et Samuelis acta non narrantur, sed in libro primo Regum, eo quod filii Heli petendi regis et regni occasionem sua improbitate populo dederint, ac Samuel reipsa regem ei dederit. Quare restant tredecim priores quorum gesta hoc libro narrantur.
Complectitur ergo hic liber chronologiam gestorum ipsorum per 298 annos, scilicet ab anno mundi 2512, quo mortuus est Josue, et mox successit ei Othoniel Judicum primus, usque ad annum mundi 2810, quo mortuus est Samson, cui successit Heli et Samuel, quorum duorum gesta non hoc libro, sed in primo Regum recensentur.
Quaeres quarto, an omnes hi Judices fuerint Sancti. Respondeo fuisse, excepto Abimelech, qui non fuit Judex, sed tyrannus; ipse enim principatum vi invasit, occisis fratribus omnibus qui erant filii Gedeonis. Judex enim constituebatur a Deo; quod si id non fieret, populus sibi eligebat et creabat Judicem: modo ex una, modo ex alia tribu. Porro Judices hos esse Sanctos patet ex S. Paulo, qui eos ut Sanctos celebrat Hebr. XI: «Deficit me tempus, ait, enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel et Prophetis, qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum.» Et Ecclesiasticus, cap. xlvi, vers. 13: «Et Judices, inquit, singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor: qui non aversi sunt a Domino, ut sit memoria eorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo, et nomen eorum permaneat in aeternum, permanens ad filios illorum virorum sanctorum gloria.»
Quaeres quinto, quis hunc librum conscripsit? Respondeo id incertum est. Verisimile est Esdram, vel Prophetam aliquem posteriorem, aut potius Samuelem, eum ex antiquis diariis et annalibus, quae Judex quisque aut alius ejus tempore conscribebat, collegisse, et in hunc librum scribendo redegisse; ita Theodoretus hic, Quaest. I. Idem dico de libro Ruth, et simile dixi de libro Josue.
Denique auctores, qui in librum Judicum commentaria scripserunt, sunt hi: Origenes, S. Augustinus, Theodoretus, Procopius, Isidorus, Hugo de S. Victore, Lyranus, Hugo Cardinalis, Dionysius Carthusianus, Abulensis, Cajetanus, Joannes Ferus, Arias Montanus, et e nostra Societate Nicolaus Serarius et Cosmas Magalianus, et Jacobus Bonfrerius.
Canones Libro Judicum Proprii
Primus. Crebro hic numerantur variis temporibus varii servitutis et oppressionis Hebraeorum anni, quibus scilicet ipsi ab Eglon, Jabin, Madianitis, Philistinis aliisque regibus et gentibus vexati et oppressi fuere. Verum omnes hi anni non seorsim in chronologia ponendi computandique sunt, sed intra tempora et annos proxime praecedentium vel sequentium Judicum includuntur. Id ita esse ostendam cap. IV, vers. 3.
Secundus. S. Scriptura annorum numerum consignans subinde intelligit eorum terminum, non quod integre in tali loco vel actione exacti sint, sed quod actio ibidem sit terminata. Sic Exodi XII, 40, dicitur: «Habitatio filiorum Israel in Aegypto fuit 430 annorum,» id est, 430 anno terminata est, ait S. Augustinus, lib. XVI De Civit. cap. XXIV; in Aegypto enim habitarunt tantum 215 annos. Sic Judith, cap. ult., vers. 28, dicitur permansisse in domo viri sui 105 annos, id est, usque ad annum vitae suae 105: nam puellares annos egit in domo parentum, non viri. Sic Judic. xiv, 17, dicitur Dalila septem dies convivii flevisse, id est, usque ad septimam diem; nam flere coepit post tertium convivii diem.
Tertius. Respublica Hebraeorum (ut et multae aliae) post singulos 400 annos mutavit suum statum et formam ex Aristocratia in Monarchiam vel Democratiam; haec enim est periodus multarum Rerumpublicarum. Id liquet ex tabula chronol. quam Pentateucho praefixi.
Quartus. In hoc libro nonnulla narrantur, quae a Judicibus non sunt gesta, sed tempore Judicum contigerunt. Quocirca duae sunt libri hujus partes. Priore gesta Judicum narrantur, additis initio eorumdem praeambulis. Id fit a cap. I usque ad cap. xvi, inclusive. Posteriore recensentur historiae quaedam, quae sub Judice quopiam, qui non nominatur, evenerunt. Id fit a cap. xvi ad finem libri. Nam cap. xvii et xviii, narratur historia Michae et idoli collocati in Dan; tribus vero ultimis capitibus recensetur historia uxoris Levitae, ob cujus violationem tota tribus Benjamin pene ad internecionem caesa est.
Quintus. Omnes hi Judices fuere typi et figurae Christi. Sicut enim ipsi fuere salvatores Israelis, sic Jesus Christus est Salvator mundi, de quo plura cap. III, 9.
Sextus. Spiritus Domini dicitur induisse Gedeonem, et irruisse in Samsonem, quoties aliquid ardui aggressurus erat: qua phrasi significatur primo spiritum Dei illum praevenisse et ad tantum opus impulisse; secundo significatur copia et abundantia spiritus et fortitudinis illi indita, qua rem omnem supra vires naturae facile et feliciter confecit.
Septimus. Sunt in hoc libro nonnulla insignia symbola et hieroglyphica, uti est ros in vellere Gedeonis cap. vi, et stratagema militum Gedeonis lagenas complodentium facibus emicantibus, quo perculsi et prostrati fuere Madianitae cap. vii, et septem cincinni Samsonis cap. xvi.
Item Apologi, uti est ille arborum in regem sibi Rhamnum eligentium cap. ix, vers. 8.
Item Aenigmatum, quale est illud Samsonis de leone habente favum mellis: «De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo,» cap. xiv, vers. 14.