Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Hebraei ob conjugia cum Chananaeis inita, indeque secutum idolorum cultum, tyrannorum servitute pressi, poenitentes invocant Dominum, qui eos liberat primo a Chusan rege Mesopotamiae per Othonielem, qui proinde fuit primus eorum Judex et Princeps; secundo, vers. 12, ab Eglon rege Moab per Aod, qui fuit secundus Judex; tertio, vers. 31, a Philistinis per Samgar, qui fuit tertius Judex.
Textus Vulgatae: Judicum 3:1-31
1. Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes qui non noverant bella Chananaeorum: 2. ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi: 3. quinque satrapas Philistinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. 4. Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. 5. Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Hethael, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei: 6. et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum. 7. Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. 8. Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. 9. Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem: 10. fuitque in eo Spiritus Domini, et judicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim, regem Syriae, et oppressit eum. 11. Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. 12. Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini, qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab: quia fecerunt malum in conspectu ejus. 13. Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israel, atque possedit urbem Palmarum. 14. Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis: 15. et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. 16. Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. 17. Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. 18. Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant. 19. Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o Rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus qui circa eum erant, 20. ingressus est Aod ad eum; sedebat autem in aestivo coenaculo solus, dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. 21. Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus, 22. tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. 23. Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera, 24. per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo. 25. Exspectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum. 26. Aod autem, dum illi turbarentur, effugit et pertransiit locum idolorum, venitque in Seirath: 27. et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. 28. Qui dixit ad eos: Sequimini me; tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quae transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam; 29. sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. 30. Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel, et quievit terra octoginta annis. 31. Post hunc fuit Samgar filius Anoth, qui percussit de Philistiim sexcentos viros vomere; et ipse quoque defendit Israel.
Versus 1: Ut erudiret in eis Israelem
Ut scilicet doceret eos tractare arma, modumque pugnandi cum hostibus per assiduum cum Chananaeis bellandi exercitium. Rursum, ut doceret colere Deum, non idola; ob haec enim traditi sunt Chananaeis, a quibus eos Deus liberavit.
Versus 2: Ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus
Ut discerent juniores Israelitae bellorum inexperti, quid sit praeliari cum Chananaeis; quam scilicet noxia sint bella, utpote per quae suis opibus, libertate, et saepe vita ab eis spoliabantur; ideoque caverent peccata, ob quae Deus haec cum eis bella permittebat. Scilicet dulce bellum inexpertis, expertis autem amarum.
Versus 3: Quinque satrapas Philistinorum
Id est quinque praefectos sive principes Philistinorum. Erant enim quinque urbes eorum, scilicet Ascalon, Accaron, Azotus, Geth et Gaza, quae cum suis vicis et pagis singulas constituebant satrapias sive praefecturas. Hic per Chananaeum accipe Phoenices; hi enim ex Chanaan oriundi saepe vocantur Chananaei. Unde et mulier Chananaea, Matth. xv, 22, a Marco vocatur Syrophoenissa, quia oriunda ex Phoenicia. Phoenices enim nunquam ab Hebraeis fuere subacti, etsi eorum regio comprehenderetur terminis terrae promissae.
Versus 7: Servientes Baalim et Astaroth
Ita legit Noster in Hebraeo. Alii cum Septuaginta legunt asheroth, id est lucis. Luci erant sylvae diis dicatae, in quibus erexerant aras ad iis sacrificandum. Serviebant ergo lucis, id est idolis quae colebant in lucis. Est metonymia.
Versus 8: Chusan Rasathaim rex Mesopotamiae
TRADIDIT EOS IN MANUS CHUSAN RASATHAIM REGIS MESOPOTAMIAE, SERVIERUNTQUE EI OCTO ANNIS. — Haec prima Hebraeorum fuit servitus, primaque idololatriae eorum in Terra sancta castigatio. Regio dicitur Mesopotamia quod in medio duorum fluminum, scilicet Tigris et Euphratis, sita est. Hebraice vocatur ארם נהרים Aram naharaim, id est Syria duorum fluminum.
Porro Chusan Rasathaim hebraice idem est quod Aethiops duarum impietatum, ait Pagninus, qualis erat hic tyrannus, quia Hebraeos tyrannide opprimebat, et quia eos ad suos deos colendos alliciebat.
Talis tropologice est diabolus, ait Origenes, cui Deus vexandos tradit homines, dum contra eum superbiunt, ut eos humiliet, affligat et conterat, donec resipiscant et sub Deo se humilient.
Versus 9: Othoniel salvator
Advertendum, ait S. Augustinus, Quaest. XVIII: «Salvatorem etiam dici hominem, per quem Deus salvos faciat.» Fuere ergo Judices Israelis salvatores, ideoque figurae et typi Jesu Christi Salvatoris mundi. Unde S. Hieronymus ad Paulinum, epist. 103: «In Judicum libro, ait, quot principes populi, tot figurae sunt.» Judices salvarunt populum in corpore, Jesus sanat fideles in anima; Judices profligarunt tyrannos, Jesus daemones mundum opprimentes.
Quocirca nomen Jesu formidabile est daemonibus, adeo ut eo audito diffugiant. Audi S. Chrysostomum, hom. 8 in Epist. ad Rom.: «Sunt nobis incantationes spirituales, ipsum nomen Domini Jesu Christi; tum ipsius crucis potentia. Hujusmodi incantatio non solum draconem de speluncis abigit, sed et vulneribus quoque medetur. Hoc dæmonibus terribile est, et perturbationibus et aegritudinibus salutare. Hoc igitur ornemur ipsi; hoc tanquam muro nos muniamus.»
Idcirco S. Ignatius fundator Societatis nostrae noluit nos vocari Ignatianos, sed Societatis Jesu, ut hoc nomine nos exstimularet ad strenue procurandam animarum salutem.
Praeclare S. Augustinus, tract. 5 in Epistola I S. Joannis: «Quomodo, inquit, te gloriaris esse Christianum? nomen habes, et facta non habes. Si autem nomen secutum fuerit opus, dicat te quisque paganum, tu factis te ostende Christianum: nam si factis non ostendis te Christianum, quid prodest nomen, ubi res non invenitur?»
Versus 10: Fuitque in eo Spiritus Domini
«Spiritus Domini,» id est fortitudo, prudentia et maxime impetus ad bellandum, ardorque et zelus ad vindicandum suos populares in libertatem, a Deo Othonieli aspiratus et inspiratus. Omnis enim virtus et qualitas, sive naturalis sive supernaturalis, omnisque gratia in Scriptura vocatur spiritus, ut recte advertit Abulensis.
Versus 11: Quievitque terra quadraginta annis
«Quadraginta annis,» id est usque ad annum quadragesimum, quo officio Judicis perfunctus et defunctus est Othoniel. Porro Othonielis quadraginta in imperio annos ita distribuit noster Salianus, ut primis septemdecim ejus annis populus Deo vero servierit; inde deflexerit ad colendum Baalim per annos circiter quinque: quocirca traditus regi Mesopotamiae ei servierit per annos octo, scilicet ad annum trigesimum Othonielis, qui ultimis decem vitae suae annis eum debellavit, pacemque et quietem Israeli reddidit. Unde apposite Othoniel hebraice significat tempus Dei, ait Pagninus, fuitque typus Christi Salvatoris, ait Rupertus.
Versus 12: Deus confortavit Eglon regem Moab
Deus dicitur excitasse Eglon, augendo illi vires et animos, consilium et dexteritatem praeliandi, item socios, arma, milites; et ex adverso infirmando vires Hebraeorum, eisque terrorem et pavorem immittendo. Immittendo etiam Eglon regi cogitationem quod terra Israel fertilis foret et dives, aeque ac inermis et a Deo deserta. Quibus omnibus bene vel male uti poterat Eglon. Praevidebat tamen Deus Eglon ex mala sua voluntate et imperii ambitu iis male usurum, quod ipse permittere decrevit, ut per eum Hebraeos peccantes castigaret.
Versus 14: Anni servitutis et chronologia
Nota: In hoc libro saepius recensentur plures oppressionis et servitutis Hebraeorum anni; sed hi omnes intra praecedentium vel sequentium Judicum annos includuntur. Id confirmatur ex III Reg. vi, 1, ubi ab egressu ex Aegypto usque ad annum quartum Salomonis praecise anni 480 numerantur. Si enim annos servitutis computes, invenies 591, non 480. Servierunt Hebraei: Chusan annis 8; Eglon annis 18; Jabin annis 20; Madianitis annis 7; Philistinis et Ammonitis annis 18; rursum Philistinis annis 40 — in summa centum et undecim annis servitutis, qui in annis Judicum includuntur.
Versus 15: Aod salvator
Vide hic quam afflictio sit utilis: docet enim, imo cogit Deum invocare. Aod hebraice idem est quod gloriabor vel gloriosus; הוד hod enim est gloria: talis fuit Aod, quia Eglon, id est, de vitulo (hunc enim hebraice significat Eglon) hoc est de vitulante et petulante rege, magna cum gloria triumphavit.
QUI UTRAQUE MANU PRO DEXTERA UTEBATUR — quem proinde Septuaginta vocant ἀμφοτεροδέξιον, id est ambidextrum. Magna commoditas, praesertim militi, est esse ambidextrum: utraque enim manu pugnat in hostem. Unde ab Homero laudatur Asteropaeus, quod esset ambidexter, signum enim est magnae virilitatis et fortitudinis.
Tropologice, vir sanctus est ambidexter: novit enim uti tam adversis quam prosperis ad suum commodum, uti fecit Job, David, et Paulus dicens: «Per arma justitiae a dextris et a sinistris» (II Cor. vi).
Versus 16: Gladius anceps
Hebraice, habentem duo ora, id est duas acies, quem Septuaginta vocant δίστομον, utrimque acutum. Habuit enim hic gladius sive pugio duas acies, ut utrimque regem ferire posset; volebat enim eum ferire non aperte et caesim, sed occulte et punctim. Quare necesse fuit ut gladius hic haberet capulum in medio.
ET ACCINCTUS EST EO SUBTER SAGUM IN DEXTRO FEMORE, — tum ut gladium et machinationem caedis occultaret (gladio enim solemus ad sinistrum femur accingi, non ad dextrum), tum ut eum facilius educeret manu sinistra, qua percussurus erat regem incautum.
Versus 17: Eglon crassus nimis
Instar vituli; Eglon enim hebraice vitulum significat. Dicit hoc, ut eum ex multo adipe suo oppressum et suffocatum significet. Vide hic ut gulosis obsit sua gula; gula enim occidit gulosum et obesum Eglon. Obesus enim nec se ab ictu surripere, nec eum inhibere potest; macilentus vero sua gracilitate et agilitate ictum declinare vel infringere potest. Ut ait S. Hieronymus: «Pinguis venter non gignit mentem tenuem.»
Versus 19: Reversus de Galgalis
Aod post oblata Eglon regi munera, ut facinus tegeret, ab eo discessit cum sociis, eosque comitatus est usque ad Galgala; inde solus reversus est ad regem — idque tum ut solus subiret discrimen, tum ut secretior esset caedes et minus suspicioni obnoxia.
Versus 20: Verbum Dei habeo ad te
Quia scilicet jubet mihi Deus ut te Israelis oppressorem occidam. Ita S. Augustinus. Dicit hoc ut rex e throno surgat quasi reverenter excepturus Dei oraculum, itaque facilius et occultius eum lethaliter ferire et occidere possit. Itaque factum; nam Eglon «statim surrexit de throno,» ut reverentiam exhiberet Deo ejusque legato Aod, sicut nos assurgimus Evangelio, dum legitur.
Versus 21: Infixitque eam in ventre ejus
Punctim ergo eum feriit, non caesim. Fecit hoc Aod Dei instinctu, eoque hostem potius interemit quam populi rectorem tyrannum, ait S. Thomas, lib. I De regim. Principum, cap. vi.
Versus 28: Occupaverunt vada Jordanis
Ut scilicet praesidium regis Moab, quod erat cis Jordanem in Jericho, trucidarent, ne per Jordanem in Moab effugere posset.
Versus 30: Quievit terra octoginta annis
Id est usque ad octogesimum annum a morte Othonielis, quo mortuus est Aod ejus successor. In his 80 annis includentur 18 anni, quibus Hebraei subacti servierunt Moabitis.
Versus 31: Samgar et vomer
Hic ordine tertius fuit Judex, sed modici temporis, et paucorum mensium. Hinc Samgar hebraice idem est quod peregrinatus est, ait Origenes. Septuaginta, Origenes et S. Augustinus vertunt vomere; Chaldaeus vero et Rabbini vertunt stimulo boum. Videtur ergo Samgar fuisse agricola, et irruentibus Philisthaeis ab aratro arrepto vomere subito prosiliisse ad pugnam, uti etiamnum faciunt Hungari irruentibus Turcis, et olim fecerunt Hispani ingruentibus Mauris. Sic Samson maxilla asini occidit mille Philisthaeos, cap. xv, 16; in re subitanea, obvia quaeque arripiuntur, cum furor arma ministrat.
Simili modo ab aratro ad Dictaturam vocati fuere prisci Romanorum heroes, ut Camillus, Curius, Cincinnatus, Fabricius. «Fortissimi, ait Plinius, viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur, minimeque male cogitantes.»
Tropologice Glossa: Vomer, inquit, est confessio; quia sicut vomere aperitur scinditurque terra ut semen recipiat et fructificet; sic confessione rescinditur terra cordis nostri, ut semen verbi et gratiae Dei recipiat. Allegorice Samgar fuit typus Christi, qui vomere Evangelicae praedicationis percussit Philisthaeos, id est daemones, idololatras et impios, dum idololatriam et impietatem ex mentibus hominum sustulit.