Cornelius a Lapide

Judicum VI


Index


Synopsis Capitis

Hebræos rursus idololatrantes opprimunt Madianitæ; quare pœnitentes Deum invocant, qui liberatorem eis per Angelum designat Gedeonem. Unde Angelus, vers. 18, Deo sacrificat. Mox Gedeon, vers. 23, jussu Dei aram Baal subvertit, ideoque Jerobaal, id est, ultor Baal vocatur: inde, vers. 34, classico milites convocat, ac signum victoriæ a Deo petens accipit rorem in solo vellere, et mox siccitatem in solo vellere. Quintus ergo Israelis Judex fuit Gedeon, cujus acta hic enarrantur.


Textus Vulgatae: Judicum 6:1-40

1. Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit illos in manu Madian septem annis, 2. et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca. 3. Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec, cæterique Orientalium nationum: 4. et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel, non oves, non boves, non asinos. 5. Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes. 6. Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian. 7. Et clamavit ad Dominum, postulans auxilium contra Madianitas. 8. Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis, 9. et liberavi de manu Ægyptiorum, et omnium inimicorum, qui affligebant vos, ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum, 10. et dixi: Ego Dominus Deus vester, ne timeatis deos Amorrhæorum, in quorum terra habitatis, et noluistis audire vocem meam. 11. Venit autem Angelus Domini, et sedit sub quercu quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, 12. apparuit ei Angelus Domini, et ait: Dominus tecum, virorum fortissime. 13. Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hæc omnia? ubi sunt mirabilia ejus, quæ narraverunt patres nostri, atque dixerunt: De Ægypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian. 14. Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian; scito quod miserim te. 15. Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israel; ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei. 16. Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum. 17. Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me. 18. Nec recedas hinc donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit: Ego præstolabor adventum tuum. 19. Ingressus est itaque Gedeon et coxit hædum, et de farinæ modio azymos panes: carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei. 20. Cui dixit Angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita, 21. extendit Angelus Domini summitatem virgæ quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos, ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit: Angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. 22. Vidensque Gedeon quod esset Angelus Domini, ait: Heu, mi Domine Deus, quia vidi Angelum Domini facie ad faciem. 23. Dixitque ei Dominus: Pax tecum; ne timeas, non morieris. 24. Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in præsentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quæ est familiæ Ezri, 25. nocte illa dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quæ est patris tui: et nemus quod circa aram est succide: 26. et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum quæ de nemore succideris. 27. Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut præceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit. 28. Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc ædificatum erat. 29. Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit hæc omnia. 30. Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur; quia destruxit aram Baal, et succidit nemus. 31. Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? qui adversarius est ejus moriatur, antequam lux crastina veniat: Si Deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus. 32. Ex illo die vocatus est Gedeon, Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. 33. Igitur omnis Madian, et Amalec, et Orientales populi congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezrael. 34. Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se. 35. Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephtali, qui occurrerunt ei. 36. Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locutus es, 37. ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel. 38. Factumque est ita. Et de nocte consurgens, expresso vellere, concham rore implevit. 39. Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. 40. Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat; et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.


Versus 1: Madianitae Israelem opprimunt

1. Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, id est, fecerunt idola et idololatriam. Hæc enim antonomastice dicitur malum, quia summum scelus, idque in conspectu Domini, quia Deum videnti et indignanti opponit alium Deum, eumque creatum, et sæpe factum fictumque ex lapide, auro, argento vel ære, qua summa Dei injuria, vilipensio et offensio. Qui (iratus, justeque tantum scelus, tantamque sui injuriam vindicans) tradidit illos in manu Madian septem annis.

Madian fuit filius Abrahæ ex Cethura, Gen. xxv, 2, a quo ejus posteri dicti sunt Madianitæ, et regio eorum Madian. Duplex autem fuit regio Madian, una juxta mare Rubrum ad Orientem, in quam fugit Moses pavitque oves Jethro, ejusque filiam Sephoram uxorem duxit, Exodi II; altera vicina Moabitidi, circa Arnon et Areopolim, cujus incolæ masculi omnes occisi et excisi sunt a Mose, Numer. cap. xxxi, vers. 7, eo quod Hebræos provocassent ad fornicationem et cultum Beelphegor, Numer. cap. xxv. Verum plures tunc hanc cladem metuentes, jam ante ad vicinas gentes profugerunt, qui postea in Madian redierunt: alii quoque vicini, in Madian incolis hac cæde vacuatam, ingressi, illam occuparunt, qui pariter dicti sunt Madianitæ. Hi ergo Judæam invaserunt, et a Gedeone cæsi sunt. Porro Madian abundat camelis, ovibus et capris. Philo Biblicus asserit Israelitas traditos Madianitis sub Gedeone, eo quod incitati a quodam Madianita mago, cui nomen Aod, consuluissent Deos Madianitarum.

Hebraice Midian, idem est quod litigatio, contentio, ait Pagninus, quia

licet Madianitæ fratres essent Hebræorum, æque ac Ismaelitæ sive Saraceni, atque Idumæi posteri Esau, utpote ex eodem patre Abraham et Jacob respective prognati, tamen eorum perpetui fuere hostes. Rursum Madian, hebraice Midian, idem est quod Middin, id est, ex judicio, ait Pagninus, quia justo Dei judicio invaserunt Hebræos ad castigandum eorum scelera. Origenes vero Madian interpretatur extra judicium; quia Madianitæ injuste, quantum est ex parte ipsorum, licet juste ex parte Dei, expilarunt Hebræos; hi enim nullam eis injuriam intulerant. Unde

Tropologice, Madianitæ sunt Turcæ, hæretici, tyranni cæterique impii, qui pios injuste affligunt, sed Deo id permittente vel ad peccatorum castigationem, vel ad patientiæ probationem.


Versus 3: Madian et Amalec fruges devastant

3. Cumque sevisset (seminasset triticum, hordeum, avenam, pisa, fabas, etc.) Israel, ascendebat Madian et Amalec (id est, populus lingens hebraice), cæterique Orientalium nationum. Hebraice filii Orientis, ex Abraham et Cethura progeniti, habitantes ad Orientem, qui proinde vocantur filii Orientis, Genes. cap. xxv, vers. 6. Tales quoque dici possunt Ismaelitæ, Moabitæ, Ammonitæ, etc.


Versus 4: Cuncta vastabant

4. Et apud eos (filios Israel) figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant, pascentes in eis suos camelos, boves, oves, nec permittentes ut sata in grana et messem crescerent et maturescerent; quare omne frumentum omnemque annonam succidebant, ut Israelitæ fame perirent.

Tropologice, Madianita est dæmon, ejusque asseclæ, qui bona virtutis semina vel a Deo, vel a concionatore aliove simili mentibus hominum immissa disturbant, suffocant et auferunt, ne in opus bonum adolescant.


Versus 5: Instar locustarum

5. Instar locustarum. Hæ enim innumera sua copia, æque ac edendi rodendique aviditate omnia germina radicitus succidunt et depascuntur, ut nihil frugis succrescere et nasci queat. Unde grandis hæc fuit plaga octava Ægypti, Exodi cap. x.


Versus 6: Humiliatus est Israel valde

6. Humiliatusque est Israel. Hebraice, attenuatus est; Septuaginta, depauperatus et ad mendicitatem redactus.


Versus 7: Clamaverunt ad Dominum

7. Et (id est idcirco, quia scilicet fames cogebat) clamavit ad Dominum. Nimirum, fames docet homines Dei oblitos illius recordari; imo ad eum clamare ut eam levet. Sic sæpe Superiores qui subditos habent rebelles, adimendo eis cibum, humiliant, et ad obedientiam officiumque reducunt. Qui enim alium pascit, jus in eum acquirit jubendi quæ velit. Homines enim sunt animales, et instar animalium esca ducuntur. Venter enim latrans quidvis subit, ut se satiet.


Versus 8: Misit ad eos virum prophetam

8. Qui misit ad eos virum prophetam. S. Augustinus suspicatur fuisse Angelum illum, qui mox vers. 11, apparuit Gedeoni. Verum alii passim censent fuisse hominem prophetiæ spiritu a Deo dotatum, missumque ad Hebræos more cæterorum prophetarum. Quisnam hic fuerit ignoratur, quia Scriptura eum non nominat. Rabbini divinant fuisse Phinees Pontificem, sed temere; ille enim jam pridem erat vita functus. Si enim hoc tempore vixisset, fuisset ducentorum annorum, quæ ætas illo ævo erat insolens et insueta.

Porro Deus volens exaudire clamorem Hebræorum, eosque a Madianitis liberare per Gedeonem, præmisit hunc prophetam, qui eorum ingratitudinem, idola et scelera acriter perstringeret, ut ad cor redirent, ac deinceps soli Deo servirent. Deum imitetur Prælatus, qui subditis offensas condonare statuit, ut prius aceto correctionis eos perfundat et compungat, ne ad vomitum redeant.


Versus 10: Ne timeatis deos Amorrhaeorum

10. Ne timeatis deos Amorrhæorum, id est, ne colatis eos, ne eos revereamini. Timor enim in Scriptura omnem cultum Dei significat, tum quia «primus in orbe Deos fecit timor;» tum quia Deus maxime colitur metu et reverentia, juxta illud: «Si Dominus ego sum, ubi est timor meus?» Malach. 1, 6. Dominus enim a servo poscit timorem, ab eoque timeri et coli vult.


Versus 11: Angelus Domini sub quercu

11. Venit autem Angelus Domini, et sedit sub quercu quæ erat in Ephra, urbe ita dicta, quæ fuit patria Gedeonis, ad quem hic Angelus mittebatur. Alia est ergo Ephra ab Ephrata; hæc enim erat in tribu Manasse, ex qua erat Gedeon, ut patet versu 15. Rursum Ephrata hebraice scribitur per Aleph: Ephra vero per Ain. Ad hæc Ephrata, Hebraice idem est quod incrementum: Ephra vero idem quod pulverulenta, vel damula, vel cerva.

Porro Angelus hic sedit sub quercu apposite, quasi Gedeoni robur ad bellandum contra Madian additurus. Quercus enim robusta symbolum est roboris. Unde eum salutans ait: «Dominus tecum, virorum fortissime.» Sic Debbora sedebat sub palma, quia suis oraculis texebat palmam victoriæ Barac et Hebræis contra Sisaram.

Et pertinebat (quercus sub qua degebat Angelus) ad Joas patrem familiæ Ezri, ex qua erat Gedeon. Joas enim erat pater, id est, princeps, sive primus et caput familiæ Ezri, ex qua prognatus est Gedeon. Tales alibi vocantur principes domorum, id est familiarum. Hebræum est אבי עזרי abi ezri, quod Vatablus et alii ut nomen proprium accipiunt, vertuntque ad Joas oriundum ex Abiezri: fuit enim familia Abiezri celebris, ut patet versu 34. Porro Abiezri hebraice idem est quod pater auxilii; ex hoc ortus est Gedeon, qui destinabatur a Deo in auxilium Israelis, ad liberandum eum a Madianitis.

Cumque Gedeon filius ejus (Joas) excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fu-

geret Madian. «Excuteret,» scilicet flagello, uti Belgæ et alii flagellando segetes excutiunt grana ex aristis. Alioqui in Palæstina (uti etiamnum fit in Italia) boves triturabant segetes eas ungulis calcando, itaque grana excutiendo; unde illud: «Non alligabis os bovi trituranti,» Deut. xxv, 4. Sed et Gedeon hic flagello trituravit, quia secreto et festinanter id fecit, ne a Madianitis appropinquantibus comprehenderetur; eademque de causa id fecit in torculari, ubi uvæ solent exprimi, ex eisque vinum elici; torcular enim hoc erat in loco plano, et forte in horreo, ut vult Vatablus, ubi solent segetes flagellari et triturari.

Tropologice S. Gregorius, lib. III Moral. XVII: «Quid est, ait, frumentum virga cædere, nisi rectitudine judicii a vitiorum paleis virtutum grana separare? sed hæc agentibus Angelus apparet: quia tanto magis Dominus interiora denuntiat, quanto se studiosius homines ab exterioribus purgant.»

Allegorice S. Augustinus, serm. 108 De Temp.: «Torcular, inquit, ubi messem terebat, propter assiduas tribulationes Ecclesiæ typum gessit. Messis quæ cædebatur Christianum populum significavit, quem adveniens Christus virga disciplinæ vel baculo crucis suæ a paleis, id est, a peccatis omnibus separavit. Nam et Angelus ille qui venit ad eum, et ipse in typum Domini Salvatoris accipitur. Arborem sub qua stetit, et virgam quam tenuit crucem significasse manifestum est. Petra illa super quam Gedeon obtulit holocaustum, Christus erat. Sic enim ait Apostolus: Petra autem erat Christus. Hædus ille qui oblatus est, humanum genus peccatis obnoxium designavit. Quod Angelus virga sua tetigit petram et exiit ignis, et consumpsit hædum illum; crux tetigit Christum, et de petra quæ erat Christus, ignis exiit charitatis, qui humani generis peccata consumpsit. De ipso enim verus Gedeon Christus in Evangelio dixit: Ignem veni mittere in terram; et quid volo nisi ut accendatur?»

Et S. Ambrosius, proæm. in lib. I De Spir. Sancto: «Non otiose, ait, vellus non in campo posuit, vel in prato, sed in area, ubi messis est tritici (messis enim multa, operarii autem pauci), eo quod per fidem Domini futura esset messis fecunda virtutum.»


Versus 12: Dominus tecum, virorum fortissime

Et ait (Angelus): Dominus tecum (sit), virorum fortissime. Hebraice גבור החיל gibbor hechail, id est, fortis robore vel strenuitate; Septuaginta, potens fortitudine, Chaldæus, vir virtutis; Vatablus, vir fortissime: gibbor enim significat virum fortem, potentem, robustum, quales erant gigantes: chail vero significat robur, industriam, strenuitatem, vires. Unde Serarius suspicatur pro virorum legendum virium, sed nil cogit hoc dicere: nam to virorum respondet Hebræo gibbor; gibbor autem et fortem et virum significat; viri enim sunt fortes. Unde Gabriel dictus est quasi fortis Dei, vel vir Dei. Adde: qui viribus est fortissimus, hic virorum est fortissimus.

Porro Gedeon fuit fortis non tantum corpore, sed magis animo, quo tantum bellum generose aggressus est. Rursum fuit fortis non solum naturali, sed et supernaturali, quam Deus hic illi indebat, et deinceps illi inditurus erat ad opus tam arduum capessendum, fortitudine. Cum enim Deus cuipiam nomen aliquod attribuit, simul et rem dotemque nomine significatam illi indit. Sic cum B. Virgo salutata est a Gabriele Dei legato, «gratia plena,» tunc simul Deus novam gratiæ copiam et plenitudinem illi indidit: salutatio enim Dei (et sanctorum ejus, ut S. Pauli, ait Chrysostomus) est efficax, ac Dei dicere est facere. Sic Deus Simoni nomen commutans, eumque vocans Kepha (Cephas), id est, Petrum, petrinam fortitudinem, qua foret Ecclesiæ basis, illi indidit. Idem dicendum de Joanne et Jacobo, cum eos vocavit Boanerges, id est, filios tonitrui, et de Abram, cum eum vocavit Abraham, id est patrem multarum gentium, etc.

Dicitur ergo Gedeon virorum fortissimus, ait Serarius, quia corporis viribus excellebat, animique robore præstabat. Secundo, quia ob Dei præsentiam et opem multo magis deinceps iisdem corporis animique viribus valiturus, magnaque ad populi sui salutem gesturus erat, eaque ipsi tam corporis quam animi, tam præsens quam futura fortitudo, ut magna cum fiducia et alacritate ad Israelitici populi vindicias aggrederetur, neque sese nimium despiceret, imparemque oneri et operi huic duceret. Sic enim et lucta mirabili ac diuturna confirmatus est Jacob, dum in præferocis ac perirati Esau conspectum venire deberet, Genes. XXXII.

Porro Septuaginta vertunt in nominativo δυνατός τῇ ἰσχύι, ut habent Complutensia, id est, potens vi, vel ἰσχυρὸς τῶν δυνάμεων, id est, fortis virtutum, ut habent Romana. Unde S. Augustinus hic, Quæst. XXXII, censet hoc esse epithetum non Gedeonis, sed Dei, q. d. Dominus tecum est, o Gedeon, Dominus, inquam, qui est fortis virtutum. Verum melius Noster, Chaldæus et alii vertunt in vocativo, ut Gedeon ab Angelo salutetur, voceturque virorum fortissimus. Nam causam hujus tituli dat Angelus versu 14, cum ait: «Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israel de manu Madian.»


Versus 14: Vade in hac fortitudine tua

14. Respexitque ad eum Dominus, puta Angelus legatus Domini, ejusque personam repræsentans. «Respexit» oculis benignis, sed acribus, Gedeonem timidum erigens ad fiduciam eique suam opem blando vultu nutuque promittens, ideoque eum exstimulans ad capessendum munus Judicis et Ducis contra Madianitas, quod ipse illi offerebat. Recte to respexit respondet to obsecro. Hebraice בי bi, id est in me, scilicet obsecro ut respicias, hoc est mihi meisque sis propitius, quod dixerat Gedeon versu præced.: respiciendo ergo in eum Angelus petitioni et votis ejus satisfecit.

Vade in hac fortitudine tua. Hebraice בכחך becochacha, id est in robore quod tibi olim indidi, et nunc adauxi, ac deinceps magis augebo et amplificabo. Unde Abulensis sic exponit: «Vade in fortitudine tua,» hoc est «in fortitudine adjutorii, quod tibi jam promisi.» Audi Theodoretum, Quæst. XII: «Memor erat Gedeon mirabilium Dei, firmamque de Deo tenebat opinionem, etc. Et meruit ut audiret ab Angelo: proficiscere in robore fidei hujus, et vinces.»


Versus 16: Ego ero tecum

16. Ego ero tecum, et percuties Madian quasi unum virum, q. d. Ne timeas, o Gedeon, tot millia Madianitarum; ego enim te ita roborabo, adeoque eis potentiorem efficiam, ut omnes tam facile cædas, perinde ac si omnes essent unus duntaxat vir, sive quam facile cæditur unus vir, tam facile tu mea ope cædes tota castra Madian. Sic enim unus Angelus pro Ezechia pugnans cecidit una nocte in castris Sennacherib 185 millia Assyriorum, IV Reg. xix, 35. Tam potens est Deus, imo unus Dei Angelus.


Versus 17: Da mihi signum

17. Da mihi signum quod tu sis, qui loqueris ad me. Non peccavit Gedeon petendo signum, quia nesciebat an is qui secum loquebatur esset homo propheta, an Angelus Dei vel diaboli, Satanas enim se transfigurat in Angelum lucis. Ita Abulensis. Ait ergo: «Da mihi signum quod tu sis,» scilicet talis, cui divinam opem victoriamque tam admirabilem de Madian pollicenti fidem habere possim et debeam. Videbat Gedeon Angelum instar juvenis pulcherrimi, vultu, habitu et moribus elegantissimum, ac miram ex ejus præsentia et alloquio sentiebat consolationem, alacritatem et lætitiam: sed necdum certo quis esset, et unde veniret ei constabat. Idipsum ergo signo petit sibi declarari et confirmari.

Porro signum hoc poscenti Gedeoni dedit Angelus versu 21; cum virga tangens panem et carnes, illico ex eis ignem elicuit, quo illa Deo in sacrificium obtulit, eoque facto disparuit. Licet aliqui putent Gedeonem pro signo postulasse id quod proxime subjicit: «Ne recedas hinc donec revertar ad te;» quibus favent Septuaginta, sed planius, dicemus duo petiisse Gedeonem, primo, signum jam dictum; secundo, ne Angelus abiret antequam munus aliquod ei honoris ergo attulisset.


Versus 18: Nec recedas hinc

18. Ne recedas hinc donec revertar ad te, portans sacrificium et offerens tibi. Quæres, an vere Gedeon hic obtulerit sacrificium? Affirmat S. Augustinus, Quæst. XXXI. Voluit, inquit, Gedeon coram Angelo sacrificium offerre velut adjuvandus præsentia ejus sanctitatis. Sic et Theodoretus, Quæst. XII, et Abulensis, Quæst. XVI. Probant primo, quia id diserte asserit Noster dicens: Portans sacrificium offerensque tibi; secundo, quia Septuaginta vertunt ἐξοίσω θυσίαν, καὶ θύσω ἐνώπιόν σου, id est, feram sacrificium, et sacrificabo coram te; sic et Vatablus; tertio, quia hoc signum petiit Gedeon ab Angelo, ut ipse se a Deo missum ostenderet per ignem miraculose productum, quo panem et carnes a Gedeone allatos cremaret et sacrificaret; qua ratione Elias se verum Dei esse Prophetam contra sacerdotes Baal demonstravit, ignem e cœlo eliciendo, qui bovem suum inflammaret, et quasi holocaustum Deo adoleret, III Reg. xviii. Et Manue, pater Samsonis, jubente Angelo, cap. XIII, 16, holocaustum obtulit.

Non ergo Gedeon, qui sacerdos non erat, obtulit sacrificium, sed materiam sacrificii detulit Angelo sine igne, ut is igne miraculoso illud consummaret, itaque sacrificaret, atque hoc signo ostenderet se a Deo cui sacrificabat esse missum. Unde pro eo quod Noster vertit, offerens tibi, Hebraice est dimittam, vel deponam coram te, ut scilicet tu ea inflammes, et per ignem cœlestem Deo in sacrificium offeras et consumas.

Coxit vero Gedeon carnes sacrificii; quia simul volebat prandium ferre vel Angelo in corpore humano apparenti quasi homini, vel Prophetæ (nesciebat enim an esset Propheta, an Angelus, sed de eo dubitabat, et alterutrum esse suspicabatur), ut pars illi in cibum cederet, si esset Propheta, pars vero altera in sacrificium Dei. Angelus vero ut ostenderet se esse Angelum, nec cibo vesci, utque evidentius esset miraculum, omnia, etiam jus ipsum Deo concremavit, et concremando sacrificavit. Nec enim Angelus legibus sacrificiorum in Levitico latis, quæ non permittunt carnem coctam sacrificari, tenebatur. Ita Abulensis.

Hæc sententia est probabilis, illique favent Septuaginta, qui signum hoc Gedeonis in hoc sacrificio Angeli constituere videntur.

Verum contrarium est verius, scilicet Gedeonem panem et carnes attulisse Angelo, non ad sacrificium, sed ad prandium; ut videlicet Angelus specie humana apparens quasi homo ea comederet; nesciebat enim Gedeon esse Angelum, sed dubitabat an homo esset, an Angelus.

Probatur primo, quia nullus hic erat sacerdos qui sacrificaret. Gedeon enim non erat ex tribu sacerdotali, puta ex Levi, sed ex Manasse. Angeli etiam non solent sacrificare. Et Gedeon nesciebat eum qui apparebat esse Angelum.

Secundo, quia hædus ex lege non poterat sacrificari, nisi pro peccato principis, Levit. IV, 2.

Tertio, Gedeon coxit panes et carnes: ergo ad prandium. Nam ad sacrificium debebant afferri carnes crudæ, imo animal vivum, quod a sacerdote mactabatur, coquebatur et comburebatur in honorem Dei.

Quarto, extra tabernaculum sacrificare non licebat: ergo nec in area Gedeonis.

Quinto, quia Angelus hic apparebat specie viatoris, ideoque virgam sive scipionem viatorium manu gestabat, jamque quasi de via fessus, et umbram quietemque captans sedebat sub quercu. Videtur ergo Gedeon hospitale officium ei exhibere voluisse, ac panes et carnes ad eum refocillandum attulisse. Sic enim fecit Abraham, angelis quasi peregrinis de via ad se divertentibus

prandium parando, Genes. cap. xviii, et Manue cap. xiii, vers. 15.

Sexto, quia pro sacrificium, Hebraice est מנחה mincha, id est munus vel donum, ut vertit Chaldæus. Sic Aod obtulit regi mincha, id est munus, cap. iii, 15. Fateor mincha speciatim quoque significare munus, quod ex farre vel pane Deo offertur, puta sacrificium farreum, Levit. II. Verum mincha nunquam significat sacrificium carneum; carnes autem hic attulit Gedeon.

Ad primum ergo respondeo: Pro sacrificium, hebraice est mincha, id est donum. Noster tamen vertit sacrificium, quia Angelus paulo post donum Gedeonis noluit sibi usurpare, sed illud convertit in sacrificium, quod Deo obtulit: et quia epulæ per catachresin sæpe vocantur θυσία, id est sacrificium et victimæ, ut patet Prov. ix, 2; I Reg. xxv; in Septuaginta, Matth. xxii, 4. Θυσία enim dicitur a θύω, id est, occido; unde tuer Gallicum. Idem dico ad secundum. Addo, pro θύσω, id est, occidam, in Septuaginta legendum videri θήσω per η, id est, ponam; ita enim legit S. Augustinus, Quæst. XXXV.

Ad tertium patet responsio ex jam dictis. Adde, nescisse Gedeonem an is qui apparebat esset sacerdos, qui posset sacrificare. Denique Gedeonem non cogitasse de sacrificio patet, ex eo quod non erexit altare, non attulit ligna et ignem, quibus hostia cremaretur; unde nullam Angelo sacrificii facit mentionem; multo minus præscivit Angelum virga sua ignem eliciturum, quo carnes ab eo allatæ sacrificarentur. Ita Theodoretus, Procopius, Cajetanus, Arias, Serarius. Audi Procopium: «Sacrificium id dicit, quod ad epulum destinatum erat. Victima enim non coquebatur juxta legem. Ceterum sub quercu ponit Abrahamum imitatus, ac ratus hunc fercula absumpturum.»

Vers. 19. Azymos panes, non quod esset tempus Paschale, quo Judæis non nisi azymo vesci licebat, sed quod Gedeon festinaret, metueretque ne Angelus ob moram abiret; quare cum non haberet tempus farinam fermentandi, ex ea infermentata azymos panes festinanter coxit.

Vers. 20. Pone supra petram illam. Petram ergo illam Angelus statuit pro altari, in quo omnia hæc Deo per ignem sacrificare destinabat. Petra hæc erat typus Christi, I Cor. x, 4, qui simul est altare, sacerdos et victima, quam Deo in Eucharistia offerimus.

Aliud signum enarrat Philo Biblicus, scilicet Angelum jussisse Gedeoni ut aquam super petram effunderet, ac Gedeonem ab Angelo petiisse hoc signum, dixisseque: «Fiat medium sanguis et medium ignis; et effudit Gedeon aquam super petram, et factum est, cum effudisset, ut fieret media pars flamma, media autem pars sanguis, et commixta sunt utraque, id est, ignis et sanguis, et non extinxit ignem sanguis, nec sanguinem ignis exussit.» Addit Philo per Gedeonem cæsa esse centum et viginti Madianitarum millia, et cæteros fugisse. Verum hic Philo est suspectæ fidei.


Versus 21: Ignis de petra ascendit

21. Extendit summitatem virgæ, etc., et tetigit carnes et panes azymos, ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit. Ecce hoc est signum quod Gedeoni poscenti Angelus exhibuit, quod primo ostendit se esse Angelum a Deo missum; secundo, se non vesci cibo; tertio, se hæc omnia a Gedeone allata, sibique oblata Deo per ignem sacrificare.

Ignem autem produxit ex valida collisione petræ per virgam cuspide ferrea, ut videtur, armatam; sicut silicem collidendo ad ferrum, ex eo elicimus ignem, aut alio simili modo applicando activa passivis, eo modo quo ex secretis naturæ causis sciebat producendum ignem. Angelus ergo hic sacerdotis officio functus est, Gedeon vero ministri. Ita Theodoretus, Abulensis, Lyranus, Dionysius et alii.

Mystice, caro hædi est culpa, jus sunt illecebræ cupiditatum. Quod ergo Angelus extendit virgam et tetigit petram, de qua exivit ignis, ostendit quod caro Christi repleta spiritu cœlesti igneque divino, peccata omnia hominum exureret. Ita S. Ambrosius, proœmio in lib. I De Spiritu Sancto, quem audi: «Jam tunc igitur in mysterio declaratum est; quia Dominus Jesus in carne sua totius mundi peccata crucifixus aboleret, nec solum delicta factorum, sed etiam cupiditates animorum; caro enim hædi ad culpam facti refertur, jus ad illecebras cupiditatum, sicut scriptum est: quia concupivit populus cupiditatem pessimam, et dixerunt: Quis nos cibabit carne? Quod igitur extendit Angelus virgam et tetigit petram, de qua ignis exivit, ostendit quod caro Domini spiritu repleta divino peccata omnia humanæ conditionis exureret. Unde et Dominus ait: Ignem veni mittere in terram.»

Eadem ad verbum exstant in S. Augustino, serm. 108 De Temp. Quare ex alterutro in alterum transcripta sunt. Audi et S. Gregorium, lib. III Moral. XVII: «Angelus occidi hædum præcipit, id est, omnem appetitum carnis nostræ immolari, carnesque supra petram poni, et jus carnium desuper fundi. Quem alium signat petra, nisi eum de quo per Paulum dicitur: Petra autem erat Christus? carnes ergo super petram ponimus, cum corpus nostrum in Christi imitatione cruciamus. Jus etiam carnium desuper fundit, qui in conversatione Christi ipsas etiam a se carnales delectationes exinanit. Quasi enim jus ex carne liquidum in petram funditur, quando mens a cogitationum carnalium fluxu vacuatur. Quæ tamen mox Angelus virga tangit, quia intentionem nostram nequaquam potestas divini adjutorii deserit. De petra autem ignis exit, et jus carnesque consumit, quia afflatus a redemptore spiritus tanta cor nostrum flamma compunctionis concremat, ut omne quod in eo illicitum est et operis et cogitationis exurat.»

Angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus. Ascendens in cœlum, ait Cajetanus, unde venerat. Unde Chaldæus vertit: Ascendit e regione oculorum ejus. Inde quoque agnovit Gedeon hunc esse Angelum Dei. Unde sequitur:


Versus 22: Vidi Angelum Domini facie ad faciem

22. Vidensque Gedeon quod esset Angelus Domini, ait: Heu, mi Domine Deus (moriendum mihi est), quia vidi Angelum Domini facie ad faciem. 23. Dixitque ei Dominus (Angelus legatus Dei): Pax tecum, ne timeas, non morieris. Ex hoc Gedeonis dicto, et ex illo Manue cap. XIII, vers. 22: «Moriemur, quia vidimus Deum,» liquet communem vulgi opinionem tunc fuisse moriturum eum, qui Deum vel Angelum vidisset. Unde Judæi hanc colligunt regulam: «Quicumque manifeste Angelum viderit, hunc statim consequetur mors.»

Orta videtur ista opinio ex eo quod Angeli sint subtilissimi spiritus ac familiares Deo; quare cum hominibus apparent, videntur eos velle a carne ad spiritum secum traducere ad Deum, ac subinde citare eos ad judicem Deum. Adde quod Angeli subinde morituris apparent, ut eos ad aliam vitam traducant. Unde Jacob viso Angelo admirans se non mori ait: «Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea,» Gen. XXXII, 30. Tanta enim est Angelorum lux, gloria, majestas, ut hominem exanimare videatur. Aucta est hæc opinio ex illo Dei ad Mosen oraculo, Exod. XXXIII, 20: «Non videbit me homo et vivet,» ait S. Augustinus hic, Quæst. LIV. Item ex aliorum punitione, qui ob scelera ab Angelis occisi sunt, uti ab eis cæsi sunt primogeniti Ægyptiorum, Exod. XII, et Sodomitæ, Gen. XIX, Her et Onan, Gen. XXXVIII. Sic etiamnum de spiritibus, eorumque apparitionibus multi multa imaginantur et narrant, quæ vana et fabulosa sunt.

Verum hunc eorum timorem vanum fuisse liquet ex visionibus Angelorum factis Abrahæ, Jacob, Mosi, Josue, Gedeoni et aliis. Hi enim viderunt Angelos, nec tamen mortui sunt. Unde Angelus hic ait Gedeoni: «Ne timeas, non morieris.» Etsi enim hic Angelus jam evanuisset ex oculis Gedeonis, tamen hanc vocem formavit in aere vicino auribus Gedeonis, ut ipsi metum mortis adimeret, ait Abulensis.

24. Ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud: Domini pax. Eo quod Angelus ei dixerat: «Pax tecum, ne timeas, non morieris.» Erexit ergo hoc altare non ad sacrificandum (hoc enim vetitum erat erigi extra tabernaculum sive templum, Levit. XVII, 4), sed in monumentum incolumitatis et pacis sibi ab Angelo viso præstitæ, salutisque et liberationis Israelis a Madianitis ab eodem sibi promissæ. Unde vocavit illud: «Domini pax.» Simile altare ædificarunt Rubenitæ, Josue XXII, 10. Ita Abulensis, nisi malis cum Cajetano, Lyrano, Aria et Serario, hoc altare idem esse cum eo quod jussu Dei ædificavit Gedeon vers. 26; idque pariter est probabile.


Versus 25: Tolle taurum et destrue aram Baal

25. Dixit Dominus ad eum: Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, etc. Chaldaice, taurum qui pinguefactus sit annos septem. Unde Arias et Rabbini, quin et Theodoretus putant hunc taurum vel a civitate, vel a patre Gedeonis Deo dicatum fuisse in sacrificium ab initio persecutionis Madianitarum, ut ea cessante Deo in sacrificium offerretur, ideoque tot annis quot duraverat persecutio fuisse saginatum, ac pluribus saginandum fuisse, si persecutio diutius durasset.


Versus 26: Aedificabis altare Domino Deo tuo

26. Et ædificabis altare Domino Deo tuo in summitate petræ hujus, super quam ante sacrificium (victimam panum et carnium) posuisti: tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum. Unde Arias putat utrumque taurum fuisse immolatum et sub secundo priorem intelligi. Fieri tamen potest, ait Serarius, ut e duobus unus hic tantum luce oriente, ut Abulensi videtur, Quæst. XL, vel alia quapiam de causa immolari potuerit, et hic prius immolatus sit, quia septennis pinguissimus, servitutique finiendæ accommodatissimus, ideoque vel altero jam cremato penitus, vel adhuc postea cremando, hunc solum aræ superpositum, et adhuc ardentem invenerunt Ephratæi, vers. 28.

Hic ergo Gedeonem, licet non ex tribu sacerdotali scilicet Levi, sed ex Manasse, Deus creavit sacerdotem, jussitque ei sacrificare sibi, ut esset typus Christi, qui fuit sacerdos.

Allegorice S. Ambrosius, proœmio in lib. I De Spiritu Sancto: «S. Gedeon, ait, occidit vitulum a patre suo idolis deputatum, et ipse septennem alium vitulum immolavit Deo. Quo facto manifestissime revelavit, post adventum Domini omnia gentilitatis abolenda sacrificia, solumque sacrificium Deo Dominicæ Passionis pro redemptione populi deferendum. Etenim vitulus ille erat in typo Christus, in quo septem spiritualium plenitudo virtutum, sicut Isaias dixit, habitabat. Hunc vitulum et Abraham obtulit, quando diem Domini vidit, et gavisus est. Hic est qui nunc in hædi typo, nunc in ovis, nunc in vituli offerebatur. Hædi, quod sacrificium pro delictis fit; ovis, quod voluntaria hostia; vituli, quod immaculata sit victima. Prævidit ergo mysterium S. Gedeon.»

Eadem habet Augustinus, serm. 108 De Temp., sed phrasis magis redolet stylum S. Ambrosii.


Versus 31: Numquid ultores estis Baal?

31. Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo? Qui adversarius est ejus moriatur antequam lux crastina veniat. Si Deus est, vindicet se de eo qui suffodit aram ejus. Significantius habent Hebræa, Num vos litigabitis pro Baal? num vos eum servabitis? Apparenti argumento Joas pater liberat filium Gedeonem, aræ Baal eversorem, a morte, q. d. Si Baal Deus est, sentit utique hanc injuriam in succisione aræ suæ sibi irrogatam; quare si ipse Deus est omnipotens et implacabilis vindex, servet se suumque cultum, ac vindicet se de eo qui evertit aram ejus ante crastinum diem, ut omnibus appareat eum esse Deum, ab omnibus timendum colendumque.


Versus 32: Gedeon vocatus est Jerobaal

32. Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. Gedeon, Hebraice idem est quod succisor iniquitatis et idoli, item succisor doloris; hic enim comitatur iniquitatem, sicut lictor reum. Idem dictus est Jerobaal, quasi ירוב בעל iarub baal, id est litigans, contendens, certans cum Baal. Unde pro ulciscatur se de eo, hebraice est ירב בו iareb bo, id est litiget cum eo, litem illi contendat, intendat et certet cum eo, ac si potentior est, ulciscatur se de eo, eumque castiget et puniat, q. d. Ut quid vos litigatis cum Gedeone filio meo, eo quod everterit aram Baal? litiget ipse Baal, si Deus est, cum eo. Si enim Deus est, potens est et justus, ut injuriam hanc suam puniat; quare non eget vobis actoribus et litigatoribus. Est argumentum in speciem probabile, et ad hominem.

Cives enim et incolæ Ephra cultores Baal, hanc de suo Baal opinionem et sensum habebant; sed revera ipsum in se est imbecillum et invalidum. Simili enim modo liceret dicere hæreticis iconoclastis. Si Deus et Sancti ægre ferunt imaginum suarum confractionem, vindicet se de nobis nosque castiget. At hoc dicere non licet, nec sufficit ad facti excusationem: tum quia Deus ultionem suæ injuriæ sæpe in hac vita dissimulat, differtque in alteram vitam, ut sit acrior et æterna; tum quia constituit reges et magistratus, qui injurias sibi illatas judicent et vindicent; quare illi ex officio idipsum facere obligantur.

Porro pro Jerobaal, per crasin Gedeon vocatus est Arbel, ut patet Osee x, 14. Vide ibi dicta.

Tropologice: Vis esse Gedeon, id est, succisor iniquitatis? Succide ex corde tuo et proximorum omnes cupiditates noxias; hæc enim sunt idola et aræ Baal, quæ quisque sibi in mente pingit et fingit, quæ si succidat, facile Madianitas, id est, dæmones superabit.

Aliter nomen Gedeon (nescio a qua radice Hebræa) interpretatur explicatque S. Gregorius, libro XXX Moral. XVII: «Gedeon, ait, interpretatur circumiens in utero. Dominus enim noster per majestatis potentiam omnia complectitur; et tamen per dispensationis gratiam intra uterum Virginis humilitatem sumens venit. Quis est ergo circumiens in utero, nisi omnipotens Deus sua dispensatione nos redimens, divinitate cuncta complectens, et humanitatem intra uterum sumens? In quo utero et incarnatus est, et clausus non est, quia et intra uterum fuit per infirmitatis substantiam, et extra mundum per potentiam majestatis. Madian vero interpretatur de judicio. Ut enim hostes ejus repellendi destruendique essent, non de vitio repellentis, sed de judicio juste judicantis fuit.»


Versus 34: Spiritus Domini induit Gedeon

34. Spiritus autem Domini induit Gedeon. Septuaginta, et Spiritus Domini fortificavit Gedeonem; Chaldæus, et Spiritus fortitudinis ab ante Dominum vestivit Gedeon, q. d. Gedeon a Deo plenitudinem et abundantiam spiritus et fortitudinis accepit, ad instruendum prælium contra Madianitas innumeros. Hoc enim significat verbum induo, ut patet Job VII, 6: «Induta est caro mea putredine,» hoc est plena est putredine, et tota quasi putida et putrida. Et cap. VIII, vers. 22: «Qui oderunt te, induentur (id est replebuntur) confusione.» Psal. XXXIV, 26: «Induantur (repleantur) confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.» Psalm. CVIII: «Induit maledictionem sicut vestimentum,» quo undique ambitur et cingitur: «Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur. Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.» I Cor. cap. xv: oportet «corruptibile hoc induere incorruptionem.» Ephes. VI: «Induite» Jesum Christum, ut ejus spiritu pleni, undique eo quasi ambiamini, ipsumque intuentibus repræsentetis, ut qui vos viderit et audierit, ipsum Christum in vobis se videre et audire existimet.


Versus 36: Signum velleris

36. Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis Israel per manum meam sicut locutus es. 37. Ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israel. Gedeon jam certa habuerat indicia Angelum Dei sibi apparuisse, per ignem miraculose ab eo e petra elicitum, Deumque velle ut ipse prælium contra Madian capesseret; cur ergo de novo petit ejus rei signum, puta rorem in vellere?

S. Thomas, II II, Quæst. XCVII, art. 2, ad 3; Abulensis hic, et nonnulli alii censent Gedeonem peccasse infidelitate, vel mortali, vel saltem veniali, eo quod dubitarit de promissis Dei, ac ab eo ex debilitate fidei novum signum petierit.

Mitius meliusque Origenes, hom. 8; S. Ambrosius loco citato, Isidorus, Lyranus, Cajetanus, Arias, Serarius et alii asserunt eum non peccasse, quia Apostolus, Hebr. xi, Gedeonem inter sanctos veteris Testamenti annumerat, cumque a fide eximia collaudat; et quia Deus hic tam facile petitioni utrique Gedeonis obsecutus est.

Videtur ergo Gedeon ex magna in Deum fiducia, animoque lætitia gestiente (jam enim spiritus Domini eum induerat) ad Dei gloriam hæc duo signa petiisse, non tam ad suam, quam ad suorum commilitonum, quos ad se et prælium hocce suum jussu Dei convocabat, fidem et spem erigendam; ut scilicet ipsos sensim ad se confluentes his signis divinis confirmaret, et in certam victoriæ spem accenderet; unde et coacto jam exercitu signum hoc petiit. Ita Cajetanus, Salianus et Suarez.

Rursum videtur Gedeon a Deo motus et instinctus hæc signa petiisse, ad mysterii, quod

iis de Christo figurabatur, significationem, de quo mox plura. Simili de causa Moses petiit a Deo signum missionis suæ ad Pharaonem, Exod. III, et Ezechias sanationis suæ e morbo, Isaiæ XXXVIII, 22. Ita Suarez, tom. I De Relig., lib. I De irreligiositate, cap. II, et Lessius, lib. II De Virtut. Card., cap. XLV, dub. 1; tertiam excusationem Gedeonis affert Suarez, eamque præ cæteris probat, ipse atque ac Serarius, quod scilicet Gedeon petierit hoc signum, ut omnem dubitationis motum etiam involuntarium ex animo tolleret: licet enim ipse firmiter crederet Deo promittenti victoriam, tamen sentiebat in re tam ardua aliquos dubitationis motus et diffidentiæ tentationes, quas ut eximeret, fidemque omnino solidaret et augeret, petiit hoc signum. Quartam affert Dionysius Carthusianus, quod scilicet crederet quidem Deo promittenti victoriam, sed metueret ne promissio hæc esset conditionata, si scilicet Hebræi toto corde Deo servirent, non absoluta: quare petit hoc signum, quo Deus declaret promissionem hanc esse absolutam; petiit ergo Gedeon geminum signum, sive unum idemque inversum.

Prius enim petiit ut ros solum esset in vellere ovis, in reliqua vero terra esset siccitas; posterius vero petiit ut solum vellus esset siccum, reliqua vero terra esset rorulenta et humida.

Sed cur hoc signum potius quam aliud quodvis postulavit Gedeon? Ad litteram Arias censet quod ipse per vellus indicarit suam vilitatem et abjectionem, ac ineptitudinem ad bellum hoc conficiendum; unde petierit rorem, id est gratiam, misericordiam, spiritum et fortitudinem a Deo sibi ad hoc infundi. Hebraice enim גזה gizza, id est vellus, alludit ad גזז gazaz (littera enim zain confiniis est daleth, ideoque confiniis daleth, quæ est in nomine Gedeon), id est detondere, succidere, excidere, q. d. Ego, o Domine, sum quasi vellus ovile detonsum, et omni robore viribusque succisum; tu ergo rore tuæ gratiæ et fortitudinis illud imple, ut illo roboratus tantum prælium capessere audeam, illudque feliciter conficiam.

E contrario in posteriore signo Arias opinatur, rorem in terra fuisse sudoris et anxietatis symbolum, quasi Gedeon per hoc edoceri voluerit an, sine labore magno magnaque suorum cæde, ingens futura esset Madianitarum hostium strages et excidium, quasi orarit: Esto, o Domine, velleri, id est mihi siccitas, quies et amplitudo (huc enim Hebraice חרב choreb, id est siccitas, per metathesin in symbolis usitatam alludit, ut choreb sit idem ac rocheb, id est dilatans et dilatatio): terræ autem omni hostili reliquiæ, puta Madianitis, esto sollicitudo, anxietas, pavor, commotio, dejectio. Et hunc alludit Hebræum טל tal, id est ros, quod alludit ad טלל til et טלל talal, id est projicere, dejicere. Arias ergo censet Gedeonem per vellus intellexisse se ac suos, per terram circumjacentem Madianitas, et in priori signo per rorem victoriam; in posteriori vero sudorem, lacrymas et calamitatem portendi.

Verum durum videtur eumdem rorem hic duo contraria significare, scilicet victoriam et calamitatem. Quare congruentius tum ad sensum litteralem, tum mysticum, dicemus rorem utrobique idem significare, nimirum Dei gratiam et misericordiam, opem, victoriam; ut scilicet Gedeon in priori signo velleri, id est sibi petierit rorem divinæ opis et fortitudinis ad Madianitas superandos, cum reliqua Judæa esset illius expers, sicca, afflicta et sterilis; in posteriori petierit eumdem rorem fortitudinis sibi in priori signo postulatum, etiam cæteris Judæis suis popularibus præsertim suis commilitonibus infundi, ut ipsi se socios Gedeoni ad pugnam cum Madianitis tam arduam animose offerrent.

Porro in vellere hoc signum petiit, primo, quia vellus hoc velut ovium Pastor habebat obvium et ad manum: secundo, quia vellus aptum erat symbolum hujus victoriæ. Vellus enim est lana ab ovibus evulsa et detonsa. Olim enim lanam ab ovibus vellebant, cui vulsioni postea successit detonsio. Hæc ergo, ut ait Varro lib. II De Re rustica, cap. xi: «Vellera alii vellumina appellant, ex quorum vocabulo animadverti licet, prius lanæ vulsuram quam tonsuram inventam. Qui etiam nunc vellunt, ante triduo habent jejunas, quod languidæ minus radices lanæ retinent.» Idem, lib. IV De lingua Latina: «Vellæ, ait, unde essent plures accipi causas, in queis quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram inventam vellere lanam sint soliti; ex quo vellera dicuntur.» Varroni consentit Isidorus, lib. XIX Originum, cap. XXVII: «Lana, inquit, a laniendo, id est, vellendo dicta. Hinc et vellus dictum, quod prius lanæ vellerentur, non tonderentur.»

Velleris symbolo ergo tacite innuit Gedeon, Madianitas totondisse omnia sata et germina Judæeæ, sicut vellus hoc detonsum erat ab ove, ac proinde petere se ut vicissim ipse simili modo Dei ope detondeat, et ab Israele abradat Madianitas. Hinc nomen Gedeon Hebraice significat succisorem, excisorem, detonsorem, ac alludit ad גזה gizza, id est vellus ab ove detonsum.

Quæres secundo, quid mystice significet ros in vellere; et mox in terra?

Respondeo, allegorice ros in vellere est Christus in Virgine. Ros enim significat Verbi in Virginem illapsum et incarnationem instar roris fore secretum, tranquillum, castum, suavem, spiritualem, fecundum, sine virginitatis corruptione, et sine partus dolore. Vellus enim est tum uterus Virginis, quam humanitas Christi Virginis utero concepta, in quam divinitas se ut ros cœlestis insinuavit. Unde S. Ambrosius, S. Ephrem, S. Sophronius, Proclus et alii, B. Virginem vocant et invocant: «Vellus Gedeonis.»

Audi S. Ambrosium, serm. 9: «Maria, ait, recte velleri comparatur, quæ ita concepit Dominum, ut toto eum

corpore hauriret, nec ejus discissuram corporis pateretur, sed esset mollis ad obsequium, solida ad sanctimoniam.» Et S. Hieronymus in Epitaphio Paulæ: «Pastores nocte vigilantes audire meruerunt: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonæ voluntatis, dumque servant oves, invenerunt Agnum Dei puro et mundissimo vellere, quod in ariditate totius terræ cœlesti rore complutum est.» Hinc S. Bernardus, serm. 2 super Missus est: «Quid, ait, Gedeonis vellus significat, quod utique de carne tonsum, sed sine vulnere carnis in area ponitur et nunc quidem lana, nunc vero area rore perfunditur, nisi carnem assumptam de carne Virginis absque detrimento virginitatis? cui utique distillantibus cœlis tota se infudit plenitudo divinitatis; adeo ut ex hac plenitudine omnes acceperimus, qui vere sine illa non aliud quam terra arida sumus:»

huic quoque Gedeonico facto propheticum dictum, pulchre satis convenire videtur, ubi legitur: Descendet sicut pluvia in vellus.»

Idem, serm. in Nativ. Mariæ: «Intuere, o homo, consilium Dei, agnosce consilium sapientiæ, consilium pietatis. Cœlesti rore aream rigaturus, totum vellus prius infudit; redempturus humanum genus, pretium universum contulit in Mariam.»

Et S. Irenæus, lib. III, cap. xix: «Quapropter, ait, necessarius est nobis ros Dei, ut non comburamur (igne tentationis et concupiscentiæ) neque infructuosi efficiamur.» Rorem hunc verbi divini specialiter excipimus per conciones, lectiones, orationes, inspirationes Dei, realiter vero per Eucharistiam, in qua ipsam carnem Christi agni immaculati manducamus, nobisque unimus, eaque quasi vellere purissimo vestimur, inde rorem omnem gratiæ cœlestis exsugimus, ac præsertim ejus humilitatem et mansuetudinem (cujus symbolum est vellus laneum et molle) induimus.

Mystice: Ros fidei et gratiæ Dei primo depluit in vellus Gedeonis, id est in Judæos Gedeonis contribules usque ad Christum: at eo prædicante hic ros apud Judæos ob eorum incredulitatem in Christum exaruit, et derivatus est ad reliquam terram, id est ad omnes gentes, quæ fidem et gratiam Christi avide susceperunt. Ita Origenes, Theodoretus, Procopius, Rupertus hic et S. Augustinus, serm. 108 De Temp.; S. Ambrosius, lib. De Viduis, et proœm. lib. I De Spiritu Sancto, ac Chrysostomus in Psalm. LXXI, ad illa: «Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.»

Significatur ergo hic electio Gentium, et reprobatio Judæorum, qui prius rore divinæ legis et electionis irrigati fuerant: «Inde est quod nunc fidei rore totus orbis humescit,» ait S. Ambrosius. Audi S. Hieronymum ad Paulinum: «Postquam siccato vellere universus orbis cœlesti rore perfusus est, et multi de Oriente et Occidente venientes recubuerunt in sinu Abrahæ, desiit esse notus tantum in Judæa Deus et in Israel magnum nomen ejus, sed in omnem terram exivit sonus Apostolorum, et in fines orbis terræ verba eorum.»

Uberius D. Augustinus, lib. De Unitate Ecclesiæ, cap. v: «Non video, ait, quid hic aliud figuratum et prænuntiatum sit, nisi ut aream intelligamus orbem terrarum, locum velleris populum Israel. Erat autem apud illum populum hoc munus in vellere, id est, in velamine, et quasi in nube secreti, quia nondum fuerat revelatum. Nunc autem videmus orbem terrarum jam revelato rore saginari per Evangelium Domini nostri, quod tunc in illo tegmine figurabatur; illam vero gentem amisso sacerdotio quod habebat, quia in Scripturis non intelligit Christum, tanquam in sicco vellere remansisse.»

Ecclesia denique in ipsa primarum Circumcisionis vesperarum antiphona secunda, ita canit: «Quando natus es ineffabiliter ex Virgine, tunc impletæ sunt Scripturæ; sicut pluvia in vellus descendisti, ut salvum faceres genus humanum.»

Denique B. Petrus Chrysologus, serm. 3 De Annuntiatione: «Cœlestis imber, ait, Virgineum in vellus placido se fudit illapsu, et tota divinitatis unda bibulo se nostræ carnis celavit in vellere; donec per patibulum crucis expressum, terris omnibus in pluviam salutis se effunderet,» etc.

Plura hac de re dixi Isaiæ XLV, 8, ad illa: «Rorate, cœli, desuper,» ubi novem analogias roris et Christi recensui.

Porro prius signum impletum est in conceptione Virginis; tunc enim ipsa sola rorem cœlestem, id est Verbum divinum utero suo concepit, reliqua terra, id est feminis cæteris manentibus siccis, et hujus roris expertibus; posterius in ejusdem partu, tunc enim pariens Christum rorem hunc in terram effudit, ipsaque mansit quasi vacua et quasi sicca.

Symbolice, S. Ambrosius, lib. De Viduis, post initium, per vellus accipiens humanitatem Christi, quæ rorem vitæ divinæ in Incarnatione excepit: «Vellus hoc, ait, in morte desiccatum expresso sanguine ceu rore, eodem per gratiam suam totum mundum irrigavit.» Idem, proœm. lib. I De Spiritu Sancto: «Venit, ergo, inquit, jam Dominus, venit et pluvia. Venit Dominus stillicidia secum cœlestia deferens, et ideo jam nos bibimus, qui ante sitiebamus, et divinum illum spiritum haustu interiore potamus. Hoc ergo prævidit S. Gedeon, quia verum et spiritualem rorem etiam gentes nationesque erant fidei perceptione bibituræ, et ideo diligentius exploravit.»

Tropologice, P. Berthonius, et ex eo Serarius: «Ecclesiastici, ait, qui more velleris Domino sunt conjuncti, et esse debent molles, humiles et benigni, solebant esse rore divinæ gratiæ præ cæteris madefacti, area vero, id est, populi sæculares, respectu eorum erant indevoti, aridi et duri, sed vere hodie videmus contrarium; area magis est rorida quam vellus, sæculares devotiores sunt quam regulares, laici quam clerici, subditi quam Prælati, ut compertum est.»

Mimetice, velleris ab humore circumciso defensi miraculum renovatum fuit in S. Bernardo, qui scribens primam epistolam ad Robertum Nepotem sub dio, cum circumcirca plueret, chartam tamen non madefecit, ait Baronius, tom. XII, anno Christi 1125.


Versus 38: Expresso vellere concham rore implevit

38. Expresso vellere concham rore implevit, ut certo sciret vellus esse rorulentum, imo rore turgidum; hoc enim signum sibi a Deo dari petierat. Mystice, quomodo mens nostra debeat esse concha, primo seipsam implens rore et aqua gratiæ et virtutis, antequam illam in alios derivet, non canalis, qui omnem aquam quam recipit emittit, nihil sibi retinens, pulchre docet S. Bernardus, serm. 18 in Cant.: «Disce, inquit, et tu non nisi de pleno effundere, nec Deo largior esse velis. Concha imitatur fontem: non manat ille in rivum; nec in lacum extenditur, donec suis satietur aquis, etc. Implere prius, et sic curato effundere. Benigna prudensque charitas affluere solet, non effluere.» Unde S. Ambrosius, proœmio lib. I De Spiritu Sancto: «Aqua, inquit, est ros gratiæ cœlestis. Veniat igitur, Domine Jesu, hæc aqua in meam animam, in meam carnem, ut hujus humore pluviæ nostrarum convalles

mentium, atque intimi cordis arva viridescant. Veniant in me stillicidia tua gratiam immortalitatemque rorantia. Dilue gressus mentis meæ, ne iterum peccem. Ablue animi mei calcaneum, ut possim abolere maledictum, ne morsum serpentis interiore pede sentiam, sed sicut ipse jussisti sequentibus te, ut serpentes et scorpiones illæso possim calcare vestigio.»

Secundo, idem roris vellerisque miraculum quasi renovatum fuit in S. Arnulpho Metensi episcopo, a quo omnis familiæ Pipini et Caroli Magni prosapia, æque ac nobilitas et sanctitas, quasi a fonte derivata descendit. Hic enim anno Christi 485, peccatorum veniam a Deo poscens, annulum projecit in Mosellam dicens: «Tunc me putabo culparum nexibus absolutum, quando istum quem projicio recepero annulum;» ac post aliquod tempus annulum hunc in pisce sibi a piscatore allato inveniens, peccata sibi remissa cognovit, Deoque gratias egit. Ita narrat Paulus Diaconus in ejus Vita, idque ex Caroli Magni ore se accepisse profitetur, additque: «Nec dissimiliter pater hic venerabilis cum Gedeone illo signum a Domino poposcit, ille etenim indicium per vellus in area positum capere voluit, utrum in bello victoriam de inimicis habere potuisset: iste annulum in profundissimum fluminis gurgitem projiciens, experiri cupit utrum de inimicis jam victoriam cepisset. Fortes quidem erant quos ille devicerat, sed hi quos iste superaverat fortiores.»

Denique ex hoc Gedeonis vellere orta est historia vel fabula Argonautarum, qui sexaginta annis post Gedeonem sub Abesan Judice floruisse dicuntur ab Eusebio, Genebrardo et aliis in Chronic. Hi enim fuere 54 heroes, qui in navi dicta Argo navigarunt in Colchum, ut vellus aureum auferrent; quorum duces et primores fuere Jason, Castor, Pollux, Hercules, Orpheus, de quibus Virgilius, Eclog. IV:

Alter erit tum Tiphys, et altera quæ vehat Argo / Delectos heroas.

Vide Diodorum, lib. V, cap. III, et Hyginium, Fab. 15.

Rursum ad utrumque hoc vellus, scilicet Gedeonis et Jasonis respiciens Philippus cognomine Bonus, Burgundiæ Dux, Caroli Audacis pater, anno Domini 1430, die tertia Idus Januarii instituit ordinem celeberrimum equitum Aurei Velleris, constantem heroibus nobilissimis ac fortissimis, qui collapsam Christianæ fidei dignitatem erigerent, ac Baalis aras, id est Turcicas Mosqueas, ait Serarius, atque hæreticorum conventicula quasi novi Gedeones dejicerent et succiderent. Ita Pontus Heuterus, libro IV, Burgundius Guilielmus Mennensis, libro I De Aureo Vellere, cap. I et II; Hadrianus Barlandus, Alvarus Gometicus, Jacobus Meyerus, et alii qui res Belgicas et Burgundicas scripserunt.

Nuper Superior cujusdam prisci et numerosi Ordinis, suos ad primævum virtutis fervorem exhortans, argute sic orsus est: «Primitus in nobis vigebat conscientia; ex conscientia decurtata secuta est scientia, inde utraque præcisa, mera facti sumus entia, hoc est stipites et lapides. Redeundum ergo nobis est ad pristinam conscientiam, ut eam primo patrum nostrorum spiritu et sanctitate repleamus.» Vitium hoc est commune rerum creatarum, ut sensim degenerent, arescant, deficiant, et senescentes in suum nihilum ex quo venerunt redeant: quare viri ecclesiastici et religiosi crebro se renovent oportet, ut primævum vocationis suæ spiritum fugientem revocent, conservent et adaugeant, uti eos facere conspicimus.

Sane hoc sæculo, quo Lutherus quasi novus Madianita, imo Madianitarum Dux Ecclesiam Dei, sua hæresi, crapula et luxuria deformavit, atque quasi Zeb, id est lupus oves agnosque Christi diripuit et laniavit, Deus quoque illi S. Ignatium de Loyola fundatorem Societatis Jesu, quasi novum Gedeonem opposuit, per gratiam Christi magno omnium gaudio cernimus, omnes Ecclesiæ Ordines magno studio sese reformare, et ad primævum instituti sui vigorem, rigoremque ingentibus animi passibus contendere. Deo sit laus et gloria.

Pergamus omnes strenue hac via qua cœpimus, ut quisque suæ religionis vellus exarescens rore divinæ sapientiæ et gratiæ imbuere satagat, ut vitam Angelorum, ad quam vocati sumus, æmulemur, simusque homines cœlestes et Angeli terrestres; ut nimirum ardeamus amore cum Seraphim, divinorum scientia fulgeamus cum Cherubim, spirituales facti omnia judicemus cum Thronis, nobis ipsis dominemur cum Dominationibus, fortiter resistamus inordinatis motibus nostris malignorumque spirituum suggestionibus cum Virtutibus, regnum animæ in justitia et pace gubernemus cum Potestatibus, subditis nostris debite provideamus cum Principatibus: magna, si habemus, proximis nostris communicemus cum Archangelis; minora subsidia indigentibus impertiamur cum Angelis.