Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Gedeon jussu Dei e triginta duobus millibus militum formidolosos dimittit ad viginti duo millia, mox eos qui prono ore biberant aquam fluminis: quare solos trecentos sibi reservat. Secundo, vers. 9, descendens in castra Madian, audit Madianitae somnium de pane subvertente castra Madian, illumque panem esse gladium Gedeonis. Unde certam victoriae spem concipit. Tertio, vers. 16, cum trecentis irruit in Madianitas innumeros, ac clangens tubis, lagenarum complosione, et inde lampadibus effulgurantibus, Madianitas percellit, ut ipsi mutua se caede trucident.
Textus Vulgatae: Judicum 7:1-25
1. Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad; erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi. 2. Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus, ne glorietur contra me Israel, et dicat: Meis viribus liberatus sum. 3. Loquere ad populum, et cunctis audientibus praedica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. 4. Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est, duc eos ad aquas, et ibi probabo illos: et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat: quem ire prohibuero, revertatur. 5. Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum; qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt. 6. Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerant aquas, trecenti viri: omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat. 7. Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian; omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum. 8. Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle. 9. Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge et descende in castra, quia tradidi eos in manu tua; 10. sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus. 11. Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae. 12. Madian autem et Amalec, et omnes Orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo: cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quae jacet in littore maris. 13. Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo; et in hunc modum referebat quod viderat: Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit. 14. Respondit is cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israelitae; tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. 15. Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem ejus, adoravit; et reversus est ad castra Israel, et ait: Surgite; tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian. 16. Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas ac lampades in medio lagenarum. 17. Et dixit ad eos: Quod me facere videritis, hoc facite, ingrediar partem castrorum, et quod fecero sectamini. 18. Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate, Domino et Gedeoni. 19. Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae, et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas. 20. Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque: Gladius Domini et Gedeonis; 21. stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes, ululantesque fugerunt: 22. et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant, 23. fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israel de Nephtali, et Aser, et omni Manasse persequebantur Madian. 24. Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque ad Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera. 25. Apprehensosque duos viros Madian, Oreb, et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.
Versus 1: Fons qui vocatur Harad
1. Ad fontem qui vocatur Harad. Harad, Hebraice significat timorem, ut discamus quod «initium sapientiae sit timor Domini.» Nam «beatus homo qui semper est pavidus,» Prov. XXVIII, 14. Fons hic typus est baptismi et poenitentiae, quam milites praelio praemittere debent, uti fecere jussu Constantini Imperatoris pugnaturi contra Maxentium, qui idcirco de eo victoriam retulere, uti narrat Theodoretus, lib. III, cap. III.
Versus 2: Ne glorietur contra me Israel
2. Ne glorietur contra me Israel et dicat: Meis viribus liberatus sum. «Ne opus coelestis dexterae virtuti assignetur humanae,» etc. «Ut sibi de patrato divinitus belli opere paucitas usurpare nihil posset,» ait Salvianus, lib. VII De Providentia, q. d. Volo ut trecentos tantum, eosque inermes ad praelium hoc adhibeas, ut omnibus constet victoriam non militum, sed meis viribus esse partam. Hac de causa Deus elegit infirma mundi, ut confundat fortia, I Corinth. I, scilicet viles et indoctos piscatores, ut per eos quasi Apostolos orbem converteret; horum enim typus fuere hi Gedeonis milites.
Versus 3: Qui formidolosus est revertatur
3. Qui formidolosus et timidus est revertatur, ne aliis militibus hanc suam formidinem affricet, idque juxta legem Deut. xx, 8. Sic Christus timidos a sua militia rejecit, dicens: «Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus,» Matth. x, 38. Dicat ergo animosus Christi miles: «Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?» Psalm. XXVI.
Recesseruntque de monte Galaad. Alius est hic mons a Galaad, in quo Jacob cum Laban foedus iniit, Genes. XXXI, 48, qui erat trans Jordanem: hic enim erat cis Jordanem, ibi enim castra sua habebat Gedeon. Serarius putat montem Gelboe hic vocari montem Galaad. Favet Adrichomius.
Versus 5: Qui lingua lambuerint aquas
5. Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere (ut manu aquam ex flumine haustam in os injiciant, uti explicat versus sequens, sicut canes lingua lambentes aquam in os injiciunt, non autem os aquae applicant, ut aquam sugant, sicut faciunt equi et boves), separabis eos seorsum (ut eos in militiam et expeditionem tuam contra Madian cooptes); qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt, ut eos a castris tuis domum ableges.
Josephus putat a Gedeone hic electos eos qui erant ignavi, fortes vero rejectos. Audi enim: «Ut ergo sciant rem totam pendere a Dei auxilio, jussit ut circa meridiem, cum aestus fervet maxime, exercitum ducat ad fluvium, et quotquot procumbentes biberent, eos viros fortes crederet, quotquot autem trepide et tumultuarie potum sumerent, sic existimaret eos metu hostium hoc facere, et cum his jussit hostem invadere.» Unde Abulensis colligit lambentes aquas, tanquam timidiores, ignavos et contemptibiles fuisse a Gedeone et Deo electos, ut major Dei virtus in hac victoria eluceret. Sic et Theodoretus, Quaest. XV, et S. Augustinus, Quaestione XXXVII.
Verisimilius Lyranus, Arias, Serarius et alii censent electos qui lambuerant aquas prae illis, qui curvato genu biberant, quasi temperantiores, tolerantiores sitis, et expeditiores, utpote qui toti ad certamen imminens intenti, obiter et cursim more canum aquam lambendo sitim restinguerent, ideoque ad praelium aptiores. Nam primo, hi stantes bibebant, caeteri vero genu flexi
vel proni in terram; secundo, hi aquam modicam ad os manu injiciebant; caeteri vero ore flumen sorbebant, ut totum ventrem implerent, quod magnae gulae erat indicium.
Tropologice, qui ad res terrenas et corporeas flecti nescit, qui vitiis non indulget, neque ob peccati sitim sternitur pronus, ille probabilis, ille electus est. Hoc tandem desiderium nos a possessione Dei, boni in infinitum melioris excludit. Egregie namque Prosper ait: «Qui vult Deum possidere, renuntiet mundo, ut sit illi Deus beata possessio. Nec renuntiat mundo is, quem terrenae possessionis adhuc delectat ambitio; quia, quamdiu sua non relinquit, mundo cujus bona retinet, servit. Et utique non potest mundo servire simul et Deo: ac si propterea voluit Deus cultores suos omnibus renuntiare, propter quae diligitur mundus, ut exclusa cupiditate mundi, divina in eis charitas possit augeri vel perfici.» Huc usque Prosper, lib. II De Vita Contemplativa, cap. XVI.
Rursum S. Gregorius, lib. XXX Moral. cap. XXXIII: «Aquis, inquit, doctrina sapientiae, stante autem genu recta operatio designatur. Qui ergo dum aquas bibunt genuflexisse perhibentur, a bellorum certamine prohibiti recesserunt; quia cum illis Christus contra hostes fidei pergit ad praelium, qui cum doctrinae fluenta hauriunt, rectitudinem operum non inflectunt.»
Versus 6: Trecenti viri qui lambuerant
6. Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente lambuerant aquas, trecenti viri. Ecce hic explicat quid sit lambere aquas more canum, scilicet manu aquam in os injicere, sicut canis injicit lingua. Nam alioqui stantes non poterant lingua aquam contingere, uti faciunt lambendo canes: in eo ergo erant canibus, qui manus non habent, sed lingua pro manu utuntur, dissimiles: «Manu, ait S. Augustinus, Quaestione XXXVII, aquam raptam in os projiciebant, et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt, aquam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti intelliguntur fecisse, sed cum manu in os aquam projecissent, quam lingua exciperent.»
Nimirum, ait Origenes, hom. 9: «Ille probabilis, ille electus est qui, posteaquam ad aquas baptismi ventum est, flecti ad necessitates terrenas et corporeas nescit, qui vitiis non indulget, neque ob peccati sitim sternitur pronus.» Addit deinde Origenes: «Sed et quod dicit eos manu vel lingua aquam lambere non absque sacramenti quadam significantia hoc mihi videtur scriptum, scilicet, quod et manu et lingua operari debent milites Christi, hoc est opere et verbo; quia qui docet et facit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Quod autem etiam similitudinem canis lambentis Scriptura posuit, videtur mihi istud animal hoc in loco propterea nominatum, quod super omnia caetera animalia amorem dicitur proprii domini servare, nec tempore nec injuriis obliterari in eo fertur affectus.»
Versus 10: Descendat tecum Phara puer tuus
10. Descendat tecum Phara puer tuus, id est, famulus tuus. Puer hic animosus Gedeonis metum dispellens fuit typus Christi, ait Leo Castrius in Isaiae cap. x: «Phara» enim idem est quod frugifer, vel ramificatus, et exaltatus in arbore crucis; hac enim Christus martyribus fidelibusque metum ademit.
Mystice S. Gregorius, lib. XXX Moralium, cap. XXXIII. Trecenti repraesentant mysterium S. Trinitatis, ait, additque: «Iste trecentenorum numerus in Tau littera continetur, quae crucis speciem tenet. Cui si super transversam lineam, id quod in cruce eminet adderetur, non jam crucis species, sed ipsa crux esset. Quia ergo iste trecentorum numerus in Tau littera continetur, et per Tau litteram, sicut diximus, species crucis ostenditur, non immerito in his trecentis Gedeonem sequentibus illi designati sunt, quibus dictum est,» Lucae cap. IX: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Qui sequentes Dominum, tanto verius crucem tollunt, quanto acrius et se edomant, et erga proximos suos charitatis compassione cruciantur. Unde et per Ezechielem (cap. IX) prophetam dicitur: Signa Tau super frontes virorum gementium et dolentium.» Sic et S. Augustinus, serm. 108 De Tempore.
Versus 13: Somnium panis subcinericii
13. Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere. Pro subcinericius, hebraice est צליל tselil, quod R. David et similes vertunt, strepitum, vel tinnitum edens, a צלל tsalal, id est strepere, tinnire. Melius Noster, Septuaginta, Chaldaeus et alii vertunt tostum vel assatum sub cinere, hoc est subcinericium a radice צלה tsala, id est, assavit, torruit: sic ab הגה haga, id est, meditari, loqui, fit הגיון higgaion, id est meditatio.
Congrue Deus in somnio hoc, Madianitae militi primario immisso, per panem hunc hordeaceum et subcinericium significabat Gedeonem in speciem abjectum et contemptibilem, qui tumultuarie et subito, quasi ex cinere hunc exercitum exiguum trecentorum militum collegerat. Ita S. Augustinus, Quaest. XXXVII, Lyranus, Abulensis, Arias et alii, idque allusione pulchra. Hebraice enim bellum vocant מלחמה milchama, id est comestionem, sive devorationem hominum, ducto nomine a לחם lechem, id est panis. Unde ad hoc apposite dicitur, Num. XIV, 9: «Sicut panem devorare eos possumus.» Significat ergo haec visio Gedeonem et Hebraeos, qui hactenus fuerant panis Madianitarum, utpote ab eis devorati, uti devoratur panis, deinceps fore gladios, percussores et occisores Madianitarum se devorantium.
Conjectavit igitur optime Madianita hic ex ambigua nominis significatione; nam לחם lechem et panem et bellum significat. Ex hac ergo conjunctione et affinitate, non naturae (quae enim est panis ad gladium?), sed significationis,
conjecit per panem significari gladium et bellum, quod a Gedeone jam imminente Madianitarum castris imminebat. Ita Arias et noster Gaspar Sanchez in Isaiae cap. XIV, num. 29. Apposite Gedeoni in area grana ad panem excutienti, et panes Angelo liberaliter offerenti, in praemium hospitalitatis Deus panem dedit omen et signum victoriae, ut ostenderet quam efficax sit beneficentia et hospitalitas, utpote quae panes vertat in gladios, quibus hostes quoslibet prosternat.
Allegorice, hic panis fuit typus Eucharistiae, quae Madianitas, id est daemones caeterosque hostes quasi gladius ferit et dejicit; hic enim est panis qui de coelo descendit, et castra hostium subvertit, sicut panis hic videbatur ex alto descendere in castra Madian, quasi a Deo in illa demissus ut eadem disturbaret.
Cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud. «Tabernaculum» intellige principis, sive ducis, indeque caeterorum militum. Tabernaculum ergo, id est, tabernacula, quae in medio castrorum esse solent, ut sint tutiora ab hoste. Unde mox versu sequenti tabernaculum hoc interpretatur omnia castra Madian. Ita Cajetanus, Arias et alii.
Versus 14: Gladius Gedeonis filii Joas
14. Respondit is cui loquebatur, puta commilito, sive socius Madianitae, qui somnium quod viderat sibi narrarat: «Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis,» ob analogias jam recensitas. Dixit hoc utique instinctus a Deo; unde subdit: «Tradidit enim Dominus in manus ejus Madian et omnia castra ejus.» Ita Abulensis.
Versus 15: Audisset Gedeon somnium, adoravit
15. Cumque audisset Gedeon somnium (linguam enim Madianiticam intelligebat, sive quia illa vicina erat Hebraeae, sive quod a Madianitis Judaeam jam per septennium occupantibus eam didicisset) adoravit Deum, quod sibi hoc omen divinum victoriae praenuntium praebuisset.
Versus 16: Tres partes cum tubis et lagenis
16. Divisitque trecentos viros in tres partes (quasi in tres acies, ut ternis turmis Madianitas cingeret), et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum. Vox lampades, Hebraice לפידים lapidim, in genere significat lucentem flammam, in quacumque re vel materia illa sit. Chaldaeus vertit, beguraca, id est, incensa vel ignita. Unde non est verisimile lampades has fuisse nostrates vulgares, quae oleo ardent et aluntur; hae enim inclusae lagenis iis complosis fuissent exstinctae, sed, ut ait Arias, lignei erant torres ex pino, cupresso, cedro aut simili oleaginosa et pingui arbore, qui ignem accipere, fovere, ac diutius servare possent vento conducente excitandum augendumque potius quam exstinguendum; praesertim si insuper pice, cera, oleo, bitumine, etc., obliti unctique fuerint.
Itaque omnia hic ad terrorem comparata percelluerunt Madianitas, quia inopinata et nocturna scilicet multitudo trecentarum tubarum clangentium ad praelium; fragor lagenarum, quarum quisque suam commilitonis lagenae allidebat, indeque subito emicantes vicinae circumquaque lampadum, id est, torrium sive titionum flammae, hostem insequentes.
Simili stratagemate Hannibal a Q. Fabio Maximo ad Casilinium obsessus, eum elusit et evasit: nam duobus boum millibus ad cornua singulorum faces accensas alligavit, itaque eos stimulando impulit in montes a Romanis insessos, «ac metus ipse relucentis flammae ex capite, ait Livius, Decade 3, lib. II, calorque jam ad vivum ad imaque cornuum adveniens, velut stimulatos furore agebat boves, quo repente discursu haud secus quam sylvis montibusque accensis omnia circumvirgulta ardere, capitumque inquietatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitus saltus insidendos locati erant: ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexerunt, circumventos se esse rati praesidio excessere: qua ingens emicabat flamma velut tutissimum iter petentes summa montium juga, tum in quosdam boves palantes a suis gregibus inciderunt: et primo cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt, deinde ut humana apparuit fraus, tum vere insidias rati esse cum multo maximoque strepitu concitant se in fugam, levique armaturae hostium incurrere.»
Huic similia sunt quae recenset Julius Frontinus, lib. II De Stratagem., cap. IV: «Hispani, inquit, contra Hamilcarem boves vehiculis adjunctos in prima fronte constituerunt, vehiculaque taedae et sebi et sulphuris plena signo pugnae dato incenderunt, actis deinde in hostem bobus consternatam aciem perruperunt.
«Phalisci et Tarquinienses, compluribus suorum in habitu sacerdotum subornatis faces et angues furiali habitu praeferentibus, aciem Romanorum turbaverunt. Idem Veienses et Fidenates facibus arreptis fecerunt.
«Atheas, rex Scytharum, cum adversus ampliorem Triballorum exercitum confligeret, jussit a feminis et pueris omnique imbelli turba greges asinorum ac boum ad postremam hostium aciem admoveri, et erectas hastas praeferre: famam deinde diffudit, tanquam auxilia sibi ab ulterioribus Scythis adventarent, quae asseveratione avertit hostem.»
Idem, lib. III, cap. VIII: «Cyrus, ait, rex Persarum, incluso Sardibus Croeso, qua praeruptus mons nullum aditum praestabat, ad moenia malos exaequantes, altitudinem jugi subrexit: quibus simulacra hominum armata Persici habitus imposuerat, noctuque eos monti admovit. Tum prima luce ex altera parte muros aggressus est; ubi orto sole simulacra illa armatorum referentia habitum refulserunt; oppidani captam urbem in tergo credentes, et ob hoc in fugam dilapsi, victoriam hostibus concesserunt.»
Idem, lib. II, cap. V: «Alexander Macedo, inquit, cum hostis in saltu editiore castra communisset, seducta parte copiarum, praecepit his quos relinquebat, ut ex more ignes excitarent, speciemque praeberent totius exercitus: ipse per avias regiones circumducta manu hostem superiore aggressus loco depulit.»
Allegorice, Procopius et S. Augustinus, serm. 108 De Temp.: Milites Gedeonis, inquit, sunt discipuli Christi, qui miraculorum faces prae se tulerunt et praedicationis tubam, quibus Madian, id est gentilismum et idolorum cultum prostravere.
Tropologice Rupertus: Lagenae, ait, sunt fragilia et quasi testea martyrum corpora, quibus per mortem fractis coeperunt coruscare miracula, per quae in fugam acti sunt persecutores, et conversi ad Christum infideles. Sic fere et S. Ambrosius, lib. I De Spiritu Sancto, cap. XVI, ac fuse S. Gregorius, lib. XXX Moral. cap. XXXIII, quem audi: «Designatur in tubis clamor praedicantium, in lampadibus claritas miraculorum, in lagenis fragilitas corporum. Tales quippe secum dux noster ad praedicationis praelium duxit, qui despecta salute corporum hostes moriendo prosternerent, eorumque gladios non armis, non gladiis, sed patientia superarent. Armati enim venerunt sub duce suo ad praelium martyres nostri; sed tubis, sed lagenis, sed lampadibus. Qui sonuerunt tubis, dum praedicant; confregerunt lagenas, dum solvenda in passione sua corpora hostilibus gladiis supponunt; resplenduerunt lampadibus, dum post solutionem corporum, miraculis coruscarunt. Moxque hostes in fugam conversi sunt; quia dum mortuorum martyrum corpora miraculis coruscare conspiciunt, luce veritatis fracti, quod impugnaverunt, crediderunt.»
Idipsum clarius explicat, dum subdit: «Cecinerunt ergo tubis, ut lagenae frangerentur; lagenae fractae sunt, ut lampades apparerent; apparuerunt lampades, ut hostes in fugam verterentur, id est, praedicaverunt martyres, donec eorum corpora in morte solverentur; corpora eorum in morte soluta sunt, ut miraculis coruscarent; coruscarunt miraculis, ut hostes suos ex divina luce prosternerent; quatenus nequaquam Deo erecti resisterent, sed eum subditi formidarent.»
Eadem ad verbum habet, et ex S. Gregorio transcripsit Beda.
Rursum Origenes hic, hom. 9, sub finem: «Vide, ait, quia electi milites Dei cum lampadibus pugnant. Sic enim eos Christus armaverat, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes. Et iterum: Sic fulgeat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est. Talibus ergo lampadibus accensis pugnare decet milites Christi, luce operum refulgentes et splendore gestorum. Quae sunt autem buccinae corneae in quibus tuba canunt? Qui de coelestibus loquitur, qui de spiritualibus disserit, qui mysteria regni coelorum revelat, ille buccina concinit, ille de tuba loquitur, qui de magnis et maximis loquitur, qui scientiam Christi humanis auribus pandit. Sed cur et cornea dicitur buccina? Quia et de sancto dicitur: Cornu ejus exaltabitur in gloria. Unde et uniuscujusque buccina dicitur cornea, in eo quod multiplicem scientiam Christi, et crucis ejus, quae in cornu designatur, disserit sacramenta. Cum hac ergo buccina militantes, et cum hac pugnantes vincimus alienigenas, et hostes in fugam vertimus, etiamsi fuerit multitudo eorum sicut locustae. Locustis enim comparata est daemonum multitudo, quibus neque in coelo neque in terris est sedes. Praecedat ergo et nos hoc bello operum lux, scientiae virtus, divini verbi praedicatio.»
Versus 17: Quod me facere videritis, hoc facite
17. Quod me facere videritis, hoc facite. Nimirum haec sex ait Serarius: «primo, me tuba clangente, clangitote et vos; secundo, me clamante, Domino et Gedeoni, clamatote et vos; tertio, me lagenam meam frangente, frangitote et vos vestras; quarto, me laeva manu lampadem tenente, tenetote et vos; quinto, me manu dextera tubam tenente, eamque porro inflante, tenetote similiter et inflatote etiam vos; sexto, me meo in loco stante, state et vos in vestro singuli.»
Tropologice, discat hic Praelatus subditos praeire exemplo, eoque illos magis docere, quam verbo. Exempla enim fortiora sunt verbis, magisque persuadent. Pudet enim militem cessare, ubi imperatorem laborare et certare videt. Ita fecit Christus, de quo Lucas, Act. cap. I, vers. 1: «Coepit Jesus facere» primo «et» secundo «docere:» «Discite, ait ipse, a me, quia mitis sum et humilis corde,» Matth. cap. XI, vers. 29. Unde S. Ephrem, epist. ad Joan. Monachum: «Recte, inquit, agis, exemplum bonorum operum teipsum praebens, et potissimum fratribus, qui tecum habitant, secundum eum qui habet: A me videbitis, et sic facietis.»
Moraliter igitur disce hic ducem militibus, patrem filiis, Superiorem inferioribus ad ardua praecedere debere, primumque manum rei difficili admovere, si illam cito recteque confectam velit. Ita fecit Cato, qui apud Lucanum, lib. IX, sui exemplo milites ad omne discrimen impellit, dicens:
Ingrediar, primusque gradus in pulvere ponam. / Me calor aethereus feriat, mihi plena veneno / Occurrat serpens, fatoque pericula vestra / Praetentate meo: sitiat quicumque bibentem / Viderit, aut umbras nemorum quicumque petentem / Aestuet aut equitem peditum praecedere turmas / Deficiat, si quo fuerit discrimine notum / Dux aut miles eam, etc.
Versus 18: Domino et Gedeoni
18. Conclamate Domino et Gedeoni, scilicet sit hoc praelium et victoria. Unde vers. 20, dicitur eos conclamasse: «Gladius Domini et Gedeonis,» scilicet hic est qui vos, o Madianitae,
sequitur, caedit et sternit. Unde Chaldaeus, gladius a facie Domini procedit, et victoria per Gedeonis manus est, quem vos, o Madianitae, velut antagonistam formidatis, ac per somnium de vobis triumphaturam jam cognovistis, q. d. Deus est, Deus inquam est, qui Madianitas ulciscitur, suum in eos gladium vibrat, ipsos neci dat; Gedeon vero hac in re illius minister est, ab illo ultorem accipit gladium, suisque ipsum in hostes defigit manibus. Audi S. Augustinum, Quaest. XL: «Hoc significat quod gladius id erat operaturus, quod Domino placeret et Gedeoni.»
Hinc laudandi Poloni et Hungari, qui instar Gedeonis praelium adoriuntur inclamato nomine Jesu, et Hispani nomine S. Jacobi, ideoque saepe victoriam de hostibus reportant.
Versus 19: Incipientibus vigiliis noctis mediae
19. Incipientibus vigiliis noctis mediae et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis clangere. Nox ipsa et tubarum clangor percelluit Madianitas, ut putarent maximum Israelitarum exercitum in se irruere, cui se posse resistere diffiderent. Unde in fugam versi se invicem protrivere et confecere. Hoc stratagema imitantur callidi belli duces; cum enim paucos habent milites, multas tubas inflari curant, ut ex iis hostes suspicentur maximas contra se venire copias, itaque de fuga cogitent.
Sic fecit Pompeius contra Mithridatem pugnaturus. Audi Dionem, lib. XXXVI: «Primum, ait, tubicines omnes ex composito simul bellicum cecinerunt, tum milites et reliqua omnis turba conclamarunt: et illi quidem hastas aut pila ad scuta concutiebant; isti (calones et lixae) lapides etiam ad aerea vasa.» Simile fecit Fredegundis, regina Franciae, pro Clothario filiolo suo pugnans, nam jussu Landerici ducis, milites ejus singuli praecisis arborum ramis septi, et tintinnabula pulsantes intempesta nocte hostes perterrefecerunt, et in fugam compulerunt, uti narrat Aimoinus, lib. III, cap. LXXXI.
Et complodere inter se lagenas, ut partim fragore hujus complosionis, partim coruscatione tot taedarum sive titionum inde emicantium et effulgurantium, Madianitae consternerentur. Simili stratagemate Octavium Caesarem, postea Augustum, Salonas obsidentem fugarunt Salonitani, uti narrat Dio, lib. XLII: «Mulieres, ait, dimissis capillis, vestitu nigro indutae, acceptis facibus, denique quam maxime terribili habitu compositae media nocte ad castra oppugnantium accesserunt: metuque exanimatis excubitoribus (quippe daemonum speciem illis exhibebant) omnibus simul locis castrorum ignem injecerunt, eas subsecuti viri multos eo tumultu excitatos, multos etiam dormientes occiderunt: ita et castra et stationem navium, quam Octavius tenebat, confestim occupavere.»
Tropologice, auctor homil. De Virginitate, apud S. Bernardum: «Exierunt, ait, cum lampadibus lumbos habentes praecinctos, et lucernas in manibus ardentes, ut et castitatis cingulum astringatur
Versus 20: Lampades sinistris, tubae dextris
20. Tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, ut firmius tenerent, ideoque majori vi sonoque eas inflarent; major enim vis est in dextera. Mysticam significationem et causam dat S. Gregorius lib. XXX Moral. cap. XXXIV: «Pro dextero, inquit, habere dicimur quidquid pro magno pensamus; pro sinistro vero quod pro nihilo ducimus. Bene ergo illic scriptum est, quod in dextera tubas, lagenas autem in sinistra tenuerunt; quia Christi martyres pro magno habent praedicationis gratiam, corporum vero utilitatem pro minimo. Quisquis enim plus facit utilitatem corporis, quam gratiam praedicationis, in sinistra tubam atque in dextera lagenam tenet. Si enim priori loco gratia praedicationis attenditur, et posteriori utilitas corporis, certum est quia in dextris tubae, et sinistris lagenae teneantur.»
Versus 21: Stantes singuli in loco suo
21. Stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. «Stantes,» ut scilicet stando fingerent se transitum dare copiis suis maximis Madianitas invadentibus, quasi quaelibet tuba, et quilibet tubicen suam duxisset armatorum cohortem; quaelibet enim turma equitum suum habet tubicinem: erat nox cum nihil videtur, ideoque multa quae non sunt, videri videntur, praesertim pavidis et consternatis.
Omnia itaque castra turbata sunt, non tam ob linguarum diversitatem, ut vult Josephus, quam quod in castris suis putarent esse Israelitas, seque mutuo non agnoscerent, et divina quadam caecitate ac rabie per obvios omnes grassarentur. Sic tropologice haeretici, qui sunt nostri Madianitae, contra se invicem digladiantur, seseque conficiunt. Vere S. Hieronymus in Ezech.: «Haereticorum compugnatio, inquit, nostra victoria est.» Et S. Hilarius, lib. VII De Trinitate: «Bellum haereticorum, ait, pax est Ecclesiae.»
Versus 22: Immisit Dominus gladium in castris
22. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris, et mutua se caede truncabant. Nimirum immisit Deus in Madianitas terrorem et caecitatem, et putantes Hebraeos in mediis castris stragem edere, prae pavore, prae somni impotentia, prae
moerore et ira quisque sibi vicinum hostem esse existimans gladio feriret, quique fugiebant sequentes se pariterque fugientes, crederent esse Israelitas hostes insecutoresque suos; quare dum eos putant ferire et caedere, ceciderunt se mutuo, eo quod Israelitae continuo clangore tubarum et fulgore lampadarum, sive titionum ardentium eos insequerentur.
Hoc meruit fides et spes excelsa Gedeonis, qua Deo obediens cum trecentis militibus, qui ludicris armis lagenarum et lampadarum armabantur, animose invasit innumeros Madianitas armatissimos, ideoque eos prostravit, et ut ait Sidonius Apollinaris in Panegyr.:
Solo venit victoria cantu.
Simili modo perculit et percussit Deus hostes Josaphat regis Israel, II Paral. xx. Ex Gentilibus Gedeonem imitatus est Leonidas, qui cum trecentis Lacedaemoniis animose ad Thermopylas objecit se Xerxi ejusque copiis innumeris, easque cecidit et fugavit, qui proinde ab omnibus historiis celebratur.
In his omnibus Gedeon fuit typus Christi, uti per sedecim analogias ostendi Isaiae cap. IX, 4, ad illa praedicta de Christo: «Sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian.»
Denique exercitus Madian erat ut minimum 135 millium, e quibus hic caesa sunt 120 millia, reliqua 15 millia fugientia persecutus Gedeon cecidit trans Jordanem, ut audiemus cap. seq., vers. 10. Atque haec omnia perfecit cum trecentis duntaxat militibus; sed per stratagemata Deo pro eo pugnante et hostes percellente. Vere Judas Machabaeus alter Gedeon: «Non in multitudine exercitus, ait, victoria belli, sed de coelo fortitudo est,» I Machab. III, 19.