Cornelius a Lapide

Judicum IX

Index

Synopsis Capitis

Abimelech filius Gedeonis, cæsis 70 fratribus, imperium Israelis per Sichimitas cognatos suos invadit et obtinet. Quare Joatham ejus frater, vers. 8 et seq. per apologum rhamni ipsi æque ac Sichimitis exitium intentat et prænuntiat, quod deinde rei eventus comprobavit, uti narratur vers. 23 et seq., per spiritum dissensionis, quem Deus inter utrosque immisit. Abimelech ergo fuit sextus Israelis non tam judex quam tyrannus.

Textus Vulgatae: Judicum 9:1-57

1. Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suæ, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matrisque suæ, dicens: 2. Loquimini ad omnes viros Sichem: quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum. 3. Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes: Frater noster est. 4. Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberith. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum. 5. Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal septuaginta viros, super lapidem unum: remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est. 6. Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universæ familiæ urbis Mello: abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quæ stabat in Sichem. 7. Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim; elevataque voce clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem, ita audiat vos Deus. 8. Ierunt ligna, ut ungerent super se regem; dixeruntque olivæ: Impera nobis. 9. Quæ respondit: Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear? 10. Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. 11. Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cætera ligna promovear? 12. Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. 13. Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cætera promoveri? 14. Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos. 15. Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite; si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. 16. Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis, 17. et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian, 18. qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit: 19. si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal, et domo ejus, hodie lætamini in Abimelech, et ille lætetur in vobis. 20. Sin autem perverse: egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello; egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech. 21. Quæ cum dixisset, fugit, et abiit in Bera; habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui. 22. Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis. 23. Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui cœperunt eum detestari, 24. et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in cæteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant. 25. Posueruntque insidias adversum eum in summitate montium; et dum illius præstolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus, nuntiatumque est Abimelech. 26. Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem, 27. egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes; et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, 28. clamante Gaal filio Obed: Quis est Abimelech, et quæ est Sichem, ut serviamus ei? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Hemor patris Sichem? Cur ergo serviemus ei? 29. Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech: Congrega exercitus multitudinem, et veni. 30. Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde, 31. et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens: Ecce, Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem. 32. Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro, 33. et primo mane oriente sole, irrue super civitatem, illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris. 34. Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis. 35. Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portæ civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco. 36. Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis. 37. Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terræ descendit, et unus cuneus venit per viam quæ respicit quercum. 38. Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum quo loquebaris? Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne hic populus est quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum. 39. Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech, 40. qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit: cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis. 41. Et Abimelech sedit in Ruma: Zebul autem, Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari. 42. Sequenti ergo die egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech, 43. tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos 44. cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem: duæ autem turmæ palantes per campum adversarios persequebantur. 45. Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem, quam cepit, interfectis habitatoribus ejus ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret. 46. Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi fœdus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat, qui erat munitus valde. 47. Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, 48. ascendit in montem Selmon cum omni populo suo; et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. 49. Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres habitatorum turris Sichem. 50. Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu. 51. Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula. 52. Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur. 53. Et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus. 54. Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum. 55. Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israel, reversi sunt in sedes suas: 56. et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis. 57. Sichimitis quoque, quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.

Versus 2: Septuaginta filii Jerobaal an unus?

2. QUID VOBIS EST MELIUS, UT DOMINENTUR VESTRI SEPTUAGINTA VIRI OMNES FILII JEROBAAL. — Fingit tyrannus omnes septuaginta fratres suos ambire regnum, ac fore inter eos de regno continuam concertationem, ut sibi uni illud attribuant. Nam filii Judicum parentibus in principatu non succedebant, sed uno moriente alius ex alia familia et tribu a Deo vel populo eligebatur. Et esto aliquis filiorum hic Gedeoni successisset, is fuisset unicus, videlicet primogenitus, non septuaginta. Unde patet Abimelech hæc confingere et mentiri, ut sibi uni regnum deferatur.

Versus 4: Septuaginta pondo argenti de fano Baalberith

4. DEDERUNTQUE ILLI SEPTUAGINTA PONDO ARGENTI DE FANO BAALBERITH, — ut iis milites conscriberet, per quos regnum Israelis invaderet et occuparet. Hebræa non habent τὸ pondo, sed tantum 70 argenti, scilicet siclos, inquiunt Vatablus, Arias et alii. Verum 70 sicli argenti sunt 70 floreni Brabantici, quorum quisque continet quatuor julios Romanos sive quatuor regales Hispanicos, quibus vix unum alterumve militem conscribere potuisset. Quare Arias ex Rabbinis asserit nomine argenteorum in Pentateucho intelligi siclum, in Prophetis (qualis apud Hebræum est hic liber Judicum) libras, in Hagiographis talenta. Hoc etsi ubique non sit verum, huic tamen loco congruere potest. Nam libra argenti continet 24 siclos

sive florenos Brabanticos: quare 70 libræ argenti faciunt 1680 siclos sive florenos Brabanticos, hoc est coronatos Francicos 500, quibus illo ævo plures conscribi poterant milites, saltem ad inchoandum bellum. Alii minas intelligunt, mina autem continebat 60 siclos, Ezech. XLII, 12: quare 70 minæ continent 4200 siclos. Alii talenta subaudiunt; talentum autem Hebræum continebat tria millia siclorum, hoc est uncias 1500. Atticum vero siclos 1500, hoc est uncias 750: quare 70 talenta ingentem faciunt argenti vim. Noster vertit pondo, quæ vox proprie libram significat, licet pondo subinde idem sit quod pondus sive sicli, sive unciæ seu alterius rei, quæ pondere mensuratur.

DE FANO BAALBERITH, — hoc est Baal, qui præerat berith, id est fœderi, quale jam Sichimitæ cum Abimelech inierant. Sic enim Romani, teste Dionysio Halicarnasseo, lib. IV, colebant deum Pistium et Fidium, quasi fidei et fœderum tutorem et vindicem, ac Jovem fulmen manu continentem, quod scilicet in eos qui fidem et fœdus violarent, torqueret; et Jovem lapidem: nam fœdus ineuntes illud sanciebant mactando porcum, dicendo: «Si fidem fallam, Jupiter me fe-

riat, sicut ego lapide porcum hunc feriam et immolabo.» Ita Livius, lib. I. Vide quomodo tyranni Sichimitæ tyrannicum suum imperium ordiantur a scelere et sacrilegio. Expilant enim ærarium dei sui, ut illud tyranno suo tribuant. Mox sacrilegio addunt parricidium. Unde sequitur: QUI CONDUXIT EX EO SIBI VIROS INOPES ET VAGOS. — Hebræus, vacuos et leves; Arias, perditos et vagos; Pagninus, cerebro vacuos et instabiles; Lyranus, cervicosos; Chaldæus, vacuos et libertinos; Septuaginta, vacuos et stolidos.

Versus 5: Occidit fratres super lapidem unum

5. ET OCCIDIT FRATRES SUOS FILIOS JEROBAAL (Gedeonis) SEPTUAGINTA VIROS SUPER LAPIDEM UNUM. — Erant precise tantum 69; nam Joatham septuagesimus effugerat, imo tantum 68, si Abimelech inter septuaginta filios Gedeonis annumeres. Sed Scriptura more suo rotundum perfectumque numerum assignat, etiamsi illi aliquid desit vel supersit; computat enim per denarios, centenarios et millenarios. Ita Serarius et alii. SUPER LAPIDEM UNUM. — Arias censet lapidem hunc fuisse altare, ab Abimelech tyranno dicatum idolo suo Baalberith, erectumque eodem loco, quo ante Gedeon pater ejus aram Baal destruxerat, cap. VI, ideoque dictus est Jerobaal, quasi ipse ulcisci voluerit injuriam a patre factam deo Baal, ideoque ad sarciendam hanc injuriam illi eodem loco occiderit, et quasi immolarit septuaginta Gedeonis filios et fratres suos. Hinc et Sichimitæ pro restituto eis suo Baal, videntur in singula cæsorum fratrum capita numerasse ei pondo argenti, scilicet 70 pondo pro septuaginta filiis Gedeonis ab eo cæsis.

Simili barbarie et parricidio Phraates Orodis Fratricidarum Parthorum regis ex pellice filius, ut regnaret, patrem senem et triginta fratres occidit, teste Justino, lib. XLII, qui et lib. X, narrat Ochum Persarum regem octoginta fratres interemisse: sic Amurathes, Selimus, Bajazetes et alii Turcarum Imperatores fratres suos occidunt, ne ab eis imperio priventur. Patrum memoria ad Carolum Quintum confugit Muleasses, rex Tunetanus, a proprio filio nomine Amida regno pulsus, et ferro candenti exoculatus, idque justo Dei judicio, eo quod ipse Muleasses prius octodecim fratres partim mactasset, partim exoculasset. Ecce quo agit homines cæca et furens dominandi libido.

Hinc patet Abimelech non fuisse vere Israelis Judicem et Principem, utpote nec a Deo, nec a populo, sed a paucis Sichimitis civibus suis electum et vi intrusum, sed tyrannum. Unde nec tribus Juda, nec cæteræ eum acceptasse leguntur. Hinc et ipse fere in Sichem duntaxat regnavit, ut patet ex vers. 6 et seqq.

Versus 6: Constituerunt regem Abimelech

6. CONSTITUERUNT (Sichimitæ) REGEM ABIMELECH JUXTA QUERCUM QUÆ STABAT IN SICHEM. — Andreas Masius in Josue, cap. ult., vers. 26, et Serarius hic opinantur et probabiliter conjectant hanc quercum esse Elam more, ubi Abraham veniens ex Chaldæa in Chanaan primum altare Deo erexit, Genes. XII, 6, et sub qua Jacob idola domus suæ defodit, Genes. XXXV, 4, indeque vocari hic ela mutsab, id est quercum statam, ubi scilicet Patriarchæ stato more solebant Deum invocare. Quercus ergo hæc annosa fuit. Religione patrum multos servata per annos, scilicet quingentorum annorum: tot enim fluxerunt ab Abraham usque ad Abimelech. Verum, ut dixi Josue ult., vers. 26, hæc res incerta est, et communem quercuum (quæ communiter ad trecentos annos vivunt) ætatem superat. Porro vocatur hæc quercus מוצב mutsab, id est stationis, ut vertunt Septuaginta, quod ad eamdem convenire solerent Sichimitæ, ibique stationes et conventus suos agere.

'Preserved by the religion of the fathers through many years,'

Porro quercus haec vocatur mutsab, id est stationis, ut vertunt Septuaginta, eo quod Sichimitae ad eam convenire, ibique concilia et comitia agere solerent.

URBIS MELLO. — Hæc urbs Mello diversa est a voragine Mello quæ erat inter Sion et Jerusalem. Hæc enim erat urbs sita juxta Sichem, eique subjecta quasi ejus colonia vel municipium.

Versus 7: Joatham in vertice montis Garizim

7. QUOD CUM NUNTIATUM ESSET JOATHAM (QUI erat minimus Gedeonis filius, et cædem fratrum effugerat), IVIT ET STETIT IN VERTICE MONTIS GARIZIM (qui imminet urbi Sichem), ELEVATAQUE VOCE CLAMAVIT ET DIXIT: AUDITE ME, VIRI SICHEM, ITA AUDIAT VOS DEUS, — q. d. Adjuro vos, o Sichimitæ, per Deum, ut me audiatis. Aut, q. d. Audite me recta justaque loquentem, ut et Deus vos exaudiat. Ex adverso Cajetanus: Hæc verba, inquit, sunt imprecatio ultionis divinæ in impios Sichimitas, q. d. Opto et imprecor vobis ut ad vestram iniquitatem attendat, eamque audiat et videat, et puniat ac vindicet Deus justus judex, et scelerum vindex.

Versus 8: Ierunt ligna ut ungerent super se regem

8. IERUNT LIGNA UT UNGERENT SUPER SE REGEM, DIXERUNTQUE OLIVÆ: IMPERA NOBIS, etc. — Hic est primus elegantissimus et cæterorum omnium antiquissimus apologus. Gedeon enim et Joatham multis sæculis antecesserunt Phædrum, Anienum, Æsopum aliosque fabularum et apologorum scriptores. De apologorum origine, elegantia, usu, etc., multa dixi in Ecclesiastico. Porro ut apologum hunc totum paucis explicem et oculis subjiciam, notandum est primo, illum hic induci a Joatham, ut ostendat Sichimitis, quam inique et impie egerint tyrannum Abimelech in regem extollendo, cæsis septuaginta ejus fratribus, ipsosque dignos esse ut qui parricidam, quia cognatum sibi ducem constituerint, ipsum pariter parricidam sentiant. Unde diras illis non tantum imprecatur, sed et ex solita Dei in tales vindicta denuntiat.

Nota secundo, in apologis, parabolis et similitudinibus quædam ad decorem et elegantiam apologi vel parabolæ adjici, quæ rei per ipsum significatæ adaptare non est necesse, imo subinde est impossibile. Quare hic non est necesse, quæ de oliva, ficu et vite iterantur, sigillatim applicare: pleraque tamen applicari possunt.

Nota tertio, arborem hic esse hominem, sed inversam (arbor enim habet radices deorsum, ramos sursum; homo vero radices sensus et rationis habet in capite sursum, pedes vero quasi ramos deorsum), ac consilii rationisque capacem. Oliva, ficus et vitis quæ recusant oblatum sibi ab arboribus regnum, sunt Othoniel, Debbora et Gedeon, ait Lyranus, qui priores fuere Judices, idque optimi, quia invite et coacti quasi a Deo principatum capessiverunt. Audi Lyranum: Dicunt Hebræi quod per olivam significatur Othoniel, qui fuit de tribu Juda, ut dictum fuit supra, cap. I. Tribus autem Juda vocatur oliva, Jerem. XI, 16: «Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum.» Per ficum, quæ habet fructum dulcem, intelligitur Debbora: quæ in Hebræo scribitur Debbora, et interpretatur apis quæ facit mel dulce, et sicut ficus fructum dulcem, ita quod proprietas hujus arboris respondet interpretationi nominis. Per vitem vero intelligitur Gedeon, qui erat de filiis Joseph, eo quod Joseph vocatus est filius accrescens, Genes. XLIX; vitis autem ramus crescit notabiliter in una æstate. Hucusque Lyranus.

Rursum aptius idem Lyranus: Per olivam, inquit, de qua exprimitur oleum; et ficum, quæ habet dulcem fructum; et vitem, quæ facit fructum plurimum, intelliguntur alii filii Gedeonis, qui erant pingues in divitiis, dulces in mansuetudine, et multiplicati in prole. Per rhamnum autem, quæ est arbor vilis, intelligitur Abimelech, qui erat de ignobili matre, qui regnavit aliis occisis. Plenius et universalius: Oliva, ficus et vitis denotant homines qualibet ratione ad imperandum idoneos et aptos; et Arias quidem per olivam sapientes, per ficum divites, per vitem lenes modestosque accipit; rhamnum vero (qui licet adeo inter arbores non excellat, ut ne arbor vel lignum quidem sit, sed frutex, sed spinæ tantum exiles, acutæ et pungentes, statim tamen imperium inter ligna oblatum capessit), significare imperio ineptos et tyrannos.

Rursum aptius per ficum accipias viros mites, blandos, suaves; per vitem, ferventes, acres et efficaces in agendo: hi enim apti sunt ad regendum, imitantur enim Dei sapientiam omnia gubernantem, quæ «attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter,» Sap. VIII, 1. Rege ergo suaviter, sed fortiter, et sapienter reges. Oliva notat viros misericordes et bonitate pingues, ac charitate quasi adipatos. Charitas enim uti est regina virtutum, sic est hominum. Qui ergo charitate sunt copiosa, optime regunt. Objurga, puni, castiga; sed ostende te id facere non ex odio, sed ex amore, et placebis iis quos objurgas et castigas. Unde Christus Petrum præfecturus Ecclesiæ: «Simon Joannis, inquit, diligis me plus his?» eoque respondente: «Domine, tu scis quia amo te,» subjecit: «Pasce oves meas,» Joan. XXI, 15. Qui igitur regit, sit ficus per suavitatem, sit vitis et vinum per fortitudinem, sit oliva et oleum per compassionem et charitatem.

Nota quarto, quod oliva, ficus et vitis uno ore consone respondent, non convenire sibi ut deserant pinguedinem, dulcedinem et vinum suum, quibus tribus et homines in epulis, et dii in sacrificiis delectantur, ut in reges promoveantur: hoc tantum significare quod personæ privatæ sibi suæque perfectioni et commodis vacare possint; at publicæ quæ aliis præsunt, ita publicis rebus et curis distineantur; si quidem ut par est rebus non potiri, sed consulere velint, ut sibi suisque vix vacare liceat; quod qui amet, imperio abstineat. Rursum reges et principes debere omnem suam pinguedinem, dulcedinem et lætitiam transfundere in subditos, ac se quasi de paupertate, ut eos ditent, si vere reges boni et evergetæ, hoc est benefici esse velint. Causam aliam dat Arias: «Nulla, inquit, ex omni plantarum genere avaritiæ studium aptius refert quam ficus: cujus ad exsugendum undique humorem et frequentissimæ radices, et nonnullæ adeo longe deprehenduntur, ut ad puteos et fontes ac paludes longo intervallo distantes pertineant, adeo etiam sagaces, ut intra domos loca quærere, subire atque obtinere didicerint, in quibus lagena, hydriæ cæteraque aquaria vasa statuuntur, ibique soleant diutius hærere.» Non aliter et reges avari alienas opes ardentes sitiunt, ad easque corripiendas in mille manus et brachia dilatantur, in publicas et privatas ædes se insinuant, loculos, crumenas, thesauros, quidquid abditum et repositum est tentant, palpant, adoriuntur. Verum hæc causa hoc loco impertinens est.

Quod vero rhamnus insolenter respondet: «Sub umbra mea requiescite,» tantumdem est ac si dicat tyrannus: Sub meam protectionem, quæ nulla, vel non nisi aculeata, pungens, affligens et periculosa est (quia si semel ignem concipit, ille totum pervadet, omniaque vicina comburet), concedite, totosque vos mihi regendos tradite. Rhamnus enim exilis est; unde vix umbram jacit quæ protegat, ac sub se delitescentes pungit et stimulat: sin autem, «egrediatur ignis de rhamno et comburat cedros Libani.» Sensus est, q. d. Tyrannus in suos etiam nobilissimos, si qua in re ei adversentur litemque moveant, exitium per suos lictores et milites immittet, quo tamen ipse quoque affletur et intereat, uti in plerisque tyrannis contigisse narrant historiæ. Utcumque ergo res cadat, a tyranno nulla utilitas, maxima vero pernicies exspectanda est. Æquum ergo et in promptu est ut et ipsum vobis, o Sichimitæ, eveniat, utpote qui non viros aptos imperium detrectantes; sed Abimelech tyrannum illud ambientem elegistis, ut idem, inquam, eodem modo vobiscum et cum rege vestro Abimelech sacrilego et parricida agatur, utque discordia, lis et bellum

inter vos concitetur, quo utrique pereatis. Ita fere Arias.

Allegoriam habet Beda in Quæst. hic: Ligna sylvæ, ait, sunt homines; his merito noluit imperare oliva, ficus et vitis, quia minime id merebantur: oliva enim gratiam Spiritus Sancti et unctionem pacis significat; ficus sacræ legis habet imaginem: unde paterfamilias in vinea plantat ficum, id est legem; vitis significat Christum, ut ait Christus, Joan. XV, 1; rhamnus notat Antichristum, qui omni asperitate et feritate humanum genus vastabit; sed exibit ignis de rhamno, id est iniquitas de Antichristo, et omnes qui in eo confidunt pariter devorabit.

Rursum S. Hieronymus in cap. II Aggæi, per ligna accipit homines impios, per olivam, ficum et vitem, tres personas S. Trinitatis, per rhamnum vero diabolum.

Symbolice S. Methodius, tractat. De Castitate, apud Photium in Bibliotheca, pag. 345, per ficum accipit legem status innocentiæ in paradiso: ibi enim ficum comedit Adam, quæ nos omnes perdidit; per vitem accipit legem naturæ sub Noe: hic enim invenit vitem et vinum; per olivam, legem Mosis et Prophetarum, hi enim ungebantur oleo; per rhamnum legem Christi: hæc enim pungit instar rhamni, quia ipsa est lex mortificationis, castitatis et crucis (unde et spinas, quibus coronatus est Christus, fuisse e rhamno censet Gretserus, Bellonius et alii primæ notæ, tract. De Cruce), quæ sola potuit vulnera nostræ concupiscentiæ sanare, ac iis qui sanari nolunt, eo quod ad crucem nolint accedere, minatur ignem æternum. Unde S. Methodius ibidem censet Eliam fugientem Jesabelem quievisse «sub rhamno,» pro quo nos habemus «sub junipero,» III Reg. XIX, 4. Sic ergo hunc apologum symbolice explicat, q. d. Postquam ficus, id est lex naturæ in paradiso, et vitis, id est lex naturæ data Noe post diluvium, et olea, id est lex Mosis fœtentia humanæ naturæ vulnera curare non potuissent, «misit quarto Deus rhamnum (id est crucem), et castitatem, quæ illis imperaret, quæque voluptatibus superatis, etiam in reliquum tempus illis interminata est, quod nisi sibi parerent omnes, et sincere ad se accederent, futurum ut omnes flammis gehennæ absumerentur.» Hæc ingeniose dicta sunt, sed minus huic loco apposite ad litteram. Rhamnus enim hic notat tyrannum Abimelech, ac proinde apte repræsentare nequit Christum, Christique crucem et castitatem, sed potius Antichristum. Noster tamen Gretserus, lib. I De Cruce, cap. XII, censet ideo dici hic delatum fuisse regnum Israelis rhamno, ut significaretur Christum regem Judæorum coronandum rhamno, sub quo fideles placide conquiescunt, ibique quietem inter medias spinas inveniunt: «Hoc diadema ex rhamno, inquit Clemens Alexandrinus, inimicum iis qui insidiantur, eos prohibet; illis autem qui in Ecclesia simul versantur amicum, eos circumsepit et

munit. Hæc corona est flos eorum qui crediderunt in eum qui fuit glorificatus; cruentat autem et castigat eos qui non crediderunt. Nam juxta votum rhamni, ignis e rhamno, hoc est Christo coronato egreditur, qui omnes cedros Libani consumit, et tunc maxime consumet cum audient illud: Ite in ignem æternum.» De spinis coronæ Domini hæc refert Gregorius Turonensis: «Ferunt ipsas coronæ sentes quasi virides apparere, quæ tamen si videantur aruisse foliis, quotidie tamen reviviscere virtute divina.» Hucusque Gretserus.

Tropologice Glossa: Per olivam, ficum, vitem, significantur tria genera hominum dignitatem regiminis refugientium. Primi sunt devoti, quærentes in oratione et divino obsequio occupari, a quibus retrahit cura regiminis, quæ causat distractionem mentis; et isti significantur per olivam. Psal. LI, vers. 10: «Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei.» Secundi sunt homines in sacra Scriptura studiosi, de qua dicitur Ecclesiast. cap. XXIV, vers. 27: «Spiritus meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.» Et ideo in ea studiosi refugiunt per curam regiminis, a dulcedine ejus separari, et isti signantur per arborem ficum, quæ respondit: «Numquid possum deserere dulcedinem meam,» etc. Tertii sunt homines vere humiles, qui non reputant se dignos promotione ad regimen aliorum, propter quod hæc refugiunt quantum possunt, et isti signantur per vitem; quæ licet non possit se sustinere, sed ab alio fulcitur, tamen ex ea fructus optimus producitur: sic vere humilis per alium regi et sustentari quærit, et fructum optimum facit dicens: «Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter cætera ligna,» etc. Humilitatis enim fructus est valde placens Deo et hominibus: propter quod beata Virgo Maria propter humilitatem ad concipiendum Dei Filium fuit electa, sicut ipsa dicit, Luc. I, 48: «Respexit humilitatem ancillæ suæ,» etc. Hucusque Glossa.

Rursum S. Clemens, lib. VIII Const. Apost. cap. XIV, apologum rhamni Episcopis, qui a spiritualibus ad sæcularia curanda animum deflectunt, accommodat. Audi eum: «Ierunt ligna ut ungerent super se regem, etc. Hactenus parabola, quæ in Episcopos plane convenit: hi enim sunt qui relicto verbo Dei dulci, vitali et illuminante, ad spineta litium sive rerum sæcularium, ut in earum judiciis regnent se transferri patiuntur, ex arbore fici, oleæ et vitis facti arbores rhamni, id est infrugiferæ et spinosæ: sive potius dicendum est, in arborem fici, oleæ et vitis rhamnum inserentes: non intelligentes cum utrumque facere volunt alterum eorum, quod præcipuum est, plane deserere, sicut sancti Apostoli docuerunt, cum aiunt in Actis Apostolorum: Non est æquum nos relinquere verbum Dei et ministrare mensis.»

Versus 9: Oliva respondit

9. QUÆ (oliva) RESPONDIT: NUMQUID POSSUM DESE-

RERE PINGUEDINEM MEAM, QUA ET DII UTUNTUR ET HOMINES? — Oleum enim hominibus est cibus, medicina, lux; Deo vero quotidie accendebatur in septem lampadibus candelabri, Exodi XXV. Insuper oleum erat libamen in sacrificio mincha, sive farinæ et farris, Levit. II. Oleo quoque ungebantur sacerdotes, Pontifices et vasa tabernaculi.

Versus 10: Ficus respondit

10. FICUS. — Ficus non floret, nec ulla se speciosa ornamentorum luxuria ostentat, sed fructum edit dulcissimum. Unde repræsentat eos qui pauca dicunt, sed multa magnaque faciunt, juxta illud Pythagoræ: «Magna noli promittere, sed facere.»

Versus 13: Vitis respondit

13. NUMQUID POSSUM DESERERE VINUM MEUM QUOD DEUM LÆTIFICAT ET HOMINES? — Quod scilicet est res optima, ait Valesius ad S. Philotheum, cap. XXVII. Nam Deus, Genes. cap. I, creans omnia vidit bona, sed quædam optima, uti est vinum, quod ipsum et homines lætificat: quo enim res quæque in se est melior, eo illius intuitu magis delectatur Deus: vinum ergo quod est optimum mire lætificat tam Deum, quam homines. Hoc verius est in vino consecrato Eucharistiæ quod Joatham ignorabat, qui forte etiam putabat Deum esse corporeum, ac vere delectari vino, uti Gentiles putabant deos vesci nectare et ambrosia. Vinum enim Deum lætificat; quia vinum erat libamen quod cum hostia libabatur, id est effundebatur Deo ad cornu altaris. Sacrificium enim erat quasi convivium, quo cum hominibus epulabatur Deus. Unde in eo erat farina loco panis, carnes loco epularum; sal pro condimento, vinum vice potus, oleum pro unctione. Porro vinum, ait Valesius, lætificat, quia citissime abit in vitales spiritus, ac satis cito in sanguinem calidum; quæ enim cito nutriunt, præstant alacritatem refectione illa facili spirituum, ac revocant ab exolutione et deliquio, itaque exhilarant; robur vero ad sustinendos labores non ita præstant, quia facile dissipantur. Quare vinum facit hominem oblivisci dolorum et molestiarum, ut curas omnes deponat. Vide dicta Eccles. XXXI, ad illa: «Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem.» Jucunditatem enim hanc parit cita, ut dixi, spirituum vitalium refectio, quorum penuria quia laborant melancholici, hinc tristes sunt. Rursum vinum calefacit, laxat funditque cor, ideoque lætificat: lætitia enim est cordis laxatio et diffusio, quam facit calor; tristitia vero ejusdem contractio et torpor, quam causat frigus. Quare indicibilem sympathiam vinum habet cum corde.

Porro in apologo hoc regni arborum proponi poterat palma, cedrus, laurus, quercus, cypressus, etc. Sed maluit Joatham proponere olivam, ficum et vitem, quia hæc magis sunt in hominum usu, ac apud plures gentes, ut Syros, Indos, Italos sunt communia, atque fructus ferunt omnibus communes, obvios et utilissimos.

Versus 14: Rhamnus imperat

14. AD RHAMNUM. — «Rhamnus, ait S. Hieronymus in Aggæi cap. II, spinosus frutex, et arbuscula sentibus uncinisque contexta, quæ teneat quidquid attigerit et retentum vulneret, et vulneratorum sanguine delectetur.» Isidorus, libro XVII; Origenes, cap. VII: «Rhamnus, inquit, genus est rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum.»

EGREDIATUR IGNIS DE RHAMNO. — Rhamnus enim facile concipit ignem, ait Abulensis. Non ex agitatione, collisione et attritu ramorum, uti fit in silice alliso ad ferrum; sed ex stipula similive materia illi subjecta, quæ facile ardente sole, aut aliquo accendente ignem concipiens eodem rhamnum succendit. Ignis hic notat discordiam: hæc enim exardescens inter tyrannum et subditos, utrosque flagranti bello quasi incendio consumit. Sic Valens Imperator Arianus, a Gothis quos Arianos fecerat, concrematus est: «Justo quippe Dei judicio, inquit, lib. II, epist. 3, Petrus Damianus, ab eisdem consumptus est flamma vindictæ, quos ipse percusserat igne perfidiæ. Sic enim juxta Scripturæ sententiam: Egressus est ignis de rhamno, et devoravit cedrum Libani.»

Allegoriam deinde subjungens Damianus, asserit Gedeonem esse typum Christi Salvatoris: «Per plurimas ejus uxores diversas debere nationes intelligi, quæ sibi cohæsere per fidem; per septuaginta filios, totidem linguarum populos; per concubinam Synagogam; per Abimelech, Antichristum qui Synagogæ filius erit. Unde et in Apocalypsi his qui credituri sunt dicitur: Qui dicunt se Judæos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanæ. Et sicut ille peremit septuaginta fratres, sic iste persecuturus est omnes quæ sibi non consentient nationes.» Idem deinde tropologiam subnectens ait: «Quid per Joatham, qui interpretatur consummatus sive perfectus, nisi sanctum et doctum quempiam prædicatorem debemus accipere? Hic in montem Garizim ascendit et voce magna clamavit. Prius ascendit, et postmodum clamavit. Ante consurgit in montem, et sic elevat vocem, quia nisi Doctor virtutum prius culmen ascendat, inaniter clamat.» Pergit Damianus cætera enodando, cujus verba fusa in pauca contraham:

«Per Garizim sancta designatur Ecclesia, quæ est virtutum omnium schola, et cœlestium segetum ubertate fecunda. Per olivam significantur ii qui, Spiritus Sancti pinguedine delibuti, evangelizando pacem reconciliant homines Creatori. Per ficum, qui sanctæ legis eruditione sunt sufficienter instructi. Per vitem, qui triumphum Dominicæ Passionis prædicare non cessant, itaque per doctrinæ suæ botros arentia corda nostra vino beati cruoris inebriant. Cum igitur oliva, ficus ac vitis, hoc est spirituales viri lignis præesse sylvestribus, id est terrenis hominibus atque carnalibus nullatenus acquiescant, offert se rhamnus, et ab eis consu-

mendus, et eosdem vel pravæ conversationis exemplo vel erronei dogmatis incendio consumpturus. Rhamnus enim spinis crebrescentibus horret, per quem scilicet quilibet perversus innuitur, qui sic peccatorum tanquam veprium asperitate densatur.» Ex quibus tandem concludit: «Lignis itaque petentibus regem, id est pravis quibusque carnaliter eligentibus præsulem; rhamnus accedit in medium, quilibet videlicet reprobus, qui et ignem damnationis in se ex eorum pravitatibus augeat, et eos perverse vivendi vel docendi reciproca combustione consumat.»

Versus 20: Egrediatur ignis ex eo

20. EGREDIATUR IGNIS EX EO, ET CONSUMAT HABITATORES SICHEM. — «Ignis,» scilicet iræ, vindictæ et furoris egrediatur ex Abimelech, et consumat Sichimitas. Est hæc proprie execratio et imprecatio, qua Joatham impiis Sichimitis imprecatur diras, puta justam Dei vindictam et exitium, illaque fuit efficax; nam revera exscisi sunt. Sic efficax fuit maledictio Josue, capite VI, vers. 26, qua ipse diras imprecatus est ei qui reædificaret Jericho; et Elisæi, qua maledixit pueris sibi per ludibrium inclamantibus: «Calve, calve;» nam mox ab ursis lacerati fuere, IV Reg. II, 24. Deus enim ulciscitur impiorum in pios injurias, eorumque gemitus, preces et imprecationes exaudit. EGREDIATUR IGNIS DE VIRIS SICHEM, etc., ET DEVORET ABIMELECH. — Ita factum est, ut patet versu 57: licet enim mulier, quæ tegula occidit Abimelech, non fuerit ex Sichem, sed ex Thebes; tamen Thebes erat in finibus Sichem, ait S. Hieronymus in Locis Hebr. Adde Sichimitas fuisse occasionem cur a muliere occisus sit Abimelech. Denique Thebes videtur fuisse Sichimorum colonia æque ac Mello.

EGREDIATUR IGNIS DE RHAMNO. — Rhamnus enim facile concipit ignem, ait Abulensis. Non ex agitatione, collisione et attritu ramorum, uti fit in silice alliso ad ferrum; sed ex stipula similive materia illi subjecta, quæ facile ardente sole, aut aliquo accendente ignem concipiens eodem rhamnum succendit. Ignis hic notat discordiam: hæc enim exardescens inter tyrannum et subditos, utrosque flagranti bello quasi incendio consumit. Sic Valens Imperator Arianus, a Gothis quos Arianos fecerat, concrematus est: «Justo quippe Dei judicio, inquit, lib. II, epist. 3, Petrus Damianus, ab eisdem consumptus est flamma vindictæ, quos ipse percusserat igne perfidiæ. Sic enim juxta Scripturæ sententiam: Egressus est ignis de rhamno, et devoravit cedrum Libani.»

Versus 21: Fugit et abiit in Bera

21. ET ABIIT IN BERA. — Audi S. Hieronymum in Locis Hebr.: Distat vicus Bera ab Eleutheropoli octo millibus ad Aquilonem. Eleutheropolis urbs erat tunc celebris in tribu Juda non longe dissita a Jerusalem.

Versus 23: Misit Dominus spiritum pessimum

23. MISITQUE DOMINUS SPIRITUM PESSIMUM INTER ABIMELECH ET HABITATORES (Hebraice בעלי baale, id est viros vel dominos et principes) SICHEM. — «Spiritum,» odii scilicet et discordiæ, qua se mutuo exitio confecerunt. Fecit hoc Deus non tantum permissive, sed et positive, objiciendo eis occasionem discordiæ, nimirum injiciendo scrupulum Sichimitis de parricidiis Abimelech, quorum ipsi causa fuerant, quodque ipsi hominem tam impium et fratricidam sibi regem creassent: inde enim eum detestari cæperunt; quod sentiens Abimelech vicissim eos detestatus est; atque hic fuit fons belli mutui, quo utrique se confecerunt. Ita Abulensis. Licet enim Deus positive nequeat esse causa peccati, v. g. odii et discordiæ, sed ad illud se habeat permissive duntaxat; tamen potest positive aliquid indifferens facere bono fine ex quo præscit multa peccata secutura. Scrupuli ergo jam dicti Deus positive fuit causa; peccatum vero et odium inde secutum permisit

duntaxat. Secundo, S. Augustinus, Quæst. XLIV, Cajetanus et Arias per spiritum hunc pessimum accipiunt diabolum: huic enim volenti turbare eorum pacem et bellum concitare, Deus non tantum permisit id facere, sed et positive eum quasi tortorem immisit, ad ipsos tam impios divexandum et castigandum, ut sui sceleris et parricidii, ob quod castigabantur, recordarentur et pœnitentiam agerent: turbare ergo pacem impiorum unanimi vi opprimentium, ob finem jam dictum est virtus, non vitium: in diabolo vero est vitium, quia ipse malo fine id facit, ut scilicet odia, cædes aliaque peccata suscitet. Sic Deus spiritum exitii immisit in impium Achab ad eum in bello occidendum, III Reg. cap. ult. Hinc Poetæ dicunt Jovem id facere per Alecto cæterasque Furias; de qua ita canit Virgilius, lib. VII Æneid.: Luctificam Alecto dirarum ab sede sororum Infernique ciet tenebris, cui tristia bella, Iræque, insidiæque, et crimina noxia cordi. Et mox: Disjice compositam pacem, sere crimina belli; Arma velit, poscatque simul rapiatque juventus.

Luctificam Alecto dirarum ab sede sororum Infernisque ciet tenebris — cui tristia bella, Iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi.

Et mox: Dissice compositam pacem, sere crimina belli; Arma velit poscatque simul, rapiatque juventus.

Denique juste hæc omnia direxit Deus ad castigandum parricidium Abimelech, et idololatriam Sichimitarum. Sapienter S. Augustinus, lib. XXII De Civitate, cap. I: «Multa quidem, inquit, fiunt a malis contra voluntatem Dei; sed tantæ est ille sapientiæ tantæque virtutis, ut in eos exitus sive fines, quos bonos et justos ipse præscivit, tendant omnia quæ voluntati ejus videntur adversa.» Et Enchirid. cap. C: «Non sineret bonus fieri male, nisi Omnipotens etiam de malo facere posset bene.» Nota hunc locum pro pœna vermis conscientiæ, qua castigavit hic Sichimitas, et castigat in æternum improbos in gehenna, qui sane magnum eis est tormentum. Torquet enim eos acerrime hæc cogitatio: Tu tua culpa et stultitia te conjecisti in has pœnas, tu facillime poteras culpam et tormenta hæc vitare. Cur tam demens fuisti ut ob modicam voluptatem in æterna hæc incendia te conjiceres? o stoliditas! o malitia! o cupiditas, quo me duxisti! o irrevocabilis error meus: Manet, æternumque manebit Supplicium sceleris spretæque injuria legis.

Manet et manebit in aevum: Criminis et spreti poena dolorque juris.

QUI CŒPERUNT EUM DETESTARI. — Sic et Septuaginta. Hebræa vero habent יבגדו iibgedu, id est prævaricati sunt, rebellarunt; Chaldæa, mentiti sunt.

Versus 24: Scelus interfectionis attributum Abimelech

24. ET SCELUS INTERFECTIONIS SEPTUAGINTA FILIORUM JEROBAAL, etc., CONFERRE IN ABIMELECH. — Hebræus, Septuaginta et Chaldæus hæc recensent ut ad Deum pertinentia; sic enim habent: Et immisit spiritum malum inter Abimelech et habitatores Sichem, qui rebellarunt ei, ut veniret injuria septuaginta filiorum Jerobaal, et sanguis eorum, ut poneret

super Abimelech fratrem illorum, qui occiderat eos, et super dominos Sichem, qui fortificaverunt manus ejus ut necaret fratres suos. Noster tamen Interpres hæc tribuit Sichimitis, non Deo, quia solerter et profunde vidit Deum hunc discordiæ spiritum immisisse in Sichimitas, per immissam a se conscientiam et remorsum parricidii, cujus auctorem faciebant ipsum Abimelech, ideoque eum ut parricidam et patriæ perditorem aversabantur, ac contra eum bellum parabant. Nulla enim alia hic odii causa probabilis asseri potest.

Versus 26: Venit Gaal filius Obed

26. VENIT AUTEM GAAL. — Fuit hic Gaal hostis et æmulus Abimelech, qui eo velut vili et indigno dejecto, ambiebat fieri princeps Sichimitarum, ut colligitur ex vers. 28.

Versus 27: Vastantes vineas

27. VASTANTES VINEAS, — uvas colligendo et in torculari exprimendo. Vineæ hæ erant principum Sichem, qui Abimelech in regem evexerant: forte etiam erant vineæ ipsius Abimelech. Ita Abulensis. INGRESSI SUNT FANUM DEI SUI, — puta Baalberith, vers. 4.

THEY ENTERED THE TEMPLE OF THEIR GOD — namely Baal-berith, verse 4.

Versus 28: Quis est Abimelech?

28. CLAMANTE GAAL FILIO OBED: QUIS EST ABIMELECH ET QUÆ EST SICHEM, UT SERVIAMUS EI? NUMQUID NON EST FILIUS JEROBAAL, ET CONSTITUIT PRINCIPEM ZEBUL SERVUM SUUM SUPER VIROS HEMOR PATRIS SICHEM? CUR ERGO SERVIEMUS EI? Quatuor rationibus Gaal concitat Sichimitas ad rebellandum regi Abimelech a se electo. Prima est: «Quis est Abimelech?» q. d. Abimelech est vilissimus Sichimitarum, utpote filius concubinæ, parricida, tyrannus. Ergo indignum est pati, ut ipse Sichimitis et Israeli dominetur. Secunda: «Quæ est Sichem?» q. d. Sichem est nobilis, antiqua, potens divesque civitas, in qua sunt multi sapientes et præstantes viri digni imperio. Quis ergo ferat infamem Abimelech illis dominari? Tertia: «Numquid non est filius Jerobaal?» id est Gedeonis, qui vestrum deum Baal profanavit ejusque aram evertit? q. d. Gedeon vestrum deum Baal evertit, Abimelech autem est filius Gedeonis. Quid ergo a filio hoc exspectandum, nisi similia paternæ audaciæ exempla, ut Baalem et numina vestra pessumdet? Quarta: «Et constituit principem Zebul servum suum super viros Hemor patris Sichem.» Quasi dicat: Abimelech super Sichimitas principem et vicarium suum constituit Zebul, ignobilem et exosum servum: indignum ergo est ut ei pareamus. Quis enim patiatur vilem servum liberis et nobilibus capitibus dominari?

Sichimitas appellat «viros Hemor patris Sichem,» eo quod cives essent urbis Sichem, in qua ante 500 annos regnarat celebris ille in Genesi princeps Hemor, pater Sichem, qui nomen suum dedit urbi, Genes. XXXIII et XXXIV. Unde Sichimæ antiquitas et dignitas æstimari potest, ut non ferendum sit Zebul vile mancipium illam regere et gubernare. Hisce rationibus Gaal persuasit Sichimitis, ut rebellare pergant regi Abimelech, eumque regno expellant, ac ad illud ipse se eis ducem obtulit, unde subdit:

UTINAM DARET ALIQUIS POPULUM ISTUM SUB MANU MEA, UT AUFERREM DE MEDIO ABIMELECH? — ut ego ipse pro eo regnarem. Porro Septuaginta Zebul vocant Episcopum, id est superintendentem et præsidem Sichem. Sic Cicero vocat se Episcopum, id est Præsidem Campaniæ. Denique Hebræa ex aliis punctis quæ substituerunt Massoretæ, jam aliter habent; nimirum sic: «Num filius Jerobaal et Zebul præpositus ejus? Servite viris Hemor patris Sichem; et cur serviemus ei nos?» Quæ verba obscura sunt, et vix apertum habent sensum. Quare interpunctio et versio S. Hieronymi uti planior, ita est et verior, præsertim quia ei consentiunt Septuaginta.

Porro Septuaginta Zebul vocant Episcopum, id est inspectorem et praefectum Sichem. Sic et Cicero se vocat Episcopum, id est Praefectum Campaniae.

UTINAM DARET ALIQUIS POPULUM ISTUM SUB MANU MEA, UT AUFERREM DE MEDIO ABIMELECH? — ut ego ipse pro eo regnarem. Porro Septuaginta Zebul vocant Episcopum, id est superintendentem et præsidem Sichem. Sic Cicero vocat se Episcopum, id est Præsidem Campaniæ. Denique Hebræa ex aliis punctis quæ substituerunt Massoretæ, jam aliter habent; nimirum sic: «Num filius Jerobaal et Zebul præpositus ejus? Servite viris Hemor patris Sichem; et cur serviemus ei nos?» Quæ verba obscura sunt, et vix apertum habent sensum. Quare interpunctio et versio S. Hieronymi uti planior, ita est et verior, præsertim quia ei consentiunt Septuaginta.

Versus 31: Oppugnat adversum te civitatem

31. ET OPPUGNAT ADVERSUM TE CIVITATEM. — «Oppugnat,» id est obsidet, occupat, opprimit cives et civitatem. Erat enim Gaal in ipsa civitate Sichem sollicitans cives ad rebellandum Abimelech, ac in ea contra ipsum se armans et fortificans: Hebraice est צרים tsarim, id est, ut Chaldæus, arctat; Septuaginta, obsidet; Vatablus, occupat.

Versus 37: Populus de umbilico terrae descendit

37. RURSUMQUE GAAL AIT: ECCE POPULUS DE UMBILICO TERRÆ DESCENDIT. — «De umbilico,» id est de summitate montium, ut dixit vers. præced. Sicut enim umbilicus in homine exstat, sic montes eminent in terra. Ita Abulensis, Arias, Vatablus. Rursum sicut umbilicus est quasi centrum sive medium in homine, ut si circini pedem unum figas in umbilico quasi in centro, indeque alterum pedem per extensas hominis manus æque ac pedes circumagas, perfectum circulum circa hominem sis descripturus: sic pariter montes sunt quasi in medio terræ circumcirca adjacentis et aspectabilis, ut homo in monte quasi in centro consistens, circumcirca terram subjacentem in orbem quasi oculis aspicere et circumlustrare possit. Sic Jerusalem, Ezech. XXXVIII, 12, vocatur umbilicus terræ, quia ipsa erat medium et quasi centrum terræ tunc habitatæ et cognitæ. Sic Plinius, lib. III, cap. XII, lacum Reatinum appellat umbilicum Italiæ; Livius Ætolorum regionem vocat umbilicum Græciæ; Cicero, Act. 6 in Verrem, Ennensem sylvam nuncupat umbilicum Siciliæ.

ET UNUS CUNEUS VENIT PER VIAM QUÆ RESPICIT QUERCUM. — Hebræus addit מעוננים meonenim, id est præstigiatorum; Septuaginta, aspicientium; Vatablus, augurum. Chaldæus et Pagninus nomen Hebraicum Meonenim ut proprium retinent. Certa ergo hic quercus designatur ex voce Meonenim tunc nota, nunc ignota.

Versus 42: Egressus est populus in campum

42. SEQUENTI ERGO DIE EGRESSUS EST POPULUS IN CAMPUM, — non ad reliquum vindemiæ peragendum, ut volunt Josephus et Procopius, sed ad pugnandum contra Abimelech. Unde sequitur: QUOD CUM NUNTIATUM ESSET ABIMELECH, TULIT

WHEN THIS WAS REPORTED TO ABIMELECH, HE TOOK

EXERCITUM SUUM ET DIVISIT IN TRES TURMAS; — nimirum unam turmam sibi adscivit, eaque civitatem Sichem civibus in campum egressis vacuam oppugnavit et cepit; duabus vero cæteris jussit prosequi Sichimitas urbe egressos, omnesque mactare, atque hac ratione universos cives cum civitate disperdidit. Ita Abulensis et Arias.

Versus 45: Sal in ea dispergeret

45. IPSAQUE DESTRUCTA UT SAL IN EA DISPERGERET, — non tam ut urbem desiccaret redderetque sterilem; sal enim quia igneum omnia germina erodit, adurit et siccat, Psalm. CVI, vers. 33 et 34; Deuter. XXIX, 22 et 23; Jerem. XVII, 6; Sophon. II, 9. Sic Vesuvius mons juxta Neapolim nuper eructans cineres, omnes circumcirca agros siccavit, sed ad tempus duntaxat; cineres enim sunt salsi. Verum hoc in agris fieri subinde solet ab hostibus, non in urbe, utpote quæ non colitur, nec seritur, sed incolitur et habitatur. Fecit id ergo Abimelech ad significandam summam suam in Sichem iram et indignationem. Putat Abulensis veterem illum morem fuisse puniendi urbes per aspersum in iis sal, in crimine læsæ majestatis. Addit Abulensis Abimelech juste sic Sichimitas punivisse, eo quod ipsi sponte eum in regem susceperant, et paulo post gravissimas ei injurias intulerant. Sic enim juste punit rex subditos sibi rebellantes. Verum Abimelech non fuit legitimus rex, sed tyrannus et invasor regni; nec enim Deus, nec cæteræ tribus eum regem crearant, sed pauci Sichimitæ, qui non habebant potestatem et jus creandi regem totius Israelis.

Versus 46: Turris Sichimorum

46. IN TURRE SICHIMORUM. — Verisimiliter Serarius et alii censent turrim hanc esse oppidum Mello, quod cum Sichimitis rebellarat regi Abimelech. Hoc dicitur turris, quia in eo erat arx excelsa et munita instar turris. Dicitur «Sichimorum,» quia erat eorum colonia. Mellonitæ enim audita clade Sichimorum, male sibi conscii eamdem sibi metuentes, confugerunt ad hanc turrim, ut in ea contra Abimelech se tutarentur. DEI SUI BERITH. — Decurtate, nam integre vocabatur Baalberith, ut patet vers. 4.

DEI SUI BERITH. — Decurtate, nam integre vocabatur Baalberith, ut patet vers. 4.

Versus 48: Ascendit in montem Selmon

48. ASCENDIT IN MONTEM SELMON, — Sichimæ et Mello vicinum, de quo Psalm. LXVII, 15.

Versus 50: Oppidum Thebes

50. THEBES. — Urbs erat in Judæa, «in finibus Neapoleos pergentibus Scythopolin, quasi in decimo tertio ejus lapide, quam oppugnans Abimelech fragmine molæ ictus interiit,» ait S. Hieronymus in Locis Hebr., Eusebius, Adrichomius et alii. Quare alia hæc est ab urbe Thebes in Ægypto, ex qua oriundi fuere milites et martyres Thebæi, quorum dux fuit S. Mauritius; alia quoque fuit Thebe in Græcia, a qua dicti fuere Thebani, quorum dux fuit Epaminondas. Porro Thebes hæc Judææ alia est a Thesba, ex qua oriundus Elias propheta cognominatus est Thesbites, uti contra Lyranum docent S. Hieronymus, Eusebius, Adrichomius, Borchardus et alii. Porro Thebes Hebr. idem est quod ovalis vel canosus, ait Pagninus, idque hic est appositum; ibi enim Abimelech capite, quod ovalis est figuræ, confracto, in cænum et terram prolapsus occubuit.

Versus 53: Fragmen molae

53. FRAGMEN MOLÆ, — fragmen lapidis molaris.

Versus 54: Ne dicatur quod a femina interfectus sim

54. NE FORTE DICATUR QUOD A FEMINA INTERFECTUS SIM. — Ita Abimelech, qui tota vita gloriam regni quæsierat, juste ingloria morte punitus est, occisus a femina. Juste lapide percussus interiit, qui super lapidem septuaginta fratres occiderat. Sic tegula a muliere dejecta misere Argis periit Pyrrhus rex Epirotarum, teste Plutarcho. Et orbis terror, flagellum Dei, Attila Hunnorum rex a femina percussus cultro est, ait Marcellinus. Et Hermannus, Saxonum rex, arcem unam mutato habitu oppugnans, saxo a femina dejecto interemptus est, teste Aventino, lib. V. Quocirca Gentilis ille apud Virgilium, Æneid. X, ita cadentem solatur: Hoc tamen infelix miseram solabere mortem; Æneæ magni dextra cadis.

Hoc tamen infelix miseram solabere mortem; Aeneae magni dextra cadis.

Moraliter Theodoretus, Quæst. XVI: «Ex his, ait, quæ contigerunt Abimelech et Sichimitis, discimus improbam consensionem interitum afferre utentibus ea, et tandem in dissensionem desinere; siquidem qui liberos Gedeonis interfecerant, mutuis plagis perierunt.» Denique in Abimelech verum fuit illud: «Ingressus est ut vulpes, regnavit ut leo, mortuus est ut canis,» non baculo, sed lapide a femina percussus.