Cornelius a Lapide

Judicum X


Index


Synopsis Capitis

Septimus judex Thola eligitur; octavus Jair, vers. 3. Mox, vers. 6, Hebraei ad sua idola redeuntes, castigantur a Deo per Philisthaeos et Ammonitas octodecim annis. Unde, vers. 10, serio poenitentes Deum invocant, qui eos increpans tandem, vers. 16, eorum miseretur.


Textus Vulgatae: Judicum 10:1-18

1. Post Abimelech surrexit dux in Israel Thola, filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim: 2. et judicavit Israelem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir. 3. Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israelem per viginti et duos annos, 4. habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine ejus sunt appellatae Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in praesentem diem, in terra Galaad. 5. Mortuusque est Jair ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon. 6. Filii autem Israel, peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philistiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum. 7. Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philistiim et filiorum Ammon. 8. Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei, qui est in Galaad: 9. in tantum, ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim; afflictusque est Israel nimis. 10. Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim. 11. Quibus locutus est Dominus: Numquid non Aegyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philistiim, 12. Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? 13. Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem: 14. Ite, et invocate deos quos elegistis; ipsi vos liberent in tempore angustiae. 15. Dixeruntque filii Israel ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet; tantum nunc libera nos. 16. Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo, qui doluit super miseriis eorum. 17. Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israel, in Maspha castrametati sunt. 18. Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos: Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad.


Versus 1: Thola filius Phua, judex Israelis

1. POST ABIMELECH SURREXIT DUX IN ISRAEL THOLA, FILIUS PHUA PATRUI ABIMELECH. — Erat ergo Thola consobrinus Abimelech, utpote filius Phua, qui erat frater Gedeonis, patris Abimelech. Videtur Thola electione populi creatus Judex, nam Dei hic nulla fit mentio. Ita Abulensis. Sic a populo Judices electi fuere Jephte, Abesan, Ahialon et Abdon, cap. XII, vers. 8. «Surrexit» ergo electus a populo ad corrigendum scandalum, et abolendum tyrannidem Abimelech, ne quis deinceps illam imitaretur, et simile quid attentaret. Unde Hebraea et Septuaginta addunt, surrexit ad salvandum Israel, scilicet ut liberaret Rempublicam a tyrannide et idololatria Baalberith inducta ab Abimelech, utque eam ab hostibus vicinis, si more suo Israelem invaderent, defenderet; et forte reipsa defendit, etiamsi Scriptura factum non commemoret. Erant enim Judices Israelis salvatores, ut dictum est cap. II, vers. 16, et cap. III, vers. 9.

Pro patrui Abimelech, Hebraeum est בן דודו ben dodo, id est, filius patrui ejus, scilicet Abimelech, supple: erat Thola novus hic Judex. Sic et Septuaginta, quin et Chaldaeus, nisi quod vertat in genitivo filii patrui ejus; quasi non Thola, sed pater ejus Phua fuerit filius patrui Abimelech. Rabbini vero, et ex iis Pagninus, Arias, Vatablus, Cajetanus, Dodo retinent ut nomen proprium, vertuntque, Thola filius Phua, filii Dodo; quasi Dodo fuerit pater Phua, et avus Thola Judicis. Sed magis credendum S. Hieronymo, Septuaginta et Chaldaeo, qui dodo vertunt, patrui ejus. Nimirum Hebraei ob merita Gedeonis voluerunt ex ejus prosapia creare Judicem, qui ei succederet; cumque filii Gedeonis omnes ab Abimelech essent occisi, acceperunt filium fratris ejus, scilicet Thola, eumque crearunt Judicem.

VIR DE ISSACHAR. — Dices: Gedeon fuit de tribu Manasse, quomodo ergo frater ejus Phua, ejusque filius Thola fuit de tribu Issachar? Respondet S. Augustinus, et alii Gedeonem et Phua fuisse fratres uterinos duntaxat, ita ut mater eorum nupserit primo Joas Manassensi, ex eoque genuerit Gedeonem, deinde nupserit alteri viro e tribu Issachar, ex eoque genuerit Phua patrem Thola. Poterant enim feminae extra tribum suam viris alterius tribus nubere, quando illae habebant fratres, qui patrum suorum erant haeredes, eorumque haereditatem in tribu eorum servabant, ne illa ad virum alterius tribus per feminam (si deficiente prole mascula ipsa foret haeres) illi nubentem transiret, Num. cap. ult.

QUI HABITAVIT IN SAMIR (urbe) MONTIS EPHRAIM. — Licet ergo esset ex tribu Issachar, tamen habitavit in tribu Ephraim, ut habitans quasi in medio magis numerosarum tribuum, eas velut Judex facilius regeret. Regem enim decet esse in centro regni, ut facile ab omnibus regni partibus adiri et conveniri possit.

Allegorice, Thola hebraice idem est quod vermiculus vel coccineus. Unde typus fuit Christi, qui ait: «Ego sum vermis et non homo,» Psal. XXI, 7; idem sanguine aeque ac charitate fuit coccineus, quia sanguine suo pro nobis purpuratus, et charitate ignea flagrans fuit filius Phua, id est Anguli, quia ipse est lapis angularis Ecclesiae. Sedes ejus fuit Samir, id est custodia, faex, sentes, adamas. Magna enim nobis in tot periculis et insidiis opus custodia, magna faecis nostrae cognitione atque contemptu, magna carnis animique compunctione, magna denique constantia et adamantino robore.


Versus 3: Jair Galaadites

3. HUIC SUCCESSIT JAIR GALAADITES, — ac proinde e tribu Manasse; haec enim habitabat trans Jordanem in Galaadite juxta montem Galaad; unde et oppida, quibus filii ejus triginta praefuerunt, erant in tribu Manasse. Fit hic octavus Judex Israelis.

Jair hebraice idem est quod illuminans, quia Israelem sua justitia, virtute et religione illustravit. Omnes Judices ad hoc a Deo dati sunt Israeli, ut cum in vera Dei fide et cultu continerent, ideoque omnes sancti fuere, atque ut tales laudantur ab Ecclesiastico, cap. XLVI, vers. 13, et ab Apostolo, Hebr. XI, 32. Hinc Jair typus fuit Christi, qui quasi lux mundi «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum,» Joan. I, 9.

Tropologice, Praelatus et fidelis quisque sit «Jair,» id est illustrator aliorum, juxta illud Christi: «Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est,» Matth. V, 16.


Versus 4: Triginta filii super triginta pullos asinarum

4. HABENS TRIGINTA FILIOS SEDENTES (Hebraice, equitantes; Septuaginta, conscendentes; Josephus, equitandi peritissimos) SUPER TRIGINTA PULLOS ASINARUM. — Cajetanus vult pullos hos fuisse equinos, non asinos; quia, inquit, hoc affertur hic ad ostendendam principum horum gloriam; gloria autem est equitare super equum, non asinum: sed errat Cajetanus. Hebraice עירים aiarim, pullos asini, non equi, significat hic et alibi, teste S. Hieronymo, Septuaginta, Pagnino et aliis passim. Sic et Lyranus, Arias, Vatablus et Abulensis, qui per pullos asini accipiunt mulos, qui ex asino et equa gignuntur; nobiles enim mulis vehuntur. Simplicius accipias meros asinos, quia hos significat Hebraice aiarim, atque hi in Palaestina vegetiores et fortiores sunt nostris; unde ibi asinis pro equis utebantur, praesertim quia Deus Hebraeis vetuerat usum et copiam equorum, uti ostendi in Pentateucho, Deuter. XVII, 16, ad illa: «Non multiplicabit sibi equos.» Huc facit etymon asini, de quo S. Isidorus lib. XII Etymol.: «Asinus, inquit, et asellum a sedendo dictus quasi assedus; sed hoc nomen, quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit, quia priusquam equos caperent homines huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens, statim ut voluit sibi homo substravit.»

ET PRINCIPES TRIGINTA CIVITATUM. — In Hebraeo est pulchra paronomasia in voce aiarim, quae et pullos et civitates significat. Similis est in Graeco inter polou et poleis.

QUAE EX NOMINE EJUS SUNT APPELLATAE HAVOTH JAIR, ID EST OPPIDA JAIR. — Jam pridem has triginta civitates, et insuper aliae triginta, hoc est sexaginta, ab alio antiquiore Jair nuncupatae erant civitates Jair, ut patet Num. XXXII, 41; hic tamen illud nomen eis confirmatum est, et quasi de novo inditum ob novam rationem, quia scilicet triginta his urbibus praerant triginta principes filii Jair judicis; caeterarum vero triginta hic non fit mentio, quia illae ad hos triginta principes non spectabant.


Versus 8: Oppressi per annos decem et octo

8. OPPRESSI PER ANNOS DECEM ET OCTO. — Hi 18 anni comprehendi nequeunt annis Judicis sequentis, puta Jephte, hic enim tantum sex annis praefuit. Quocirca Serarius vult eos omnino addendos in chronologia annis caeterorum Judicum. Verum capite II ostendi id fieri non posse. Quare hi 18 anni comprehendi debent annis praecedentis Judicis, scilicet Jair, qui praefuit 22 annis. Licet enim Jair omni studio contenderet Israelitas continere in cultu unius veri Dei, tamen ipsi partim ex innata malitia et proclivitate ad idola, partim ex commercio et connubiis vicinarum Gentium idololatrarum, partim ex continua 23 annorum pace sub Thola judice opibus epulisque abundantes et lascivientes deflexerunt ad idola et vitia Gentium; quare Deus justus perfidiae vindex, statim illos castigavit, immittendo in eos Philisthaeos et Ammonitas, qui eos spoliarent et opprimerent, idque per 18 annos, donec ipsi tot flagellis fracti, serio idolis abjectis poenitentes ad Deum redirent, qui proinde hac poenitentia reconciliatus liberavit eos per Jephte, ut patet ex sequenti. Hoc est enim quod praedixit Scriptura, cap. II, vers. 16: «Suscitavitque Dominus Judices, qui liberarent eos de vastantium manibus; sed nec eos audire voluerunt, fornicantes cum diis alienis.»


Versus 12: Et Chanaan

12. ET CHANAAN. — Sic quoque vertunt Septuaginta. Hebraice מעון maon, quod alii retinent quasi nomen proprium loci. Vide S. Hieronymum in Locis Hebr.: «Maon, ait, regio Moabitarum, juxta Jeremiam,» capite XLVIII, vers. 23; juxta Septuaginta, Marinus in Lexico et alii putant Maon idem esse cum Bethmaon et Baalmaon, quae erat urbs Moabitarum juxta torrentem Arnon in tribu Ruben. Hinc incolae Maon, I Paralip. IV, 41, et II Paralip. XXVI, 7, vocantur Meonenim, ubi Septuaginta vertunt Minaeos. Unde et Septuaginta, Job capite II, versu 11, Sophar amicum Job constituunt regem Minaeorum. S. Hieronymus vero, II Paral. XXVI, 7, vertit Ammonitas. Unde videtur ipse Meonenim per metathesin accepisse pro Ammonim, id est Ammonitis. Priore vero loco,

I Paral. IV, 41, vertit habitatores, hoc enim significat meonenim. Ut ut est, certum est hos fuisse Chananaeos. Sic enim vertunt Septuaginta et Noster, qui commune Chananaeorum nomen eis appropriant, quasi ipsi illo aevo prae caeteris vocati sint Chanaan et Chananaei.


Versus 14: Ite et invocate deos quos elegistis

14. ITE ET INVOCATE DEOS QUOS ELEGISTIS. — Est sarcasmus similis illi Deuter. XXXII: «Ubi sunt Dii eorum, in quibus habebant fiduciam? etc. Surgant et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.»


Versus 16: Idola projecerunt

16. IDOLA PROJECERUNT. — Ecce hoc est signum serii doloris et poenitentiae, idola et vitia sua abjicere: ideoque mox Deus eorum misertus est.

QUI DOLUIT SUPER MISERIIS EORUM. — Hebraice ותקצר katsar, id est, angustata est anima ejus in labore Israelis. Septuaginta, imminuta vel contracta est. Dicitur hoc anthropopathos: nec enim angustia cadit in Deum, sed figurate significat magnum in Deo commiserationis affectum. Sic Deus ait, Jerem. XVIII, 7: «Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo suo, quod locutus sum adversus eam: agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei. Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud.» Videatur S. Chrysostomus, homil. 5 ad Populum, et 25 in Genes. ac 41 in Matth.


Versus 17: Filii Ammon in Galaad castrametati

17. ITAQUE FILII AMMON CONCLAMANTES (id est, suos ad bellum convocantes) IN GALAAD FIXERE TENTORIA. — Nam regio Ammon vicina est Galaad et Galaaditis, puta Manassensibus, qui proinde primi eis irruentibus se opposuere.

CONTRA QUOS CONGREGATI FILII ISRAEL IN MASPHA CASTRAMETATI SUNT. — Duplex est Maspha, una in tribu Gad, altera in tribu Manasse, quae hic intelligitur; tum quia Ammonitae tribum Manasse sibi vicinam invaserant; tum quia eis quasi dux appositus fuit Jephte, qui erat ex Manasse, ut audiemus cap. sequent. Porro Maspha hebraice idem est quod specula, quia erat loco alto, ex quo Ammonitarum aliorumque vicinorum hostium adventum speculabantur, ut contra eum sibi prospicerent.


Versus 18: Qui primus coeperit dimicare, erit dux

18. QUI PRIMUS EX NOBIS CONTRA FILIOS AMMON COEPERIT DIMICARE, ERIT DUX POPULI GALAAD, — ita tum quidem tumultuario consilio decreverunt, sed non satis recto. Unde paulo post sanius consilium eis in mentem venit de accersendo Jephte viro bellicoso, ut audiemus capite sequenti. Ita Abulensis.