Cornelius a Lapide

Judicum XI


Index


Synopsis Capitis

Jephte Judex nonus Israelis a populo constituitur, qui primum ratione agit cum rege Ammon, ut ab invasione Israelis cesset, sed frustra: quare, vers. 29, irruente in eum Spiritu Dei Israelitas ad bellum convocat, facitque votum ut, si ipse victor redeat, eum qui primus sibi e domo sua occursurus sit, Deo immolet; victori redeunti occurrit filia: quare illam quasi voti reus Deo sacrificat.


Textus Vulgatae: Judicum 11:1-40

1. Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. 2. Habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios, qui, postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes: Haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es. 3. Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob: congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur. 4. In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel. 5. Quibus acriter instantibus, perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob. 6. Dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon. 7. Quibus ille respondit: Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei, et nunc venistis ad me necessitate compulsi? 8. Dixeruntque principes Galaad ad Jephte: Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad. 9. Jephte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps? 10. Qui responderunt ei: Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est, quod nostra promissa faciemus. 11. Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. 12. Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam? 13. Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem; nunc ergo cum pace redde mihi eam. 14. Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon: 15. Haec dicit Jephte: Non tulit Israel terram Moab, nec terram filiorum Ammon; 16. sed quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades. 17. Misitque nuntios ad regem Edom, dicens: Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque in Cades, 18. et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab: venitque contra Orientalem plagam terrae Moab, et castrametatus est trans Arnon; nec voluit intrare terminos Moab, Arnon quippe confinium est terrae Moab. 19. Misit itaque Israel nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium. 20. Qui et ipse Israel verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat. 21. Tradiditque eum Dominus in manus Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhaei habitatoris regionis illius, 22. et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem. 23. Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorrhaeum, pugnante contra illum populo suo Israel, et tu nunc vis possidere terram ejus? 24. Nonne ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur? Quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem; 25. nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab; aut docere potes quod jurgatus sit contra Israel, et pugnaverit contra eum, 26. quando habitavit in Hesebon, et viculis ejus, et in Aroer, et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis? 27. Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israel, et inter filios Ammon. 28. Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quae per nuntios mandaverat. 29. Factus est ergo super Jephte Spiritus Domini, et circuiens Galaad, et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon, 30. votum vovit Domino, dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, 31. quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino. 32. Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos, quos tradidit Dominus in manus ejus. 33. Percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. 34. Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris; non enim habebat alios liberos. 35. Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait: Heu me, filia mea, decepisti me, et ipsa decepta es; aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero. 36. Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis. 37. Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi praesta quod deprecor: Dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. 38. Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus. 39. Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israel, et consuetudo servata est, 40. ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor.


Versus 1: Jephte Galaadites, filius meretricis

1. FUIT ILLO TEMPORE JEPHTE GALAADITES (ideoque ex tribu Manasse, non Gad, ut vult Cajetanus. Manassenses enim passim vocantur Galaaditae, non Gaditae, etsi et ipsi partem regionis Galaad occuparent) VIR FORTISSIMUS. — Hebraice גבור חיל gibbor chail, id est, vir virtutis, vel roboris, vel strennuitatis.

FILIUS MULIERIS MERETRICIS, — non publice expositae, sed concubinae privatae. Hebraeum est זונה zona, quae vox et meretricem, ut vertunt Septuaginta et Noster, et tabernariam, ut vertit hic Chaldaeus, significat. Fuit ergo Jephte spurius, quales nunc legibus arcentur a principatu, aeque ac a sacerdotio, ob infamiam et mores subinde minus honestos, eo quod neglectim educentur. Verum Jephte haec omnia abolevit sua fortitudine et virtute, quare Deo dispensante in lege Deut. xxiii, 2, quae sancit ne mamzer, id est spurius, admittatur in Ecclesiam Dei ad jura populi Israel, Jephte admissus factus est dux populi. Similia spuriorum ad principatus evectorum exempla recenset Plutarchus, Athenaeus et Serarius hic.

QUI NATUS EST DE GALAAD. — Pater ergo Jephte vocabatur Galaad. Ita Septuaginta, idque patet ex versu sequent.

EJECERUNT JEPHTE DICENTES: HAERES IN DOMO PATRIS NOSTRI ESSE NON POTERIS, QUIA DE ALTERA MATRE NATUS ES, — id est, quae esset alterius tribus, scilicet diversae a sua, inquit Matthaeus Galenus Cancellarius Duacensis, scribens in cap. xi ad Hebr. Nemo enim, inquit ipse, poterat uxorem non suae tribus honeste ducere: si quis tamen illectus forma id tentasset, mulier zona vocabatur. Unde Septuaginta eam vocant ἑταίραν, id est amicam; defuncto autem marito haec sine dote et haereditate ad propriam tribum redibat; filius tamen si quis natus fuisset in patris tribu sortiebatur haereditatem, quod modo fratres Jephte negabant, ut ipse iis exprobat vers. 7, non ausurus hiscere, si scorto natus fuisset. Ita Galenus. Verum falsum est quod Israelitides feminae sine nota et infamia non possent nubere in alia tribu. Nam principes Juda saepe ducebant filias sacerdotum ex tribu Levi, idque sibi honori ducebant, uti Aaron duxit Elizabeth filiam Aminadab, principis tribus Juda. Exod. vi, 23. Et Zacharias duxit Elizabeth cognatam B. Virginis, quae erat ex tribu Juda, Lucae I. Porro mulier altera hic non intelligitur ea quae sit alterius tribus, sed quae sit alia a legitima uxore, id est, quae sit meretrix et concubina, quam Septuaginta honeste vocant ἑταίραν, uti nos vocamus amicam: vel quae sit uxor alterius viri, ideoque adultera, qualem matrem Jephte fuisse insinuat Josephus.

Ejecerunt, — injuste; spurio enim a patre et domo jure communi debentur alimenta, non tamen haereditas, uti docet Sylvester et alii Doctores Casuum.


Versus 3: Habitavit in terra Tob

3. HABITAVIT IN TERRA TOB, — quae sita erat in terra Galaad, ait Josephus et Adrichomius. Serarius putat esse Tubin; de quo I Machab. v, 13. Porro «Tob» significat bonum; sane terra haec Jephte fuit bona eminenter, id est optima, quia benigne fugientem excepit et aluit.

CONGREGATIQUE SUNT AD EUM VIRI INOPES ET LATROCINANTES. — To latrocinantes non est in Hebraeo, Graeco et Chaldaeo, quare videtur ex margine in textum irrepsisse, intrusum ab aliquo volente explicare to inopes; inopes enim milites saepe rapinis et latrociniis vivunt. Porro rapinae hae justae sunt, si rapiantur ab hoste bello justo; injustae, si ab amicis, vel ab hostibus in bello injusto. Quare latrones hi, quibus praefuit Jephte, fuere milites et praedones, qui forte antea injuste rapiebant aliena; sed postquam Jephte secuti sunt, non nisi justas, puta ab Ammonitis et Philisthaeis praedas egerunt, uti fecere illi qui Davidem a Saule profugum secuti sunt, I Reg. xxii, 2.

Latro enim priscis idem erat quod miles, qui dictus est latro quasi latero, quod lateri Ducis adhaereret, eumque stiparet; vel a latendo, quod latenter et ex insidiis ad praedandum irrueret. Ita Varro, Festus, Nonius, Marcellus et alii.


Versus 8: Dux omnium qui habitant in Galaad

8. SISQUE DUX OMNIUM QUI HABITANT IN GALAAD. — Sensus: post victoriam de Ammonitis caeterae quoque tribus Jephte in ducem suum acceptarunt.


Versus 11: Locutus est coram Domino in Maspha

11. LOCUTUSQUE EST JEPHTE OMNES SERMONES SUOS CORAM DOMINO IN MASPHA. — Primo, «coram,» id est publice, pro concione et audiente populo, in cujus medio censebatur esse Deus, ait Vatablus. Secundo, «coram Domino,» id est invocando Deum in testem pacti, quod cum legatis de Ducatu inibat. Ita Abulensis. Tertio, «coram Domino,» id est coram Pontifice, Ephod et Rationali, in quo erant Urim et Tummim, induto: hic enim repraesentabat Deum, cumque consulens pro principe oracula accipiebat. Quarto, «coram Domino,» id est coram altari, quod ibi ut videtur erexerunt, ut sancte hoc foedus sancirent. Porro sermones quos ibi locutus est Jephte, fuit promissio, qua promittebat legatis se fideliter et strenue bellum populi administraturum, ac vicissim illi promittebant se constanter ejus quasi Ducis sui imperium et jussa secuturos. Atque ad hoc invocavit Deum, tum in testem, tum in auxilium, ut imperium hocce suum et bellum secundaret, uti fecit Josue, Judas Machabaeus, Constantinus, Theodosius aliique Duces, qui proinde Dei ope victoriam adepti de hostibus triumpharunt.


Versus 13: Tulit Israel terram meam

13. QUIA TULIT ISRAEL TERRAM MEAM, QUANDO ASCENDIT DE AEGYPTO, A FINIBUS ARNON USQUE JABOC ATQUE JORDANEM. — Casus hic est: Sehon rex bello occupavit urbes aliquas Moab et Ammon; Moses vero et Hebraei Sehon regem occiderunt, omniaque quae ejus erant occuparunt. Queritur ergo nunc rex Ammon de injuria sibi facta, terramque suam a Sehon occupatam ab Hebraeis, qui Sehoni illam bello extorserunt, repetit et reposcit.

Tulit (scilicet injuste per vim et bellum injus-

tum) TERRAM MEAM; — hanc enim injuste invasit et occupavit Sehon rex Amorrhaeorum; vos vero, o Hebraei, Sehon invadentes et occidentes, omnia quae ipse tam juste quam injuste occupabat, vobis usurpastis, excluso me, qui etiam primus et justus haeres, cui proinde ea reddere debebatis, non vero ea vobis vindicare. Historia narratur Num. xxi, 25 et seq., et licet ibi tantum terrae Moabitarum a Sehon subactae, ac eo occiso a Judaeis occupatae, fiat mentio; tamen Ammonitidis quoque partem tunc fuisse ab eis occupatam liquet ex hoc loco. Aut certe dicendum cum Lyrano, Cajetano, Dionysio et aliis eumdem fuisse olim, vel tunc regem Moabitarum et Ammonitarum: Moabitae enim Ammonitis erant conjuncti, utpote a duobus fratribus Moab et Ammon a Lot progeniti Genes. xix. Rex ergo Ammon agit pro Moabitis, vel ut subditis, vel ut sociis et foederatis, qui jus suum per eum ab Hebraeis repetunt.


Versus 15: Non tulit Israel terram Moab

15. NON TULIT ISRAEL TERRAM MOAB, NEC TERRAM FILIORUM AMMON, — quam scilicet actu tunc possidebant Moabitae et Ammonitae; vetuerat enim Deus Hebraeis, ne eos quasi sibi ex Lot et Abraham cognatos invaderent, Num. xxi, et Deut. ii et iii; illam vero Moabitidis et Ammonitidis partem quam bello sive justo sive injusto (res enim haec incerta est et dubia) occupavit Sehon rex Amorrhaeorum, Hebraei eo prostrato jussu Dei occuparunt, ut in sequenti narrat Jephte; quia illa jam non erat Moabitarum, sed Sehonis regis hostis Hebraeorum, quam ab eo recipere et bello repetere nequiverant Moabitae; quare illam ut Sehonis, non ut Moabitarum, jure belli, annuente Deo occuparunt Hebraei. Est haec prima ratio, qua Jephte probat regem Ammonitarum falso queri de terra sua ab Hebraeis sub Mose occupata, ideoque injuste eum Ammonitas in Judaeam immisisse ad eam opprimendam. Verum haec ratio sola non sufficiebat, nec satisfaciebat regi Ammon, hinc alias subjungit Jephte, quibus eam corroborat.


Versus 24: Quae possidet Chamos deus tuus

24. NONNE EA QUAE POSSIDET CHAMOS DEUS TUUS TIBI JURE DEBENTUR? QUAE AUTEM DOMINUS DEUS NOSTER VICTOR OBTINUIT, IN NOSTRAM CEDENT POSSESSIONEM. — Est haec secunda ratio, q. d. Tu occupas regiones illas, quas deus tuus Chamos tibi dedit; ergo pari jure nos occupamus terram Sehon regis (in qua erant aliquae urbes ab eo Moabitis et Ammonitis ereptae), quam pro nobis pugnans victor Deus nobis dedit. Haec ratio Jephte non quaquaversum est solida. Deus enim Turcis aliisque tyrannis dat victorias, et regiones Christianorum subjugat; et tamen Turcae et Tyranni injuste eas invadunt et detinent ex ambitione et cupidine dominandi. Impia enim est Alberici Gentilis, lib. I De Jure belli, cap. xxii, sententia, juste a Turca possideri omnia quae ipse Christianis eripuit, eo quod ipse ex voluntate Dei volentis castigare Christianos id faciat: neque verum erat Chamos dedisse terram illam Moabitis.

Erat tamen haec ratio apposite ad hominem, q. d. Tu, o rex Ammon, edicito a quo et quo jure obtineas omnes tuas regiones et urbes. Sane nihil splendidius dixeris dederisque, quam dei tui Chamos voluntatem et voluntariam donationem. At ego similiter assero Deum nostrum terram illam, quam repetis, nobis per victoriam suam nobis concessam donasse; Deus autem est omnium regnorum Dominus, qui proinde transfert regna de gente una in aliam prout ei libuerit.

Verus autem titulus juris Hebraeorum ad occupandas hasce regiones erat, quod ipsi e Dei mandato invaserant regna Sehon et Og regum Amorrhaeorum, eodemque mandato occupabant et possidebant omnia, quae eis fuerant subjecta, ut patet Num. xxi, et Deut. ii. Hunc titulum insinuat, sed expresse non allegat Jephte, quia illum Gentili regi Ammon vix probare potuisset. Ita Abulensis.


Versus 25: Nisi forte melior es Balac

25. NISI FORTE MELIOR ES BALAC FILIO SEPHOR REGE MOAB, — q. d. Cum Hebraei, caeso Sehon, occuparunt ejus ditiones, tunc Balac erat rex Moab, isque sapiens et potens. Atqui hic tunc ne verbulo quidem ditiones hasce ab Hebraeis repetiit. Ergo nec tu, qui illo trecentis fere annis posterior es, illas repetere debes aut potes. Est haec ratio tertia. Sequitur quarta.


Versus 26: Per trecentos annos

26. PER TRECENTOS ANNOS, — q. d. Trecentis annis occupavimus has regiones, quas nunc postliminio repetis. Ergo longissima temporis praescriptione eas occupamus, praesertim cum per tot annos nullus illas a nobis repetierit.

QUARE TANTO TEMPORE NIHIL SUPER HAC REPETITIONE TENTASTIS? — sed siluistis, ac silentio vestro vos contentos significastis, et ut eas possideremus tacite consensistis? Nota hic a Mose ad Jephte praecise non fluxisse trecentos annos, sed 266 duntaxat; sed Jephte more vulgi annos adauxit ad magis roborandam praescriptionem, atque usus est numeris rotundis et perfectis, scilicet centenariis, q. d. Jam agitur tertius annorum centenarius, agitur tertium praescriptionis et possessionis saeculum: ergo frustra laboras ut nos ea tam sero deturbes. Porro Melchior Canus et Serarius, qui annos oppressionis Hebraeorum ab annis Judicum separant et separatim numerant, computant a Mose ad Jephte annos 340 ut minimum. Abulensis opinatur illo aevo praescriptionem per longum tempus, etiam cum mala fide, jure gentium valuisse, et rem tamdiu possessam confirmasse possidenti; alioqui enim, inquit, replicasset rex Ammon hanc Hebraeorum possessionem initam fuisse cum mala fide, ideoque praescriptionis tempus hic non valere. Verum hoc ei probandum fuisset. In dubio enim melior est conditio possidentis. Et actori si possessorem e sua possessione deturbare velit, incumbit malae fidei probatio. Quisque enim praesumitur esse bonus et

bonae fidei possessor, nisi contrarium probetur.

Sic nuper Solymanus, Turcarum Imperator, mille post annos mille omnia jura reddi volebat, quae olim Magni Constantini fuissent, teste Jovio, libro xxx. Hoc est Turcicum.

Porro simili modo quo Jephte, responderunt olim Lacedaemonii apud Isocratem in Archid.: «Hanc tenemus terram ab Herculis posteritate datam, Delphico oraculo confirmatam, et incolis ejus bello superatis. Non vos latet possessiones sive privatas sive publicas praescriptione longi temporis confirmari. Messanam tenuimus amplius 400 annos.»


Versus 27: Judicet Dominus arbiter hujus diei

27. JUDICET DOMINUS ARBITER HUJUS DIEI, — id est hujus litis, quam hoc die agimus. Sic dies pro judicio sumitur, I Corinth. iv, 3, et Jerem. xvii, 16; est metonymia.


Versus 29: Factus est super Jephte Spiritus Domini

29. FACTUS EST ERGO SUPER JEPHTE SPIRITUS DOMINI, — hoc est immisit Deus Jephte Spiritum fortitudinis, ardoris et zeli ad capessendum bellum contra iniquum regem Ammon; eoque impulsus convocavit ad illud incolas Galaad, et tribus Manasse, et «Maspha Galaad,» id est, Maspha, quae est in extremis terminis Galaad versus montes Libanum et Hermon; hisce enim maxime et proxime imminebant vicini hostes Ammonitae.


Versus 30: Votum vovit Domino

30. VOTUM VOVIT DOMINO DICENS: SI TRADIDERIS FILIOS AMMON IN MANUS MEAS, QUICUMQUE PRIMUS FUERIT EGRESSUS DE FORIBUS DOMUS MEAE, MIHIQUE OCCURRERIT REVERTENTI CUM PACE A FILIIS AMMON, EUM HOLOCAUSTUM OFFERAM DOMINO. — Huic simile est quod scribit Aldrovandus in Asino: Alexandro Macedoni, inquit, cum reddita sors esset, eum qui primus occurrisset interimeret; ubi quemdam prae se agentem asellum vidit, arripi hominem confestim ex oraculo imperavisse tradunt. At eum jamjam jugulandum intellecta mortis ratione proclamavisse anteambulonem suum, non se peti ex responso, quando is obviam occurrisset prior, puta asinum suum.

Quaeres primo, quam victimam hic voverit Jephte? Primo aliqui censent eum vovisse primum hominem sibi e domo sua occursurum Deo immolare. Ita S. Augustinus.

Secundo, Rabbini et Abulensis putant eum vovisse pecus immolabile primo occurrens, sive is bos esset, sive vitulus, sive hircus, sive aries, Deo sacrificare; sed postea Jephte de mente et materia hac voti sui dubitasse, quia verba ejus erant generalia: quare primo occurrente filia, censuisse se ad illam immolandam obligari.

Tertio et optime, intendit Jephte primum vivens, sive primum animal e domo sua sibi occursurum Deo mactare, inde ex Hebraeo verti potest in genere neutro: quodcumque, scilicet animal primo mihi e domo obvium immolabo. Ita Chaldaeus, Vatablus, Pagninus et alii. Id patet ex eventu: nam cum prima ei e domo occurreret filia, putavit se voto ad illam immolandam obligari et cogi.

Quaeres secundo, an hoc votum fuerit licitum, an illicitum? Primo, multi censent illud fuisse impium, stultum et parricidale. Ita S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. ult., S. Augustinus, Quaest. xlix. Tertullianus, lib. III Contra Marcion., Nazianzenus, orat. De Machabaeis, Theodoretus et Procopius; hic Chrysostomus, hom. De Jephte. Et S. Thomas citans S. Hieronymum, II II, Quaest. lxxxviii, art. 2: «In vovendo, ait, fuit stultus, quia discretionem non habuit, et in reddendo impius.» Impium enim est filiam occidere, impium est Deo homines immolare, et humano sanguine litare. Unde S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., ante medium: «Reprehenditur pater voti temerarii, etc. Si enim canis, inquiunt, si asinus occurrisset, quid faceret?» Lege enim vetitum erat offerre canem vel asinum. Pergit S. Hieronymus: «Ex quo volunt (Hebraei) Dei dispensatione esse factum, ut qui improspecte voverat, errorem votorum in filiae morte sentiret,» ut temeritas voventis castigaretur, ait S. Augustinus, Quaest. xlix.

Si dicas Jephte laudari ab Apostolo, Hebr. xi, respondet Abulensis eum laudari ex merito fidei; quod scilicet ipse confidens Deo exposuit se periculo mortis in praelio pugnans contra tam potentes Ammonitas, non autem a voto; satis autem constat quod Jephte, et quilibet virorum illorum, quos in illo suo fidei Catalogo posuit Apostolus, graviter peccarit, ait Abulensis. Unde et Gentiles vituperarunt et damnarunt eos qui homines Saturno immolarunt. Quis Creonti, ait Serarius, vitio non dat, quod Menoecum filium Thebis, Erichteo, quod Praxitheam filiam Athenis immolarit? Nonne suum regem expulerunt Idomeneum Cretenses, quod a Trojano bello reversus, nostri hujus Jephte instar, deorum aris obvium filium ex voto imponere voluerit? De Agamemnonis Iphigenia quam Poetae multa! et in Suasoria Seneca: Nonne et hoc nomine infames olim Scythae, Tauri, Pontici et Afri? de quibus in Scorpiaco Tertullianus, in Octavio Minucius, in Protreptico Clemens et Euripides.

Quocirca Procopius ait victoriam hanc a Deo concessam fuisse Jephte non ob votum, sed ut injurias Israeli ab Ammonitis factas ulcisceretur, manifestum fieret.

Secundo, alii ex adverso censent hoc votum Jephte fuisse pium et sanctum, eo quod factum sit ex impulsu Spiritus Sancti. Ita S. Anselmus, Ambrosiaster in cap. xi ad Hebraeos, Serarius et Salianus hic, ac favet hic S. Augustinus et S. Hieronymus, epist. ad Julianum, ubi ait Jephte obtulisse virginem filiam, et idcirco in enumeratione Sanctorum ab Apostolo collocari.

Probant primo, quia hic dicitur irruisse in eum Spiritus Dei, quod licet ad pugnam referri debeat, tamen ad votum quoque, quod pugnae et victoriae fuit medium, imo principium, referendum videtur.

Secundo, quia Ecclesiasticus, cap. xlvi, et Apo-

stolus, Hebr. xi, Jephte ponit in Catalogo Sanctorum, quare non videtur peccasse hic; aut certe si peccavit, mox poenituit.

Tertio, quia Deus per votum hoc videtur ei concessisse tantam victoriam. Ergo illud ratum gratumque habuit.

Quarto, quia filia ejus offerens se immolandam ad satisfaciendum voto patris, a Patribus mire laudatur, et Isaaco comparatur.

Quinto, quia immolatio haec filiae fuit typus immolationis Filii Dei in cruce, ut docent Patres: nullus enim illius expressior fuit typus et figura, quam haec filia immolata a patre pro salute Israelis. Videtur ergo Deus voluisse hunc typum dare, qui praeluderet et praesignificaret immolationem Christi.

Tertia sententia est media et verisimilior, scilicet votum hoc quidem in se fuisse illicitum et impium, eo quod per hoc hominem, imo filiam Deo mactarit, quod omni jure naturae, divino et humano est vetitum. Jephte tamen excusari vel a toto, vel a parte per ignorantiam et religionis zelum, quod simplici, candido et pio animo putaret se hoc voto obligari ad filiam immolandam, eo quod ipsa prima sibi occurrisset. Erat enim rude hoc saeculum, et casuum conscientiae ignarum. Ac Jephte erat homo militaris; milites autem putant se suis juramentis et votis, etiam perperam factis, obligari ex religione et veneratione quam Deo debent. Ita S. Hieronymus, in cap. vii Jerem., sub finem, excusat Jephte per ignorantiam invincibilem, quod intentio offerentis esset bona, etiamsi oblatio mala, eo quod illo aevo rudi non esset propheta, imo nec summus sacerdos, ait Abulensis hic, Quaest. xlviii, qui sciret hunc casum resolvere. Audi Serarium: Extenuatur Jephte factum primo, quia cum Dei veri cultus tam saepe et tam diu collapsus esset, ea jam apud Israelitas obtinuerat opinio e Gentilium erroribus petita, Deo istiusmodi sacrificium gratum esse; secundo, exemplum Abrahami aspiciebat, sicque illum recte imitari putabat, et fortasse, ut indicat D. Augustinus, sperabat, si sacrificium Deo gratum non esset, impeditum iri instar illius Abrahami, Genes. xxii; tertio, magna etiam in eo fidei laus fuit, quod ut idem notat Augustinus, quantumvis molestum sibi esset, maluerit votum reddere, quam suo ipsius dolori obsequi; quarto, credebat, inquit idem Augustinus, bonae virginis animam bene recipi seu coelum evolare, quae non seipsam voverat immolandam, sed voto et voluntati non restiterat patris, et Dei secuta fuerat judicium; quinto, boni communis publicaeque salutis erat peramans; ideoque verebatur ne, si votum non expleret, indignaretur Dominus, ac se populumque totum calamitate afficeret aliqua; sexto, valde ipsum movebat, quod tam nobilem de tam ferocibus ac superbis hostibus, statim post votum adeptus esset victoriam, ut sibi persuaderet suum

Deo haud displicuisse votum, ideoque ipsi a se jam satisfaciendum.

Hinc Jephte a nullo Propheta vel Pontifice legitur reprehensus, sed ab Apostolo et Ecclesiastico laudatus. Cur ergo nos eum damnemus?

Porro S. Augustinus, Quaest. xcix ad Orthodoxos, ait diabolum fecisse ut filia cum cythara gratulans patri victoriam prima occurreret, hoc fine, ut Jephte filiae unicae amantissimus votum violaret. Jephte vero tentationem hanc vicisse, ac filiam votam immolasse ad testandam suam erga Deum pietatem, ideoque eum Catalogo Sanctorum esse adscriptum.

Quocirca Patres in hac immolatione filiae Jephte magna agnoscunt mysteria.

Nam primo, S. Augustinus, Quaest. xlix, ait per illam significatum fuisse humano sanguine litandum esse Deo Patri.

Secundo, S. Chrysostomus, homilia De Jephte, tom. I, ait hic adumbratum fuisse, quod Christus filiam suam, id est Ecclesiam, quasi virginem Deo esset oblaturus in holocaustum, praesertim per immolationem martyrum tempore persecutionis. Audi S. Chrysostomum: «Jephte existimo esse Dominum nostrum Jesum Christum victorem mundi; qui obtulit filiam suam unicam ipsam Ecclesiam tempore persecutionis malis Pontificibus, non agnorum, sed luporum, dicente ipso: Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Obtulit ergo Ecclesiam per immolationem martyrum tempore persecutionis, et victima unica oblata est Deo, ut sacrificium acceptabile esset Patri ex lucris Unigeniti. Offert unicus unam, sponsus sponsam, pater filiam. Quid enim inveniri potest fortius integritate et virginitate Ecclesiae, quae concipit in corruptione, creat in integritate? Virgo est ista quae virum non novit.»

Anagogice S. Augustinus: Significabatur, inquit, nos per immolationem mortis transituros ad beatam immortalitatem, uti transiit filia Jephte.

Tropologice, innuebatur quemque suam filiam, id est, animam debere Deo offerre per mortificationem cupiditatum et passionum, «occidendam in malis, vivificandam in bonis,» ait S. Chrysostomus et S. Augustinus.


Versus 35: Filia mea, decepisti me

35. FILIA MEA, DECEPISTI ME, ET IPSA DECEPTA ES. — «Decepisti,» quia cum tu unica mihi sis proles et haeres, sperabam ex te posteritatem; at jam omnem ejus spem mihi tuo occursu sustulisti. «Decepisti ergo me,» quia meam spem fefellisti. «Decepta es,» quia putabas mihi laetitiam, tibi gloriam mihi victori occurrendo afferre; at jam mihi tristitiam, tibi mortem peperisti. Hebraeum est: incurvando incurvasti me, vel humiliando humiliasti me, et tu fuisti inter turbantes me. Est pulchra allusio per metathesin inter כרע cara, id est, humiliare, et עכר achar, id est, turbare, q. d. Turbasti me, quia me measque spes humiliasti et prostravisti. Septuaginta et Romana, perturbatione perturbasti me, et tu fuisti in perturbatione mea. Videntur Septuaginta utroque modo legisse עכר achar, id est, turbare; Complutensia vero et Regii habent: implevisti me, et scandalum facta es in oculis meis. S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. xii, legit: «Hou! mea filia, impedisti mihi, in stimulum dolorum facta es mihi.» Idem, lib. De Virginitate: «Heu! mea filia, perdidisti me.»

APERUI ENIM OS MEUM AD DOMINUM (vovendo me eum qui primo occurreret illi immolaturum), ET ALIUD FACERE NON POTERO, — q. d. Votum jam editum retractare nequeo, quare ex illo te, utpote primo occurrentem, Deo immolare debeo. Hinc patet Jephte non intendisse vovere solum animal immolabile, sed et hominem, imo filiam, si primo occurreret. Sic enim ipse illud hic interpretatur. Nemo autem melior est mentis et voti sui interpres, quam ipse vovens. Hinc et apte vocatur Jephte, id est aperiens, scilicet os ad vovendum, aperiens, inquam, nimis ample et improvide.


Versus 36: Fac mihi quodcumque pollicitus es

36. CUI ILLA RESPONDIT: PATER MI, SI APERUISTI OS TUUM AD DOMINUM (id est, si vovisti me immolare Deo), FAC MIHI QUODCUMQUE POLLICITUS ES, CONCESSA TIBI ULTIONE ATQUE VICTORIA DE HOSTIBUS TUIS. — Vide et admirare in hac filia animos, obedientiam, religionem et amorem patriae, quibus se morti et immolationi generose et alacriter offert. Potuisset enim ipsa patri replicare: Ego non vovi me Deo immolare; nec tu, o pater, es vitae meae dominus, ut me invitam devovere et mactare possis. Nolo ergo adolescentula et illiberis mori, volo florem juventutis meae laeta peragere: volo stirpem meam et tuam propagare. Quare votum tuum irrito et dissolvo: atque ita se morte, patrem voto et moerore liberasset. Sed noluit, ut suam erga Deum religionem, erga patrem obedientiam, erga Rempublicam charitatem testaretur. Fecit ergo seipsam victimam, imo holocaustum Deo pro patre et patria. Timebat enim ne, si ipsa mortem recusaret, poena violati voti in patrem et patriam recideret, ac victoria accepta in cladem converteretur. Audi S. Ambrosium: «Quod in spectatis et eruditis viris plenum miraculi est, hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur.» Et paulo post: «Nec fletus, inquit, aequalium movit puellam, nec dolor inflexit, nec gemitus retardavit, nec dies praeteriit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem quasi ad votum rediret, et voluntate propria cunctantem impulit, facitque arbitratu spontaneo, ut quod erat impietatis fortuitum, fieret pietatis sacrificium.»

Porro Deus id fieri permisit, ait Serarius, gra-

vibus de causis. Prima est, ut mortis quam Christus Dominus causa nostra, non voluntate tantum ac desiderio, sed effectu etiam ac reipsa perlaturus erat, figura esset clarissima. Secunda, ut splendesceret magis Jephte fides, et summa erga Deum religio; a qua eum neque rei tam carae amissio, neque posteritatis amor, neque praesentis futurique temporis tam acerbum vulnus deducere potuissent. Tertia, ut similiter eximia tenerrimae virgunculae fides, erga Deum religio, erga patrem patriamque totam pietas et praecellens animi magnitudo, velut speculum, in quo orbis terrarum totus posset intueri, publice statueretur. Quarta, ut intelligeret mundus universus quam accurate, diligenter et immolate, quaecumque vel consilio bono, vel divino monitu ac instinctu vota essent, Deo reddi deberent, etiam si mille gravissimae occurrerent difficultates.


Versus 37: Dimitte me ut plangam virginitatem meam

37. DIMITTE ME UT DUOBUS MENSIBUS CIRCUMEAM MONTES, ET PLANGAM VIRGINITATEM MEAM CUM SODALIBUS MEIS, — quod scilicet virgo sine prole et haerede moriar; hoc enim illo aevo erat triste ac dedecorosum, jam autem per Christum virginitas summae laudi et gloriae ducitur, quasi caelestis conversatio et imitatio vitae Angelicae.

Flevit ergo haec filia virginitatem suam, id est, aetatem suam virginalem nuptiis opportunam, sed sterilitate ex voto patris damnatam. Hujusmodi denicales feriae (ita a nece appellatae) fuere quoque apud Romanos, inquit Arias.

Formulam planctus, sive threnum filiae Jephte Philo Biblicus asserit hunc fuisse: «Audite, montes, threnum meum, et intendite, colles, lacrymas oculorum meorum, et testes estote, petrae, in planctu animae meae. Ecce quomodo accusor, sed non in vano recipiatur anima mea. Proficiscantur verba mea in coelis, et scribantur lacrymae meae ante conspectum firmamenti, ut pater non expugnet filiam quam devovit sacrificare, ut princeps illius unigenitam audiat in sacrificio promissam. Ego autem non sum saturata thalamo meo, nec repleta sum coronis nuptiarum mearum.» Et post nonnulla: «Inclinate, arbores, ramos vestros, et plangite juventutem meam; venite, ferae sylvarum, et conculcate supra virginitatem meam, quoniam abscissi sunt anni mei, et tempus vitae meae in tenebris inveteravit,» etc. Haec ipse more suo.

Porro Jephte imitati sunt Gentiles. Ita enim Erichtheus bellum contra Eumolphum gerens, doctus victorem se fore, si filiam victimae loco immolasset, re cum uxore communicata, filiam hostiae in mortem mactavit. Ita Plutarchus in Parallelis. Idem ibidem, sub finem: «Pestilentia, inquit, Lacedaemonem urgente, divinitus significatum est cessaturam luem, si pro more generosam immolarent virginem. Helena autem cum esset aliquando sorte ducta, et ornata produceretur, aquila devolans gladium abripuit, et in armentum deferens buculae imposuit, quo factum est ut caede virginis abstineretur.» Idem prorsus contigit Valeriae Lupercae, quae arae destinata, cum aquila gladium rapuisset, et buculae cuidam injecisset, Valeria, bucula mactata, rem sacram fecit, inquit Plutarchus.

Quaeritur, cur cupit circumire montes in hoc suo planctu? Causas tres dat Arias. Prima est, «ut clamor et lamentatio in sublimi loco edita longius ac latius ad circumvicinorum aures pertingeret. Namque haec est vocis natura et vis.» Jeremiae xxxi: «Vox in Rama audita est, ploratus atque ululatus multus.» Secunda, «ut longius montium prospectus monumentum rei tam incolis, quam hospitibus et viatoribus frequentius repraesentaret.» Tertia, «ut e solitariis a se visis et peragratis locis pluribus, unum aliquem ubi intra claustri parietes inclusa vitam perageret solitariam, optaret;» sed hanc causam superius confutavi et mox plenius confutabo.

Causa litteralis et proxima fuit, quod tota illa regio montosa sit. Habitabat enim in Maspha, id est, in alta montis specula, ex qua in subjectos montes descenditur, ut habent Hebraea.


Versus 39: Fecit ei sicut voverat

39. ET FECIT EI SICUT VOVERAT. — Rabbini, et ex eis Lyranus, Pagninus, Vatablus tradunt scribas et sapientes Hebraeorum, intellecto hoc Jephte voto, consultos respondisse posse mortem filiae naturalem a patre voto promissam commutari in mortem civilem, videlicet in vitam religiosam et castam; itaque factum esse; quare filiam hanc non fuisse occisam a patre, sed fecisse se Nazaream, id est, religiosam et quasi monialem. Sicut S. Bernardus occurrens reis a Praetore ob delicta suspendendis, eos liberavit, monachosque effecit dicens: Vos brevi morte vultis eos occidere, ego longa morte mortificationis assidue in monasterio eos consumam et perimam.

Verum haec sententia falsa est, et plane repugnat huic versui: «Fecit ei, inquit, sicut voverat.» Atqui voverat eam Deo non tantum mactare, sed et in holocaustum offerre, id est, jugulatam totam cremare et comburere in honorem Dei (hoc enim exigebat holocaustum); ergo revera eam jugulavit et cremavit. Hic est communis Patrum sensus, ut Theodoreti, S. Augustini, Bedae, Procopii, Ruperti, Abulensis, Hugonis Victorini, Dionysii, Serarii, Saliani, Tornielli hic, et S. Ambrosii, lib. I Offic. cap. ult., Tertulliani, lib. III Contra Marcionem, cap. iv, S. Hieronymi, epistola 34 ad Julianum, S. Chrysostomi, hom. De Jephte, Origenis, tom. IX in Joannem, Nazianzeni, orat. De Machabaeis, D. Thomae, II II, Quaest. lxxxviii, art. 2, ad 2, Suarez, Lessii, Azoris et aliorum passim.

Denique Philo ait nomen hujus filiae fuisse Seilam, utique aeterna memoria dignum.


Versus 40: Plangant filiam Jephte

40. ET PLANGANT FILIAM JEPHTE. — Hebr. לתנות letannot, quod Septuaginta vertunt, ad plorandum; Chaldaea, ad lamentandum filiam Jephte; alii, ad enarrandum; alii, ad donandum, scilicet laudem filiae Jephte. Porro Rabbini, Pagninus et Vatablus vertunt: ad alloquendum vel consolandum filiam Jephte, quod ex voto patris debeat manere innupta. Putant enim ipsi mortem naturalem in civilem, sive in celibatum fuisse commutatam.

Unde quatuor diebus in anno patebat ad eam accessus, ait Vatablus, ut eam alloquerentur et solarentur, sicut ad moniales in claustro reclusas subinde in anno patet aditus; verum hoc jam refutavi.

Denique S. Augustinus, Quaest. xlix, et ex eo Hugo Victorinus ostendit Jephte per omnia fuisse typum Christi. Nam primo, inquit, Jephte hebraice idem est quod janua quae aperitur. Et sic Christus ait: «Ego sum ostium,» Joan. x, per quod patet aditus ad coelum: «Ipse enim aperit, et nemo claudit,» Apocal. iii, 7.

Secundo, fratres Jephte domo ejecerunt quasi filium fornicarie: sic Christum e Synagoga sua ejecerunt Scribae quasi violatorem legis, nec legitimum Synagogae filium.

Tertio, Jephte exulans habitavit in terra Tob, id est bonitatis, hoc est optima: sic Christus, a Judaeis vita expulsus, ivit ad vitam beatam in coelum.

Quarto, ad Jephte colligebantur inopes et latrones: sic ad Christum meretrices et publicani, ac inter eos latro in cruce, atque mystici praedones, qui sua poenitentia et virtute vim faciunt coelo, rapiuntque regnum coelorum.

Quinto, Galaaditae requisierunt exulem Jephte ut eis esset dux belli contra Ammonitas: sic Gentiles requisierunt Christum a Judaeis spretum, ut a peccati et diaboli jugo liberarentur. Huc usque S. Augustinus.

Sexto, Jephte ante praelium votum vovit Domino: sic Christus ante passionis et mortis duellum oravit in horto, seque hostiam Deo devovit dicens: «Non mea voluntas, sed tua fiat.»

Septimo, Jephte immolavit filiam suam: Christus carnem et humanitatem suam.

Octavo, Israelitae planxerunt quotannis mortem filiae Jephte. Sic Christiani quotannis in hebdomada sancta plangunt mortem Christi, eique threnos Jeremiae lamentando decantant: tum quoque Ecclesia quasi virgo plangit suorum fidelium peccata. Audi S. Augustinum, Quaest. xlix: «Per sex mundi aetates, tanquam per sexaginta dies, flevit sancta Virgo Ecclesia virginalia sua, quia licet virginalia, tamen fuerunt peccata deflenda, propter quae universa ipsa virgo toto orbe diffusa quotidie dicit: Dimitte nobis debita nostra. Eosdem autem sexaginta dies duos menses maluit appellare, quantum existimo, propter duos homines, unum per quem mors, alterum per quem resurrectio mortuorum, propter quos etiam duo testamenta dicuntur.»