Cornelius a Lapide

Judicum XII


Index


Synopsis Capitis

Jephte Ephrathæos ob rebellionem et convicium cædit. Mox, vers. 7, sexto anno sui principatus moritur, eique succedit decimus Judex Abesan, ac post eum undecimus Ahialon, quo vita functo suffectus est duodecimus Abdon.


Textus Vulgatae: Judicum 12:1-15

1. Ecce autem in Ephraim orta est seditio. Nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte: Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam. 2. Quibus ille respondit: Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens; vocavique vos, ut præberetis mihi auxilium et facere noluistis. 3. Quod cernens posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in prælium? 4. Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim; percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse. 5. Occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis, per quæ Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens, atque dixisset: Obsecro ut me transire permittatis; dicebant ei Galaadites: Numquid Ephratæus es? quo dicente: Non sum, 6. interrogabant eum: Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat: Sibboleth, eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia. 7. Judicavit itaque Jephte Galaadites Israel sex annis, et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad. 8. Post hunc judicavit Israel Abesan de Bethlehem, 9. qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israel, 10. mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem. 11. Cui successit Ahialon Zabulonites, et judicavit Israel decem annis; 12. mortuusque est, ac sepultus in Zabulon. 13. Post hunc judicavit Israel Abdon, filius Illel, Pharathonites, 14. qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum, et judicavit Israel octo annis; 15. mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terræ Ephraim in monte Amalec.


Versus 1: Seditio Ephraim

1. ECCE AUTEM IN EPHRAIM ORTA EST SEDITIO, — similis illi qua iidem eadem de causa murmurarunt contra Gedeonem, cap. viii, vers. 1. Erant enim Ephraimita sive Ephrathæi homines arrogantes, ac se Manassensibus (qualis erat Jephte) superbe præferebant, uti dixi cap. viii, vers. 1.

NAM TRANSEUNTES (Jordanem) CONTRA AQUILONEM DIXERUNT AD JEPHTE. — Ephraimitæ cum dimidia tribu Manasse habitabant cis Jordanem: hic ergo transeunt Jordanem ad alteram dimidiam tribum Manasse habitantem versus Aquilonem, puta versus montem Libanum et Hermon, ut cum Jephte ibidem in Maspha habitante expostulent, quod ipsos ad belli societatem non vocarit.

IGITUR INCENDEMUS DOMUM TUAM, — ac te in ea. Hebræa enim et Septuaginta addunt tecum vel super te.


Versus 3: Posui Animam Meam in Manibus Meis

3. POSUI ANIMAM MEAM IN MANIBUS MEIS, — hoc est exposui vitam meam periculo et discrimini in pugna ancipiti contra Ammonitas, q. d. Ego vobis ad belli aleam vocatis, sed periculum detrectantibus, illud solus pro vobis subivi, illudque a vobis et toto Israele victor depuli. Mihi ergo non obstrepere, sed gratias agere debetis. Sic Job ait, cap. xiii, vers. 14: «Animam meam porto in manibus meis.» Et David: «Anima mea in manibus meis semper,» Psalm. cxviii, 109. «Et posui animam meam in manu mea,» I Reg. xxviii, 21. Qui enim aurum, oleum, vinum similemve rem pretiosam non recondit ut servet, sed in manu portat, certo periculo, ne illa ei eripiatur, vel in terram cadat et dilabatur, eamdem exponit.


Versus 4: Fugitivus Est Galaad de Ephraim

4. FUGITIVUS EST GALAAD DE EPHRAIM; ET HABITAT IN MEDIO EPHRAIM ET MANASSE. — Hæc est vis et significatio hujus convicii, q. d. Tu, o Jephte, æque ac tui Manassenses trans Jordanem in Galaadite habitantes, es homo ignobilis et vilis, quia quasi spurius e domo patris ejectus fugisti in Galaad, æque ac tui Manassenses exclusi a communi habitatione tribus Ephraim et dimidiæ tribus Manasse, commorantium cis Jordanem cum cæteris omnibus tribubus Israel: quare ab iis videmini quasi expulsi et rejecti tanquam fugitivi, in extremitatem et angulum istum Galaaditis trans Jordanem retrusi, velut indigni qui cum cæteris tribubus in terra cis Jordanem promissa habitetis, q. d. Vos estis meri miserique Galaaditæ; vos estis quisquiliæ Israelis; vos estis fæx Ephraim et Manasse cis Jordanem habitantis: quare esto jactetis vos in medio duarum harum nobilissimarum tribuum habitare et ad eas pertinere, eo quod juxta eas habitetis, tamen revera estis earum rejectamentum, quia non inter eas, sed quasi fugitivi ab eis expulsi habitatis in Galaad semota, quasi in extremo terræ promissæ termino, talesque ab Ephraimitis et cæteris Manassensibus cis Jordanem habemini et æstimamini. Secundo, proprie: «Fugitivus est Galaad de Ephraim,» q. d. Nos Ephraimitas subito et inopinato invadentes vastantesque Galaaditem, fugerunt e pagis ad suas urbes Galaaditæ. Fugitivi ergo sunt, nec nobis resistere valent vel audent. Ita ipsi superbe. Verum mox vires suas colligentes Galaaditæ ostenderunt se non esse fugitivos, sed ipsos Ephraimitas ceciderunt, et fugere compulerunt. Vide hic petulantiam et damna linguæ intemperantis. Ob hoc enim verbum et convicium cæsa sunt ex Ephraim a Jephte duo et quadraginta millia, vers. 6.


Versus 5: Numquid Ephratæus Es?

5. NUMQUID EPHRATÆUS ES? — hoc est oriundus ex tribu Ephraim, quæ nobis hanc litem et pugnam movit.


Versus 6: Dic Ergo Scibboleth

6. DIC ERGO SCIBBOLETH, etc., QUI RESPONDEBAT SIBBOLETH. — Galaaditæ fugientes Ephrathæos hostes persecuti, cum illi se Ephrathæos negarent, ne ab eis occiderentur, veritatem explorant per pronuntiationem vocis Scibboleth. Ephrathæi enim Scibboleth aspirate pronuntiare nequibant, sed pro ea leniter et quasi blæse sibilando dicebant Sibboleth; nimirum non valentes pronuntiare litteram schin, sed pro ea dicentes sin, indeque agnoscebantur esse Ephrathæi et hostes, ideoque jugulabantur. Simili prorsus modo in pronuntiatione ejusdem aspirationis, Flandri explorant an quis Gallus sit necne: Pronuntia, inquiunt, acht en tachtentich (id est 88). Galli enim, aspirationem ch efferre non valentes, dicunt leniter acht en tachtentich, indeque Galli esse dignoscuntur.

QUOD INTERPRETATUR SPICA. — Potest quoque Scibboleth verti fluminis fluxus, alveus vel inundatio, uti vertunt Pagninus, Vatablus et alii, idque apposite ad locum. Fiebat enim hoc examen Ephrathæorum ad vada fluxumque Jordanis, quasi inde e re præsenti hoc nomen præ aliis, velut nationis et gentis indicium tesseramque acceperint. Septuaginta vertunt: Dicite jam spica tesseram, id est pronuntiate tesseram, scilicet vocem Scibboleth, id est spica. Milites enim habent suam tesseram noctu, ex qua cognoscant an quis amicus sit an hostis; amici enim illam norunt, hostes eamdem ignorant.


Versus 7: Sepultus in Civitate Sua Galaad

7. SEPULTUS IN CIVITATE SUA GALAAD, — hoc est in Maspha, quæ erat civitas Galaaditis regionis, patet ex Hebræo; in eo enim Galaad est genitivi casus. Ita Serarius et alii.


Versus 8: Abesan de Bethlehem

8. ABESAN DE BETHLEHEM. — Maldonatus in cap. ii Matth. vers. 1, accipit Bethlehem, quæ erat in tribu Zabulon; ideoque censet Abesan fuisse Zabulonitam: sed alii passim accipiunt Bethlehem, quæ est in tribu Juda, asseruntque ex ea oriundum fuisse Abesan. Porro Rabbini conjectant Abesan esse Booz maritum Ruth; sed non probant, esto temporum series fere consentiat.


Versus 11: Cui Successit Ahialon

11. CUI SUCCESSIT AHIALON. — Septuaginta, Elon. Mirum est hunc omitti ab Eusebio in Chronico. Tempore Ahialon eversa a Græcis est Troja, occisus Priamus, Æneas fugit in Latium, ibique regnavit; cum ante eum ibidem regnassent Janus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus annis 150. Æneæ successit Ascanius, et post eum alii, a quibus tandem prognati Romulus et Remus Romam condidere sub tempora Achaz regis Juda. Tunc etiam contigere errores Ulyssis, gesta Pyladis et Orestis cæterorumque Trojanorum et Græcorum principum, qui post Trojæ excidium floruere, vel floruisse a Poetis finguntur. Ita Eusebius, Bellarminus, Salianus, Torniellus et alii in Chron.


Versus 13: Abdon Filius Illel

13. ABDON FILIUS ILLEL PHARATHONITES. — Hinc patet Abdon fuisse e tribu Ephraim; in hac enim erat Pharathon, ut patet vers. 15, et ex Josepho, lib. XIII Antiq., qui et addit sepulturam ejus fuisse splendidam.


Versus 15: In Monte Amalec

15. IN MONTE AMALEC. — Mons hic, ait Abulensis, nominatus fuit Amalec, sive a viro, cujus nomen proprium erat Amalec, cujus hic mons fuerit, ut vult Dionysius, sive quod olim ab Amalecitis pertinuerit.