Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Nova Hebræorum idololatria nova Philistinorum oppressione a Deo castigatur. Quare Angelus matri et patri Manue prænuntiat ortum Samsonis, qui eos liberet, jubetque eum fieri Nazaræum. Mox Manue, vers. 14, immolat hædum, in cujus flamma Angelus in cælum redit. Denique, vers. 24, nascitur Samson, et Spiritu Dei imbuitur, fitque decimus tertius Israelis judex et vindex.
Textus Vulgatae: Judicum 13:1-25
1. Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis. 2. Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem. 3. Cui apparuit Angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis; sed concipies et paries filium: 4. cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas, 5. quia concipies et paries filium, cujus non tanget caput novacula; erit enim Nazaræus Dei ab infantia sua, et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum. 6. Quæ cum venisset ad maritum suum, dixit: Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere; 7. sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium; cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo; erit enim puer Nazaræus Dei ab infantia sua, ex utero matris suæ usque ad diem mortis suæ. 8. Oravit itaque Manue Dominum, et ait: Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est. 9. Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum Angelus Dei uxori ejus sedenti in agro; Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quæ cum vidisset Angelum, 10. festinavit et cucurrit ad virum suum; nuntiavitque ei dicens: Ecce apparuit mihi vir quem ante videram. 11. Qui surrexit, et secutus est uxorem suam; veniensque ad virum, dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum. 12. Cui Manue: Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer? aut a quo se observare debebit? 13. Dixitque Angelus Domini ad Manue: Ab omnibus quæ locutus sum uxori tuæ abstineat se; 14. et quidquid ex vinea nascitur, non comedat; vinum et siceram non bibat, nullo vescatur immundo; et quod ei præcepi, impleat, atque custodiat. 15. Dixitque Manue ad Angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi hædum de capris. 16. Cui respondit Angelus: Si me cogis, non comedam panes tuos; si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod Angelus Domini esset. 17. Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen, ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te? 18. Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum quod est mirabile? 19. Tulit itaque Manue hædum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino qui facit mirabilia; ipse autem et uxor ejus intuebantur. 20. Cumque ascenderet flamma altaris in cœlum, Angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram, 21. et ultra eis non apparuit Angelus Domini. Statimque intellexit Manue Angelum Domini esse, 22. et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. 23. Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis hæc omnia, neque ea quæ sunt ventura dixisset. 24. Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus: 25. Cœpitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Versus 1: Quadraginta Anni Oppressionis Philistinorum
1. TRADIDIT EOS IN MANUS PHILISTINORUM QUADRAGINTA ANNIS. — Hos quadraginta ut et cæteros servitutis Hebræorum annos, ab annis Judicum separant Melchior Canus et Serarius. Verum in illis istos includi ostendi cap. iii, idem liquet ex hoc cap. et sequenti, ubi narratur quod tempore Samsonis Judicis Philistæi oppresserint Hebræos. Ergo cum annis Samsonis concurrent, in iisque includuntur anni oppressionis Hebræorum. Licet enim Samson in vita sæpius Philistæos ceciderit; non tamen eorum jugum ab Hebræis prorsus abstulit nisi in morte, cum principes eorum secum ruina domus oppressit; tunc enim plane videtur eos enervasse, sed ita ut paulo post, resumptis viribus, rursus sub Samuele Hebræos afflixerint.
Ex dictis liquet hos 40 annos cœpisse viginti annis antequam Samson esset Judex, ac durasse per 20 annos, quibus Samson fuit Judex, atque finiri in ejus morte. Moriens enim secum oppressit omnes Philistinorum principes cum tribus Philistinorum millibus: quare tunc plane vires eorum infregit, ac jugum eorum ab Israele abstulit. Cœperunt ergo hi 40 servitutis anni anno sexto Abesan: ac sequenti anno septimo ejusdem natus est Samson; nam post cœptam, imo propter cœptam servitutem natum esse Samsonem liquet ex verbis Angeli, vers. 5: «Ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum.» Ergo Samson factus est Judex anno decimo nono servitutis, ac viginti annis fuit Judex: quare mortuus est anno ætatis 39, qui servitutis Hebræorum fuit quadragesimus et ultimus. Ita Salianus, Torniellus et alii, licet Serarius Samsoni det annos vitæ duntaxat 34 vel 35, scilicet totidem quot vixit Christus, cujus ipse erat figura et typus.
Quare minus vere Eusebius in Chron., Lyranus, Abulensis et Genebrardus, hos 40 annos ita numerant, ut cœperint cum principatu Samsonis, ac toto ejus tempore durarint per 20 annos, atque deinde per alios viginti annos durarint sub Heli Pontifice et Judice, qui Samsoni successit. Nam, ut dixi, hi quadraginta anni cœperunt ante nativitatem Samsonis. Ideo enim ipse natus est ut servitutem hanc excuteret. Adde annos vitæ ejus 19 exactos antequam ipse fieret Judex, et 20 quibus fuit Judex, habebis annos 40 servitutis, quos quærimus.
Versus 2: De Stirpe Dan
2. DE STIRPE DAN. — Hæc enim tribus contermina erat Philistæis invasoribus, ideoque prima eorum rapinas sentiebat: quare ex ea a Deo electus fuit Judex et vindex Samson: fuit ergo ipse Danita. Unde de eo vaticinans Jacob, Genes. cap. xlix, vers. 17, ait: «Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.» Vide ibi dicta.
Manue
MANUE. — Hic fuit pater Samsonis Judicis, ad hoc a Deo electus ob suam et uxoris virtutem, religionem et pietatem; unde meruit cum Angelo colloqui, atque ex sterili uxore hunc filium Israelis liberatorem virtute divina procreare. Sic alii Prophetæ virique magni nati sunt ex parentibus sterilibus, ut Isaac, Joseph, Samuel, Joannes Baptista, etc., ut ostenderetur eos a Deo datos mundo ad ipsius salutem; ac essent typus Christi ex Virgine nascituri: quare hi non tam parentum quam Dei fuere proles et filii. Hinc Manue hebraice מנוח Manoach, idem est quod Noach, sive Noe, id est requies: sicut enim Noe requiem dedit mundo ab universali cataclysmo sive diluvio, juxta illud Genes. v, 29: «Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.» Sic Manue per Samsonem filium consolatus est Israelem, dans ei quietem a vexatione Philistinorum. Ex nomine ergo videtur Manue fuisse vir quietus, placidus, bonus et benignus. Audi Josephum, lib. V, cap. x: «Manoches quidam vir inter Danitas optimus, et patriæ suæ sine controversia princeps, uxorem habuit eximia pulchritudine suspiciendam supra omnes ejus ætatis feminas: ex qua cum nihil liberorum susciperet, ægre ferens orbitatem in suburbanum suum, quod erat in campo magno, cum uxore ventitans, crebris precibus sollicitabat Deum ut daret sibi liberos.» Falsum ergo est, quod idem subdit, Manue fuisse uxoris suæ valde zelotypum.
Et S. Ambrosius, epist. 70: «Pater, ait, illi (Samsoni) erat de tribu Dan, timens Deum, haud ignobili genitus loco, præstans cæteris. Mater vero sterilis, sed virtutibus animi haud infecunda, quæ propriæ hospitio mentis recipere meruit visionem Angeli.» R. Abraham, in lib. Inchasin, ait nomen matris fuisse Hatseli Cophunith, eamque prognatam ex tribu Juda.
Versus 4-5: Votum Nazaræi
4. CAVE ERGO NE BIBAS VINUM AC SICERAM, — id est omne quod inebriare potest. Causam subdit:
5. QUIA CONCIPIES ET PARIES FILIUM, CUJUS NON TANGET CAPUT NOVACULA; ERIT ENIM NAZARÆUS (id est, separatus et consecratus) DEI AB INFANTIA SUA ET EX MATRIS UTERO, ET IPSE INCIPIET LIBERARE ISRAEL, — q. d. Deus destinat Samsonem filium ex te nasciturum liberatorem Israelis, ideoque vult jubetque eum esse Nazaræum, id est, sibi dicatum ab utero per omnem vitam: quare pariter jubet tibi, quæ es mater ejus futura, ut vino et sicera abstineas quamdiu eum utero gestabis, et jam natum lactabis; ne scilicet ipsum alas et lactes, inficiasque vino et sicera a te hausto, cum velit ipsum esse Nazaræum, qui iis omnino abstinere debet. Vide dicta Numer. vi. Samson ergo fuit Nazaræus per omnem vitam, mater vero ejus non fuit Nazaræa; sed tantum vino et sicera abstinere debuit toto tempore conceptionis et lactationis ejus, ne Nazaræatum ejus infringeret. «Samuel et Samson,» inquit S. Hieronymus, lib. II Contra Jovin., «vinum et siceram non bibunt. Erant enim filii repromissionis, et per abstinentiam jejuniumque concepti.» S. Basilius, hom. De Jejunio: «Quid fortissimum Samsonem inexpugnabilem reddidit? Nonne jejunium, per quod in matris utero conceptus est? Jejunium concepit, jejunium nutrivit, jejunium fortem effecit: quod sane Angelus matri præcepit, monens, quæcumque ex vite procederent, ne attingeret, non vinum, non siceram biberet.»
CUJUS NON TANGET CAPUT NOVACULA. — Dices: id non videtur verum; nam Dalila totondit capillos Samsonis mariti sui. Respondeo, hoc fecit Samsoni dormienti et invito fraudulenter et hostiliter, ut eum capillis æque ac viribus spoliatum proderet et traderet Philistæis: hic autem jubet Angelus, ut nec Samson, nec parentes tondeant vel radant caput Samsonis, eo quod Deus velit eum esse Nazaræum, cujus consecratio et sanctitas consistebat in coma integra et intonsa. Mandatum ergo hoc est rei faciendæ, non oraculum rei futuræ. Causa fuit, quod prolixi capilli signum sint pulchritudinis, majestatis, venerationis, terroris, austeritatis, consecrationis, uti hic in Samsone liquet.
ERIT ENIM NAZARÆUS DEI AB INFANTIA SUA, ET EX MATRIS UTERO. — Hinc nonnulli putant Samsonem fuisse sanctificatum in utero. Nazaræus enim idem est quod separatus et consecratus Deo. Sed perperam. Nam jubetur Samson esse Nazaræus ab utero, ita ut in utero non sugat succum ex vino et sicera a matre haustum, ac proinde ut mater iis abstineat, ut hac ratione Deo dicetur quasi Nazaræus legis veteris, non autem sanctificatur in utero. Fuit ergo Samson Nazaræus, hoc est primo, separatus a cæteris Judæis; secundo, coronatus coma sua; tertio, consecratus Deo; unde fuit typus Christi et Religiosorum novi Testamenti, uti fuse ostendit Hieronymus Platus, lib. II De Bono status religiosi, cap. xix. Tropologice discant hic parentes filios quos a Deo acceperunt ipsi reddere: «Fidens, ait ad Latam S. Hieronymus, loquor accepturam te filios, quæ primum fœtum Domino reddidisti. Ista sunt primogenita, quæ offeruntur in lege. Sic natus est Samuel; sic ortus Samson est; sic Joannes Baptista ad introitum Mariæ exultavit et lusit.»
ET (id est, quia) IPSE INCIPIET LIBERARE ISRAEL DE MANU PHILISTINORUM. — Ideo volo eum esse Nazaræum, id est mihi dicatum, quia per eum quasi meum volo liberare Israel a servitute Philistinorum. Hinc disce abstinentiam a vino et sicera facere homines non tantum sanctos, sed et sanos et robustos, uti fecit Samsonem; hic enim robur suum hausit a Nazaræatu, cujus præcipua lex erat abstinere vino, et alere comam. Quocirca Samson fuit typus Christi, de quo scriptum est: «Quoniam Nazaræus vocabitur.» Unde et Christi ortus ab Angelo Gabriele fuit prænuntiatus, sicut et ortus Samsonis. Nota to incipiet, quia plene et perfecte Samson in vita non liberavit Israelitas, sed tantum inchoate. Nam non uno prælio Philistæos plane prostravit, uti fecere alii Judices, sed pluribus minutis cladibus eos cecidit et debilitavit, donec in morte principes eorum secum ruina domus oppressit.
Versus 6: Vir Dei Venit ad Me
6. VIR DEI VENIT AD ME. — Nesciebat esse Angelum, sed putabat esse Prophetam. Porro, sicut Angelus hic primo apparuit matri Samsonis; deinde patri; sic Gabriel Archangelus primo apparuit B. Virgini, nuntians ei Verbi incarnationem, utpote quæ virgo paritura erat, deinde Josepho ejus conjugi.
QUEM CUM INTERROGASSEM. — Chaldæa et Recentiores contrarie vertunt, non interrogavi eum, qui legunt לא lo per Aleph, id est non. Noster autem melius cum Septuaginta legit לו lo per vau, idque notatur in margine, quod Hebræi vocant keri uketib, id est lectio et scriptio, scilicet differens et diversa. Nam matrem interrogasse Angelum de nomine patet ex eo quod subdit: «Noluit mihi dicere.»
Versus 15: Faciamus Tibi Hædum
15. FACIAMUS TIBI HÆDUM DE CAPRIS, — progenitum, id est hædum tenerum marinum et juvenculum. To faciamus est ambiguum: significat enim et cibos epulasque parare, et sacris operari, sive hostiam Deo cædere et incendere. Quare Manue per to faciamus explorare volebat, quis esset qui secum loquebatur, homine an Deus, vel Angelus Dei. Si enim permitteret sibi sacrificium offerri, certum erat ipsum esse Deum; sin id abnueret, et cibum tantum sibi apponi cuperet, certum erat eum esse hominem. Unde Angelus utrumque recusans respondit: «Si me cogis,» invitando et urgendo, «non comedam panes tuos,» quia sum Angelus, qui cibo non visibili, sed invisibili vescor, ut aiebat Raphael, Tobiæ cap. xii, vers. 19: «Si autem vis holocaustum facere, offer illud Deo,» non mihi, qui Dei sum Angelus.
Versus 18: Cur Quæris Nomen Meum, Quod Est Mirabile?
18. CUR QUÆRIS NOMEN MEUM, QUOD EST MIRABILE? — Hebræum פלאי peli, quod et mirabile significat, et arcanum, ut vertit Chaldæus.
Nonnulli putant nomen Angeli hujus fuisse Pele, id est Admirabilis. Verum falluntur: Angelus enim recusat nomen suum edicere, eo quod sit admirabile et dictu ineffabile. Ita Noster, Septuaginta et alii.
Porro S. Augustinus hic, Quæst. lii, liii, liv, opinatur Angelum hunc dictum Pele, hoc est admirabilem esse Christum. Hic enim est «magni consilii Angelus,» ut vertunt Septuaginta, Isaiæ cap. ix, vers. 6, ideoque «Admirabilis,» ut ait ibidem Isaias: hinc in flamma cum victima sacrificii ascendit in cœlum, quia significabat Christum hominem factum non accepturum sacrificium, sed ipsummet fore victimam et sacrificium. Verum certum est Angelum hunc proprie fuisse Angelum, typice autem repræsentasse Christum.
Quæres, cur Angelus hic ait suum nomen esse Pele, id est Admirabile? Respondeo primo, quia Angeli cum sint puri spiritus, non habent nomina vocalia et corporalia, sed mentalia et spiritualia, quæ homini sunt incognita et nova, ideoque admirabilia. Loquuntur enim Angeli sibi invicem, et se mutuo compellant appellantque per signa spiritualia, puta per conceptus mentis, quos ei cui loqui volunt ostendunt et patefaciunt. Quare Angeli, dum apparent et nomina assumunt, ut vocentur Michael, Gabriel, Raphael, non ea assumunt quasi ea sint ipsis propria, quibus in cœlo vocentur et compellentur, sed ut per ea innotescant hominibus, eisque suggerant nomen, quo ab eis vocari et invocari possint. Hinc Raphael vocatur quasi medicus Dei, quia Tobiam curavit a cæcitate; Gabriel quasi fortitudo Dei, quia pro populo Dei fortiter pugnavit, Daniel. x.
Secundo, nomen Angeli est admirabile significatione, quia significat Angeli naturam ac dotes, præsertim gratiæ et gloriæ, quæ hominum captum superant, ideoque eis sunt admirabilia.
Tertio, nomen Angeli hujus fuit admirabile efficacitate, quia ipse efficax fuit in operando magna, stupenda et admirabilia: unde explicans subdit, «qui facit mirabilia.» Angelus enim hic mira vi et quasi miraculo ex petra elicuit ignem, quo hædus Manue Deo sacrificaretur. Rursum mira nuntiavit de Samsone ex sterili matre nascituro, quodque ipse futurus esset Nazaræus, ideoque judex et vindex Israelis; ipse quoque admirandam istam fortitudinem procuravit Samsoni ad patrandum opera heroica, quæ mox audiemus. Denique ipse in flamma illæsus ascendit in cœlum, et corpore suo in elementa resoluto evanuit, quæ omnia Manue et uxori ejus erant admiranda.
Quarto, nomen Angeli fuit admirabile repræsentatione. Angelus enim hic primo repræsentabat Deum, cujus erat nuntius; sicut legatus repræsentat personam sui principis a quo mittitur. Deus autem, Deique nomen est admirabile, utpote significans admirabilem ejus deitatem, virtutem, potentiam et gloriam, juxta illud Psalm. viii, 1: «Domine Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra!» Mirabilis enim est, omnemque Angelorum et hominum intellectum superat Dei essentia, majestas, sapientia, bonitas, operatio cæteraque ejus attributa, utpote immensa et infinita.
Secundo, Angelus hic repræsentat Christum, cujus admirabilis fuit incarnatio, nativitas, vita, sanctitas, doctrina, opera, miracula, mors, resurrectio, ascensio, missio Spiritus Sancti, qui proinde admiranda per Apostolos operatus est, adeoque totum mundum ad se convertit, ac in dies per fideles suos similia operatur. Quare qui magna et mira ad Dei gloriam animo destinat, invocet Angelum «Pele,» invocet Christum, cujus nomen est «Admirabilis,» ut per se operetur magna et mirabilia. Ita S. Augustinus. Vide dicta Isaiæ ix, 6. Hinc et B. Virgo, Christi genitrix, vocatur et invocatur a fidelibus «Mater admirabilis,» hicque titulus ipsi est gratissimus, ut ipsamet cuidam viro sancto revelavit: quia ipsa fuit mater et virgo, mater Dei et hominis, mater Creatoris, adeoque mater sui Patris, quia genuit eum a quo genita est, etc. Quæ omnia sunt stupenda et admirabilia.
Denique probabiliter opinatur Serarius hunc Angelum Pele, id est Admirabilem, fuisse S. Michaelem (hic enim olim erat protector Synagogæ Hebræorum, cui præfuit Samson, sicut nunc est Ecclesiæ Christianorum), qui cum superbo Lucifero confligens, Dei majestatem et nomen admirans, humiliter dixit מי כ אל mi ca el, id est, quis sicut Deus? ideoque eum cœlo deturbans ejus locum occupavit, sua humilitate factus omnium Angelorum princeps, sicut Lucifer sua superbia factus est dæmonum caput, et imus in inferno. Audi Serarium docentem Michaelis nomen et invocationem mire valere contra omnes tentationes. Age, inquit, proponatur tibi flagitium quodlibet, statimque animo succurrat, Deum illud vetare. Numquid tu illud admittes? Nonne te ab eo statim hæc abducet cogitatio: «Quis sicut Deus?» Titillet te voluptas et illecebra quælibet. At «quis sicut Deus?» Terreat te potens ac formidabilis quispiam. At «quis sicut Deus?» Tibi parentes, propinqui, et sodales cordi sint. At «quis sicut Deus?» In omnibus denique peccatorum occasionibus, invitamentis ac lenociniis prodest semper plurimum Michaelis nomen, id est «Dei» prohibentis, benignitate tanta nos prosequentis, præmia æterna promittentis, gehennam perpetuam minitantis, omnia semper et ubique intuentis, omnium ab omnibus rationem reposcentis, comparatio cum fructu et delectatione, quæ inanis et fallax e peccato quæritur.
Versus 19: Posuit Super Petram
19. TULIT ITAQUE MANUE HÆDUM DE CAPRIS, — id est hædum tenerum, adhuc lactentem et sugentem ubera capræ matris suæ. Eumque mactavit, excoriavit, coxit, et ad Angelum attulit, ut is si Propheta esset inde comederet; sin esset Angelus, Deo offerret, ut ipse dixerat vers. 15.
ET LIBAMENTA. — Hebraice מנחה Mincha (quod alludit ad nomen Manoach, id est Manue: omnes enim utrobique litteræ sunt eædem: Manue enim hic obtulit Deo Mincha), id est vinum, oleum, panem vel farinam, quæ homini in convivio, æque ac Deo in sacrificio libari, id est ad cornu altaris effundi vel cremari solebant.
ET POSUIT SUPER PETRAM, OFFERENS DEO QUI FACIT MIRABILIA. — «Offerens,» non tam per se, quam per Angelum. Angelus enim hic functus est officio sacerdotis, et sacrificavit dum ignem e petra elicuit, quo hædi caro Deo sacrificaretur et combureretur. Unde Vatablus et Rabbini pro qui facit mirabilia, vertunt mirificavit facere, scilicet Angelus, hoc est fecit miraculum, quia ex petra elicuit ignem. Manue vero fuit quasi ejus minister et diaconus, dum hædum mactavit, coxit et cum libamentis in petra posuit, ut ab Angelo Deo cremarentur. Unde sequitur:
IPSE AUTEM ET UXOR EJUS INTUEBANTUR. — Simile prorsus fecit Angelus cum Gedeone, carnes ab eo allatas et petræ impositas miraculoso igne a se producto consumens, Deoque sacrificans, uti audivimus cap. vi. Deo enim dispensante non tantum Angelus, sed et Manue laicus ex tribu Dan, non Levi, sacrificare poterat, etiam extra tabernaculum.
Versus 20: Angelus in Flamma Ascendit
20. CUMQUE ASCENDERET FLAMMA ALTARIS IN CŒLUM, ANGELUS DOMINI PARITER IN FLAMMA ASCENDIT, — ut se non hominem Prophetam, sed Angelum esse ostenderet, ideoque a flamma illæsum in cælum e quo venerat, redire, seque mystice repræsentare Christum, qui immolans se in ara crucis per flammam tum amoris, tum doloris, tertio die a morte resurrecturus, et quadragesimo die in cœlum gloriose erat ascensurus. Ita S. Augustinus. Rursum quod ipse in sacrificio Eucharistico per flammam charitatis jugiter incruente immolandus et manducandus foret sub speciebus panis et vini, sed ita ut speciebus in stomacho consumptis, ipse vivus et illæsus evanescat, et in cœlum quasi ascendat. Unde S. Andreas Apostolus ad Egeam Tyrannum: «Ego, inquit, omnipotenti Deo, qui unus et verus est, immolo quotidie non taurorum carnes, nec hircorum sanguinem, sed immaculatum Agnum in altari, cujus carnem postquam omnis populus credentium manducaverit, Agnus qui sacrificatus est, integer perseverat et vivus.»
Versus 22: Vidimus Deum
22. MORTE MORIEMUR, QUIA VIDIMUS DEUM, — id est Angelum Domini, ut præcessit. Angelus enim repræsentabat Dominum, sicut legatus repræsentat principem a quo mittitur; videbant ergo Deum in Angelo, vel certe Angelum esse Deum putabant, ait S. Augustinus. Hebræus enim Elohim et Angelum et Deum significat. Porro illo ævo communis hominum sensus et timor (licet inanis et vacuus), erat eum qui vidisset Deum vel Angelum, illico moriturum, ob causas quas recensui capite vi, vers. 22.
Versus 24: Vocavit Nomen Ejus Samson
24. ET VOCAVIT NOMEN EJUS SAMSON. — «Vocavit,» scilicet mater pariens, ut patet ex Hebræo, sed inspirata a Deo; nam Samsoni nomen hoc inditum fuisse a Deo docet S. Chrysostomus homil. 48 in Joan. Samson Hebraice idem est quod Sol lætitiæ, שמש scemes, id est sol, et ששון sason, id est gaudium, lætitia; vel potius Samson, id est parvus sol, soliculus, solillus. Est enim nomen diminutivum a Scemes, id est sol, sicut ab איש isch, id est vir, diminutive dicitur אישון iscon, id est virunculus, et a שבת sabbat, שבתון sabbathon, id est sabbatulum, hoc est parvum sabbatum. Vocavit ergo filium Samson, id est soliculum, ut hoc nomine quasi omine qualis futurus esset indicaret, q. d. Israeli in tenebris luctus et mœroris ob servitatem et oppressionem Philistinorum constituto Deus oriri fecit novum solem, puta Samsonem, qui sua virtute et fortitudine has tenebras dispellat, et nova nos libertatis, lætitiæ et felicitatis luce perfundat et recreet. Hinc Samson fuit typus Christi, qui est sol justitiæ, juxta illud Zachariæ: «Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,» Luc. I. Et illud Malach. iv, 2: «Orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiæ et sanitas in pennis ejus.» Et Isaias, cap. ix, 2, ac ex eo Matthæus, cap. iv: «Populus qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam; et sedentibus in regione umbræ mortis lux orta est eis.» Ita S. Augustinus, Beda, Arias, Serarius et alii.
Sic Cyrus fuit sol Persidis, uti ostendi Isaiæ xli, 1. Et S. Columbani matri visum est se parere solem, cum ex eo esset gravida. Chaldaice vero Samson idem est quod ministerium vel minister, scilicet Dei, ad magna miraque opera patrandum: scemes enim est ministrare, ait Pagninus.
ET BENEDIXIT EI DOMINUS, — suis bonis et donis eum cumulando, ac præsertim heroica animi et corporis fortitudine eum donando, ut quotidie in ea cresceret ad Philistæos profligandos.
Versus 25: Cœpit Spiritus Domini Esse cum Eo
25. CŒPITQUE SPIRITUS DOMINI ESSE CUM EO IN CASTRIS DAN INTER SARAA ET ESTHAOL, — id est, in loco qui postea, cap. xviii, vers. 12, ab eventu vocatus est castra Dan, situsque erat inter Saraa et Esthaol; nam Hebræi tunc non habebant castra, utpote oppressi a Philistæis. Hebræa est, cœpit spiritus Dei, לפעמו lepaamo, id est, per vices eum agitare, excitare et impellere, scilicet ad ardua audenda et molienda. Unde deinceps quotiescumque narratur Samson aliquid eximium aggredi, præmittitur: «Spiritus Domini irruit in Samson.» Hinc notat S. Ambrosius in illud Luc. i, 17: «Ipse præibit in spiritu et virtute Eliæ,» hæc duo, scilicet spiritum et virtutem sive fortitudinem semper esse conjuncta. Nam omnis fortitudo tam ad ardua agendum et aggrediendum, quam ad dura patiendum, est a spiritu, quem nobis aspirat Spiritus Sanctus. Ille ergo assidue nobis invocandus est.
Porro Samson, ait Eusebius in Chronico, similia vel eadem fecit quæ Hercules, imo non alium fuisse Gentilium Herculem, quam Hebræorum Samsonem docet noster Gaspar Sanchez in Minores Prophetas, pag. 805, ac fabulas de heroicis gestis Herculis ex Samsonis historia esse petitas, de quo plura cap. xvi, in fine.
INTER SARAA ET ESTHAOL. — R. Ase in tractat. Sutah, cap. 1, asserit hos duos esse magnos montes, quos Samson evulserit, et manibus suis contriverit instar molæ; sed hæc ridicula sunt Rabbini figmenta: sunt enim hæ duæ urbes (non montes) terminales, quæ tribum Dan a tribu Juda disterminant, ut patet Josue xv, 33; II Esdræ xi, 29, ac inter eas natus et sepultus est Samson. Porro Saraa hebraice idem est quod lepra. Esthaol idem quod postulatus, aut ignis vel uxor stultitiæ, ait Pagninus in Nomin. Hebr.