Cornelius a Lapide

Judicum XIV


Index


Synopsis Capitis

Samson impulsu Dei postulat uxorem Philistæam, ad quam vadens leonem obvium discerpit, in cujus ore post aliquot dies reperit examen apum et favum mellis. Inde, vers. 10, in nuptiali suo convivio, sodalibus proponit hoc ænigma: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo. Quod cum illi solvere nequirent, per uxorem a Samsone solutionem extorquent, eumque Samsoni edicunt. Quare ille triginta sindones triginta Ascalonitis occisis ereptas eis ex pacto persolvit, ac iratus domum redit.


Textus Vulgatae: Judicum 14:1-20

1. Descendit ergo Samson in Thamnatha, vidensque ibi mulierem de filiabus Philistiim, 2. ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suæ dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philistinorum: quam quæso ut mihi accipiatis uxorem. 3. Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philistiim, qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe; quia placuit oculis meis. 4. Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quæreret occasionem contra Philistiim: eo enim tempore Philistiim dominabantur Israeli. 5. Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei. 6. Irruit autem Spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hædum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. 7. Descenditque et locutus est mulieri, quæ placuerat oculis ejus. 8. Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis. 9. Quem cum sumpsisset in manibus, comedebat in via; veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem; qui et ipsi comederunt, nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat. 10. Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim juvenes facere consueverant. 11. Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo. 12. Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema, quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas; 13. sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema, ut audiamus. 14. Dixitque eis: De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo, nec potuerunt per tres dies propositionem solvere. 15. Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson: Blandire viro tuo, et suade ei ut indicet tibi quid significet problema, quod si facere nolueris, incendemus te et domum patris tui; an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis? 16. Quæ fundebat apud Samson lacrymas, et querebatur, dicens: Odisti me, et non diligis, idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero? 17. Septem igitur diebus convivii flebat ante eum, tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis. 18. Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: Quid dulcius melle, et quid fortius leone? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam. 19. Irruit itaque in eum Spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros, quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui; 20. uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.


Versus 1: Descendit Samson in Thamnatha

1. DESCENDIT ERGO SAMSON IN THAMNATHA. — «Thamna,» inquit Adrichomius pag. 24, est in via inter Ptolemaidam et Gazam. Hic oves suas totondit Judas. Civitas Philistinorum, juxta quam Samson discerpsit et laceravit leonem, atque inibi duxit uxorem ex Philistæis. Thamnatha ergo erat oppidum in confinio trium tribuum, scilicet Juda, Dan et Ephraim, versus mare Mediterraneum, inter Ptolemaidam et Gazam in finibus Diospoleos, ait S. Hieronymus, quod in sortem suam accepit tribus Juda, Josue XVI, 17; sed Judæis eripuerunt Philistæi, ut patet ex hoc capite, idque diserte asserit Josephus.


Versus 3: Placuit Oculis Meis

3. HANC MIHI ACCIPE, QUIA PLACUIT OCULIS MEIS, — non tantum quia pulchra, sed et quia occasio mihi erit invadendi Philistæos, itaque ordiendi meum liberatoris Hebræorum officium ad quod me Deus destinat, ut patet ex seqq.


Versus 4: Res a Domino Fieret

4. QUOD RES A DOMINO FIERET. — Hinc patet Samsonem non peccasse, quod contra legem petierit uxorem Philistinam, quia id fecit Deo impellente, ac proinde in lege sua dispensante: alioqui matrimonia hæc cum infidelibus, æque ac cum hæreticis communiter sunt periculosa et noxia, uti fuse docet S. Ambrosius, epist. 24, idque suo malo expertus est Samson, qui hic, uti et in aliis, fuit typus Christi, qui Ecclesiam ex Gentibus sibi despondit repudiatis Judæis. Unde S. Ambrosius habet per insignia axiomata hæc: «Primo, in connubio religio quæritur. Secundo, non potest congruere charitas, si discrepet fides. Tertio, sæpe illecebra mulieris decepit etiam fortiores maritos, et a religione fecit discedere.»

ET QUÆRERET OCCASIONEM CONTRA PHILISTIIM. — Samson enim faciebat hoc dilemma: Philistæi vel mihi dabunt Philistinam uxorem quam peto, vel negabunt: si negent, arripiam occasionem invadendi eos, eo quod uxorem negando dedecore me afficiant. Si dent, debebunt mihi meisque Hebræis esse benigniores, utpote jam eis affinitate conjuncto; quod si non præstent, erit mihi hæc occasio novæ litis.


Versus 5: Catulus Leonis Sævus

5. APPARUIT CATULUS LEONIS SÆVUS ET RUGIENS. — Catelli enim leonis grandibus sunt sæviores, tum quia magis fament latrante stomacho; tum quia juventus facit eos petulantiores, animosiores et ferociores.


Versus 6: Irruit Spiritus Domini in Samson

6. IRRUIT AUTEM SPIRITUS DOMINI IN SAMSON, — eum animans et roborans ad invadendum et occidendum leonem. Unde sequitur: «Et dilaceravit leonem.» Audi S. Ambrosium, epist. 24: «Occurrit ei leo ferus de sylva, agresti libertate sævior. Comes nullus, telum in manibus haudquaquam suppeditabat: cedere pudor, et conscia virtus fiduciam dare. Tunc irruentem in se brachiis amplexus necat, et lacertorum nodo exanimatum præter aggerem supra sylvestria germina projicit, ac dereliquit.»

Hinc patet robur et vires Samsonis non fuisse naturales, sed supernaturaliter illi a Deo inditas: unde et a capillis ejus, Deo ita ordinante, pendebant, uti audiemus cap. sequenti.

Tropologice, leo est res ardua, ut gravis tentatio, quam instar Samsonis invocato Dei spiritu animose invadere et superare debemus: percide hunc terroris leonem, occisus amplius te non vexabit; sicque fiet ut qui prius videbatur leo invincibilis, jam videatur formica debilis. Talis enim animosis est dæmon.

Porro primus hic fuit fortitudinis Samsonis actus, quo cæteris majoribus prælusit, ac Philistæis terrorem incussit: qui enim leonem animalium fortissimum lacerarat, quem non laceraret? At Samson nil tale hic fecit, sed leonem videntem et oculatissimum sine gladio vel fuste inermis aggressus, sola manu apprehensum laceravit, ut ostenderet se esse leonibus fortiorem; ac plusquam leonem irruiturum in Philistæos.

ET HOC PATRI ET MATRI NOLUIT INDICARE, — tum modestiæ causa; tum quia Dei destinatione et instinctu, ex leone hoc occiso, et melle in ejus ore reperto facturus erat ænigma, quod propositurus erat Philistæis. Docet hic Samson, quod qui secretum servare vult, illud nulli, nec amicissimo vel parenti indicet, dicatque cum Isaia, cap. XXIV, vers. 16: «Secretum meum mihi.»


Versus 8: Apes in Ore Leonis

8. ET ECCE EXAMEN APUM IN ORE LEONIS ERAT AC FAVUS MELLIS. — Chaldaice, in corpore; melius Noster in Septuaginta et alii, in ore. Solent enim apes ore animalium sive vivorum sive mortuorum delectari; hinc apes visæ sunt insidere ori Pindari et Platonis et S. Ambrosii, ut melleam facundiam præsignificarent.

Allegorice, leo significabat Christum, ipse enim est Leo de tribu Juda, Gen. XLIX, et Apocal. IV et V, qui sua morte devicit mortem, peccatum, dæmonem et gehennam. Unde ex eo post mortem prodiit mel Eucharistiæ, et examen apum, id est, innumera fidelium et sanctorum copia. Ita S. Augustinus.


Versus 12: Ænigma

12. PROPONAM VOBIS PROBLEMA, — Hebraice חידה chidda, id est ænigma; proprie enim fuit hoc ænigma, id est obscura, arcana et involuta propositio.


Versus 14: De Comedente Exivit Cibus

14. DE COMEDENTE EXIVIT CIBUS, ET DE FORTI EGRESSA EST DULCEDO. — Ecce hoc est problema, id est ænigma a Samsone propositum Philistæis juvenibus in convivio. Veterum enim mos erat ænigmata et gryphos similes convivis in convivio, promisso solventi præmio, proponere. In Hebræo est pulchra paronomasia; sic enim habet, de comedente exivit comestibile. Sensus est, q. d. De leonis ore, qui alia animalia vorare solet, prodiit favus, qui est cibus suavissimus; ac de forti, id est de eodem leone, qui animalium est fortissimus, egressa est dulcedo, id est mel dulcissimum.

Allegorice S. Augustinus, serm. 107 De Temp.: «De edente, ait, exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo. Quid aliud significat quam Christum a mortuis resurgentem? De edente utique, id est de morte, quæ cuncta devorat atque consumit, exivit cibus ille qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descendi.»

Tropologice S. Ambrosius, lib. I De Elia et jejunio, cap. XI: nam in tentationibus et laboribus superatis, quasi in leonibus interfectis, suavissimi consolationum, gaudiorum et præmiorum favi inveniuntur; quocirca «Christus favos post fella gustavit,» ait Tertullianus. Idem fecere Martyres, quorum expressum hic typum exhibet Samson.


Versus 15-17: Lacrymæ Uxoris

14-15. NEC POTUERUNT PER TRES DIES PROPOSITIONEM SOLVERE. CUMQUE ADESSET DIES SEPTIMUS. — Videntur hi Philistæi sodales Samsonis prima die submisisse uxorem Samsonis, quæ ab eo ænigmatis solutionem exquireret. Sed cum per tres dies cogitando illam non invenissent, rursum urserunt uxorem cum minis, ut a Samsone solutionem eliceret. Tandem die septimo et ultimo totis viribus aggressi sunt uxorem, minabantur se eam cum domo combusturos.

AN IDCIRCO VOCASTIS NOS AD NUPTIAS UT SPOLIARETIS? — Sindonibus et tunicis nostris, quas Samson tollet, nisi ænigma ejus solverimus.

17. SEPTEM IGITUR DIEBUS CONVIVII FLEBAT ANTE EUM. — «A septem diebus,» hoc est in fine septem dierum, sive die septimo et ultimo flebat. Vide hic quam insidiosæ sint lacrymæ mulieris. Vere Cato: «Conjugis iratæ noli tu verba timere, instruit insidias lacrymis, dum femina plorat.»

QUÆ STATIM INDICAVIT CIVIBUS SUIS. — Vide hic ut uxor prodat maritum Samsonem. Vere Menander: «Mulier, ait, etiam cum dicit optima et suavissima, formidanda est vel maxime.»


Versus 18: Quid Dulcius Melle?

18. QUID DULCIUS MELLE, ET QUID FORTIUS LEONE? — q. d. Ænigmatis tui hæc est solutio, quod tu in ore leonis voracis et fortis inveneris favum mellis. S. Ambrosius, epist. 24, ex Josepho addit Samsonem tum illico subjecisse: «Quid muliere perfidiosius?»

SI NON ARASSETIS IN VITULA MEA, NON INVENISSETIS PROPOSITIONEM MEAM. — Hebraice חרש charas significat excogitare, vestigare, et insuper arare: itaque arare hic ponitur pro vestigare, scrutari, rimari, quia sicut arando aperitur terra tecta, sic rimando aperitur et invenitur rei occultæ veritas. Sensus ergo est, q. d. Nisi fraudulenter per uxorem meam perfidam exquisissetis solutionem mei ænigmatis, nunquam illud vestro examine invenissetis.

QUID DULCIUS MELLE? — Respondeo, saccharum; sed saccharum isto ævo et pluribus sequentibus fuit incognitum. Unde in Scriptura nulla ejus fit mentio.

QUID FORTIUS LEONE? — Audi Zorobabel: «Forte est vinum, fortior rex, fortiores sunt mulieres, super omnia autem vincit veritas,» III Esdræ, cap. III, vers. 10. Veritas ergo est fortior leone, adeoque rerum omnium fortissima.


Versus 19: Irruit in Eum Spiritus Domini

19. IRRUIT ITAQUE IN EUM SPIRITUS DOMINI, DESCENDITQUE ASCALONEM, ET PERCUSSIT IBI TRIGINTA VIROS. — Ita nimirum hostibus promissum hosticum præmium ex hostium eorumdem cæde et spoliis persolvit. Juste ergo hoc fecit Samson, tum quia justum erat Israeli cum Philistæis bellum, tum quia ad hoc eum agebat irruens Spiritus Domini.

IRATUSQUE NIMIS ASCENDIT IN DOMUM PATRIS SUI. — «Iratus,» tum uxori suæ, quæ secretam ænigmatis solutionem a Samsone acceptam revelaverat et prodiderat Philistæis, quæque magis amabat juvenes Philistæos quam sponsum suum Samsonem. Iratus quoque paranymphis suis Philistæis, qui fraude per uxorem Philistæam ænigmatis solutionem a se extorserant. Iratus denique toti urbi Philistinæ.


Versus 20: Uxor Ejus Accepit Maritum Alium

20. UXOR AUTEM EJUS ACCEPIT MARITUM UNUM DE AMICIS EJUS ET PRONUBIS. — Septuaginta eum vocant nymphagogum; alii, paranymphum. Christus, Matth. IX, vocat eos «amicos sponsi;» alibi vocantur «filii sponsi» vel «filii nuptiarum,» qualis Christo fuit Joannes Baptista, dum ejus cum Ecclesia nuptias sua prædicatione honestavit et quasi conciliavit.