Cornelius a Lapide

Judicum XV


Index


Synopsis Capitis

Samson, ob uxorem sibi ademptam et alteri traditam, per 150 faces ad caudas trecentarum vulpium alligatas segetes Philistinorum succendit; quare Philistæi ejus uxorem cum patre comburunt. Mox, vers. 8, Samson ingenti plaga eos percutit. Quare ipsi conflato exercitu Samsonem sibi a Judæis dedi poscunt; hi illum ligatum dedunt, sed ille ruptis funibus mille Philistæos maxilla asini occidit, vers. 15. Deinde sitiens orando ex eadem maxilla aquam elicit, sitimque restinguit, vers. 18.


Textus Vulgatae: Judicum 15:1-20

1. Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeæ messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei hædum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens: 2. Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo; sed habet sororem, quæ junior et pulchrior illa est, sit tibi pro ea uxor. 3. Cui Samson respondit: Ab hac die non erit culpa in me contra Philistæos; faciam enim vobis mala. 4. Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio; 5. quas igne succendens, dimisit, ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. 6. Dixeruntque Philistiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathæi; quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, hæc operatus est. Ascenderuntque Philistiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus. 7. Quibus ait Samson: Licet hæc feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam. 8. Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petræ Etam. 9. Igitur ascendentes Philistiim in terram Juda, castrametati sunt in loco qui postea vocatus est Lechi, id est, maxilla, ubi eorum effusus est exercitus. 10. Dixeruntque ad eos de tribu Juda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quæ in nos operatus est. 11. Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda, ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philistiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis. 12. Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philistinorum. Quibus Samson: Jurate, ait, et spondete mihi, quod non occidatis me. 13. Dixerunt: Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam. 14. Qui cum venisset ad locum Maxillæ, et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit Spiritus Domini in eum, et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta. 15. Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quæ jacebat, arripiens, interfecit in ea mille viros. 16. Et ait: In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos et percussi mille viros. 17. Cumque hæc verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius, Ramathlechi, quod interpretatur elevatio maxillæ. 18. Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam; en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum. 19. Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressæ sunt ex eo aquæ. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in præsentem diem. 20. Judicavitque Israel in diebus Philistiim viginti annis.


Versus 3: Non Erit Culpa in Me contra Philistæos

3. AB HAC DIE NON ERIT CULPA IN ME CONTRA PHILISTÆOS; FACIAM ENIM VOBIS MALA, — q. d. Ulciscar injuriam in uxoris meæ ablatione mihi illatam; quare vobis imputate clades a me inferendas, non mihi. Porro Samson maxime intendebat ulcisci publicas injurias toti populo a Philistæis illatas, sed iis tacitis suas privatas eis objicit, ne Philistæi iras et arma in totum populum, sed in se solum convertant. Ipse enim omnes quasi ad duellum provocabat, quod erat opus heroicæ fortitudinis, æque ac prudentiæ et charitatis in suos populares et cives.


Versus 4: Trecentæ Vulpes

4. CEPIT TRECENTAS VULPES. — Hinc patet Samsonem æque callidum ac fortem fuisse, utpote qui vulpes adeo dolosas dolo superarit et ceperit. Tritum est illud: «Annosa vulpes non capitur laqueo;» sed norat ipse vulpinari cum vulpibus, fecitque quod Lysander aiebat: «Si leonis exuviæ non sufficient, vulpis pellem eis assue,» hoc est, quod robore conficere nequis, confice astutia.

CAUDASQUE EARUM JUNXIT AD CAUDAS. — Noluit Samson singulis vulpibus alligare faces, ne singulæ in antra sua se abderent et faces exstinguerent, sed binis vulpium caudis singulas faces alligavit, ut dum una huc, altera illuc conatur faces effugere, in campos segetum plenos profugiant illasque succendant.

ET FACES LIGAVIT IN MEDIO. — Pro faces Hebraice est לפידים lappidim, id est torres, tædas, titiones ex pino, cedro, cupresso aliaque pingui materia. Porro vulpes hæ ignem ad caudas se insequentem continuo fugientes (valde enim ignem horrent vulpes), ad segetes, ut in iis latitarent, receperunt; illasque succensas a se rursum fugientes, in alias et alias segetes profugerunt, eisque pariter ignem immiserunt; quocirca plurimas non tantum segetes, sed et vineas et oliveta succenderunt. Ingens ergo damnum hic Philistæis intulit Samson.

Tropologice S. Ambrosius, S. Augustinus et alii per vulpes accipiunt hæreticos: primo, quia utrisque ingens inest dolus et ars fallendi. Secundo, vulpes hæ capitibus dissociantur, sed caudis sociantur; quia apud hæreticos tot sunt sententiæ, quot capita; omnes tamen in fine conspirant ad fidem orthodoxam impugnandam. Samson ergo capiens vulpes est doctor revincens hæreticos, ac per eos hæresum libros et Synagogas comburens.


Versus 5: Segetes Succensæ

5. ET COMPORTATÆ JAM FRUGES, ET ADHUC STANTES IN STIPULA, — id est, segetes tam demessas et in acervum comportatas, quam non demessas et in agro adhuc stantes.


Versus 6: Combusserunt Mulierem et Patrem Ejus

6. ET COMBUSSERUNT TAM MULIEREM QUAM PATREM EJUS, — eo quod secundis suis nuptiis occasionem dederit Samsoni succendendi suas segetes. Addit Josephus cognatos quoque ejus fuisse exustos. Ecce mulier hæc volens effugere cremationem a Philistæis sibi comminatam, sua perfidia in eumdem ignem recurrit.


Versus 8: Percussit Eos Ingenti Plaga

8. PERCUSSITQUE EOS INGENTI PLAGA; ITA UT STUPENTES SURAM FEMORI IMPONERENT, — quod intensæ et anxiæ cogitationis signum est: tunc enim quasi stupentes solemus suram pedis unius alteri femori imponere. Ita S. Augustinus et Hugo Victorinus.

Est hæc secunda hujus capitis plaga a Samsone Philistæis inflicta, tertiam per maxillam irrogatam audiemus vers. 15.

HABITAVIT IN SPELUNCA PETRÆ ETAM, — quæ sita erat in tribu Juda. Neque tamen eo secessit metu, sed, ut ait Dionysius, quo ibi quietius vacaret Deo, quo impulsore ista patrabat.


Versus 13: Ligaveruntque Eum

13. LIGAVERUNTQUE EUM. — Potuisset Samson civibus suis resistere, sed noluit ut eos immunes et indemnes a Philistæis redderet, qua in re illustre dedit exemplum justitiæ legalis, æque ac civicæ charitatis, quia ipse vitam suam pro publica civium et Reipublicæ salute periculo mortis exposuit.

Allegorice, Samson hic fuit typus Christi, qui a civibus suis Judæis ligatus et traditus est Pilato et Romanis, ut ab eis crucifigeretur. Ita S. Augustinus.


Versus 14: Vincula Dissipata Sunt

14. ET SICUT SOLENT AD ODOREM IGNIS LINA CONSUMI, — id est facillime Samson rupit funes, perinde ac lina, quæ sicca, mox ut calorem ignis senserint, comburuntur.

INVENTAMQUE MAXILLAM, ID EST MANDIBULAM ASINI, QUÆ JACEBAT. — Hebraice maxillam teria, id est virentem, id est humentem et tabo adhuc fluentem. Ita Chaldæus.


Versus 15: Mille Viros per Maxillam

INTERFECIT IN EA MILLE VIROS. — Asini enim uti magna habent duraque capita, sic et maxillas, præsertim in Syria, ubi sunt grandiores et fortiores nostratibus; quanquam naturaliter vix fieri poterat ut una maxilla occideret mille viros; sed Dei virtus ei adfuit, quæ et maxillam in suo robore conservavit, ac Samsoni vires dedit, ut per illam mille viros necaret.

Symbolice, in maxilla asini Samson percussit mille Philistæos: Homo enim carni, gulæ et luxuriæ deditus (uti erant Philistæi) nihil est aliud quam bucca aut maxilla, ait Clemens Alexandrinus. Sicut ergo Hercules non telo, sed clava tot monstra cecidit; sic Samson maxillam vertit in clavam, eaque hostes prostravit.

Mystice S. Ambrosius per maxillam accipit patientiam, quæ omnium est victrix.


Versus 16: In Maxilla Asini

16. ET AIT: IN MAXILLA ASINI, IN MANDIBULA PULLI ASINARUM DELEVI EOS, — in Hebræo pulchra est paronomasia: בלחי חמור חמרתים Bilchi chamor chamorathaim, quod Pagninus, Cajetanus, Vatablus et Rabbini vertunt: In maxilla asini acervum acervorum duorum percussi. Ludit in voce chamor, id est asini, quæ deducta est a chomer, id est acervus.

Melius Abulensis, Serarius et alii censent Samsonem hoc cantico gratias Deo egisse, quod ejus ope solus per unam maxillam ceciderit exercitum Philistinorum.


Versus 18: Sitiensque Valde

18. SITIENSQUE VALDE, — ex labore tum itineris, tum mactandi tot Philistæos.


Versus 19: Aperuit Dominus Molarem Dentem

19. APERUIT ITAQUE DOMINUS MOLAREM DENTEM IN MAXILLA ASINI, ET EGRESSÆ SUNT EX EO AQUÆ. — S. Ambrosius, epist. 70: «Dei misericordia, inquit, cum projecisset ille maxillam, aperuit scissuram ejus, fons erupit ex ea.» S. Hieronymus in Epitaph. Paulæ: «Fontem de molari maxillæ dente produxit.»

Nota quod erupit hic fons ex terra in maxillam, indeque scaturiit, ut majus appareret miraculum. Quia enim ipse per mandibulam fortissime pugnans et cædens Philistæos ingentem confecit sitim; hinc Deus per eamdem maxillam sitis remedium præbuit, eliciens ex illa fontem aquæ perennem. Disce hic quam magnus Deus per res viles et parvas, uti per maxillam, magna operetur.

FONS INVOCANTIS DE MAXILLA. — Fontem hunc perdurasse ad sua tempora tradit S. Hieronymus in Epitaph. Paulæ. Imo et Glycas: «Hic fons, ait, in hodiernum usque diem in Eleutheropolis suburbio conspicitur, et Fons maxillæ nuncupatur.»

Tropologice S. Gregorius, lib. XIII Moral. cap. VI: «Maxilla, inquit, Ecclesiæ sancti prædicatores sunt. Per ipsos quippe sancta Ecclesia iniquos a vitiis conterit, et quasi glutiens in sua membra convertit. Et maxilla in terram projecta postmodum aquas fudit, quia data morti prædicatorum corpora magna populis monstravere miracula.»


Versus 20: Judicavit Israel Viginti Annis

20. JUDICAVITQUE ISRAEL IN DIEBUS PHILISTIIM VIGINTI ANNIS, — quibus scilicet Philistini opprimebant Hebræos. Hinc patet primo annos Samsonis concurrere cum 40 annis servitutis, ut dixi cap. XIII, vers. 1. Patet secundo Samsonem vere fuisse Judicem Israelis. Fuit tamen ipse dispar et dissimilis cæteris Judicibus, qui per exercitus pugnarunt; ipse enim solus contra exercitus præliatus est, eosque fudit et occidit. Patet tertio eum judicasse per 20 annos.