Cornelius a Lapide

Judicum XVI


Index


Synopsis Capitis

Samson Gazæ a Philistæis circumsessus, ablatis urbis portis, egreditur; mox, vers. 4, amans Dalilam, ab ea urgentibus Philistinis varie tentatur, ut aperiat in quo sita sit sua fortitudo, cujus assidua importunitate victus, vers. 17, indicat eam sitam in capillis; hos ergo ei dormienti abscindit Dalila, itaque eum Philistæis prodit et tradit. Hi eum vinciunt, exoculant, incarcerant, diesque festos et ludos agunt. Tandem, vers. 26, Samson recrescentibus capillis et viribus, concutiens duas columnas domus, ejus ruina principes et tria millia Philistinorum, secum obruit et sepelit, pluresque occidit moriens quam vivens.


Textus Vulgatae: Judicum 16:1-31

1. Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam. 2. Quod cum audissent Philistiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus, et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent. 3. Dormivit autem Samson usque ad medium noctis, et inde consurgens apprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron. 4. Post hæc amavit mulierem quæ habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila. 5. Veneruntque ad eam principes Philistinorum, atque dixerunt: Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere; quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos. 6. Locuta est ergo Dalila ad Samson: Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas? 7. Cui respondit Samson: Si septem nerviceis funibus, necdum siccis et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut cæteri homines. 8. Attuleruntque ad eam satrapæ Philistinorum septem funes, ut dixerat, quibus vinxit eum, 9. latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei exspectantibus, clamavitque ad eum: Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppæ tortum putamine, cum odorem ignis acceperit; et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus. 10. Dixitque ad eum Dalila: Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es; saltem nunc indica mihi quo ligari debeas. 11. Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus, qui nunquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis. 12. Quibus rursum Dalila vinxit eum et clamavit: Philistiim super te Samson, in cubiculo insidiis præparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum. 13. Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero. 14. Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum: Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio. 15. Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua. 16. Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhæreret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est. 17. Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam: Ferrum nunquam ascendit super caput meum, quia nazaræus, id est, consecratus Deo sum de utero matris meæ; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut cæteri homines. 18. Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philistinorum ac mandavit: Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt, assumpta pecunia quam promiserant. 19. At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et cœpit abigere eum, et a se repellere; statim enim ab eo fortitudo discessit, 20. dixitque: Philistiim super te Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci, et me excutiam, nesciens quod recessisset ab eo Dominus. 21. Quem cum apprehendissent Philistiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt. 22. Jamque capilli ejus renasci cœperant, 23. et principes Philistinorum convenerunt in unum, ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur, dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras. 24. Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos. 25. Lætantesque per convivia, sumptis jam epulis, præceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas. 26. Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam. 27. Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philistinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson. 28. At ille, invocato Domino, ait: Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam. 29. Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera, et alteram læva tenens, 30. ait: Moriatur anima mea cum Philistiim, concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et cæteram multitudinem quæ ibi erat: multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. 31. Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui Manue, judicavitque Israel viginti annis.


Versus 1: Vidit Mulierem Meretricem

1. VIDIT IBI MULIEREM MERETRICEM, INGRESSUSQUE EST AD EAM, — non ut cum ea fornicaretur, sed alterius negotii vel mysterii causa, ait S. Augustinus serm. 107 De Temp. Verum ingredi ad meretricem in Scriptura significat fornicari et meretricari. Quare fornicatus est hic Samson.


Versus 3: Portas Tulit ad Verticem Montis

3. IMPOSITASQUE (portas Gazæ) HUMERIS SUIS PORTAVIT AD VERTICEM MONTIS. — Peccavit mortaliter Samson fornicando cum meretrice, et tamen retinuit suam fortitudinem supernaturalem, qua portas urbis impositas humeris tulit in montem; quia fortitudo hæc erat gratia gratis data, non gratum faciens, ac consistebat cum peccato mortali. Sita enim erat in ejus Nazaræatu, id est in coma intonsa, ac abstinentia a vino et sicera; fornicatio autem non tollebat ejus Nazaræatum, ac consequenter nec ejus fortitudinem.

Allegorice, Samson media nocte tollens portas Gazæ repræsentat Christum, post mediam noctem e sepulcro resurgentem, ac lapidem sepulcri amoventem, insuper portas mortis et gehennæ auferentem, indeque Patriarchas et Prophetas Sanctosque omnes cum triumpho educentem. Ita S. Augustinus, S. Hieronymus et S. Gregorius, hom. 2 in Evang.: «Quem nisi Redemptorem Samson ille significat? Quid Gaza civitas nisi infernum designat? Samson media nocte non solum exivit, sed et portas tulit, quia Redemptor noster ante lucem resurgens non solum liber ab inferno exivit, sed ipsa etiam inferni claustra destruxit. Tulit portas et ascendit ad verticem montis, quia resurgendo claustra inferni abstulit, et ascendendo regna cœlorum introivit.»


Versus 4: Dalila

4. POST HÆC AMAVIT MULIEREM, QUÆ HABITABAT IN VALLE SOREC, ET VOCABATUR DALILA. — Quæres an fuerit uxor Samsonis an concubina. S. Chrysostomus putat fuisse uxorem; sed alii communiter censent Dalilam non fuisse Samsonis uxorem sed concubinam; unde Josephus Dalilam vocat meretricem, uti S. Ambrosius, S. Hieronymus, Abulensis, Serarius et alii. Hinc congrue Hebraice vocatur Dalila, id est paupertas, debilitas, infirmitas, exhaustio, ait Pagninus, quia talis est indoles meretricis, quæ aliorum vires ac opes debilitat et exhaurit, ac præsertim Samsonis.

Vide hic quam perniciosa sit mulier. Quis fortior Samsone? Quis sanctior Davide? Quis sapientior Salomone? Attamen mulier hos perdidit, sicut Eva perdidit Adam et omnem ejus posteritatem. Audi S. Hieronymum, epist. 22 ad Eustochium: «Samson leone fortior, et saxo durior, qui unus et nudus mille persecutus est armatos, in Dalilæ mollitur amplexibus.» Et S. Ambrosium: «Samson fortis ac valens leonem strangulabat; sed amorem suum strangulare non potuit. Vincula hostium rumpebat; sed suarum vincula cupiditatum non rumpebat. Alienas incendebat segetes; et ipsius parvula mulieris flammula accensus, messem suæ virtutis amisit.»

Denique Dalila per crines prodens Samsonem, fuit typus Judæ per osculum prodentis Christum, uti docent Patres.


Versus 5: Mille et Centum Argenteos

5. DABIMUS TIBI SINGULI MILLE ET CENTUM ARGENTEOS. — Argenteus, supple siclus, erat florenus Brabantinus. Multiplica mille et centum per quinque (quinque enim erant satrapiæ et satrapæ Philistinorum, scilicet Accaron, Ascalon, Azotus, Gaza et Geth) et habebis quinquies mille et quingentos florenos Brabantinos, quibus Dalila vendidit Samsonem.


Versus 7: Septem Nerviceis Funibus

7. SI SEPTEM NERVICEIS FUNIBUS, — hoc est, funibus confectis et contortis ex nervis boum, taurorum, aliorumve animalium. Mentitur Samson ut Dalilam fallat et ab ea se expediat, ne arcanum suæ fortitudinis ei prodat.

9. QUI RUPIT VINCULA, QUOMODO SI RUMPAT QUIS FILUM DE STUPPÆ TORTUM PUTAMINE, — hoc est de stuppæ quæ detundi et excuti solet quisquilia, filum vilissimum et debilissimum.


Versus 16: Defecit Anima Ejus ad Mortem

16. DEFECIT ANIMA EJUS, ET AD MORTEM USQUE LASSATA EST, — id est, in maximos angores animique angustias redactus est, ita ut mortem pene præoptaret contentiosissimæ illi rixæ et importunæ illi cum sua Dalila concertationi. Sic diabolus et caro plurimos vincunt continuatione et prolongatione tentationis, qui primo fortissime restiterant: paulatim enim animos deficiunt et enervant, ac tandem se vinci sinunt, cedunt et succumbunt, nisi adjutorium Dei assidue imploratum adsit.


Versus 17: Secretum Fortitudinis

17. SI RASUM FUERIT CAPUT MEUM, RECEDET A ME FORTITUDO MEA. — Hinc patet fortitudinem hanc admirabilem, supra naturæ vires, fuisse qualitatem Samsoni supernaturaliter inditam, sed cum pacto, scilicet ut perseveraret in Nazaræatu, nec comam tonderet: hinc quia sua culpa, prodendo Dalilæ hosti et proditrici suæ causam suæ fortitudinis, comam furtiva tonsione perdidit, ideo Deus fortitudinem ab eo abstulit; quam non sustulisset si comam absque culpa perdidisset, puta morbo, igne, aliove casu.

Hoc donum erat qualitas non transeuns, sed permanens, quamdiu ipse manebat Nazaræus et comatus; non quod coma hanc fortitudinem causaret (hæc enim residebat in ejus musculis, nervis et toto corpore, ac magis in animo); sed quod servare comam esset conditio et signum Nazaræatus et pactionis divinæ, ac proinde moralis causa hujus fortitudinis Deo ita instituente.

Causa ergo litteralis cur durante coma Samsoni duraret et fortitudo, fuit, quod durante coma permanebat ipse Nazaræus, id est, Deo consecratus. Causa allegorica fuit, quod per comam Nazaræi repræsentaretur Christus Nazaræus et Nazarenus, a quo omnis procedit fortitudo. Causa tropologica fuit, quod capilli significent hominis cogitationes et intentiones; sicut enim ex capite sano prodeunt capilli sani, sic ex bona mente prodeunt bonæ cogitationes, ex quibus omnium virtutum germina pullulant et robur. Causa symbolica fuit, ut Deus indicaret hoc esse suum donum; qua enim ratione vilis capillus e capite per se posset tantam causare fortitudinem?


Versus 19: Dormire Eum Fecit Super Genua Sua

19. AT ILLA DORMIRE EUM FECIT SUPER GENUA SUA. — Putat noster Delrio Dalilam papaver aliaque soporifera Samsoni dedisse in cibo vel potu, ut altius dormiret. Alii addunt vinum ei propinasse, quod in Sorec erat optimum. Unde et Josephus Samsonem ebrium vocat; S. Ambrosius et S. Basilius idem innuunt.

ET RASIT SEPTEM CRINES EJUS, — hoc est septem cincinnos quibus constabat, et in quos distincta erat capillatura Samsonis. Allegorice, sicut Dalila totondit crines Samsonis, sic Judæi per noctem Passionis Christi, illudentes ei, crines evulserunt vel totondrunt.

ET CŒPIT ABIGERE EUM ET A SE REPELLERE; STATIM ENIM AB EO FORTITUDO DISCESSIT. — Tale est meretricium ingenium: viris opes et vires exsugunt, ac deinde pauperes et exhaustos repellunt.


Versus 21: Eruerunt Oculos Ejus

21. QUEM CUM APPREHENDISSENT PHILISTIIM, STATIM ERUERUNT OCULOS EJUS, — ut etiamsi fortitudo ei rediret, eam inutilem redderent. Samson a Philistæis excæcatus typus fuit Christi, cui in Passione Judæi oculos velarunt illudentes ei. Ita S. Augustinus.

Justa et congrua pœna privatus est oculis Samson, quia iis libidinose aspexerat et concupierat Dalilam. «Quia oculis male usi fuerant,» ait S. Hieronymus, «Samson et Sedecias iisdem privantur.» Salutaris tamen ei fuit hæc pœna; per cæcitatem enim oculorum corporis aperti sunt oculi mentis, ut ex pœna culpam suam cognosceret, eam pœniteret, et pœnitens Deum invocaret, atque ita in ejus gratiam rediens, ab eo fortitudinem reciperet.

VINCTUM CATENIS ET CLAUSUM IN CARCERE MOLERE FECERUNT. — «Molere,» id est coegerunt eum versare et circumagere molas manuarias, quibus servi olim molentes triticum in pistrino frangebant.


Versus 22: Capilli Ejus Renasci Cœperant

22. JAMQUE CAPILLI EJUS RENASCI CŒPERANT. — Verisimile est, ait Abulensis, quod tunc Samson ad cor reversus, suæ fornicationis et imprudentiæ pœnitentiam egerit, ac rursum servaverit regulam vitamque Nazaræorum; itaque se Deo reconciliarit, ac crescentibus capillis paulatim donum fortitudinis recuperarit.

Tropologice S. Paulinus, epist. 4: «Homo enim qui præventus fuerit in aliquo peccato, et salubriter pœnitendo ad instaurationem gratiæ quasi capillis renascentibus revertitur, bonæ conscientiæ et fidei firmæ lacertis valens audebit invadere, et poterit vertere inimicorum columnas.»


Versus 23: Sacrificia Dagon

23. UT IMMOLARENT HOSTIAS MAGNIFICAS DAGON DEO SUO. — Quis et qualis fuerit Dagon dicam lib. I Reg. cap. V, vers. 2.


Versus 25: Ante Eos Luderet

25. ET ANTE EOS LUDERET. — Saltando motum et motionem agendo. Ecce Philistæi hic illudunt Samsoni quasi scurræ, uti Judæi Christo patienti, dicentes: «Prophetiza quis est qui te percussit?» Vide ad quam indigna deductus sit Samson Israelis judex et princeps.


Versus 26: Duæ Columnæ

26. UT TANGAM COLUMNAS, QUIBUS OMNIS IMMINET DOMUS. — Samson hic typus fuit Christi manus extendentis ad duo crucis extrema, quibus collisit et oppressit dæmones, peccatum et gehennam. Sic ergo ipse suos interemptores interemptus oppressit, et illius passio facta est interfectio persequentium, ait S. Augustinus.

Multi censent domum hanc fuisse sacram, sive templum Dagon. Nam, vers. 23, dicuntur Philistæi immolasse hostias deo suo Dagon ibidem. Domus autem privatæ non sunt tam amplæ, ut capiant tria millia spectantium; templa vero ad hoc capacia permulta sunt.


Versus 30: Moriatur Anima Mea cum Philistiim

30. MORIATUR ANIMA MEA CUM PHILISTIIM. — Est synecdoche. Anima enim mori nequit, cum sit immortalis. Sensus est, q. d. Moriar ego, dummodo moriantur Philistæi. Opprimam ruina domus Philistæos hostes Israelis, etsi ego eadem opprimendus sim. Morte mea emam mortem hostium et vitam civium.

Respondet S. Augustinus Samsonem non peccasse, quia se occidit ex Dei instinctu: «Spiritus, inquit, latenter hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat.» Samson hic proprie et physice seipsum non occidit, uti fecisset si gladio se transfodisset; sed permisit tantum se communi cum hostibus ruina opprimi, sicut Eleazar videns elephantem regium illi se supposuit eumque occidit, ac ejus ruentis mole obrui se permisit, ut populum liberaret, lib. I Machab. cap. VI, vers. 46.

S. Ambrosius, epist. 70, ait Samsonem in morte seipsum vicisse: «Etsi incomparabilis, inquit, in hac vita fuerit, tamen in morte seipsum vicit, et insuperabilem gessit animum. Virtutis igitur fuit quod victoriarum numero diem clausit, nec captivum exitum, sed triumphalem invenit. Denique non telis, sed cadaveribus hostium pressus humatus est proprio tectus triumpho.»

MULTOQUE PLURES INTERFECIT MORIENS, QUAM ANTE VIVUS OCCIDERAT. — Occidit enim moriens omnes principes Philistinorum, et tria millia e populo. Hoc est quod intendebat Samson, scilicet Philistinis ingentem cladem inferre, per quam Hebræos ab eorum servitute liberaret. Morte ergo sua peperit vitam et libertatem populi sui. Atque hac in re fuit typus Christi, qui plures occidit moriens quam vivens; quia morte sua enervavit vires dæmonum, peccati, mortis, gehennæ, nosque ab eorum jugo liberavit. Nam, ut ait S. Paulinus: «In Christi passione Zaboli domus cecidit, et regnum mortis solutum est.»

Sic noster Edmundus Campianus Angliæ Samson, qui primus e Societate Jesu pro Orthodoxa fide generose occubuit, plures convertit moriendo sua pietate, modestia, fortitudine, hilaritate, quam vivens prædicando. Ita Martyres plures vivificarunt moriendo quam vivendo, quia plures converterunt sua patientia, constantia, alacritate in morte, quam viventes suis exhortationibus; nimirum «sanguis martyrum semen est Christianorum,» ait Tertullianus.

Symbolice, disce hic quam vana sint vires, æque ac opes omnesque res mundi. En tibi lacertosus Samson viribus suis periit. Sic et Milo Crotoniates, qui pugno ferocem taurum occidebat, eumque humeris ferebat per milliare, suis viribus occubuit.


Samson et Hercules

Denique multi censent ex historia Samsonis Gentiles mutuatos esse gesta fabulasque sui Herculis; cum revera alius non fuerit Hercules, quam Samson. Ita Philastrius: «Pagani, ait, fortes viros ex Samsonis figura usurpantes, Hercules nuncuparunt.» S. Augustinus: «Hebræorum judex Samson, cum mirabiliter fortis esset, putatus est Hercules.»

Probant: primo, quia pleræque Gentilium fabulæ acceptæ sunt a S. Scriptura. Secundo, quia Hercules dicitur vixisse eodem sæculo quo Samson. Tertio, quia Hercules celebris erat et colebatur quasi heros a Tyriis et Palæstinis; atqui ibidem in Judæa floruit Samson. Rursum Hercules non gladio, sed clava pugnabat; sic et Samson maxilla asini quasi clava Philisteos mactavit. Quarto, quia Hercules Græce fuit symbolum solis; Samson autem Hebraice idem est quod parvus sol. Quinto et maxime, quia gesta Herculis similia et quasi eadem sunt cum gestis Samsonis: leo Nemæus Herculis est leo Thamnathæus Samsonis; duæ columnæ Herculis sunt illæ duæ quas concussit Samson; fæda Herculis apud Omphalen servitus clamat Samsonis petulantiam cum Dalila et acerbam servitutem; mors ejus in Monte Œta voluntaria de voluntario etiam Samsonis interitu significat.

Denique in Samsonis vita plane cernitur illud Herculeum: Melior mihi dextera lingua est.