Cornelius a Lapide

Commentaria in I Regum: Argumentum


Index

Libri Regum recto temporum ordine proxime sequentur librum Judicum, cujus appendix est liber Ruth. Post Judices enim in Israele regnarunt Reges, quorum gesta hic describuntur, ideoque libri Regum nuncupantur. Itaque liber Judicum desinit in Samsone, qui ante Heli ultimus fuit Judex, judicavitque annis 20, Judic. xvi, vers. ult. Samsoni proxime successit Heli Pontifex, qui quasi Judex praefuit Israeli 40 annis: Heli successit Samuel et Saul totidem annis. Samuel ergo absolute ultimus fuit Judex: nam sub eo populus petiit regem, quem Samuel jussu Dei eidem primum dedit Saulem. Hic igitur mutavit statum Reipublicae ac Aristocratiam Judicum convertit in Monarchiam Regum. Heli autem licet Judicis gesta, non in libro Judicum, sed in hoc libro Regum praemittuntur, quia sub ipso floruit Samuel propheta, qui principatum mutavit in regnum, de quo mox. Hisce igitur quatuor Regum libris Spiritus Sanctus prosequitur historiam gentis Judaicae, et Ecclesiae sive Synagogae veteris proxime a Judicum exitu, quorum ultimus fuit Samuel, cujus hic gesta praemittuntur; quia ab eo facta est mutatio regiminis aristocratici in monarchicum et regale. Unde Regum nomine hi libri inscribuntur. Nam in primo libro agitur de ortu, educatione et principatu Samuelis, ac de regno, actis et morte Saulis; in secundo agitur de regno Davidis, qui Sauli a Deo ob inobedientiam rejecto, a Samuele jussu Dei surrogatus est: quocirca hi duo primi Hebraice vocantur libri Samuelis, sive quia a Samuelis gestis incipiunt, sive quod gesta Saulis et Davidis, gesta Samuelis censeantur, eo quod Samuel eos reges constituit.

Porro hi duo primi libri complectuntur tempus quo Heli, Samuel, Saul et David praefuerunt Israeli, quod fuit 120 annorum. Nam, ut dixi, Heli praefuit annis 40 totidem Samuel et totidem denique David.

Duo vero posteriores libri, scilicet tertius et quartus Regum, enarrant acta Salomonis, qui Davidi patri successit, ejusque filiorum et nepotum, qui in Juda a Salomone usque ad ultimum Sedeciam regnarunt; item gesta Jeroboam et posterorum ejus, qui schisma facientes a Roboam et Juda, in Israele, id est in decem tribubus regnarunt usque ad ultimum regem Osee, qui a Salmanasar captivus abductus est in Assyriam anno sexto Ezechiae regis Juda. Igitur hi duo libri historiam omnem regum tam Juda quam Israel a primo ad ultimum per annos 430 pertexunt. In qua ad litteram multa virtutum, multa etiam divinae providentiae, Deique juste infideles et impios punientis, et fideles piosque praemiantis exempla passim describuntur: multa quoque prophetice dicta intexuntur, quae ad institutionem fidelium et mores dirigendos multum conferent.

Audi S. Gregorium hic in Proemio: «Historia Regum, quia eo Spiritu condita, quo et caetera Scripturae sanctae volumina cognoscuntur, non debet credi eis esse minor Sacramentis, quibus non est inferior titulo auctoritatis. Nam omnes scriptores ejus fuisse Prophetae referuntur, qui, cum historica narrant, spiritalia signant, exteriora loquuntur, et intima innuunt; terrena proponunt, ut coelestia exsequantur,» etc. Et post nonnulla: «Suavis est historia Regum in superficie litterae, altior in typis allegoriae, moribus instruendis utilis, lucida in exemplis exhibendis.»

Et D. Augustinus, lib. XVII De Civit. cap. 1: «Ipsa Scriptura quae per ordinem Reges eorumque facta et eventa dirigens, videtur tanquam historica diligentia rebus gestis occupata esse narrandis, si adjuvante Spiritu Dei considerata tractetur, vel magis vel certe non minus praenuntiandis futuris, quam praeteritis enuntiandis invenietur intenta.» Omnes enim reges Juda fuere typi Christi ex eis nascituri, qui est Rex regum et Dominus dominantium, ut ait hic S. Gregorius. Unde S. Augustinus, lib. XXII Contra Faustum, cap. xxiv: «Dico, inquit, illorum hominum non tantum linguam, sed etiam vitam fuisse propheticam, totumque illud regnum gentis Hebraeorum magnum quemdam, quia et magni cujusdam, fuisse Prophetam.»

Primum Regum librum scripsit Samuel propheta (unde duo primi libri ab Hebraeis Samuelis vocantur) usque ad mortem suam, quae recensetur lib. I, cap. xxv. Ita censent S. Gregorius, Theodoretus, Procopius, Eucherius, Hugo, Lyranus, Abulensis, Cajetanus, Vatablus, Serarius et alii passim; mortem vero Samuelis et gesta post eam usque ad finem libri secundi scripsit David, ait S. Isidorus, lib. VI Originum, cap. II, aut potius Nathan et Gad prophetae, qui Davidi erant a secretis et commentariis, ut scilicet ejus acta per singulos dies, quasi Diaria et Chronica sive Ephemerides conscriberent, uti diserte dicitur I Paralip. xxix, in fine. Ita censet Bellarminus et Sixtus Senensis, lib. I, licet Abulensis hic, et Quaest. IV in cap. xvii lib. Judicum, eos ab Isaia vel Jeremia conscriptos putet, eo quod cap. xxvii, vers. 6, Siceleg dicatur facta regum Juda «usque ad diem hanc:» hoc enim non videtur dixisse David, sed aliquis eo posterior, ut Isaias vel Jeremias. Verum haec particula libro jam composito addi potuit ab Isaia vel Jeremia, uti similia addita sunt in Pentateucho Mosis, Josue, Judicum et aliis libris.

Duos posteriores Regum libros usque ad Jerosolymae excidium, ex priscis singulorum regum annalibus a Jeremia scriptos esse censet Procopius, Isidorus, R. Moses Kimchi, quos citat Sixtus Senensis, lib. I. Item Abulensis, Dionysius et alii; idque confirmatur ex eo quod caput ultimum Jeremiae idem sit cum capite ultimo libri quarti Regum. Isaias enim diu ante posteriorum regum tempora et captivitatem Babylonicam, quae hic enarrantur, mortuus fuit: ea vero vidit Jeremias. Ubi nota: singuli reges suos habebant a commentariis, qui acta eorum, sive Diaria quotidie conscriberent; sic enim gesta Salomonis scripsit Ahias Silonites et Addo propheta, ut dicitur II Paralip. ix, quae III Reg. xi, vocantur «liber verborum,» id est factorum «dierum Salomonis,» ait Theodoretus et Abulensis. Sic acta Roboam filii Salomonis, aeque ac Abiae regis filii Roboam, scripsit idem Addo et Semeias propheta, ut dicitur II Paralip. xii, 15, et cap. xiii, 22. Sic Oziae regis gesta scripsit Isaias, ut ibidem dicitur cap. xxvi, vers. 22, aeque ac Ezechiae, uti ibidem dicitur cap. xxxii, vers. 32; unde putant nonnulli Isaiam gesta regum scripsisse, vel ex Diariis collegisse a Salomone usque ad Manassem, a quo Isaias interfectus est; reliqua deinde usque ad captivitatem Babylonicam post Isaiam pertexuisse Jeremiam. Ita Sanchez. Favet quod quatuor capita Isaiae, scilicet xxxvi, xxxvii, xxxviii, xxxix, prorsus eadem sint cum IV Regum cap. xviii, vers. 19 et 20. Addit Sanchez viros Ezechiae, qui collegerunt Proverbia Salomonia, Proverb. xxv, forte Diaria quoque collegisse. Vide Sixtum Senensem verbo Ezechias. Sic pariter Jehu filius Hanani scripsit verba dierum, id est Diaria, sive Commentarios et Annales Josaphat regis, ut patet II Paralip. cap. xx, vers. 34. Hinc etiam a Septuaginta vocatur liber Paralipomenon, qui hebraice inscribitur dibre haiamim, id est verba, hoc est gesta dierum, quasi dicat: hic liber continet ea quae in libris Regum relicta et omissa sunt ex iis, quae in priscis regum Diariis conscripta erant. Ergo hi Regum libri ex antiquis eorum Diariis collecti sunt, partim ab Isaia, caeterisque viris ab Ezechia ad hoc deputatis, partim a Jeremia, partim ab Esdra, uti sunt ea quae post Jeremiam sub Cyro contigerunt.

Porro duo primi libri ab Hebraeis vocantur libri Samuelis, imo ab eis aeque ac Syris vocantur Prophetia Samuelis; duo vero posteriores soli ab eis vocantur libri Regum vel Regnorum, quod in eis plurium regum tam Juda quam Israel regna, id est, regnationes modique regnandi recenseantur. Ubi nota quantum differat historia sacra a profana: illa enim, cum spiritu divino conscripta sit, narrat res humanas ut a divina providentia gubernantur; haec vero spiritu humano composita refert eas, ut hominum prudentia et industria proveniunt; itaque illa docet prudentiam divinam, qua mens pio cultu Deo adhaereat, ejusque ope et religione potissimum nitatur; haec vero prudentiam humanam et minutas quasdam cautiunculas hominum industria inventas, quae plerumque parum habent virium, et saepe afferunt periculum. Quare nihil congruentius principum instructioni quam sacrae historiae, praesertim lib. Regum explicatio. Inde enim clare intelligent fundamentum regni et politiae, totiusque prosperitatis in vera religione et justitia collocandum: extra hoc nihil Christiano principi fore firmum aut tranquillum. Profuit id plurimum Carolo V Imperatori, cui adolescenti Adrianus (postea sextus ejus nominis Pontifex) institutor suasit lectitare libros Regum. Unde ille ea hausit gubernandi documenta et principia, quae illum non solum Catholicum effecerunt, sed etiam in maximum et potentissimum principem successibus felicem evexerunt.

Pari modo refert Cicero ad Quintum fratrem, Scipionem Africanum assidue lectitasse Cyri paediam, indeque tantum in bello aeque ac pace ducem et principem evasisse. Lampridius in Alexandro Severo, refert eum solitum legere Rempublicam Platonis; Plutarchus in Alexandro Magno, scribit eum saepe ad manum habuisse Homerum, ex cujus lectione sentiebat sibi addi animos ad heroica facinora, quando in eo tanta Achillem patrasse cernebat. Porro Religionem orthodoxam esse fundamentum imperii scribit, et inculcat Theodosio Imperatori S. Cyrillus, lib. De Recta fide, sub initium. Denique S. Clemens, lib. I Apost. Const. cap. vi, docet Christiano lectitandos esse libros Regum, inde enim veras prosque historias petendas esse, non a libris Gentilium.

Allegorice et tropologice S. Hieronymus, epist. 103 ad Paulinum: «Samuel, inquit, in Heli mortuo et in occiso Saule, veterem legem abolitam monstrat. Porro in Sadoch atque David, novi sacerdotii novique imperii Sacramenta testatur. Melachim, id est, Regum tertius et quartus liber a Salomone usque ad Jechoniam; et ab Hieroboam filio Nabat usque ad Osee, qui ductus est in Assyrios, regnum Juda et regnum describit Israel. Si historiam respicias, verba simplicia sunt. Si in litteris sensum latentem inspexeris, Ecclesiae paucitas, et haereticorum contra Ecclesiam bella narrantur.»

Libris Regum attexuntur duo libri Paralipomenon, id est relictorum, sive residuorum, et ut S. Hieronymus, epist. ad Domnionem, ait, «praeteritorum;» quia hi supplent ea quae in libris Regum de regibus Juda (nam gesta regum Israel vix tanguntur in lib. Paralipomenon) praetermissa sunt; unde eos hic intexam, ubi eadem narrant; peculiaria vero quae addunt, in illis ipsis explicabo. Paralipomenon auctor non fuit Jeremias, quia capite ultimo narratur solutio captivitatis Babylonicae, ante quam mortuus est Jeremias (nisi quis dicat hanc illis postea additam, uti mors Mosis addita fuit Deuteronomio); unde Hebraei, Lyranus, Abulensis et Joannes Driedo, lib. I De Script. Eccles., et Sixtus Senensis, lib. I Bibliot., probabiliter opinantur eos conscriptos ab Esdra, quia idem est finis Paralipomenon, et initium Esdrae, ut patet intuenti: et quia cum eadem historia narretur in libris Regum, Paralipomenon et Esdra, narratio Paralipomenon consentit cum Esdra, non cum libris Regum. Rursum in fine Paralipomenon narrantur gesta Cyri, quae narrare non potuit Jeremias, qui ante Cyrum, sed Esdras, qui post Cyrum vixit.

Dices, II Paral. v, 9, dicitur: «Fuit arca ibi (in templo) usque in praesentem diem.» Hoc autem de tempore Esdrae dici nequit: nam ante captivitatem Jeremias arcam extulerat et absconderat, ut patet II Machab. ii, 5. Respondet Abulensis «usque in praesentem diem» intelligi de diebus Nathan, Addo et Ahiae, qui primi Chronica et Diaria Paralipomenon conscripserunt, ex quibus Esdras ea descripsit et in ordinem redegit. Nam alioqui falsum esset quod in fine Paralipomenon de Cyro narratur. Constat enim diu ante Cyrum arcam ab Jeremia fuisse absconditam.

Porro «Paralipomenon liber, ait S. Hieronymus, epist. 103 ad Paulinum, id est instrumenti veteris epitome, tantus ac talis est, ut absque illo si quis scientiam Scripturae sibi voluerit arrogare, seipsum irrideat.» Et Cassiodorus, lib. De Divin. lect. cap. ii: «In Paralipomenon, ait, libris duobus, a patribus magna praedicatur utilitas, qui veram gestorum notitiam breviter quidem, sed plenissime continere noscuntur.»


Interpretes

Ad litteram scripsit quaestiones in libros Regum et Paralipomenon S. Hieronymus, sed de iis merito dubitat Bellarminus et alii an sint S. Hieronymi, quia S. Hieronymus, lib. De Script. Eccles., testatur se scripsisse Traditiones sive Quaestiones Hebraicas in Genesim, Loca Hebraica et Nomina Hebraica, sed de Traditionibus sive Quaestionibus Hebraicis in libros Regum et in libros Paralipomenon nihil dicit; praeterea in quaestionibus Hebraicis in Genesim adscribit idem S. Hieronymus passim verba Hebraica; in Quaestionibus autem in libros Regum et Paralipomenon, non nisi semel aut iterum id facit. Denique gravior videtur scriptio illa in Genesim, quam ista in libros Regum et Paralipomenon; sed cujuscumque sit hoc opus, non magni refert. Quare Quaestiones has esse S. Hieronymi, pernegat Serarius, sunt tamen antiqui auctoris; nam saepe citantur ab Angelomo.

S. Augustinus scripsit librum ad Simplicianum, in quo quinque quaestiones ex libris Regum resolvit. Item in Canticum Annae, lib. XVII De Civit. cap. iv. Adhaec in varios Regum locos sermones decem, nimirum 196, 200, 201, 204, 206, 207, 210, 211 De Tempore, et primum inter Homilias 50.

S. Eucherius ex monacho Lugdunensis episcopus, anno Domini 441, tempore Leonis I Pontificis et Theodosii junioris Imperatoris, scripsit in libros Regum; quem hisce elogiis ornat Claudianus Mamertus, episcopus Viennensis illi coaevus, lib. De Statu animarum: «Eucherius virilis aevi, maturi animi, terrae despuens, caeli appetens, humilis spiritu, arduus merito, ingenio subtilissimus, scientia plenus, eloquio profluus, magnorum sui saeculi Pontificum longe maximus,» etc.

Verum, ut recte advertit Bellarminus De Script. Ecclesiast. in Eucherio: «Hi commentarii nequeunt esse Eucherii, eo quod auctor saepe S. Gregorium citet, et ad finem expositionis libri primi Regum, lectorem invitet ad Moralia S. Gregorii perlegenda, S. autem Gregorius plus centum annis fuerit Eucherio posterior. Fortasse qui hos libros Eucherio tribuerunt, ex eo permoti sunt, quod Gennadius testatur scripsisse Eucherium ad Salonium et Uranium de obscuris Sanctarum Scripturarum capitulis.»

Porro auctor horum commentariorum videtur fuisse Anglus, et vixisse paulo post tempora S. Gregorii. Nam in lib. III Commentariorum in libros Regum, cap. xxii, sic loquitur: «Nostris, ait, nuper temporibus S. Gregorius Papa, Evangelicis roboratus eloquiis, Romanam rexit Ecclesiam, et reverendissimi Patres Augustinus, Paulus et alii socii eorum jubente illo venerunt in Britanniam, etc.» Atque ab hoc auctore multa iisdem pene verbis descripsit Beda in suis Quaestionibus super libros Regum,» ait Bellarminus, loco citato. Unde Doctores Lovanienses et Sixtus Senensis suspicantur hos commentarios non esse Eucherii, sed Bedae.

Venerabilis Beda, qui floruit anno Domini 730, scripsit Quaestiones in libros Regum, quae incipiunt: Post librum Judicum.

Angelomus Gallus, monachus Ordinis D. Benedicti Congregationis Lexoviensis, vir in divinis Scripturis nobile sortitus ingenium, jussu Drogonis episcopi Metensis, filii Caroli Magni Imperatoris, collegit e Commentariis veterum Patrum opus in IV libros Regum. Claruit anno Domini 830. Porro Angelomus primo sensum litteralem, deinde allegoricum prosequitur, idque fere ex Quaestionibus S. Hieronymi in libros Regum.

Posterioribus saeculis scripsere in hos libros Lyranus, Hugo, Dionysius, Abulensis fuse et exquisite. Nuper Cajetanus et Vatablus. Novissime nostri Franciscus Mendoza, Gaspar Sanchez et Nicolaus Serarius.

Mysticum sensum horum librorum tradit Commentarius Eucherii jam citatus. S. Augustinus nonnulla variis in locis tetigit, quae collegit Germanus quidam in opere lucubrationum S. Augustini in Biblia, collegit etiam Godefridus, Tilmanus, Carthusianus Parisiensis in hos libros, aeque ac in caeteros biblicos sensus mysticos ex variis auctoribus, sed fere ignotis. S. Gregorius tropologice scripsit in cap. xvi lib. I Regum; Origenes homiliam unam in prima capita. Exstat Venerabilis Bedae expositio allegorica in Samuelem prophetam, in quatuor libros distincta ad Accam.

Nonnulla quoque ex his libris allegorice explicat S. Prosper, lib. De Promis. et praedict. Denique in libros Regum et Paralipomenon scripsit Procopius Gazzeus, sed ejus commentarios necdum vidi, et an impressi sint dubitat Bellarminus. Noster Serarius hic testatur se eo manuscripto ex bibliotheca Marci Velseri usum fuisse.


Chronologia Regum Sacra et Profana

Post Mosen Josue praefuit Israeli 17 annis, deinde Judices usque ad Samsonem inclusive per annos 299, uti ostendi initio Josue et Judicum. Judicibus, puta ultimo Samsoni immediate successit Heli per annos 40. Mox Samuel et Saul per totidem annos, inde David per totidem annos, Davidi Salomon tot pariter annis. Quocirca a morte Mosis et ingressu Hebraeorum in Chanaan usque ad Heli, a quo incipiunt libri Regum, fluxere anni 316. Quare cum Moses mortuus sit anno mundi 2495, eodemque anno Hebraei duce Josue ingressi sint terram promissam, sequitur Heli Israeli praeesse coepisse anno mundi 2811. Illo enim mortuo est Samson eique successit Heli, qui fuit annus ante Christi nativitatem 1157. Post captam Trojam (a qua Gentiles omnes suas computant historias) 29. Haec omnia juxta tabulam chronologicam quam praefixi Pentateucho digessi.

Porro S. Cyrillus Alexandrinus, Graecorum doctissimus, lib. I Contra Julianum, hunc assignat synchronismum, sive combinationem historiae sacrae cum profana: Troja, ait, expugnata est post Mosen anno 410, regnante apud Hebraeos judice Esebon, apud Aegyptios Vaphre, apud Assyrios Teutamo, apud Graecos Agamemnone.

Quinto anno post captam Trojam, apud Latinos regnavit Eneas, apud Hebraeos Judex Samson.

Anno 63 post captam Trojam mortuus est Heli Pontifex, prophetat Samuel, regnat Saul.

Anno 165 post captam Trojam floruerunt Homerus et Hesiodus, apud Latinos Alba Sylvius.

Anno 268 post captam Trojam vixerunt Elias et Elisaeus, regnante apud Hebraeos Joram.

Anno 275 post captam Trojam Lycurgus leges dedit Spartanis, Latinis rex Procax Sylvius.

Anno 280 post captam Trojam prophetarunt Osee, Amos, Isaias.

A capta ergo Troja usque ad primam Olympiadem anni 815.

Prima Olympiade, nascuntur Romulus et Remus, regnante apud Hebraeos Joathan, in Israel Phacee.

Olymp. 35, fuit Thales Milesius vixitque usque ad Olympiadem 58.

Olymp. 36, prophetant Jeremias et Sophonias.

Olymp. 46, Solon leges dedit Atheniensibus, abrogans Draconis leges.

Olymp. 49, cum Judaei essent in Babylone, prophetant Daniel et Ezechiel.

Olymp. 50, floruerunt septem Sapientes et Anaximander.

Olymp. 56, regnat Cyrus, prophetant Aggaeus, Zacharias. Haec omnia S. Cyrillus et plura.

Adverte in hoc S. Cyrilli computu Judicem Esebon esse Abesan. Hunc enim Septuaginta vocant Ebesan, pro quo Cyrilli codex corrupte habet Ebeson, sub quo captam Trojam censet Cyrillus, licet Eusebius, Salianus et alii putent praecise captam Trojam anno ultimo Ahialon judicis, qui proxime successit Abesan; sed hoc in tanto numero et computu priscorum annorum exigua est differentia, ac concordari potest dicendo Trojam a Graecis obsessam fuisse per decem annos: quare sub Abesan coepisse obsideri, et hoc velle Cyrillum; sub Ahialon vero fuisse expugnatam et hoc velle Eusebium, Salianum atque alios. Rursum Cyrillus a capta Troja usque ad Samsonem numerat annos quinque: quare pro Esebon in Cyrillo legendum videtur Abdon. Hic enim successit Judici Ahialon praefuitque per octo annos, Judic. cap. xii, 8 et seq. Abdoni autem successit Samson. Hic enim fuit ordo: Abesan praefuit Israeli septem annis; post hunc Ahialon annis decem; post hunc Abdon annis octo; post hunc Samson annis 20. Cyrillus suo Esebon sive Abdon tantum tribuit annos quinque. Hinc rursum asserit anno 65 post captam Trojam, mortuum esse Heli eique successisse Samuelem, cum praecise id contigerit anno 69 post captam Trojam, ut patet ex dictis.