Cornelius a Lapide

I Regum VI


Index


Synopsis Capitis

Philistæi remittunt arcam in Israel cum quinque anis et totidem muribus aureis, ut supplicium anorum et murium evadant. Plaustro ergo eam imponunt, non ab equis, sed a duabus vaccis protracto, explorantes an vaccæ recta tendant in Israel, an alio deflectant, ut sciant an a Deo Israel, an casu hæc plaga eis acciderit. Vaccæ cum arca recta pergunt in Israel ad terminos Bethsames. Bethsamitæ eam excipiunt, et vaccas in holocaustum offerunt; sed ex eis Deus percussit 50 millia, eo quod curiosius arcam aspexissent. Quare Bethsamitæ arcam in Cariathiarim mittere destinant.


Textus Vulgatae: I Regum 6:1-21

1. Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus. 2. Et vocaverunt Philistiim sacerdotes, et divinos, dicentes: Quid faciemus de arca Domini? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt: 3. Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini: et scietis quare non recedat manus ejus a vobis. 4. Qui dixerunt: Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei? Responderuntque illi: 5. Juxta numerum provinciarum Philistinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos; quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram, et dabitis Deo Israel gloriam: si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra. 6. Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus, et Pharao cor suum? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt? 7. Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum; et duas vaccas foetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. 8. Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea, quae exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus; et dimittite eam ut vadat. 9. Et aspicietis: et siquidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime; sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit. 10. Fecerunt ergo illi hoc modo; et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi. 11. Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam, quae habebat mures aureos et similitudines anorum. 12. Ibant autem in directum vaccae, per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram, neque ad sinistram; sed et satrapae Philistiim sequebantur usque ad terminos Bethsames. 13. Porro Bethsamitae metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent; 14. et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. 15. Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quae erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illa Domino. 16. Et quinque satrapae Philistinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa. 17. Hi sunt autem ani aurei, quos reddiderunt Philistiim pro delicto, Domino, Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum; 18. et mures aureos secundum numerum urbium Philistiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis. 19. Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini; et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna. 20. Et dixerunt viri Bethsamitae: Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus? et ad quem ascendet a nobis? 21. Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes: Reduxerunt Philistiim arcam Domini; descendite, et reducite eam ad vos.


Versus 1: Septem menses apud Philistiim

1. Septem mensibus. — Ita Hebræa, Chaldæa et ceteri. Perperam ergo Josephus habet, quatuor mensibus. In regione Philist. Septuaginta, in agro, quod Theodoretus sic explicat: «Cum, inquit, nulla civitas auderet arcam excipere, eam foris reliquerunt sub dio; sic enim docuit Historiographus: Fuit enim, inquit, arca Domini in agro alienigenarum menses septem: postquam autem existimarunt foris manente arca se esse liberos a plagis a Deo immissis, intulit Deus supplicia etiam rebus inanimis. Immisit enim murium multitudinem in vites et segetes, qui omnes eorum fructus perdiderunt.»

Sic et Procopius: quod sic intellige, non quod plaga murium tum cœperit, sed quod tum confirmata sit et aucta. Hinc colligitur arcam a Philistæis fuisse captam in septembri, qui mensis apud Hebræos erat solemnis et magna ex parte sacer. Eo enim præter festum Neomeniæ, celebrabant festum Tubarum, et Tabernaculorum per octo dies, item festum Expiationis, ac Cœtus sive Collectæ, ut patet Levit. XXIII. Quare illo mense omnia erant plena oblationibus et victimis, quas, quia violarant et profanarant filii Heli, ac multi e populo eos imitantes, hinc eodem mense voluit Deus capi arcam, ut eodem mense puniretur quo gravius in eam peccarunt. Id ita esse liquet ex eo quod arca capta fuerit in Philistæa per septem menses, quibus exactis remissa in Bethsames cum meteretur triticum, ut dicitur vers. 13. Hæc autem messis in Palæstina fit in fine aprilis: jam computa retrogrado ordine septem menses ab aprili, et incides in septembrem jam dictum.

Tropologice docemur hic peccata nostra licet pudenda coram Deo confiteri, ut hac confessione quasi deaurentur. Audi S. Gregorium: «Quia ad pretium æternæ salutis peccatorum turpitudines atteruntur, flendo deaurantur.» Et post pauca: «Dum, inquit, commissa attentius lugemus, in justitiæ splendorem membra deauramus.» Et mox: «Membra, inquit, deaurantur, cum corpus terrenæ et cœnosæ concupiscentiarum fœditate deforme in splendorem commutatur æternæ vitæ; cum videlicet per sanctæ conversationis pulchritudinem radiat, quod in appetitum mundanæ dilectionis peccatorum fœtore sordebat,» juxta illud Apostoli: «Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibeatis membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.»


Versus 3: Reddite quod debetis pro peccato

3. Quod debetis reddite ei pro peccato. — Peccatum intellige ablatæ arcæ, ideoque irreverentiæ Deo Hebræorum illatæ, præsertim in Philistinorum opinione et conscientia, ait Abulensis. Nam alioqui si Philistini justum contra Hebræos gerebant bellum, non erat grave peccatum, cum reliquis spoliis arcam quoque religiose transferre. Peccatum autem verum et grave, ob quod a Deo flagellabantur, erat, quod ipsi arcam cum suo idolo Dagon collocassent, imo eam Dagoni subjecissent, et quasi trophæum dicassent: sed ipsi, utpote idololatræ et cultores Dagon, non æstimabant hoc esse peccatum; ideoque Deus eos percussit, ut inde discerent hoc peccatum æstimare, arcamque esse majorem Dagone.


Versus 5: Quinque ani aurei et quinque mures aurei

5. Quinque anos aureos, et quinque mures aureos, — quasi piaculum plagæ anorum et murium, quo Deus Israel vos percussit. Sic solent offerri sanctis effigies membrorum, quorum sanitatem ab eis recepimus, quasi anathemata.

Si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris. — Hinc patet non solum Dagonem, sed et cæteros Philistinorum deos a Deo per arcam fuisse prostratos et afflictos.


Versus 7: Vitulos earum recludite domi

7. Et recludite vitulos (adhuc lactentes) earum domi, — retrahentes eos a matribus, scilicet a vaccis in itinere, ac in stabulum recludentes, ut indicant Hebræa et Septuaginta, ut videatis an vaccæ ad vitulos suos lactentes recurrant, an vero cum arca pergant in Israel. Hinc vaccæ erant «mugientes,» eo quod a vitulis suis avellerentur.


Versus 11: Arcam super plaustrum posuerunt

11. Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, — in trivio, ait Josephus, absque auriga, quinque satrapis Philistinorum spectantibus, et considerantibus quam viam sponte sua vaccæ inirent, an eam quæ ducebat in Israel, an aliam. Erant hæ sortes divinatoriæ, nec a Deo suggestæ, ideoque superstitiosæ et illicitæ (Philistini enim vacabant auguriis et sortilegiis, ut patet ex illo Isaiæ II, 6: «Augures habuerunt ut Philistiim»); sed Deus eas direxit, vel per angelos, vel per diabolos, ut ex Origene vult Mendoza, sortilegii hujus instigatores, incitavit vaccas ut viam in Israel caperent, ut Philistæi ex suis sortibus cognoscerent a Deo Israel sibi has plagas fuisse immissas. Sic Deus direxit necromantiam Pythonissæ suscitantis Samuelem, fecitque ut non dæmon ab ea invocatus, sed Samuel prodiret, et Sauli mortem meritam prænuntiaret, I Reg. XXVIII.

Peccarunt ergo hic Philistæi, tum quia tentarunt Deum Israelis, quem ex tot plagis agnoscere et revereri debebant; tum quia utuntur augurio vaccarum, ut explorent an a Deo, an a casu hæ plagæ acciderint. Prius negat Abulensis, Quæst. XVIII, posterius silet: sed utrumque asserit Suarez, De Relig. tract. 3, lib. II, cap. x, § 11.


Versus 12: Vaccae recta pergunt Bethsames

Legimus in Sanctorum historiis, eorum reliquias ab equis devectas certo quopiam loco constitisse, ut hoc signo indicarent se ibidem humari et coli velle; sed illa fiebant Dei ductu et instinctu.

Mystice, vaccæ mugientes et vitulos suos relinquentes, ac portantes arcam recta versus Bethsames, id est, domum solis, significant prædicatores et Sanctos, qui spiritu Dei acti recta per mortificationem carnalis affectus erga filios et parentes, et bona opera in cœlum concorditer contendunt. Ita S. Gregorius, Eucherius, Rabanus, Rupertus, Hugo, Lyranus, Dionysius et alii. Audi S. Gregorium: «Pergunt vaccæ, quia sancti viri bona incessanter faciunt: mugiunt vero, quia carnalia desideria in seipsis extinguere sine magna quotidie tribulatione non possunt. Mugire namque ad laborem edomandæ carnis pertinet, pergere autem ad perseverantiam bonæ voluntatis. Nam dum contra naturam caro carnales motus comprimere cogitur, velut mugit, dum graditur, quia propria desideria adimplere prohibetur.» Et mox: «Bene, inquit, duo hæc in Sanctorum profectione describuntur, pergere et mugire; quia, etsi eis ad supernam patriam festinantibus magna est instantia desiderii, est nihilominus invincibilis patientia laboris.» Probat id exemplo Apostoli dicentis: «Ad destinatum persequor ad bravium supernæ vocationis,» Phil. III, 14. Et tamen mugiebat dicens: «Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?» Rom. VII, vers. 23 et 24. Sic igitur ait S. Gregorius: Mugiunt vaccæ, sed pergunt; quia sancti viri, etsi magna sunt tentamenta, quæ perferunt, viam tamen supernæ patriæ non relinquunt. Plura in hanc rem congerit hic noster Mendoza.

12. Ibant autem in directum vaccæ per viam quæ ducit Bethsames. — Voluit Deus arcam Bethsames potius quam ad aliam urbem a vaccis duci, quia Bethsames erat vicina Philistæa, ex qua reducebatur arca (ut patet ex Chorographia Adrichomii) eratque urbs sacerdotalis: Sacerdotes autem decebat arcam custodire et curare. Bethsames Hebraice idem est quod domus, id est, sedes et civitas Solis. Fuit a Judæis ædificata instar Heliopoleos Ægypti. Sicut enim vitulos aureos quasi deos ab Ægyptiis, ita et cultum Solis Judæi acceperunt, ait noster Sanchez, Jerem. XLIII, in fine capitis. Porro Bethsames hæc non erat in tribu Benjamin, uti scribit S. Hieronymus in Locis Hebraic., nec in tribu Dan, ut vult Adrichomius, sed in tribu Juda, uti diserte dicitur IV Reg. XIV, vers. 11. Erat alia quoque Bethsames in tribu Nephtalim, ut patet Josue XIX, 38; et alia in tribu Issachar, ut liquet Josue XIX, 22. Vide dicta Jerem. XLIII, 13.


Versus 14: Plaustrum venit in agrum Josue

14. Et plaustrum venit in agrum Josue, — sive Jesu, qui erat typus Jesu Christi; hic enim est Bethsamita, id est incola domus Solis; quia ipse est Sol divinus radios suos sapientiæ et gratiæ in fideles suos circumquaque diffundit. Audi S. Justinum, Dialog. Contra Tryphon.: «Non ad eum venere locum, unde arca abrepta fuerat: sed in agrum hominis cujusdam Jesu, seu Josue dicti illi cognominis, qui Jesu nomine transnominatus fuerat, quique populum in terram introduxit, et hæreditario jure ipsis eam divisit: in quem agrum cum venissent, constiterunt. Quo facto indicatur, virtute nominis ductas esse: haud aliter quam prior populus per eum qui nomen Jesu recipit, in terram est deductus.»

Vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino. — Disputat hic Abulensis an hæc immolatio fuerit licita, multaque affert, quæ probant fuisse illicitam, scilicet primo, quod vaccas femineas sacrificarint, cum ex lege victima deberet esse mascula; secundo, quod extra tabernaculum, et sine altari; tertio, quod a laicis: verum extraordinarius hic casus tam mirabilis reductionis arcæ extraordinarium poscebat sacrificium et gaudium, ait Beda, ut vaccas arcæ bajulas Deo immolarent, idque coram arca, quæ tabernaculo erat sanctior; verum non nisi a sacerdotibus; erat enim Bethsames civitas Sacerdotalis. Porro altare erat hic lapis in quo sacrificasse Abrahamum tradunt Hebræi. Lapis autem erat typus Christi, qui est lapis angularis Ecclesiæ.


Versus 17: Ani aurei

17. Hi sunt ani aurei. — Hos aureos anos et mures, ait Abulensis, Quæst. XIII, Hebræi vel in vasa quædam sacra conflaverunt; vel quasi anathemata, ad divinæ hujus potentiæ, justæque vindictæ memoriam conservarunt in tabernaculo, æque ac serpentem æneum Num. cap. XXI, et thuribula Core, Dathan et Abiron, Num. XVI.


Versus 18: Mures aurei et Abel magnus

18. Et mures aureos secundum numerum urbium de Philistiim, quinque provinciarum (quinque satrapiarum Philistinorum quæ porriguntur, seseque extendunt) ab urbe murata, usque ad villam quæ erat absque muro, et usque ad Abel magnum. — Sicut ergo quinque fuerunt duntaxat ani aurei, sic et totidem mures aurei duntaxat a Philistinis oblati: quia tot erant eorum Satrapæ et Satrapiæ. Minus recte ergo Hebræi apud S. Hieronymum, Cajetanus et Magister Hist. Scholast. sic interpretantur; quasi tot mures aureos obtulerint, quot erant urbes et vici in Philistæa. Unde Isidorus Clarius: «Aliarum, inquit, civitatum et locorum homines, audientes consilium sacerdotum, voluerunt et ipsi offerre Deo Israel anos et mures aureos, timentes quinque præcipuarum civitatum oblationem sibi minime suffragaturam.»

Et usque ad Abel magnum, super quem posuerunt arcam. — «Abel magnus» erat lapis magnus, ut vertit Chaldæus et Septuaginta, et patet ex vers. 14 et 15. Hic lapis dictus est Abel, id est luctus, ex luctu Philistinorum, sicut area Atad cognominata est Abel ob luctum, quem ob mortem Jacob in ea fecerunt Hebræi, Genes. L, 11; ita Beda, Lyranus, Abulensis, Hugo, Dionysius, Vatablus, Serarius, Mariana, Salianus et alii. Secundo, Cajetanus ex R. David Abel magnum interpretatur planitiem magnam; sic enim Abel pro valle et planitie capitur Judic. VII, 23. Tertio, S. Hieronymus in Quæst., Procopius, Angelomus, Rupertus, per Abel magnum intelligunt civitatem magnam, puta Bethsames, de qua paulo ante actum est: hæc enim dicta est Abel, inquiunt, ob luctum cæsorum civium qui arcam inspexerant: prima sententia uti communior, ita et verior est.


Versus 19: Deus percussit viros Bethsamitas

19. Percussit (id est occidit) autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini, — intectam et nudam: hoc enim sub pœna capitis vetitum erat Num. IV; ita Abulensis, Quæst. XXVI, imo quod introspexissent, ut viderent num Philistæi tabulas legis ex ea sustulissent, vel quid aliud ei imposuissent: unde ex Hebræo vertas, eo quod inspexissent in arcam. Ita Serarius, Vatablus, Clarius. R. Salomon asserit Bethsamitas arcam sprevisse; Hugo Victorinus, in agro reliquisse, nec in urbem invexisse; Lyranus tres alias causas addit: «Prima, quod inani lætitia gestierint; secunda, femellas sacrificarint; tertia, nullis arcam luminibus ante ipsam ardentibus venerati sint:» sed harum prima ficta est. Secunda, eorum tantum sacerdotum fuisset qui sacrificarunt. Tertia nulla est, cum nec in deserto lumina hujusmodi prælata sint, tantumque in tabernaculo candelabrum fuerit, Exod. XXVI, 27.

Vera ergo causa percussionis fuit, quod Bethsamitæ arcam quæ ex Philistæa redierat velamentis suis cooperta, iis nudarint, nudamque intuiti sint; quod ne Levitis quidem licebat sub pœna mortis, ut patet Num. cap. IV, vers. 5 et 20. Tanta erat arcæ religio, quia ipsa erat Dei quasi sedes et solium, qui in ea quasi invisibilis degere et occultari volebat.

Allegorice, arca continens manna repræsentabat Eucharistiam, quam qui irreverenter aspiciunt et indigne sumunt, morte præsenti sæpe puniti, et semper æterna punientur, uti docet Apostolus, I Cor. XI, 30. Ita Dionysius. Hac de causa sacerdos in Missa extremas digitorum partes abluit: «Ut qui jam antea lotus est, ait S. Dionysius Eccl. Hierar. cap. III., nullam aliam nisi tantum summitatum extremitatumque suarum lotionem adhibeat. Per quam profecto supremam munditiam illud consequitur, ut castissimo in habitu divinæ speciei constitutus, ad divinæ bonitatis imaginem prodeat, vinculis omnibus mortalium affectionum liber atque expeditus.» Et paulo post: «Eos, inquit, qui ad sacramenta cœlestia conficienda accedunt, ea oportet esse munditia, ut ipsas quoque animæ extremas imagines purgatas habeant.»

Audi Chrysostomum, hom. 60 ad Popul.: «Quo non oportet esse puriorem tali fruentem sacrificio? quo solari radio non splendidiorem manum, carnem hanc dividentem? Os quod igne spirituali repletur? Linguam quæ tremendo nimis sanguine rubescit? Cogita quali sis insignitus honore; quali mensa fruaris: quod angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri, propter emicantem inde splendorem; hoc nos pascimur; huic nos unimur, et facti sumus unum Christi corpus et una caro.»

Et percussit de populo septuaginta viros, — primarios, eo quod septem mensibus reliquissent arcam in potestate hostium, nec quid periculi bellici, ait Theodoretus et Procopius, pro ea suscipere voluissent. Hoc incertum est: certiorem causam jam dedi. S. Gregorius, Angelomus et Rabbini dicunt eos fuisse Judices, vel Nobiles; Chaldæus, senes populi.

Et quinquaginta millia plebis. — Ita et Septuaginta et Chaldæa. Sed cur ob tam levem aspectum et culpam, tot millia percussa? Josephus, Hebræi, S. Hieronymus in Quæst., Rupertus, Dionysius, Isidorus, Clarius, Lyranus et Abulensis aiunt septuaginta tantum fuisse percussos: quare hic mendum irrepsisse, ac tollendum «et quinquaginta millia plebis,» ait Abulensis, vel ita exponendum quasi dicat illos septuaginta viros adeo eximios fuisse, ut æquipararentur quinquaginta millibus plebis, ait Lyranus. Sicut lib. II, cap. XVIII, unus David dicitur esse instar decem millium. Denique ex Hebræo sic vertas: Et percussit de populo septuaginta viros ex quinquaginta millibus virorum, qui præsentes erant, ut quod Noster vertit, «et quinquaginta millia plebis,» explices in nominativo, q. d. et quinquaginta millia plebis aderant, videbantque hanc septuaginta stragem. Ita Serarius.

Rursum disce hic qua veneratione et cautela sacra vasa tractare debeamus.


Versus 21: Nuntii ad Cariathiarim

21. Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, — sive quia erant viciniores, ad quos proinde citius posset arca transferri: sive quia fortiores, qui proinde arcam a Philistinis, si eam repetere vellent, facilius tuerentur: sive quia nobiliores, apud quos proinde arca majori cultu et veneratione servaretur. Ita Mendoza.