Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Arca Bethsames transfertur in Cariathiarim; anno a translatione vigesimo, Samuel Israelem renovato fœdere plane ab idolis purgat, et uni Deo astringit. Inde ingruentibus Philistinis orans et sacrificans per tonitru eos percellit; unde perculsos cædunt Hebræi, adeo ut toto tempore Samuelis fuerint humiliati. Quare Samuel quiete judicavit Israelem per omnem vitam suam.
Textus Vulgatae: I Regum 7:1-17
1. Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa; Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini. 2. Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus) et requievit omnis domus Israel post Dominum. 3. Ait autem Samuel ad universam domum Israel, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth; et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philistiim. 4. Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli. 5. Dixit autem Samuel: Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. 6. Et convenerunt in Masphath: hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini, et jejunaverunt in die illa, atque dixerunt ibi: Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israel in Masphath. 7. Et audierunt Philistiim quod congregati essent filii Israel in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philistinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel, timuerunt a facie Philistinorum. 8. Dixeruntque ad Samuelem: Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum. 9. Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. 10. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philistiim iniere prælium contra Israel: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philistiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israel. 11. Egressique viri Israel de Masphath, persecuti sunt Philistæos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. 12. Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen; et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque: Hucusque auxiliatus est nobis Dominus. 13. Et humiliati sunt Philistiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philistæos, cunctis diebus Samuelis. 14. Et redditæ sunt urbes quas tulerant Philistiim ab Israeli, Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos: liberavitque Israel de manu Philistinorum, eratque pax inter Israel et Amorrhæum. 15. Judicabat quoque Samuel Israelem cunctis diebus vitæ suæ; 16. et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israelem in supradictis locis, 17. Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israelem; ædificavit etiam ibi altare Domino.
Versus 1: Arca in Cariathiarim adducta
1. Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam. — Audi Adrichomium, pag. 22: «Cariathiarim, urbs Sylvarum, quæ, et Cariath Baal, et Bala, Baala, interdum Baal et Pharasim, et conjunctim Baalpharasim, Hieronymo etiam Jarim. Est de Jerusalem ad quatuor milliaria, et dimidium contra Occidentem euntibus Diospolim. Hieronymus ait milliario uno. Urbs prius Gabaonitarum, postea tribus Judæ, estque terminus tribus Judæ et Benjamin, sita in colle. In hac mansit arca Domini annis viginti in domo Abinadab, quæ erat in Gabaa, id est in excelso, donec a Davide transferretur Hierosolymam. De hac fuit Zacharias F. Joiada, quem occiderant inter templum et altare. De hac fuit Urias propheta, quem interfecit Joachim rex in Jerusalem.»
In domum Abinadab in Gabaa. — «Gabaa» hæc non erat urbs Gabaa in tribu Benjamin, Josue cap. XVIII, ut vult Angelomus, Rupertus, Lyranus et Rabbini; sed erat collis sive locus excelsior in urbe Cariathiarim (in qua sita erat domus Abinadab); ad illam enim arcam translatam patet vers. 1 et 2. Gabaa enim hebraice collem sive locum altum significat; unde Noster et Septuaginta, lib. I Paralipomen. XIII, collem vertunt. Ita Josephus, lib. VI Antiquit. cap. 1, Beda, Dionysius, Cajetanus, Vatablus, Torniellus, Serarius, Salianus et alii. Addit Beda illum collem fuisse arcem totius civitatis: ille ergo locus, utpote celsus, honoratus, munitus, congruebat arcæ, quæ erat quasi arx totius Israelis. Hinc arca erat typus B. Virginis, quæ super omnes cœlos exaltata omnibus se invocantibus patrocinatur.
Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, — id est consecraverunt per Achitob Pontificem in urbe Silo degentem; vel in Levitam, ut vult Abulensis, Theodoretus, Procopius et Cajetanus, vel in Sacerdotem, ut censet Angelomus, Hugo et Dionysius. Erat enim vir justus, ait Josephus: aut sanctificaverunt, id est elegerunt, destinarunt, aptarunt, et præfecerunt eum custodiæ arcæ, ita et Chaldæus, Josephus, Abulensis, Clarius, Vatablus.
Versus 2: Annus vigesimus
2. Erat quippe jam annus vigesimus — translationis et commutationis arcæ in Cariathiarim, et consequenter erat annus vigesimus a morte Heli, et a principatu Samuelis, qui Heli successit. Nam eodem circiter anno quo capta est arca, et reducta, ac a Bethsames translata in Cariathiarim, mortuus est Heli, ac Samuel ei suffectus est: ita Lyranus, Abulensis, Salianus, Mendoza et alii, licet Cajetanus, Genebrardus et Melchior Canus, lib. XI De Locis, cap. V, et ex eis Serarius censeant Samuelem post hos viginti annos exactos demum cœpisse judicare Israelem, et concionabundum obire provinciam, ut omnes ab idolis ad Dei cultum traduceret. Unde et S. Hieronymus (vel quisquis est auctor) in Quæst.: «A tempore, inquit, quo reprobatum est sacerdotium Heli, usque ad Samuelis ducatum, viginti fuerunt anni miseriarum et servitutis.» Verum Samuelem statim a morte Heli iniisse principatum, patet ex chronologia quam assignavi Judic. cap. III et IV. Porro mansit deinceps arca in Cariathiarim usque ad septimum annum regni Davidis, qui illam inde, ut dicitur I Paral. cap. XIII, vers. 5, clare et expresse, transtulit in domum Obededom; inde in montem Sion; inde traducta est in templum a Salomone fabricatum. Licet S. Hieronymus, Angelomus et Lyranus arbitrentur arcam e Cariathiarim post annum vigesimum translatam fuisse in Maspha, inde in Galgala, inde in Nobe, inde in Gabaa, inde in domum Obededom; eo quod hisce in locis sacrificatum legamus. Verum hoc non evincit arcam ibidem fuisse. Nam extra locum tabernaculi et arcæ, sæpe ob causas extraordinarias et peculiares sacrificarunt Hebræi. Ita Abulensis. Alias ordinarie sacrificia immolabant non ubi erat arca, sed ubi erat tabernaculum; in eo enim erat altare holocaustorum sacrificiis deputatum. Tabernaculum ergo fuit separatum ab arca, ac a Silo translatum in Nobe, et inde in Gabaa ante tempora Saulis, cum arca esset in Cariathiarim. Unde arca educta fuit a Saule ad prælium cap. XIV, et post prælium reducta.
Et requievit omnis Israel post Dominum. — Legit Interpres cum Chaldæo ianuach, a נוח noach, id est quiescere. Jam legunt iinnahu a נהה naha, id est lamentari. Unde Vatablus vertit, et lamentatione quadam post Dominum universa domus Israel anhela fuit; Abulensis, et festinavit post Dominum. Idem est sensus, sed nervosior, q. d. Totus populus Israel territus clade Heli et plagis a Deo per arcam illatis, per viginti annos quievit in vero cultu unius Dei, idque hortante et instigante Samuele, ut sequitur; etiamsi nonnulli adhuc non publice, sed privatim colerent Baalim et Astaroth; hæc enim vers. seq. abstulit Samuel, ut simul auferret ab eis jugum Philistinorum, quod a tempore Heli hucusque subierant in cultu idolorum, ut miseriis fatigati ab iis ad Dei veri fidem cultumque redirent. Ita Lyranus, Cajetanus, Dionysius, Salianus, Torniellus, Mendoza et alii. Audi Josephum, lib. VI Antiq. cap. 11: «Cum populus toto hoc vicennio votis et sacrificiis operam daret, magnamque religionis et cultus divini curam præ se ferret; Samuel animadversa eorum promptitudine, putans se nactum occasionem adhortandi ad libertatem, et bona quæ illam consequantur, orationem et tempori accommodans, et negotio, verba in hanc ferme sententiam ad eos fecit.»
Tropologice, disce hic in orbe universo non esse veram quietem nisi in Deo Deique amore et cultu. Hic enim pariet quietem conscientiæ, quietem cum proximis, quietem cum hostibus, quietem a tentationibus. Audi Dionysium Carthusianum: «Conquiescere studeamus in Deo; ipse est enim finis noster, ad quem semper respicere et adspirare debemus; in quo solo vera et salutaris quies consistit.»
Versus 3: Praeparate corda vestra Domino
3. Præparate corda vestra Domino. — Audi S. Gregorium: «Cor Domino præparat qui mentem non solum ab immunda cogitatione separat; sed etiam cogitationum sanctarum ac virtutum fulgoribus illustrat, ut velut abjectis et comminutis idolis, se Dei templum efficiat; dum illic divinæ gratiæ sedem erigit, ubi reprobos spiritus manere per prava desideria non permisit.»
Et Theodoretum in Psalm. IX, vers. 1: «Proprium, inquit, est perfectorum hominum totum cor Deo dedicare et omnem mentem ipsi consecrare. Qui enim partitur cogitationes in mammonam et Deum, in Christum et in aurum, in præsentem vitam et in futuram, non potest vere dicere: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.»
Versus 5: Congregate Israel in Masphath
5. Congregate universum Israel in Masphath, ut orem pro vobis Dominum. — Erat enim Maspha locus editus, regni sedes, utpote in quo Samuel judicabat, id est jus dicebat, ideoque conventu hominum celebris, ac proinde comitiis, concioni et orationi aptus. Unde Maspha hebraice idem est quod specula, qualis solet esse in monte vel turri. Illic ergo Samuel renovat et instaurat fœdus populi cum Deo.
Versus 6: Hauserunt aquam et effuderunt
6. Hauserunt aquam et effuderunt in conspectu Domini, — in signum pœnitentiæ qua perfecte idololatriæ et peccatis renuntiabant, q. d. Sicut aquam hanc, sic et cor nostrum, omniaque ejus vitia effundimus coram Domino, profitentes nos ea detestari, pœnitere et aquam hanc vice lacrymarum fundere. Unde Chaldæus, effuderunt cor suum in pœnitentia; Rabbini, hauserunt lacrymas e puteo cordis sui. «Quid est, ait S. Gregorius, aquam haurire nisi de profunda animi pœnitentis confusione, lacrymarum fluenta producere? velut enim aquam haurimus, dum quam profunda iniquitate cecidimus, considerantes plangimus.»
Et jejunaverunt. — Ecce hic tres actus pœnitentiæ, scilicet contritio significata in effusione aquæ; confessio, cum dicunt: «Peccavimus Domino;» satisfactio, cum jejunant. Hoc enim jejunium non erat Onasin, id est coactionum, sive a lege præceptum, sed Conasin, id est voluntarium et sponte a pœnitentibus susceptum. Nam ut ait S. Gregorius: «Dum mens flendo compungitur, necesse est etiam ut caro, quæ delectationibus subjacuit, affligatur.»
Peccavimus Domino. — Præclare S. Ambrosius, lib. II De Pœnit. cap. VIII: «Novit, ait, omnia Dominus; sed exspectat vocem tuam, non ut puniat, sed ut ignoscat: non vult ut insultet tibi diabolus, et celantem te peccata tua arguat. Præveni accusatorem tuum; si te ipse accusaveris, accusatorem nullum timebis: si te detuleris ipse, etsi mortuus fueris, revivisces.»
Versus 7: Philistiim ascenderunt contra Israel
7. Ascenderunt satrapæ Philistinorum ad Israel, — id est contra Israel, nimirum cum valido exercitu ad eum profligandum, et comitia dissipandum; quia suspicabantur Hebræos sibi velle rebellare, et jugum excutere, uti revera per Samuelem excusserunt. Ita Dionysius et Cajetanus.
Tropologice S. Gregorius: «Ablatis, ait, diis alienis, peracto jejunio, exhibita a prædicatore censura examinis, ad Israel Philistinorum principes ascendunt; quia cum altiori vita proficimus, maligni spiritus, qui semper bene agentibus invident, nobis infestiores sunt.» Quocirca S. Bernardus, in serm. De Conver. ad Clericos, cap. XVIII: «Quotidianis, inquit, discimus experimentis eos qui converti ad Deum deliberant, tentari acrius a concupiscentia carnis; et urgeri gravius in operibus luti, et laterum, qui Ægypto egredi, et Pharaonis imperium effugere moliuntur.»
Versus 9: Samuel obtulit agnum lactentem
9. Tulit autem Samuel agnum lactentem, et obtulit illum in holocaustum integrum Domino. — Hinc patet Samuelem, licet ex stirpe duntaxat esset Levita, ex Dei tamen dispensatione extraordinarium fuisse sacerdotem, non tamen summum Pontificem, licet id velit Serarius. Vide dicta cap. II, vers. 35. Eodem modo dispensavit cum Samuele Deus, ut extra tabernaculum et altare holocaustorum sacrificaret in Maspha.
Sed cur dicitur hoc «holocaustum integrum?» Respondeo: «integrum,» id est indissectum: solebat enim victima in partes dissecari, itaque in altari comburi: hoc vero ob ingruentes hostes Philistinos dissecari non potuit, sed integrum fuit aræ impositum. Alioqui in omni holocausto tota et integra hostia debebat Deo comburi. Ita Salianus.
Versus 10: Dominus intonuit super Philistiim
10. Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philistiim (et principes Tyriorum, uti addit Eccles. cap. XLVI, vers. 21) iniere prælium contra Israel: intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philistiim, et exterruit eos; — «cum adhuc agni victima arderet, inquit Josephus, perterruit Dominus hostes fulmine, tonitru et terræ motu.» Sic Deus per fulmina contrivit exercitum Pharaonis in mari Rubro, ut dixi Exodi XIV; et Chananæos per Josue, cap. XVIII, vers. 11, et Barbaros, per legionem Fulminatricem sub Antonino Imperatore, teste Eusebio, libro V Histor. V, et Eugenium tyrannum per Theodosium Imperatorem, de quo audi Orosium, lib. VII Histor. cap. XXXV: «Dominum Christum solus solum corpore humi fusus, mente cœlo fixus orabat. Dehinc postquam insomnem noctem precum continuatione transegit, et testes propemodum, quas in pretium præsidii cælestis appenderat, lacrymarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit.» Hinc felix pugnæ successus. «Continuo, inquit, magnus ille et ineffabilis turbo ventorum, in ora hostium ruit; ferebantur per aerem spicula missa nostrorum, atque ultra mensuram humani jactus, manu in aere portata nusquam propemodum cadere, priusquam impingerent, sinebantur. Tela etiam quæ hostes vehementer intorserant, excepta ventis, impetu supinata ac retrorsum coacta, infeliciter configebant.»
Tropologice S. Gregorius: «Tonitrua nubium, ait, sunt ferventia electorum desideria, quibus suggestiones maligni spiritus expellunt. Imperfecta enim Christianorum desideria dæmonibus terribilia non sunt. Fragor magnus ergo tonitrui perfectum est uniuscujusque desiderium electi. Cum igitur fragore magno super Philistæos Dominus intonat, tunc a filiis Israel cæduntur, quia dum electorum mentem perfecta devotio ad superna gaudia erigit, omne quod adversæ parti militat, a se penitus abscindit. Bene quoque prius territi Philistæi, deinde a filiis Israel cædi memorantur: nam terrentur electorum devotione, cæduntur opere; et quia opere devotio prior est, terreri prius, postea vero cædi recte perhibentur. Nam prius donum bonæ voluntatis a Domino accipimus, ut consilia malorum spirituum postmodum confutare valeamus. Bene etiam Dominus super Philistæos intonare, et exterrere eos dicitur, filii autem Israel illos cædere perhibentur; quia bona desideria nobis per divinam gratiam ministrantur, sed nos dona gratiæ per conatum liberi arbitrii ad virtutum victorias promovemus.»
Versus 11: Percusserunt eos usque Bethchar
11. Percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar. — Bethchar erat vicus ita dictus a copia agnorum. Car enim agnum significat: nisi dicas ab agno a Samuele hic immolato locum ita nominatum; agnus enim hic fuit causa victoriæ. Porro Bethchar erat in tribu Juda, vicinus Bethsames, ait S. Hieronymus in Abenezer, nec longe ab Aphese, et Lapide adjutorii.
Mystice S. Gregorius Bethchar, id est domus agni, notat vitam et conversationem Christi, ad quam omnes contendere debemus, etiamsi ad illam pertingere non possimus: «Quia, inquit, per indesinetem conatum certaminis, contendere debemus ad arcem perfectionis, ubi jam tanto fimus hostibus nostris terribiliores, quanto redemptori nostro viciniores.»
Versus 12: Lapis Adjutorii
12. Lapis adjutorii. — S. Cyprianus, lib. II Testimon., vertit «lapis auxiliator.» Hic lapis fuit perenne monumentum victoriæ Hebræis per preces Samuelis a Deo concessæ. Sic locus cœlestis victoriæ a Deo Carolo Magno datæ appellatus fuit «Mons adjutorii,» teste Crantzio, lib. II Saxoniæ cap. IV.
Versus 14: Pax inter Israel et Amorrhaeum
14. Eratque pax inter Israel et Amorrhæum, — hoc est inter Judæos et Philistinos; hi enim vocantur hic Amorrhæi, quia ipsi occupaverant ista loca Amorrhæorum; unde censebantur Amorrhæi, hoc est esse e septem gentibus incolentibus terram Judæis a Deo promissam.
Versus 15-17: Samuel judicavit Israel cunctis diebus
15. Judicabat quoque Israelem cunctis diebus vitæ suæ.
16. Et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath. — Ideam hic perfecti Judicis et Principis exhibet Samuel circumeundo urbes Israelis, totumque se subditorum commodis impendendo, nec ulli labori parcendo, sed continue judicando, id est lites decidendo, dissidia componendo, pacem et concordiam inter omnes redintegrando firmandoque, regendo, jubendo, castigando malos, bonos præmiando toto tempore vitæ suæ, ita tamen ut in senio filii eum adjuvarent, ac tandem ipse Saul cum a Samuele rex creatus est. Nam quamdiu Saul fuit probus et Deo obediens, Samuelem quasi in principatu socium, imo prophetam coluit, ut patet cap. XI, vers. 7. Improbus vero et inobediens effectus, permisit tamen Samuelem in sua urbe Ramatha degere, et omnium qui ad eum recurrerent, ibidem lites dirimere. Hinc patet Samuelem tempore Saulis regis judicariam potestatem retinuisse, ac cum Saule judicasse populum, usque ad finem vitæ.
Denique Samuelem imitentur Principes et Prælati, ut provincias obeant et visitent. Unde Concilium Tridentinum, sess. XXIV, cap. III De reformat., ita sancit: «Patriarchæ, Primates, Metropolitani et Episcopi propriam diœcesim per se ipsos, aut si legitime impediti fuerint, per suum generalem Vicarium, aut Visitatorem; si quotannis totam, propter ejus latitudinem visitare non poterunt, saltem majorem ejus partem; ita tamen ut tota biennio per se vel Visitatores suos compleatur; visitare non prætermittant.»
17. Ædificavit etiam ibi (in Ramatha ubi habitabat) altare Domino, — ut in eo crebro sacrificaret, Deumque toti Israeli placaret. Licet enim Samuel non ex stirpe, sed ex Dei dispensatione extraordinarius esset sacerdos, tamen potestas hoc sacerdotii fuit in eo, non ad unum alterumve duntaxat sacrificandi actum, sed constans, stabilis et perpetua per omnem vitam, ut, quoties vellet ubi liberet, sacrificaret: unde a multis Patribus Samuel vocatur sacerdos, ut dixi cap. II, vers. 35.