Cornelius a Lapide

I Regum VIII


Index


Synopsis Capitis

Hebræi a Samuele sene ob filiorum ejus improbitatem postulant regem. Hæc postulatio displicuit Deo, et Samueli; unde Samuel jura et onera regalia jussu Dei eis enarrat, et prænuntiat, vers. 11. Sed Hebræis in postulatione regis persistentibus, vers. 19, jubet Deus ut eis acquiescat regemque constituat.


Textus Vulgatae: I Regum 8:1-22

1. Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. 2. Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joel, et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. 3. Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus; sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. 4. Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha. 5. Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. 6. Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. 7. Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi; non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. 8. Juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. 9. Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis qui regnaturus est super eos. 10. Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, 11. et ait: Hoc erit jus regis qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, 12. et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. 13. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. 14. Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. 15. Sed et segetes vestras, et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. 16. Servos etiam vestros et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. 17. Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. 18. Et clamabitis in die illa, a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. 19. Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam; rex enim erit super nos, 20. et erimus nos quoque sicut omnes gentes, et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. 21. Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. 22. Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israel: Vadat unusquisque in civitatem suam.


Versus 1: Samuel filios suos judices constituit

1. Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israel. — Hebræi tradunt Samuelem fuisse 52 annorum, tumque mortuum; sed errant. Erat enim senex, et post hæc multos adhuc annos vixit cum Saule. Quare melius Abulensis, Salianus et alii censent Samuelem fuisse hoc tempore, circiter 60 annorum, ac post hæc primum regem Saulem creasse, cumque eo adhuc sedecim annis vixisse, et Israelem judicasse, ac defunctum esse anno ætatis 77, atque eo vita functo, Saulem solum regnasse per biennium duntaxat.

Posuit suos filios judices, — quasi vicarios suos, ait Abulensis, ita tamen ut ipse Samuel summus esset judex, et princeps populi, ac præcipua per se definiret, cætera filiis definienda committeret. Constituit autem Judices filios suos non ex carnali affectu, sed quia eos optime erudierat, et præ cæteris dignos judicabat, ait Dionysius, et forte initio tales erant, sed postea dignitate nova superbientes et muneribus corrupti, pravi evaserunt. Honores enim mutant mores, sed raro in meliores. Audi nunc S. Gregorium: «Ecce qui prophetiæ spiritu plenus fuerat, quos Judices Israeli ponebat, non cognovit. Quid ergo mirum, si falli in disponendis ordinibus possunt, qui prophetiæ gratiam non accipiunt; si ii qui prophetiæ spiritum habent, eumdem spiritum ad disponenda cuncta non habent?»


Versus 2: Judices in Bersabee

2. Judicum in Bersabee. — Erat hic terminus australis Judææ, quem filiis suis regendum tradidit Samuel; partem vero septentrionalem gubernandam sibi reservavit; ita Abulensis. Perperam ergo Josephus addit filios Samuelis judicasse tam in Bethel, quam in Bersabee.


Versus 3: Filii munera acceperunt

3. Acceperunt (filii Samuelis) munera, et perverterunt judicium. — Munera enim excæcant oculos etiam sapientum, uti alibi sæpe ostendi. Vide hic quam filii Samuelis a patris probitate degenerarunt, æque ac filii Heli, nimirum: «Heroum filii noxæ.» Sed cur Deus propter filios impios non punivit Samuelem, sicut punivit Heli? Respondent Theodoretus et Procopius, scelera filiorum Samuelis fuisse minora et Samueli incognita; occulte enim accipiebant munera, idque modico tempore. Nam populus id advertens illico a Samuele pro iis petiit regem.


Versus 5: Constitue nobis regem

5. Constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. — Causa ergo stimulans Hebræos ad petendum regem, prima fuit senectus Samuelis, et iniquitas filiorum ejus; secunda, ut regni regumque splendorem haberent, quem videbant apud vicinas gentes; tertia, quia sperabant se a rege melius defensum iri contra Philistæos, ait Josephus; quarta, quia metuebant regem Ammonitarum, qui contra Israel grave parabat bellum, ut patet cap. XII, vers. 12.


Versus 6: Displicuit sermo in oculis Samuelis

6. Displicuit sermo in oculis Samuelis, — tum quia displicebat ei filiorum improbitas quam audiebat, et hucusque ignorarat: ita Lyranus et Abulensis; tum quia justitiam et aristocratiam diligebat, ait Josephus. Licet enim monarchia sive regnum sit regimen optimum, teste Aristotele in Polit. illudque Deus concesserit Hebræis, Deut. cap. XVII, imo fore prædixit Genes. cap. XVII, vers. 49, peccarunt tamen Hebræi hic regem petendo. Primo, quia petunt eum inconsulto, imo invito Deo. Deus enim instituerat Judicum aristocratiam; hanc ergo ipsi in monarchiam mutare non debebant, nisi volente, et mutante Deo. Quare Deus novitatem hanc (studiumque novandi regiminis) habuit exosam, ait S. Gregorius. Peccarunt ergo, quia magistratum Judicum a Deo institutum repudiarunt, aliumque regem postularunt, cum potius debuissent petere a Samuele ut filios suos corrigeret, aut eorum loco alios æquos Judices Israelis præficeret.

Quocirca ipsimet Hebræi hoc agnoscentes postea dixerunt, cap. XII, 19: «Addidimus universis peccatis nostris, ut peteremus nobis regem.»


Versus 7: Non te abjecerunt, sed Me

7. Non te abjecerunt, sed me ne regnem super eos, — sicut hactenus regnavi, ita particulatim, sollicite et exacte eos regens, eorumque curam gerens, ac si proprius et immediatus fuissem eorum rex. Cur ergo alium regem quasi meliorem me postulant?

Moraliter, disce hic quod qui Prælatum spernit, Deum spernit, et qui illum honorat, Deum honorat. Audi S. Ignatium, epist. 6 ad Magnes.: «Decet, inquit, et vos obedire Episcopo, et in nullo illi refragari. Terribile namque est tali contradicere. Nec enim hunc fallit, qui videtur; sed invisibilem fallere nititur, qui non potest a quoquam falli. Nam, si id fit, non ad hominem, sed ad Deum redit contumelia. Samueli namque dicit Dominus: Non te spreverunt, sed me.»

Allegorice Angelomus: Sicut Judæi hic abjecerunt Samuelem Judicem, sic postea abjecerunt Christum Samuelis antitypum, regem et Messiam suum, clamantes coram Pilato: «Non habemus regem nisi Cæsarem.»


Versus 9: Praedic eis jus regis

9. Prædic eis jus regis. — Deus ut dissuadeat et deterreat Hebræos a sua postulatione regis, recenset onera gravia quæ sub eo subituri sunt. Audi S. Gregorium: «Jura hominum proponuntur contemnentibus jura Dei: et his qui mitia et salubria Divinitatis consilia spreverunt, dura et importabilia humanæ servitutis onera prædicuntur: ut ex his secum rationem facerent, quam intolerabilia essent imperia hominis eis, qui non tam imperantis, quam monentis Dei consiliis obedire noluissent.»


Versus 11: Jus regis

11. Hoc erit jus regis, etc., filios vestros tollet, etc.

Porro verum æquumque jus regis fidelibus imperaturi describit Deus per Samuelem inferius cap. X, 25, et per Moysen, Deut. XVII, ubi sancit quid rex Deo, quid populo, quid sibi ipsi præstare debeat. Vide S. Thomam, Bellarminum, Lipsium, Scribanium et alios qui de principe Christiano scripserunt.


Versus 13: Unguentariae, focariae et panificae

13. Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias (unguentorum, id est, odorum et pigmentorum confectrices) et focarias (id est, coquas, ait Chaldæus, quæ circa focum versantur. Vatablus, cupedinarias, feminæ enim præ viris norunt ad delicias coquere) et panificas, id est, ut Chaldæus, pistrices, quæ panem delicatum pinsent.

Præclare Clemens Alexandrinus, lib. II Pædagogi, cap. VIII: «Oportet, inquit, viros imprimis apud nos unguenta non olere, sed vitæ probitatem. Spiret autem femina Christum, qui est regalis unctio, non unguenta.» Ita ille. Et S. Hieronymus, lib. II Adversus Jovinian.: «Odores, inquit, et diversa thymiamata et amomum, et muscus et peregrini muris pellicula, quod dissolutis et amatoribus conveniant, nemo, nisi dissolutus negat.» Suffragatur D. Ambrosius, lib. De Helia et Jejunio, cap. X: «Unguento, inquit, se ungunt, qui corpori odoris gratiam quærent, sed et illa unguenta libidinis illecebras movere consueverunt.» Nervosius S. Chrysostomus, concione 1 De Lazaro: «Te, inquit, non oportet olere unguentum, sed spirare virtutem. Nihil immundius anima, quoties corpus talem habet fragrantiam. Corporis enim ac vestium fragrantia arguit intus latere animum graveolentem atque immundum. Cum enim diabolus aggressus deliciis eviraverit animam, omnique vitiorum genere compleverit, tum in corpore suæ corruptionis lectum oblinit unguentis.» Denique Diogenes Cynicus: «Cave, ait, ne capitis odor sit vitæ fætor.»


Versus 19: Noluit populus audire

19. Noluit autem populus audire vocem Samuelis. — Novum est hic populi peccatum contumaciæ; cujus proinde postea pœnas luit, ait S. Gregorius: «Magna, inquit, temeritas exstitit, contra Dei voluntatem, regem petere; magnæ duritiæ consiliis Prophetæ vinci non posse.» Et paulo post loquens de hac iterata regis petitione: «In eo, inquit, mali propositi consummatio est et inconvertibilitas voluntatis.»

21. Locutus est ea in auribus Domini. — Audi S. Gregorium: «In eorum auribus loquimur, apud quos magnæ familiaritatis gratiam habemus: sancti autem viri, quia omnipotenti Deo in magni amoris vinculo conjuncti sunt, et in auribus loquuntur: quia divinæ propitiationis ejus auditum tanto fiducialius exposunt, quanto apud ejus misericordiam impetrandi locum sublimius acceperunt.»


Versus 22: Constitue super eos regem

22. Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. — Sed non talem qualem ipsi petunt, qualemque eis depinxisti, sed qualem ego descripsi Deuter. IX, qui scilicet fidelibus subditis politice imperet, non despotice: quique non suis, sed Reipublicæ commodis studeat. Deus enim iniquam Hebræorum petitionem regis ita resecat, ut quod in ea æquum est concedat, quod iniquum, neget, id est non concedat, sed fieri permittat, et fore prædicat.

Quærit S. Gregorius, lib. IV, cap. 1, cur Deus concedat id quod male petitur? Respondeo, quia petenti irascitur, eumque vult sua petitione, quasi justa congruaque vindicta plectere et castigare. Sic et S. Augustinus in Psalm. LI: «Rex, ait, non ad permanendum electus est a Domino, sed secundum populi cor durum et malum datus ad eorum correptionem.»

Et constitue super eos regem. — Hinc patet Saulem in regem fuisse electum, et evectum non a Republica nec ab optimatibus, sed immediate a Deo per Samuelem; ac proinde potestatem regiam non a Republica, sed a Deo immediate accepisse: (perinde ac Pontifex, licet eligatur a Cardinalibus, tamen non ab ipsis nec ab Ecclesia, sed immediate a Christo potestatem pontificiam accipit). Quare eum hac potestate Respublica nulla ratione privare poterat, sed solus Deus; uti de facto ipse eum ob inobedientiam regno et vita privavit, eique suffecit Davidem. Idem dico de Davide. Hic enim non a Republica, sed a Deo per Samuelem creatus est rex, ab eoque omnem regendi potestatem accepit. Secus est de posteris Davidis. Hi enim non a Deo, sed a Republica creati sunt reges. David enim consentiente Republica ex filiis unum, puta Salomonem, ex Dei voluntate successorem in regno sibi delegit, regemque constituit. Salomoni deinde successit Roboam, quasi primogenitus; huic Abia, huic Asa eodem jure.