Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Saul, quærens asinas, reperit regnum. De iis enim consulens Samuelem, ab eo convivio excipitur, poniturque in capite mensæ, qui postero mane Sauli oraculum regni a Deo acceptum annuntiat.
Hic igitur finiuntur gesta Judicum (nam Heli et Samuel fuere Judices, iique ultimi) et incipiunt gesta Regum; hic enim status Reipublicæ aristocraticus mutatur in monarchicum; quare hæc est secunda pars libri, adeoque hic proprie incipiunt libri Regum.
Textus Vulgatae: I Regum 9:1-27
1. Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore. 2. Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus; et non erat vir de filiis Israel melior illo: ab humero et sursum eminebat super omnem populum. 3. Perierant autem asinae Cis patris Saul; et dixit Cis ad Saul filium suum: Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim, 4. et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant; sed et per terram Jemini, et minime repererunt. 5. Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo: Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis. 6. Qui ait ei: Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis: omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra propter quam venimus. 7. Dixitque Saul ad puerum suum: Ecce ibimus; quid feremus ad virum Dei? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei, nec quidquam aliud. 8. Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram. 9. (Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite et eamus ad Videntem. Qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns.) 10. Et dixit Saul ad puerum suum: Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei. 11. Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis: Num hic est Videns? 12. Quae respondentes, dixerunt illis: Hic est; ecce ante te, festina nunc: hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso. 13. Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum; neque enim comesurus est populus donec ille veniat; quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum. 14. Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. 15. Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens: 16. Hac ipsa hora quae nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israel, et salvabit populum meum de manu Philistinorum; quia respexi populum meum, venit enim clamor eorum ad me. 17. Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei: Ecce vir quem dixeram tibi, iste dominabitur populo meo. 18. Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait: Indica, oro, mihi ubi est domus Videntis. 19. Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum Videns, ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane; et omnia quae sunt in corde tuo, indicabo tibi. 20. Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cujus erunt optima quaeque Israel, nonne tibi et omni domui patris tui? 21. Respondens autem Saul, ait: Numquid non filius Jemini ego sum, de minima tribu Israel; et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin? quare ergo locutus es mihi sermonem istum? 22. Assumens itaque Samuel Saulem, et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati; erant enim quasi triginta viri. 23. Dixitque Samuel coco: Da partem quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te. 24. Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel: Ecce quod remansit, pone ante te, et comede; quia de industria servatum est tibi, quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa. 25. Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario; stravitque Saul in solario, et dormivit. 26. Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens: Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul: egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel. 27. Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul: Dic puero ut antecedat nos, et transeat; tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
Versus 1: Cis, vir fortis de Benjamin
1. Nomine Cis. — Hic fuit pater Saul. Cis hebraice significat durum; quod licet initio S. Gregorius in malam partem de duritia cordis Saulis interpretetur, postea tamen in bonam partem accipit. «Pater, inquit, regis, Cis, id est durus, dicitur; quia profecto ii quorum sancti Prædicatores imitatores sunt, vita et zelo remissi non sunt; duri namque sunt, quia peccatoribus mollia non loquuntur; duri etiam sunt, quia ut alios bene corrigant, dura quæ illis præcipiunt, in sua conversatione demonstrant.»
Fortis robore, — Septuaginta, potens robore; Vatablus, heros fortis, id est bellicus et disciplina militari clarus. Talis ergo fuit Cis, pater Saulis, et consequenter ipse Saul: talem enim decebat eligi in regem Israelis, ut eum contra Philistæos aliosque hostes propugnaret, uti reipsa fecit Saul.
Versus 2: Saul, electus et bonus
2. Et erat ei filius vocabulo Saul. — Hebraice Saul idem est quod postulatus. Nomen ergo hoc ei inditum videtur omine divino, et quasi præsagio; quod ipse populo postulante regem a Deo evocandus foret ad regnum.
Electus et Bonus, — tum physice, quasi dicat: Saul erat insigni corporis forma et specie; quæ, ut ait Euripides, digna est imperio. Unde Chaldæus vertit, juvenis pulcher. Ita Procopius et Serarius... tum ethice et moraliter, quia erat vir probus et virtute præditus. Ita Josephus, S. Gregorius, Abulensis et alii.
Et non erat vir de filiis Israel melior illo, — puta e populo; nam Samuel judex et propheta utique melior et sanctior erat Saule. Hinc cap. XIII, vers. 1, dicitur: «Filius unius anni erat Saul,» id est erat tam innocens et purus, ac si fuisset infans unius anni. Unde Chaldæus, unius anni, ait, in quo non sunt peccata. Sic et S. Gregorius, Angelomus, Procopius, Theodoretus, Rupertus, Abulensis et alii.
Allegorice Saul fuit typus Christi Regis regum. Nam, ut ait Beda, nomen Saul quod dicitur expetitio, Christo aptissime congruit, qui fuit desiderium gentium, et magno desiderio semper imploratur et adesse rogatur. Unde Christus a Jacob, Genes. cap. XLIX, vers. 26, vocatur «desiderium collium æternorum;» et a Sponsa, Cant. cap. V, vers. 16: «totus desiderabilis;» Hebræus, totus desideria; S. Hieronymus, lib. I Contra Jovin., «totus concupiscentia.»
Versus 3: Quaere asinas
3. Quære asinas. — Asini in Syria sunt præstantiores Europæis; unde filii principum vehebantur asinis, Judic. cap. X, vers. 4, et cap. XII, vers. 14. Asinus ergo apud Hebræos erat jumentum regale. Hebræi enim equis vix utebantur, idque ex Dei monitu, Deuter. cap. XVII, vers. 16. Hoc ergo Sauli fuit quasi omen regni, ut quærens asinas reperiret regnum, iisque rex insideret. Hinc et Christus dum quasi Messias rex Israelis inaugurandus, cum ramis palmarum perrexit Hierosolymam, vehebatur asina, Matth. cap. XXI, 5.
Moraliter, vide hic quam omnis nobilitas ex vilitate sit orta. Nam ab asinis Saul evectus est ad regnum, et ex agasone factus est rex. Sic David ex opilione creatus est rex. Unde S. Chrysostomus, hom. 50 in Matth.: «Tu, inquit, qui magna de nobilitate majorum jactas, ultra proavos atque atavos tuos si progrediaris, invenies multos e genere tuo agasones, forsan aut caupones fuisse.»
Versus 7: Munera viro Dei
7. In sitarciis nostris. — Sitarcia sunt peræ vel sacculi, quibus panes reliquique cibi ad viaticum imponuntur. Hac igitur Saul volebat offerre Samueli pro oraculo asinorum, non ut mercedem; hoc enim fuisset peccatum simoniæ, scilicet emere et vendere prophetiam, quæ est res spiritualis, pretio temporali, sed ut munus gratitudinis, vel sustentationis causa, ultro oblatum.
Versus 9: Propheta et Videns
9. Qui enim Propheta dicitur hodie, vocabatur olim Videns, — a visione prophetica, quam a Deo accipiebat. Prophetia enim dicitur visio; unde visio Isaiæ inscribitur ejus prophetia, æque ac aliorum Prophetarum.
13. Antequam ascendat excelsum ad vescendum, — nimirum Samuel quasi sacerdos obtulit hic sacrificium: hoc enim loco excelso, v. g. in colle, aut monte offerri solebat. Fuit autem hoc sacrificium pacificum: ex tali enim instruebatur convivium, quale hic instruxit Samuel, cum eodem excepit Saulem.
Versus 15: Dominus revelavit Samueli
15. Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis, — quasi dicat: Dominus occulte revelaverat Samueli postridie ad eum venturum Saulem, quem ipse regem designarat, perinde ac si id in aurem ei dixisset. Sic enim in aurem dicimus quod occultum esse volumus.
19. Ascende ante me. — Quare, inquit Dionysius Carthusianus, «non dixit: Sequere me, vel perge mecum in excelsum; sed ascende ante me: an ad præfigurandum quod Saul erat sibi et aliis præficiendus in regem? Samuel quoque erat senex; nec potuit pariter illud montuosum celeriter ascendere.»
Versus 20: Optima quaeque Israel
20. Et cujus erunt optima quæque Israel, nonne tibi? — «Optima,» id est regnum sive potestas et dignitas regia: hæc enim in Republica nihil est præstantius; hebraice est כל חמדה col chemda, id est, omne desiderabile; sive quod omnes desiderant, regnum; sive quod Hebræi desiderabant, regem; q. d., ait Isidorus Clarius: «Totus Israel desiderat habere regem, et tu es ille in quem omnium vota nutu divino conspirant.»
21. Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israel? — «Minima,» tum quia tribus Benjamin ob stuprum pene fuit excisa, et ad sexcentos viros redacta, Judic. cap. XX, vers. 35. Ita Abulensis, Lyranus, Dionysius; tum quia ob stuprum hoc valde fuit diffamata et deformata, ideoque videbatur principatu et regno Israelis ob tantam infamiam indigna, æque ac fuit Ruben licet primogenitus Jacobi.
Porro Saul humilitate hac sua meruit exaltari evehique ad regnum, quod postea per superbiam perdidit. Audi S. Hieronymum, epist. ad Heliodorum, de ejus nepote Nepotiano, qui se sacerdotio indignum asserebat: «Quanto magis repugnabat, tanto magis in se studia omnium concitabat, et merebatur negando quod esse nolebat, eoque dignior erat, quo magis se clamabat indignum.»
Versus 22: Convivium et armus
22. Introduxit eos in triclinium, — ad convivium hoc sacrum, puta instructum ex sacrificio pacifico, ut dixi vers. 13. Triclinium proprie significat tres ordines lectulorum mensalium, in quibus convivæ semijacentes et semisedentes accumbebant mensæ. Ergo hoc proprie non erat triclinium, sed cœnaculum.
24. Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. — Dices: Armus dexter victimæ pacificæ (qualis hæc erat) cedebat sacerdoti, puta Samueli, nec nisi ab eo ejusque servo comedi poterat. Quomodo ergo eum Samuel tradit Sauli? Respondet Abulensis armum hunc fuisse non dextrum, sed sinistrum, qui a laicis comedi poterat. Si malis fuisse dextrum, dicito armum hunc non fuisse victimæ, sed animalis communis.
Moraliter, disce hic frugalitatem prisci ævi. En regi non perdices, non phasiani, non varia fercula, sed unum armum apponit. Audi qualia fuerint primorum Christianorum convivia, describentem Tertullianum in Apol. XXXIX: «Non prius discumbitur, quam oratio ad Deum prægustetur, editur, quantum esurientes capiunt: bibitur, quantum pudicis est utile: ita saturantur, ut qui meminerint etiam per noctem adorandum Deum sibi esse; ita fabulantur, ut qui sciant Dominum audire. Post aquam manualem, et lumina, ut quisquis de Scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocator in medium Deo canere. Hinc probatur quomodo biberit. Æque oratio convivium dirimit. Inde disceditur ad eamdem curam modestiæ et pudicitiæ: ut qui non tam cœnam cœnaverint, quam disciplinam.»
Versus 25: Samuel locutus est cum Saule in solario
25. Et locutus est cum Saule in solario. — Quid? Rabbini apud Lyranum et Abulensem: «De timore, inquiunt, Dei et custodia legis;» Carthusianus: «De pertinentibus, inquit, ad salutem, admonendo eum ad meliora;» Abulensis: «De pertinentibus ad instructionem regis, qualiter iste se deberet habere ad subditos, et qualiter ad Deum.»
Stravitque Saul in solario, — puta in tecto soli exposito. In Palæstina enim tecta sunt plana, ut in iis ambulare, cœnare, dormire queant.