Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Naas rex Ammon vult viris Jabes Galaad eruere oculos dextros. Audit id Saul, cogitque exercitum, quo cædit castra Naas ad internecionem. Quare, vers. 12, Hebræi applaudunt, eique regnum confirmant in Galgala.
Textus Vulgatae: I Regum 11:1-15
1. Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos foederatos, et serviemus tibi. 2. Et respondit ad eos Naas Ammonites: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel. 3. Et dixerunt ad eum seniores Jabes: Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israel; et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te. 4. Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis, et locuti sunt verba haec, audiente populo; et levavit omnis populus vocem suam, et flevit. 5. Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro, et ait: Quid habet populus quod plorat? Et narraverunt ei verba virorum Jabes. 6. Et insiluit Spiritus Domini in Saul, cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis. 7. Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. 8. Et recensuit eos in Bezech: fueruntque filiorum Israel trecenta millia; virorum autem Juda triginta millia. 9. Et dixerunt nuntiis qui venerant: Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui laetati sunt. 10. Et dixerunt: Mane exibimus ad vos, et facietis nobis omne quod placuerit vobis. 11. Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes, et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies; reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. 12. Et ait populus ad Samuelem: Quis est iste qui dixit: Saul num regnabit super nos? Date viros, et interficiemus eos. 13. Et ait Saul: Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel. 14. Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum. 15. Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israel nimis.
Versus 1: Naas foedus postulat
1. HABETO NOS FOEDERATOS, - q. d. Pange nobiscum foedus, ut vertunt Septuaginta. Chaldaeus vero, Decerne nobis pactum, et serviemus tibi; quasi dicant: Subditi et servi tui erimus, sed foederati, non bello victi et manu capti, quasi mancipia.
Versus 2: Erutio oculorum dextrorum
2. In hoc feriam vobiscum fœdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, — tum ad ignominiam et opprobrium, ut sequitur; tum ut vos semicæcos et bello inutiles reddam: «Milites enim oculum sinistrum scuto tegunt, dextro vero in pugna rem gerunt.» Ita Abulensis.
Tertiam causam addit Dionysius, scilicet voluisse Naas hac exoculatione Jabesitarum, terrorem sui omnibus Hebraeis incutere, ne quis deinceps similis supplicii metu, sibi rebellare auderet.
Tropologice Naas hebraice idem est quod serpens, puta diabolus, «qui dextros oculos suorum eruit, quando abstinentibus a se devictis, sic per gulam praevalet, ut carnalia sola cupiant, et spiritualia, quae amare solebant, non attendant,» ait S. Gregorius, Beda et Angelomus; spiritualia enim sunt dextra, id est potiora et meliora; ideoque dextro et meliori oculo intuenda: carnalia vero sunt sinistra, id est viliora; ideoque sinistro et viliori oculo obiter aspicienda. Dextro ergo suspicimus coelum et coelestia; sinistro despicimus terram et terrestria.
Versus 3: Induciae septem dierum
3. Concede nobis septem dies, — ad petendum a cæteris Hebræis consilium et auxilium. Concessit eis hoc Naas superbus non ex pietate, sed ex animositate, ait Dionysius, æstimans neminem ausurum eis succurrere, vel sibi in prælium occurrere.
Versus 5: Saul sequens boves de agro
5. ET ECCE SAUL VENIEBAT SEQUENS BOVES DE AGRO. - «Veniebat, ait Hugo, sequens boves de agro; non ut custos boum, quia hoc esset inconveniens, ut rex esset bubulcus; sed casu accidit, ut cum rediret Saul de agro, boves praecederent eum in via.» Sic et Lyranus et Dionysius.
Vide et mirare hic simplicitatem et modestiam primorum regum, Saulis et Davidis, ac agriculturae dignitatem et praestantiam; utpote quam olim reges et principes exercuerint. Sic Romulus, Remus, Curius, Fabricius, primique romani Senatores et Principes erant aratores et agricolae. Audi Propertium, lib. IV:
Audi Philonem, in lib. De Abel et Cain: «Moses, inquit, artem pastoriam nobilem censens, ipse in hac occupatione versatus est.» Et S. Basilium: «Ne contemnas hominem cum pastorem audieris. Primus qui Deo placuit, Abel, pastor erat. Moses, ille magnus legislator, in monte Horeb pavit armenta; et per pastoritium ad Dei colloquium pervenit. Pastoritia et regni administratio quasi sorores sunt. Quare Dominus utrumque amplexus, et pastor est et rex.»
Versus 6: Insiluit Spiritus Domini in Saul
6. ET IRATUS EST FUROR EJUS NIMIS. - Acuit Saul iram justam in Naas idololatram et tyrannum tam indigna poscentem ab Israelitis; Deo et sibi quasi regi jam subditis, ut illa ipsi esset cos virtutis, cumque stimularet ad justam de eo vindictam, et subditorum defensionem; ad hoc enim opus erat animo heroico et excelso, praesertim in re tam subita, cum nullum haberet militem, et hostis tempusque angustum urgerent.
Audi S. Basilium, hom. 10 De ira: «Nervus, inquit, est animae indignatio, fortitudinem constantiamque praebens ad res bene gerendas; quae animam voluptate delinitam ac lascivientem, veluti ferro quodam cohibens, austeriorem fortioremque ex molli ac remissa dedit.» Et paulo post: «Ira, inquit, velut armis utamur. Ideo Moyses omnium hominum mansuetissimus, vituli idololatriam damnans, Levitarum manus in caedem fratrum armavit. Quid Phinees justum reddidit? Nonne contra fornicantes ira, qui alioqui mitis ac mansuetus existens, protinus utrumque trucidavit; Samuel autem regem Amalec nonne justa ira in medium trahens occidit? Sic itaque fit ira saepenumero bonarum actionum administra. Elias vere Zelotes turpitudinis sacerdotes justa indignatione in totius Israel utilitatem, ut morte mulctarentur, effecit.»
Quocirca S. Ambrosius, lib. I Offic. cap. xxi: «Irascimini, ait, ubi est culpa, quae irascendum commoveat; fieri enim non potest ut non indignitatem rerum moveamur; alioqui non virtus, sed remissio et negligentia judicatur.»
Tropologice S. Gregorius: «Ecce, ait, Saul ut irasci nimis potuerit, prius in eum spiritus Domini insiliit. Quam metuenda sit ergo Sanctorum ira cernimus, si insilientem in eos Domini Spiritum cogitamus, si dum illos foris irascentes aspicimus, commoventem spiritum intus pariter attendamus; quoties ergo majorum zelo corrigimur, sub eorum indignatione vehementer possumus pavere, si eorum impetum motum Sancti Spiritus credimus.»
Versus 7: Saul boves concidit in frusta
7. ET ASSUMENS UTRUMQUE BOVEM, CONCIDIT IN FRUSTA. - Imitatus est Saul exemplum Levitae, qui uxorem stupro occisam conscindens in frusta, illa per totum Israelem dispersit, itaque omnes ad stupri vindictam accendit, Judic. xix, 29. Sic novitas concisionis, novi regis minantis se idem facturum bobus ejus, qui se a bello subduxisset, omnes impulit, ad commune periculum communibus animis armisque propulsandum. Timebant enim tyrannum Naas, ne subjugatis et exoculatis Galaaditis, victoria insolescens, pergeret trans Jordanem, ibique pari caetera feritate omnes Hebraeos sub jugum mitteret et exocularet. Timebant quoque iras et minas sui regis Saulis. Timebant denique Deum vindicem, ne si regem suum ab eo constitutum desererent, ab eo in manus Naas traderentur.
QUICUMQUE NON EXIERIT ET SECUTUS FUERIT SAUL ET SAMUEL, SIC FIET BOBUS EJUS. - Hinc patet Samuelem Dei monita adfuisse Sauli, et interfuisse castris et praelio, ut omnes ad illud animaret, et suis precibus meritisque, eis a Deo victoriam impetraret. Unde et ea parta vers. 12, ait populus ad Samuelem: «Quis est iste qui dixit: Saul non regnabit super nos?» Et vers. 14: «Dixit Samuel ad populum,» etc., toti ergo huic belli tam periculosi negotio interfuit, imo praefuit cum Saule Samuel, quasi judex vindexque Israelis.
Nota hic: tam diu bonus fuit Saul, quamdiu Samuelem directorem secutus est; quando vero ejus monita jussaque neglexit, factus est malus et reprobus. Rursus Saul praeponit se hic Samueli, quasi rex totius Israelis, ideoque dignior; licet Samuel eo esset sanctior.
SIC FIET BOBUS EJUS. - Sed cur idipsum hominibus ipsis non comminatur? Respondet R. Salomon apud Lyranum et Abulensem: «Noluit, ait, comminari poenam mortis, vel detruncationis membri, ne in principio regni sui, a magno rigore incipere videretur.» Astipulatur Dionysius: «Comminabatur, ait, Saul pecorum ablationem.»
Versus 8: Trecenta millia virorum
8. FUERUNTQUE FILIORUM ISRAEL TRECENTA MILLIA, VIRORUM AUTEM JUDA TRIGINTA MILLIA. - Mendaciter Josephus, ut vires suorum Israelitarum Vespasiano et Romanis ostentet, ait ex Israele fuisse septingenta millia, ex Juda vero septuaginta. Quanquam Septuaginta hic numerent sexcenta millia Israelis, et septuaginta ex tribu Juda.
Mystice, Bezech hebraice idem est quod fulgur vel egestas, quod Beda ad mysterium trahens ait: «Omnes fideles, cives æternæ patriæ, in Christo Domino numerandi et congregandi sunt, qui fulguri comparatur, Luc. XVII, 24.»
Versus 9: Cras erit vobis salus
9. CRAS ERIT VOBIS SALUS. - Mirare hic prudentiam et celeritatem Saulis, qui uno die tantas copias conflavit, disposuit, magnis itineribus in hostem contendit, pugnavit, vicit, triumphavit, ut cum Julio Caesare dicere posset: «Veni, vidi, vici.» Hinc patet minus vere Josephum, et ex eo Magistrum Historiae Scholasticae pro cras, supponere, tertio die. «Credibile est, ait Dionysius, quod Samuel divina revelatione cognovit, quod Saul cum suis triumpharet.»
CUM INCALUERIT SOL. — Mystice B. Petrus Damianus, lib. VI, epist. 3: «Cum, ait, mens prius per desidiam debilitata, ad se rediens, desiderio sui Conditoris iterum incalescit; cum torporem negligentiæ deserit, et flamma sancti amoris frigidam pristinæ insensibilitatis accendit; tunc, quasi incalescente sole, victoria de hoste reportatur.»
Versus 11: Saul populum in tres partes constituit
11. DISPOSUIT (divisit) SAUL POPULUM IN TRES PARTES, — ut triplici agmine et triplici statione in castra hostium ex inopinato irrumperent; itaque eos obruerent et occuparent, ne quis eorum evaderet.
Mystice, B. Petrus Damianus, lib. VI Epistolarum, epist. 5: «Quid est, ait, quod populum in tres partes divisit, nisi quod tres sunt principales animæ virtutes: fides scilicet, spes et charitas? His tribus virtutibus, Christo duce, omnis diabolica tentatio vincitur.»
ET INGRESSUS EST MEDIA CASTRA IN VIGILIA MATUTINA, - ut somno sopitos vel semisomnes invaderet et opprimeret. Simili stratagemate usus Josue cap. x, vers. 9, cecidit Amorrhaeum. Vide ibi dicta.
ET PERCUSSIT AMMON, — puta Ammonitas. Addit Josephus ipsum eorum regem Naas fuisse occisum.
Versus 13: Non occidetur quisquam hodie
13. ET AIT SAUL: NON OCCIDETUR QUISQUAM IN DIE HAC, - quia haec dies est gaudii, victoriae et triumphi, quam non decet caede luctuque civium funestare, foedare, maculare, ait Josephus, Abulensis et Dionysius.
Versus 14: Innovemus regnum in Galgala
14. EAMUS IN GALGALA, ET INNOVEMUS REGNUM. - Elegit Samuel Galgala, tum quia hic locus erat vicinus Jordani, juxta quem commissum erat praelium, et victoria parta; tum quia Galgala locus erat celebris ob castra Josue cap. v; tum quia Samuel in Galgala populum judicare solebat. Ibi ergo fiebat conventus populi et comitia publica; in quibus proinde Samuel voluit innovare regnum Saulis, id est nova populi de tanta ejus victoria gratulatione confirmari. Unde verisimile est Samuelem hic rursum unxisse Saulem in regem, caeterisque regis insignibus eum ornasse. Hinc Josephus, lib. VI, cap. IV, asserit Saulem unctum
in Maspha et in Galgala. Ter ergo unctus est Saul a Samuele: primo, secreto et privatim cap. x, vers. 1; secundo, publice in Masphat; tertio, post victoriam publice pariter in Galgala. Ita Abulensis, Sanchez, Serarius et alii. Sic et David ter fuit unctus in regem: primo, privatim in domo patris, cap. xvi, vers. 13; secundo, publice in Hebron «super tribum Juda,» II Reg. cap. II, vers. 4; tertio, cap. v, vers. 3. Ibidem «super totum Israel.»
Versus 15: Victimae pacificae et laetitia
15. ET OBTULERUNT IBI VICTIMAS PACIFICAS, - in gratiarum actionem pro pace Israeli per victoriam Saulis parta; et in postulationem, ut illa pax tam Israeli quam Sauli foret firma et constans. In nova enim tantae victoriae exsultatione ac novi regis et triumphatoris Saulis inauguratione, par erat haec sacrificia ad publicam gratulationem offerri «in Galgalis,» esto ibi non esset arca foederis, nec tabernaculum, vel altare holocaustorum.