Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Samuel sui principatus juste sancteque gesti testimonium poscit a plebe. Mox, vers. 7, refricans Dei in populum beneficia ac populi ingratitudinem, graviter eum contestatur, ut soli Deo serviat; alioqui Dei vindictam experturum; in cujus rei signum, Dei quasi e caelo dicta sua confirmantis vocem elicit per tonitruum, vers. 18. Igitur hoc capite populus Samuelis innocentiam probat, sapientiam audit, patientiam videt, potentiam admiratur.
Textus Vulgatae: I Regum 12:1-25
1. Dixit autem Samuel ad universum Israel: Ecce audivi vocem vestram, juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem. 2. Et nunc rex graditur ante vos; ego autem senui, et incanui: porro filii mei vobiscum sunt; itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce praesto sum. 3. Loquimini de me coram Domino, et coram Christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum: si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. 4. Et dixerunt: Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam. 5. Dixitque ad eos: Testis est Dominus adversum vos, et testis Christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt: Testis. 6. Et ait Samuel ad populum: Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti. 7. Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino, de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum, et cum patribus vestris: 8. quo modo Jacob ingressus est in Aegyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum; et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Aegypto, et collocavit eos in loco hoc. 9. Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Hasor, et in manu Philistinorum, et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos. 10. Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth; nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. 11. Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter. 12. Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi: Nequaquam, sed rex imperabit nobis; cum Dominus Deus vester regnaret in vobis. 13. Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis: ecce dedit vobis Dominus regem. 14. Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini: eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum; 15. si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros. 16. Sed et nunc state, et videte rem istam grandem, quam facturus est Dominus in conspectu vestro. 17. Numquid non messis tritici est hodie? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias; et scietis, et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem. 18. Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. 19. Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem: Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur; addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem. 20. Dixit autem Samuel ad populum: Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc; verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro. 21. Et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis, neque eruent vos quia vana sunt. 22. Et non derelinquet Dominus populum suum, propter nomen suum magnum; quia juravit Dominus facere vos sibi populum. 23. Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam. 24. Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro; vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit. 25. Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
Versus 2: Rex Graditur Ante Vos
Chaldaeus: Ecce rex ductor in capite vestro. Hoc enim petierat populus cap. viii, vers. 20. Rursum Samuel hic quasi se abdicat principatu, quasi dicat: Ego officio meo perfunctus sum, regem quem petistis dedi vobis Saulem; ille ergo deinceps erit rex, dux et princeps vester. Unde mox vers. 3, Samuel coram Saule toti populo administrationis suae rationem reddit, uti solent facere ii qui magistratu abeunt, vel eo se abdicant; qua in re tum reverentiam et obedientiam Sauli detulit, tum suam integritatem ostendit; dum Saulis et totius populi judicio se supposuit, si quis aliquid adversus eum haberet, ait Cajetanus.
EGO SENUI ET INCANUI; PORRO FILII MEI VOBISCUM SUNT, - ut me mortuo injuriam vel damnum, si quod alicui vestrum intuli, ex bonis meis praesient et sarciant; dummodo laesus illud nunc palam edicat, et de eo me convincat. Ita Lyranus.
Ex «senui et incanui,» patet Samuelem hoc tempore fuisse valde senem: scilicet circiter sexaginta annorum, ita ut natus anno secundo Heli, qui 40 annis praefuit, cum ei morienti successit, fuerit 38 annorum, ac deinde 22 praefuerit Israeli.
Versus 3: Coram Christo Ejus
CORAM CHRISTO EJUS, - id est coram Saule, qui est Christus, id est unctus Dei, eo quod Deus eum per me regem crearit, et unxerit. Samuel ergo coram Saule et coram Deo suam integritatem enuntiat, ad Saulis et populi exemplum, ut illud imitentur; simul tacite innuens, se Deo illam acceptam referre. Nam, ut ait D. Augustinus, lib. IX Confess. cap. xiii: «Quisquis, inquit, tibi, Domine, enumerat vera merita sua; quid tibi enumerat nisi munera tua?» Et epist. 103 ad Sixtum: «Cum, inquit, Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronat, quam munera sua.»
UTRUM BOVEM CUJUSQUAM TULERIM. - Sic et S. Paulus: «Argentum, ait, et aurum, aut vestem nullius concupivi; ipsi scitis,» Actor. cap. xx, vers. 33.
Porro Samuel suae integritatis testimonium poscit a populo, ut deinde liberius eum de suis sceleribus redarguat. Nam, ut ait S. Gregorius, lib. VII Moral. cap. xvi: «Mundus esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere; quia nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat; et superpositas sordes tergere non valet manus, quae lutum tenet.»
Hinc B. Petrus Damianus, lib. I, epist. 42, coarguit episcopos, qui nolunt se suosque actus a civibus examinari: «Quis, ait, est hic arrogantiae tumor? quis elationis fastus? quae denique tanta superbia? ut liceat episcopum ad propriae voluntatis arbitrium vivere, et quod insolenter excessum est a subjectis suis, dignetur audire.»
Porro Samuel haec de se recenset coram novo rege Saule, ut eum suo exemplo doceat subditos non opprimere, sed sublevare. Ita S. Chrysostomus, hom. 24 in epist. II ad Corinth.
SI DE MANU CUJUSQUAM MUNUS ACCEPI, - etiam ultro et sponte oblatum. Magnae integritatis, magnanimitatis et sanctitatis indicium est, munera refutare. Sic Daniel ad Baltasar, cap. v, 17: «Rex, inquit, munera tua alteri da.»
Quaerit S. Chrysostomus in Psalm. xcv: «Et quod erit interpretationis suae Danieli praemium?» ac respondet: «A Deo merces veniet; quin potius hoc ipsum mihi veritatis praemium, interpretari veritatem ac puritatem, quae infamatur, vindicare.» Sic Abraham respuit munera regis Sodomae (Gen. xiv, 22); et Eliseus munera Naaman (IV Reg. v, 14); et Moses (Num. xvi, 15); et Job (xxxi, 7).
S. Hilarion Orionis, a quo legionem daemonum expulerat, ampla dona refutans, respondit: «Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas, et nosti pauperes. Ego, qui mea reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen pauperum occasio avaritiae est; misericordia vero artem non habet. Melius nemo erogat, quam qui sibi nihil reservat.»
Hinc S. Bernardus, lib. IV De Consid., mire laudat Gaufridum Legatum Apostolicum, quod omnia omnino etiam exigua munera spreverit.
Tropologice, quisque debet quotidie judicium hoc sui peragere per rigidum conscientiae examen. Audi S. Bernardum ad Fratres de monte Dei: «Discito tibi praeesse, vitam ordinare, mores componere, teipsum judicare, et te apud teipsum accusare, saepe etiam condemnare, nec impunitum dimittere.»
Versus 4: Non Es Calumniatus Nos
Magnum hoc est et mirabile totius populi de integritate Samuelis testimonium pariter et judicium.
Quocirca S. Gregorius Nyssenus Meletium episcopum Antiochiae virum integerrimum confert Samueli in Orat. habita in ejus funere: «Cum primum, ait, illa Ecclesia Meletium vidit; vidit mansuetudinem atque clementiam qualis in Davide fuit; qualis in Salomone, intelligentiam atque prudentiam; qualis in Moyse, bonitatem; qualis in Josepho, continentiam pudicitiamque; qualis in Davide, sapientiam; qualis in Samuele, perfectionem.»
Versus 11: Et Misit Dominus Jerobaal
Hic est Gedeon, succisor arae Baal, Judic. cap. vi, vers. 32.
ET BADAN. - Hic est Samson, ut vertit Chaldaeus. Sic et S. Hieronymus in Quaest. Hebr., Angelomus, Lyranus, Abulensis, Cajetanus, Vatablus et passim Interpretes. Nam Samson dictus est Bedan, quasi bedan, hoc est in Dan habitans. Fuit enim ipse ex tribu Dan. Per alphabetariam revolutionem, quam Hebraei vocant Atbash, qua ultima littera cum primis retrogrado ordine commutantur, Badan est Samson; sic enim per idem anagramma, Sesach est Babel, Jerem. cap. xxv, vers. 26.
Versus 12: Videntes Quod Naas Venisset
Hinc patet causam, cur Hebraei petierint regem, fuisse metum imminentis Naas, ut superius dixi.
Versus 14: Si Timueritis Dominum
SI TIMUERITIS DOMINUM, - eum reverendo, amando, colendo, obediendo, et cavendo, ne qua in re legem ejus transgrediendo eum offendatis. Nam, ut ait S. Chrysostomus in Psalm. cxxvii: «Nullum est malum quod non exstinguat Dei metus. Quemadmodum ignis, quodcumque ferrum ceperit contortum vel rubigine confectum, id clarum reddit ac pulchrum, ferruginem abstergens, et quod in eo erat perversum et inflexum, perfectissime corrigit; ita Dei metus vel exiguo tempore facit omnia, et eos qui ab ipso tincti sunt, nulla re humana frangi sinit.»
Eleganter et nervose Tertullianus, lib. De Praescriptione, cap. xliii: «Ubi, ait, Dei metus, ibi gravitas honesta, et diligentia attonita, et cura sollicita, et adlectio explorata, et communicatio deliberata, et promotio emerita, et subjectio religiosa, et apparitio devota, et processio modesta, et Ecclesia unita, et Dei omnia.»
ERITIS, etc., SEQUENTES DOMINUM, - q. d. Ostendetis reipsa vos ex toto corde sequi Dominum, sicut filii sequuntur per omnia patrem, milites ducem, subditi regem. «Gloria enim magna est sequi Dominum,» ut ait Ecclesiasticus cap. xxiii, vers. 38. Unde Septuaginta addunt: et liberabit vos.
Versus 15: Si Autem Non Audieritis
Primo, aliqui cum Hugone sic exponunt: «Si praecepta Dei aestimaveritis esse aspera et difficilia, vel impossibilia servatu.» Nam, ut ait S. Gregorius: «Bona opera in dilectione suavitatis habenda sunt, non in aestimatione asperitatis; nam quibus semper dura et aspera videntur, quae a Domino praecipiuntur, paulatim decidunt et deficiunt.»
Tertio et genuine, hebraice est: si amaricaveritis vel amarum feceritis os Domini, hoc est, si irritaveritis, et ad iram provocaveritis Dominum; ira enim ostendi solet amaro ore et vultu, indeque prodeuntibus sermonibus amaris et asperis.
ERIT MANUS DOMINI SUPER VOS, ET SUPER PATRES VESTROS. - Chaldaeus sic exponit: Erit plaga Domini in vobis, ut haec quae fuit in patribus vestris, cum in deserto Deo rebellarunt. Per «patres» intelliguntur «principes»; princeps enim est pater patriae, teste Aristotele. Unde Septuaginta vertunt: super vos, et super regem vestrum.
Versus 17: Numquid Non Messis Tritici Est Hodie?
Fuit hoc miraculum, ut docet S. Gregorius, Lyranus, Hugo, Abulensis, Vatablus, Dionysius, Cajetanus et caeteri. Nam, ut scribit S. Hieronymus testis oculatus, in Amos. cap. iv, vers. 7: «Numquid in fine mensis junii, sive in mense julio in his provinciis, maximeque in Judea, pluvias vidimus? Denique in Regum libris, pro signo magno atque portento, diebus aestatis et messis orante Samuele pluviae concitatae sunt.»
ET VIDEBITIS QUAM GRANDE MALUM FECERITIS VOBIS IN CONSPECTU DOMINI, PETENTES SUPER VOS REGEM, - tum quia Deus per tonitruum, iratum se fuisse vobis testabitur: ipse enim in peccata et peccatores detonat; tum quia, ut ex R. Salomone ait Lyranus: «Deus excitavit ista tonitrua, ut confutaret pervicaciam populi; nam si tantae erant vires Samuelis ut posset coelum commovere et tonitrua devocare, quomodo non potuit hostem profligare et Reipublicae praeesse?»
Versus 18: Et Dominus Dedit Voces
Tonitrua mixta ventis, fulguribus et grandinibus, ait Josephus, lib. VI Antiq. cap. vi.
Porro S. Gregorius, hom. 27 in Evang., citans illud Jerem. xv, 1: «Si steterit Moses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.» «Quid est,» inquit, «quod Moyses et Samuel caeteris Patribus in postulatione praeferuntur, nisi quod hi duo tantummodo in cuncta Testamenti veteris serie etiam pro inimicis suis leguntur exorasse?»
Versus 20: Nolite Recedere a Tergo Domini
Hebraice, ne de post Dominum; Chaldaice, de post cultum ejus, q. d. Ne destiteritis sequi Dominum, eumque amare et colere.
Moraliter S. Gregorius: «Poenitentis, ait, mens tunc bene dirigitur, si divina judicia metuat, et de Dei omnipotentis miseratione confidat. Timor quidem sine spe in desperationem praecipitat; sed cum spei conjungitur, salutem mentis operatur.»
Tropologice idem S. Gregorius: «Justi, inquit, stant in conspectu Domini, quia testimonio bonae conscientiae de amore Conditoris praesumunt. Peccatores autem, cum mala committunt, a facie Domini fugiunt; cum vero redire paenitendo deliberant, quasi post tergum Domini sunt. Hinc peccatrix mulier retro stetisse dicitur, Lucae vii, 38.»
Versus 21: Nolite Declinare Post Vana
Hoc est idola, quae falsa sunt numina, ideoque vanissima et mendacissima, quae opem se invocanti praestare non possunt.
Porro vanitatem idolorum argute ostendit et irrisit Dionysius tyrannus, qui, ut ait S. Ambrosius, lib. II De Virgin.: «Cum venisset in templum Jovis amicium aureum, quo operiebatur simulacrum ejus, detrahi jussit, et imponi laneum, dicens aurum hieme frigidum, aestate onerosum esse.»
Tropologice S. Gregorius: «In comparatione, ait, aeternorum bonorum vana sunt omnia, etiam bona temporalia. Quidquid enim in hoc saeculo laetum, delectabile, sublime, aut prosperum cernitur, vanum profecto est; quia difficile habetur, et cito amittitur.»
Versus 22: Et Non Derelinquet Populum Suum
Primo, «nomen Dei,» est fama Dei, quae magna erat apud omnes gentes: quod scilicet Deus Israelem suum populum a Pharaone aliisque hostibus, per tot prodigia liberasset et propugnasset.
Mystice, «propter nomen suum magnum,» id est propter «Christum;» hic enim est «nomen Patris.» «Nomen magnum» ergo est «Jesus.» Audi S. Bernardum, serm. 15 in Cant.: «Aridus est omnis animae cibus, si non oleo isto infundatur. Si scribas, non sapit mihi, nisi legero ibi Jesum: si disputes, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Jesus. Jesus mel in ore, in aure melos, in corde jubilus.»
Versus 23: Absit a Me Hoc Peccatum
Prophetarum enim (qualis erat Samuel) officium et debitum est orare pro populo sibi subdito, praesertim in periculo offensae iraeque Dei constituto, qualis erat hic Israel.
Porro Patres hanc Samuelis vocem, ut charitate in sibi adversos aestuantem, miris laudibus extollunt. Audi S. Gregorium, hom. 45 in Ezech.: «Cupimus animum in benignitate dilatare? Samuel in cogitationem deducatur, qui de principatu dejectus, a populo, cum idem populus peteret, ut pro eo Domino preces effunderet, respondit, dicens: Absit a me hoc peccatum ad Dominum, ut cessem orare pro vobis. Culpam quippe vir sanctus perpetrare se credidit, si eis, quos adversarios pertulerat usque ad ejectionem, benignitatem gratiae non reddidisset in prece.»
S. Chrysostomus, homil. De cruce et latrone: «Samuel, ait, qui exordinatus fuerat, qui contemptus, ait: Mihi absit peccare, intermittendo orare pro vobis Dominum, peccatum arbitratur, minus pro inimicis orare.»
Hinc infert S. Gregorius, homil. 27 in Evang.: «Virtus ergo verae orationis est celsitudo charitatis. Et tunc quisque, quod recte petit, adipiscitur, cum ejus animus in oratione nec inimici odio fuscatur.»
Versus 25: Quod Si Perseveraveritis in Malitia
Et vos, et rex vester pariter peribitis, - quia rex et populus politice sunt quasi una persona: quare sicut unum quid fiunt in culpa, sic et unum quid fiunt in poena.
Porro sagaciter S. Gregorius, lib. VI: «Ita, ait, sibi regentium merita connectuntur et plebium, ut saepe ex culpa praesidentium, deterior fiat vita subjectorum, et saepe ex merito plebium, delinquat vita Pastorum.»