Cornelius a Lapide

I Regum XIII


Index


Synopsis Capitis

Saul adsciscit sibi et Jonathae filio tria millia militum. Jonathas percutit stationem Philistinorum. Illi ingentem redintegrant exercitum, parantque praelium. Saul pavidus offert sacrificium, ut Dei opem imploret. Intervenit, vers. 10, Samuel, eumque objurgat quod se, uti jusserat, non exspectarit; ideoque, vers. 14, Deum regnum ab eo quasi inobediente ad Davidem traducturum edicit. Philistini, vers. 19, ut arma Hebraeis eripiant, cavent ne apud eos sit faber ferrarius.


Textus Vulgatae: I Regum 13:1-23

1. Filius unius anni erat Saul, cum regnare coepisset; duobus autem annis regnavit super Israel. 2. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel; et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel; mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin: porro caeterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua. 3. Et percussit Jonathas stationem Philistinorum, quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens: Audiant Hebraei. 4. Et universus Israel audivit hujuscemodi famam. Percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversus Philistiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. 5. Et Philistiim congregati sunt ad praeliandum contra Israel, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quae est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. 6. Quod cum vidissent viri Israel se in arcto positos (afflictus enim erat populus) absconderunt se in speluncis et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis. 7. Hebraei autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est, qui sequebatur eum. 8. Et exspectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo. 9. Ait ergo Saul: Afferte mihi holocaustum, et pacifica; et obtulit holocaustum. 10. Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat; et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum. 11. Locutusque est ad eum Samuel: Quid fecisti? Respondit Saul: Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machmas, 12. dixi: Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum. 13. Dixitque Samuel ad Saul: Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum; 14. sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum, et praecepit ei Dominus, ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus. 15. Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin: Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros. 16. Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin; porro Philistiim consederant in Machmas. 17. Et egressi sunt ad praedandum de castris Philistinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul. 18. Porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon; tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum. 19. Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel; caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam. 20. Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum. 21. Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum. 22. Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus. 23. Egressa est autem statio Philistiim, ut transcenderet in Machmas.


Versus 1: Filius Unius Anni Erat Saul

Impossibile videtur quod Saul filius unius anni creatus sit rex, et reipsa regnarit. Planissimus sensus est hic: Saul parta victoria de Naas, ideoque comparata sibi auctoritate et gratia populi, rursum in regem a Samuele unctus (cap. xi, vers. ultimo), agebat primum regni sui annum, ac inchoabat secundum. Hunc sensum explicat phrasis hebraica, quae ad verbum sic habet: Filius unius anni Saul in regnare ipsum, quasi dicat: Jam regnabat Saul unum annum. Ita R. David, Vatablus, Brixianus, Serarius et alii.

Est hebraismus; Hebraei enim tempori, diei, mensi et anno tribuunt nomen filius. Sic Jonae IV, 10, hedera in Hebraeo vocatur «filia noctis,» quia illa nocte orta erat. Sic «filius aurorum» est Lucifer (Isaiae xiv, 12). Sic «filii arcus» sunt sagittae (Job xli, 20).

Secundo, alii passim sic exponunt, q. d. Saul, cum regnare coepit, adeo erat simplex et innocens, ac si fuisset puer unius anni, et in hac innocentia persistens regnavit duos annos. Unde Chaldaeus vertit: sicut filius unius anni, in quo non sunt culpae, Saul erat quando regnavit. Ita S. Gregorius, Angelomus, Eucherius, Theodoretus et alii.

Hinc tropologice S. Gregorius: «Licet, inquit, multis annis regnaverit, illis solis regnasse dicitur, in quibus innocens ac humilis fuisse perhibetur. Illo ergo, inquit, solum tempore nos vixisse gaudeamus, quo innocenter et humiliter viximus. Nam illa tempora, quae in saeculi vanitate et fluxa carnis vita consumpsimus, quasi perdita, minime memorantur.»


Versus 2: Elegit Sibi Saul Tria Millia

Elegit Saul haec tria millia, ut irruentibus more suo repente Philistinis, Ammonitis aliisque hostibus vicinis, haberet ea ad manum, quae illis statim opponeret, ne Israelis agros urbesque vastarent.


Versus 3: Percussit Jonathas Stationem

Gabaa erat patria et sedes Saulis ac Jonathae, ideoque Jonathas juvenis animosus et audax illico ex ea exturbavit Philistinorum stationem. Philistei enim tempore Samsonis et postea dominantes Hebraeis, ut eos sub jugo continerent, locis Judaeae altioribus et munitioribus erigebant arces, in quibus constituebant milites praesidiarios.

Quaeres, quibus armis Jonathas percussit Philisteos? Nam ferrea eis ademerant Philistei. Arma priscorum erant brachia: «Nam pugnis rem agebant, a quibus pugna dicitur.» Ante ferreum gladium utebantur fundis, arcubus, baculis, fustibus, perticis, sudibus praeustis.


Versus 4: Audiant Hebraei

Irati enim sunt, et excanduerunt Israelitae, quod tam diu tolerassent jugum et tyrannidem Philistinorum, cum viderent eos tam facile a Jonatha caesos. Quare ira hac excitati erexerunt animos, et in praelium contra eos convolarunt. Ira enim est cos fortitudinis.

Moraliter, disce hic illud Job cap. vii, 1: «Militia est vita hominis super terram» - de corporali militia saepe verum, de spirituali semper. Unde S. Gregorius: «Quoties, inquit, alios hostes vincimus, necesse est ut ad aliorum devincenda certamina praeparemur. Omnipotens enim Deus, quia electos suos copiosius remunerat, eos semper vult in pugna consistere.»


Versus 9: Obtulit Holocaustum

Putant aliqui Saulem per se sacrificasse, ideoque regno privatum esse. Verum nil tale indicat Scriptura, alioqui enim hoc illi exprobrasset Samuel acerrime; atque habebat Saul sacerdotes in castris, per quos sacrificia offerre poterat. Ita Abulensis, Serarius, Sanchez et alii.

Peccavit, quod scilicet non exspectarit finem diei septimae, uti jusserat Samuel. Audi S. Gregorium: «Idcirco per inobedientiam cecidit, quia integris septem diebus sicut jussus fuerat non exspectavit.»

Auxit peccatum Saul, quod culpam non agnoverit et veniam petierit, sed illam excusarit, et quasi in ipsum Samuelem retorserit. Causam dat S. Gregorius: «Quia, inquit, ex radice superbiae, ipsa culpa inobedientiae nascitur, solent inobedientes reatus sui magnitudinem audire, sed non humiliter confitendo satisfacere.»


Versus 10: Ecce Samuel Veniebat

Vide quid faciat praecipitatio et impatientia. Si vel ad horam exspectasset Saul, ecce Samuel aderat pro eo sacrificaturus, et Deum consulturus. Jam autem defectu patientiae et perseverantiae horariae, temporale regnum amisit, ac paulatim eo decidit, ut tandem amitteret quoque aeternum. Volebat enim Deus ut Saul dirigeretur a Samuele, ac rex a sacerdote et propheta, ut doceret temporalem potestatem et principatum debere dirigi a spirituali et Ecclesiastica.

Unde S. Ignatius, epist. 6 ad Magnes.: «Saul, inquit, honore privatur regio, non exspectans summum sacerdotem Samuelem: oportet itaque et nos revereri praestantiores.»


Versus 13: Stulte Egisti

Hebraice niscalta, id est stultus factus es. Nec custodisti mandata Domini Dei tui, quae praecepit tibi, - ut scilicet exspectares meum adventum per septem integros dies, ac per me sacrificares, et consuleres Deum. Stultissimum enim est mandatis Dei non obedire; itaque ejus offensam, iram et vindictam in se provocare.

Tropologice, S. Chrysostomus ostendit peccatorem esse stultum, quia ex homine rationali se facit quasi bestiam irrationalem. «Homo mansuetum animal et rationale, mores suos in ferinos vertit. Idcirco Scriptura interdum canes vocat, ob impudentiam (Isaiae lvi, 10); equos ob libidinem (Jerem. v, 8); asinos, ob stupiditatem (Psal. xlviii, 13); leones et pardos, ob rapacitatem (Osee xiii, 7-8).»

QUOD SI NON FECISSES, JAM NUNC PRAEPARASSET DOMINUS REGNUM TUUM SUPER ISRAEL IN SEMPITERNUM. - «Praeparasset,» Hebraice hechin, id est firmasset. Deus primo decreverat Sauli et posteris ejus perpetuare regnum, si illi per omnia sibi fuissent obedientes. Verum quia praevidebat id Saulem non facturum, decrevit ab eo transferre sceptrum ad Judam et Davidem.


Versus 14: Quaesivit Dominus Sibi Virum Juxta Cor Suum

Id est juxta suum gustum et votum; qui scilicet plane et plene conformet «cor,» id est «mentem et voluntatem suam,» «cordi,» id est «menti et voluntati» Dei; qui scilicet «faciat omnes voluntates meas,» ut explicat S. Paulus (Actor. xiii, 22). Hic est David: quod enim vult cor meum, hoc vult et cor Davidis.

Ita S. Gregorius: «Per Dei cor, inquit, in sacro eloquio, intima ejus voluntas designatur. Juxta eam vero sumus, quando hanc et per intellectum agnoscimus, et per amorem custodimus.»

ET PRAECEPIT EI DOMINUS UT ESSET DUX SUPER POPULUM SUUM. - Addit S. Gregorius, Praelatum non debere ambire imperium, sed ad illud praecepto quasi cogi: «Quia, inquit, electi viri ad honorem primatus non ex ambitione veniunt, sed coacti perducuntur.»

Tota ergo causa, cur Deus a Saulis stirpe abstulerit regnum, fuit, quod Saul non plane et plene accommodasset cor et voluntatem suam, cordi et voluntati Dei. Volebat enim Deus ut Saul honoraret Samuelem, quasi suum sacerdotem et prophetam; ut is internuntius esset inter Saulem et Deum.

Moraliter, disce hic primo quam plene et perfecte Deus, ut omnium Dominus, sibi suisque velit obediri ad litteram, sine excusatione et interpretatione. Sic primus homo Adam, comedens pomum vetitum, punitus fuit morte. Sic primus angelus Lucifer, nolens se humiliare, cecidit in tartara. Vide ergo quam primatus sit periculosus, disceque eum non ambire.


Versus 15: Surrexit Samuel et Ascendit in Gabaa

Samuel praecessit, et se a Saule ob culpam admissam separavit, ut se iratum ostenderet, et Saulem ad culpae agnitionem et poenitentiam flecteret. «Quia scilicet,» ut ait S. Gregorius, «plerumque quos Praedicatoris verba non corrigunt, dividi a Praedicatorum familiaritate, vel a sanctae Ecclesiae unitate pertimescunt.»


Versus 17: Tres Cunei ad Praedandum

Hebraice: tria capita; Chaldaice: tres turmae. Cuneus proprie est ferrum acutum, quod sensim crassescit, quo in fissuras inserto ligna finduntur. Hinc per metaphoram, cuneus significat peditum multitudinem in cunei formam redactam, quae in acie angustior et quasi acutior; deinde latior densiorque procedit.


Versus 19: Faber Ferrarius Non Inveniebatur

Caverant enim Philistiim ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam, ut eos sub suo jugo continerent, ne rebellare possent. Sic servis a Romanis olim vetita fuere arma, ne heros suos invaderent.

Verum Deus elusit cautionem et prudentiam Philistinorum, dum per Samuelem Hebraeis dedit victoriam sine ferro et armis ferreis. Unde S. Gregorius: «Armati, ait, ab inermibus victi sunt, ut totum quod vincitur, omnipotentis Dei laudibus tribuatur.»

Tropologice, «faber ferrarius» est praedicator, praeceptor, et quivis alius castigator vitiorum; «Philistei,» id est daemones, hunc tollere conantur. Audi B. Petrum Damianum: «Si de sacro conventu correptionum censura subtrahitur, disciplinae vigor funditus enervatur, et religio tota destruitur.»


Versus 22: Non Est Inventus Ensis

Populus ergo et milites sequentes Saulem armabantur arcubus, fundis (Gabaasitae enim erant optimi fundibularii, ut patet Judic. xx, 16), perticis, fustibus, ligonibus, falcibus, tridentibus, stimulis, malleis, securibus, caeterisque instrumentis rusticanis. Sic Samgar judex vomere aratri occidit sexcentos Philisteos (Judic. iii, 31). Et Samson, carens ense, mandibula asini occidit mille viros (Judic. xv, 15).

EXCEPTO SAUL ET JONATHA. - Mystice Dionysius Carthusianus: «Praelati, ait, et eorum Vicarii debent tantae esse perfectionis, quod quantumcumque subditi spiritualibus armis priventur, ipsi tamen in omni virtute perseverent firmissime.»