Cornelius a Lapide

I Regum XVI


Index


Synopsis Capitis

Samuel ungit Davidem in regem, ut Sauli mortuo succedat. Mox, vers. 14, Spiritus Dei a Saul transit ad Davidem, ac Saulem exagitat spiritus malus, quem David pellit pulsando citharam. Unde, vers. 21, eum diligit Saul, facitque suum armigerum.


Textus Vulgatae: I Regum 16:1-23

1. Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis ejus mihi regem. 2. Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni. 3. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi. 4. Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque: Pacificusne est ingressus tuus? 5. Et ait: Pacificus; ad immolandum Domino veni. Sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium. 6. Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait: Num coram Domino est Christus ejus? 7. Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus; quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor. 8. Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit: Nec hunc elegit Dominus. 9. Adduxit autem Isai Samma, de quo ait: Etiam hunc non elegit Dominus. 10. Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele: et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. 11. Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum; nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat. 12. Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie, et ait Dominus: Surge, unge eum, ipse est enim. 13. Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus; et directus est Spiritus Domini a die illa in David; et Samuel surrexit et abiit in Ramatha. 14. Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. 15. Dixeruntque servi Saul ad eum: Ecce spiritus Dei malus exagitat te. 16. Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt, quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras. 17. Et ait Saul ad servos suos: Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me. 18. Et respondens unus de pueris, ait: Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum; et Dominus est cum eo. 19. Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. 20. Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hoedum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli. 21. Et venit David ad Saul, et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger. 22. Misitque Saul ad Isai, dicens: Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis. 23. Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat; recedebat enim ab eo spiritus malus.


Versus 1: Usquequo Tu Luges Saul?

USQUEQUO TU LUGES SAUL (et lugendo oras pro eo restituendo), CUM EGO PROJECERIM EUM (utpote inobedientem, obstinatum et impoeniteutem), NE REGNET SUPER ISRAEL? — «Cur enim, ut ait S. Gregorius, projecta persona plangitur, cum melior subrogatur?» Audi S. Chrysostomum, hom. 5 De poenitentia: «Multum exhausit temporis beatus Samuel pro Saule deprecans, noctesque multas transegit insomnes pro delinquentis salute. Deus autem tempus repudians (non enim cum prophetae oratione peccatoris convenit poenitentia), dicit ad prophetam: Usquequo tu ploras? usquequo ostendit tempus, ac perseverantiam deprecantis? Et repulit Deus tempus deprecationis prophetae. Non enim cum justi interventu, regis poenitentia stetit.» Et S. Bernardus, sermone 12 in Cantic.: «Samuel, ait, lugebat Saul, qui se quaerebat occidere, ad ignem charitatis incalescente pectore liquefactus intus pietatis adeps foras emanabat per oculos.» Subjicit Chrysostomus secus fuisse in Davide qui, a Nathan correptus de adulterio et homicidio, serio poenituit, ideoque ab eo illico audivit: «Transtulit Dominus peccatum tuum» (II Reg. XII).

Nota hic et imitare misericordiam et charitatem Samuelis erga Saulem sibi Deoque inobedientem. Audi S. Gregorium: «Quid est quod luget quem cernere dedignatur, nisi quia et cum zelo rectitudinis, sancti Doctores habent affectum magnae charitatis; ipsa autem charitatis magnitudo ostenditur, quia projectum regem plangere perhibetur? Quo ergo affectu electorum abditorum peccata plangunt, qui pro projectis reprobis plangere tam affectuose didicerunt? instantia namque luctus ostenditur, quia subjunctum est: Usquequo tu luges Saul?»

LUGEBAT SAMUEL SAULEM, — quia dolebat Saulem a se unctum, regno, ac Israelem, rege tam forti et felici privari; atque nesciebat quis et qualis ei successurus esset. Adde, timebat Saulem non tantum regno, sed et vita ac salute aeterna privandum; licet enim hic tantum a Deo regno spolietur, tamen τὸ abjecit, et hebraice reprobavit te Deus, innuit eum a Deo derelictum, in majora scelera ruiturum, in iisque moriturum ac damnandum, uti reipsa contigisse videtur. Lugebat autem, et simul lugens orabat pro Saule, ut vel regno restitueretur, vel certe in ulteriora mala non decideret. Sperabat enim Dei decretum de abjectione Saulis non esse omnino absolutum et irrevocabile, sed comminatorium, ac precibus flecti mutarique posse. Unde Deus, cap. seq. vers. 1, asserit id esse absolutum; vetatque ne amplius lugeat Saulem, sed ejus loco in regem ungat Davidem.


Versus 2: Providi in Filiis Ejus Mihi Regem

PROVIDI ENIM IN FILIIS EJUS MIHI REGEM, — id est, destinavi unum e filiis Isai creare regem, qui Sauli succedat. Sed cur eum non designat, nec nominat? Causam dat S. Chrysostomus in Psal. L: «Attende, inquit, diligenter. Non dixit ad Samuelem: Vade, ac Davidem mihi unge; sed vade, unge mihi unum ex filiis Jesse. Ne videlicet idem Davidi accideret, quod prius Josepho; ut enim fratres, cum regem eum fore intellexissent, insidias ipsi struxerunt, eodem modo periculum erat, ne isti quoque idem facinus perpetrarent.» Idem etiam Theodoretus expressit, Quaest. XXXVII in Reg.: «Nam, ait, cum etiam sic facta electione aperuerunt fratres suam invidiam, fratrem conspicati in acie, quid non fecissent, si non facta esset hoc modo?»


Versus 4: Admirati Sunt Seniores Civitatis

ADMIRATI SUNT SENIORES, — et simul perterriti, quod insolitum erat tantum Prophetam et Judicem solum venire; tum quia ex inopinato, nullo praemonito aderat; unde timebant ne iratum Saulem fugeret, ejusque iram in Bethlehemitas, quasi Samuelem recipientes devolveret; aut ne triste aliquid praenuntiaret. Tropologice S. Gregorius: «Electi Doctores, inquit, vix aliquando videri in publico debent, esse frequentes in secreto, negotiis civilibus vacui, spiritualibus pleni.»


Versus 5: Sanctificamini et Venite Mecum

SANCTIFICAMINI, — id est, sancte vos praeparate ad sanctum sacrificium; ad quod vos invito ut ei intersitis: licet solum Isai cum filiis vocarit Samuel ad prandium sacrificii, ut secreto ungeret unum e filiis ejus in regem.

SANCTIFICAVIT ERGO ISAI ET FILIOS EJUS, ET VOCAVIT EOS AD SACRIFICIUM. — «Sanctificavit,» id est jussit eos sanctificari, sive purificari per sebitum, id est, abstinentiam, perque sparsionem aquae lustralis: ut si quam irregularitatem legalem contraxissent, illam hac lustratione explarent. Vide dicta Numer. xix. Idem imitati sunt Gentiles juxta illud: «Casta placent Superis, pura cum veste venite.» Et: «Donec me flumine vivo abluero.»

Unde illa lex apud Ciceronem, lib. II De Legibus: «Caste deos adeunto.» Hinc argumento a minori ad majus colligit S. Gregorius, aitque: «Si interesse sacrificiis non audent nisi sanctificati; quid de sacrificantibus censendum? sanctificare enim purgare est. Quantum ergo puros decet esse Pontifices, ubi invitatae ad sacrificium, non nisi sanctificatae admittendae sunt plebes? sanctificatio quippe corporis, pudicitia est; sanctificatio mentis, charitas et humilitas.»


Versus 6: Vidit Eliab

CUMQUE INGRESSI ESSENT — ad prandium ex peracto Samuelis sacrificio instructum, non enim in sacrificio, utpote publico coram senioribus, sed in prandio coram Isai et fratribus, Samuel secreto unxit Davidem in regem; ne Saul rem intelligeret et utrique, scilicet tam Samueli quam Davidi, necem machinaretur.

VIDIT ELIAB, ET AIT: NUM CORAM DOMINO EST CHRISTUS EJUS? — q. d.: Samuel Eliab primogenitum Isai stitit et obtulit Domino, eumque interrogavit: Hiccine est, Domine, quem elegisti in regem, ut jubeas eum a me ungi; itaque ipse fiat Christus, id est unctus Domini?


Versus 7: Ne Respicias Vultum Ejus

VULTUM EJUS (virilem, grandem et elegantem), NEQUE ALTITUDINEM STATURAE EJUS (uti Saul rex ab humero sursum eminebat toti populo), QUONIAM ABJECI EUM. — Hebraice מאסתיהו meastihu, id est reprobavi eum; Septuaginta, quoniam contempsi eum; Chaldaea, elongavi, scilicet a regno, q. d. Abjeci Eliab, licet primogenitum, pulchrum et procerum, ne sit rex. Ita S. Gregorius, Abulensis, Hugo, Lyranus et Dionysius. Alii, q. d. Abjeci eum, id est Christum meum, quem scilicet a te ungi volo in regem; puta Davidem feci abjectum, id est juvenem et minimum natu inter filios Isai.

HOMO ENIM VIDET EA QUAE PARENT, DOMINUS AUTEM INTUETUR COR. — Hebraice, homo videt (et videndo judicat) secundum oculos (juxta apparentiam externorum oculorum), Deus autem videt (et videndo judicat) secundum cor. Quare homines saepe falluntur. «Oculi (enim) et vultus saepe mentiuntur,» et indicant mentem sapientem vel probam, quae insipiens est et improba. Cor autem, id est mens et voluntas mentiri et fallere nequit; quia aliud se esse quam revera sit fingere nequit. Deus ergo est Cardiognostes, id est cordis inspector, imo Dominus et possessor. Sensus est, quasi dicat: Deus videt cor Davidis melius esse corde Eliab; esto vultus et forma Eliab melior et grandior sit, quam vultus et forma Davidis: hac de causa non Eliab, sed Davidi regnum assignabit.

Hinc Septuaginta vertunt, quoniam homo videbit in faciem, Deus autem in cor, puta arcana et intima cordis. Et Chaldaeus, quia filii hominis vident in oculis suis, et ante Dominum manifestae sunt cogitationes cordis.


Versus 10: Adduxit Isai Septem Filios Suos

ADDUXIT ITAQUE ISAI SEPTEM FILIOS SUOS. — Habuit ergo Isai, sive Jesse (haec enim duo nomina apud Hebraeos unum idemque sunt), universim octo filios. Nam David absens erat octavus. Dices: I Paralip. cap. III, cum Davide numerantur septem duntaxat filii Isai sive Jesse. Respondeo, ibi non omnes numerari, sed unum praetermitti ob causam nobis incognitam, forte eo quod octavus genitus sit ex concubina, vel uxore secundaria; sicut cap. xiv, vers. 49. Saulis filii numerantur tres, et omittitur quartus, scilicet Isboseth, de quo II Reg. cap. II.

Aliter Lyranus, Cajetanus et Dionysius; dicunt enim nomen tertii filii fuisse Nathan, sive Jonathan; eumque omitti, eo quod filius esset adoptivus, non naturalis. Verum de hac ejus adoptione nil uspiam legimus. Hinc liquet Samuelem revelasse Isai Dei consilium de eligendo uno ex filiis ejus in regem, eoque ungendo. Ideo enim Isai omnes filios ordine nativitatis adduxit ad Samuelem, ut videret quem ex eis unum Deus eligeret.


Versus 11: Adhuc Reliquus Est Parvulus

ADHUC RELIQUUS EST PARVULUS. — Vide hic quam diversa sint judicia Dei et hominum. Isai enim Davidem ut juvenem et minimum, ideoque oves pascentem parvi aestimabat, nec dignum conspectu Samuelis: unde eum non adduxit; Deus autem eum fratribus omnibus praefulit, regemque creavit. Unde S. Ambrosius, serm. 18 in Psalm. cxviii: «Patris, ait, oves pascebat vili ablegatus obsequio, non est oblatus sacerdoti (Samueli), quasi indignus, qui ungeretur in regnum.»

PARVULUS. — Hinc et magis ex cap. xvii, vers. 23, 42, 58, multi censent Davidem, cum unctus fuit in regem, aetate puerum exstitisse, imo puerulum, ut ait S. Chrysostomus in Psal. L; sic et Josephus, Serarius et alii. Ex adverso Hebraei in Seder-Olam cap. XIII, censent Davidem hoc tempore fuisse 29 annorum, eo quod putent Saulem duos duntaxat annos regnasse et vixisse: quo mortuo statim ei successit David, cum esset triginta annorum, ut dicitur II Reg. cap. v, vers. 4.

Media sententia est verior, scilicet Davidem, cum unctus fuit, fuisse viginti circiter annorum. Haec enim aetas apta est regno et media inter pueritiam et virilem aetatem. Probatur primo, quia David vers. 18 vocatur «fortissimus robore, vir bellicosus et prudens in verbis.» Ergo facile erat viginti annorum. Secundo, quia, ut dixi cap. praecedenti, Saul per inobedientiam parcendo Agag anno septimo regni sui, eo a Samuele privatus est; mox autem anno sequenti, puta octavo Saulis, pro eo jam rejecto unxit Davidem; Saul autem posthac regnavit adhuc decem annis: universim enim regnavit 18 annis. Quare cum post decem annos mortuus sit Saul, eique in regnum succedens David, fuerit tunc triginta annorum; dicere oportet eum, hoc anno quo primum secreto unctus est, fuisse 20 annorum. Ita Abulensis, Dionysius, Salianus et alii. Adde quod Saul vers. 21, Davidem fecit suum armigerum; armigeri autem solent esse juvenes, non pueri.

Dices: Quomodo ergo David hic vocatur parvulus? Respondeo, quia respectu fratrum omnium erat parvulus, id est minimus natu, ideoque opilio. Unde pro parvulus hebraice est קטן katan, id est parvus, ut vertit Chaldaeus. Hinc Septuaginta vertunt, minor, id est minimus fratrum. Sic Benjamin vocatur parvulus, id est natu minimus filiorum Jacob, Genes. cap. xliii, vers. 29, cum tamen jam tunc genuisset decem filios, ut patet Gen. cap. xlvi, vers. 21.

ET PASCIT OVES. — Sic olim Patriarchae et Principes fuere agricolae et pastores ovium, et ex ovibus didicerunt pascere, regereque homines. Tales fuere Adam, Abel, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Moses. Tales quoque fuere Romani, de quibus Ovidius, lib. I Fastor.: «Jura dabat populis posito modo Praetor aratro, Pascebatque suas ipse Senator oves.» Vide dicta cap. xi, vers. 5.

MITTE ET ADDUC EUM, NEC ENIM DISCUMBEMUS PRIUSQUAM HUC ILLE VENIAT. — Hinc patet ante prandium unctum fuisse Davidem, tum quia ante prandium res arduae tractari solent; tum quia prophetae zelosi, qualis erat Samuel, Dei praecepta urgent, illaque illico ante res alias exsequentur; tum quia, ut ait S. Gregorius: «In observatione jejunii celebranda sunt Sacramenta unctionis.» Unde et sancitum est ut non nisi jejuni sacrum chrisma in Confirmatione accipiant.


Versus 12: Erat Autem Rufus

ERAT AUTEM RUFUS. — Hebraice אדמוני admoni, id est rubicundus, sanguineus, rufus, quasi esset alter Adam, ait Theodoretus, ideoque typus et figura Christi. Rufi enim sunt pulchri et saepe insigni indole. Unde Cedrenus scribit Valentinianum Imperatorem habitum Davidi similem, eo quod rubicundus esset, rufis capillis, oculis caesiis et pulchris. Rufus enim color accedit ad fulvum, qualis est leonis, qui fortitudine superat omnia animalia, eorumque est rex. Addit Aristoteles in Physiognom. cap. x: «Quibus color ruber est, acuti sunt; quoniam omnia quae secundum corpus sunt, a motu calefacta rubescunt.»

SURGE, UNGE EUM, IPSE EST ENIM — quem in regem elegi, et a te ungi volo. Porro S. Athanasius in Vita S. Antonii, ait Davidem a Samuele agnitum fuisse ex laetitia vultus, aeque ac ex eadem ab omnibus agnoscebatur Antonius inter mille Monachos: «Si quis enim ignarus ejus inter multitudinem Monachorum eum videre desiderasset, nullo indicante caeteris praetermissis ad Antonium currebat, et animae puritatem agnoscebat ex vultu, et per speculum corporis gratiam sanctae mentis intuebatur. Nam semper hilarem faciem gerens, liquido ostendebat se de coelestibus cogitare, sicut Scriptura ait: Corde laetante vultus floret, sed in moerore continuo tristatur,» ait S. Athanasius. Sic Samuel, inquit, agnovit Davidem: «Laetificatos enim habebat oculos et dentes sicut lac candidos.»

Allegorice, David fuit typus Christi, qui fuit «rufus, ait S. Gregorius, quia lancea vulneratus; rufus, quia ex passione rubicundus. Unde et per prophetam ei dicitur: Quare rubrum est indumentum tuum? Rufus quippe exstitit, qui candorem tantae innocentiae pretiosi sanguinis rubore coloravit. Pulcher etiam aspectu fuit, quia et resurgendo immortalitatis pulchritudinem induit, et mortales nos ex magna charitate respexit.» Et inferius: «Rufus ergo in saeculo fuit, pulcher in paradiso, decora facie perennis in coelo; potest et omnis haec trina pulchritudo in hac praesentis vitae ejus conversatione cognosci. Rufus quippe exstitit, quia ferventer amavit eos pro quibus animam posuit: pulcher aspectu fuit, quia omnia novit; decora facie, quia omnia bona fecit.»


Versus 13: Tulit Samuel Cornu Olei

TULIT ERGO SAMUEL CORNU OLEI ET UNXIT EUM IN MEDIO FRATRUM EJUS. — «Non, ut ait Josephus, quasi in ipsius aurem insusurrarit Samuel; sed, ut fratres omnes unctionem viderent et intelligerent, idque ut pluris ipsum deinceps facerent, minoreque invidia laborarent, cum sibi cum praeferri viderent,» ait Theodoretus, Quaest. XXXVII.

Porro unctus est, non ut statim regnaret, sed ut Sauli morienti in regno succederet. Hinc patet patrem et fratres Davidis cognovisse eum a Samuele ungi in regem. Ita Abulensis, licet id neget Cajetanus. Ter unctus fuit David: primo, hic privatim; secundo publice, cum factus est rex tribus Juda; tertio, cum factus est rex omnium tribuum. II Reg. cap. ii et v. In Graecis codicibus Psalterii additur psalmum cli, qui de hac unctione agit, ubi David de se ita canit: «Parvus eram in fratribus meis, et junior in domo patris mei; pascebam oves patris mei, etc. Ipse emisit angelum suum, et tulit me de ovibus patris mei, et unxit me oleo unctionis suae. Fratres mei pulchri et magni; et non bene sensit in eis Dominus.»

Tropologice S. Gregorius: «Cornu olei tollitur, ait, ut in excellenti liquore magister Ecclesiae vir esse studeat magnae misericordiae. Oleo ungitur caput regis, quia lucere super candelabrum debet per flammam verbi. Cornu oleum recipit, ut increpando purget, et miserando per blandimentum trahat. Cornu etiam recipit in sublimitate ordinis oleum ad fomenta virtutis. Sed pleno cornu ungitur, ut virtus Pontificis plena doceatur. Cornu namque plenum in unctione sua habet, si tam in virtute misericordiae, quam charitatis et verbi perfectus est; plenum etiam cornu in unctione sua habere cognoscitur, cujus omnis potestas per misericordiam dispensatur.» Et post plura: «Oleo quippe in medio aliorum ungitur, quia qui in aliorum exemplum positus est, nullam sui partem habere obscuram debet ut hunc omnes aspiciant, et ab eo lucis exemplum sumant.» Et paucis interjectis: «Vel in medio fratrum ungitur, ut unctum et medium se esse semper arbitretur. Agnoscat ergo dignitatem suam, et vim dignitatis exerceat, quia unctus est; videat se medium, et communis conditionis hominem, ut pares sibi esse eos, quibus eminet, recognoscat. In medio ergo fratrum ungitur, ut si humilis et sublimis, sublimis ordine, humilis aestimatione. In medio idem ungitur, ut se privato amore non diligat, sed ex omni quod praeeminet, lucra aliorum quaerat. Atque hic finit S. Gregorius suam expositionem moralem in lib. Regum.»

ET DIRECTUS EST SPIRITUS DOMINI A DIE ILLA IN DAVID. — Quaeres, quis fuit hic spiritus? Respondeo primo, fuit spiritus fortitudinis tum animi, tum corporis, qui eum bellicosum et victoriosum effecit; unde post hanc unctionem David tam leonem et ursum, quam Goliath gigantem interfecit. Hinc Septuaginta vertunt, insiliit in eum spiritus Domini, sicut insiliit in Samsonem, irruitque, quoties is aliquid heroicum fortitudinis opus aggrediebatur. Ita Lyranus, Abulensis et Vatablus, qui vertit, agitare eum coepit spiritus Domini; Chaldaeus, mansit spiritus fortitudinis a Deo super David.

Secundo, fuit spiritus animi magni et regii. Sicut enim Deus, Saulem ab asinis vocans ad regnum, ei cor rusticanum mutavit in magnanimum et regium: sic jam eumdem spiritum a Saule transtulit in Davidem, ut qui prius non nisi de ovibus pascendis cogitarat, jam de toto Israele gubernando et propugnando cogitaret: magnos ergo novosque animos, novos spiritus, novas cogitationes, nova consilia, nova desideria et vota illa indidit; hoc enim significat hebraice תצלח tislach.

Tertio, fuit spiritus Poeticae et Musicae, puta psallendi psalmosque dictandi et canendi: nam ab unctione coepit psallere et psalmos componere. Ita Abulensis, Dionysius et alii.

Quarto, fuit spiritus prudentiae, ut in omnibus dictis factisque mire esset prudens, discretus, providus, illaque non se suamque familiam duntaxat, sed et totum regnum sapientissime gubernaret. Unde eamdem a Deo postulavit et obtinuit Salomon Davidis filius, III Reg. cap. III, vers. 12.

Denique Hebraice tislach, quod Noster vertit, directus est, cum Marino et aliis vertas, prosperavit, fortunavit, ad felicem effectum direxit; ut scilicet David omnia prudenter et feliciter conficeret, ac ad optatum finem perduceret.

Quinto, fuit spiritus prophetiae: David enim fuit propheta, ac in Psalmis non tantum psallit, sed et prophetat de Christo, Christique vita, morte, Apostolis, Ecclesia, etc. Ita S. Hieronymus, Josephus et alii.

Porro spiritus hic non pertransiit, sed constanter mansit in David, saltem quoad aliquas ejus operationes. Hoc enim significat τὸ a die illa et deinceps. Ita S. Gregorius.

Subito ergo David per unctionem Dei et Samuelis hic ex abjecto pastorculo ovium, factus est rex fortissimus et prudentissimus, ac Psaltes et propheta divinus: nam si antea aliquid horum habuisset, utique pater et fratres eum non ita abjecissent ad oves, sed pluris fecissent.

IN DAVID. — David ab amore nominatus est quasi amabilis. David enim Hebraice idem est quod דוד dod, id est, dilectus, vel amor et dilectio, juxta illud Cant. I: «Meliores sunt amores tui (Hebraice דודיך dodecha) vino.» Hinc et Salomon filius ejus idem nomen a Deo accepit, vocatusque est Jedidia, id est, «amabilis Domino,» II Reg. cap. xii, vers. 25. Porro S. Augustinus, lib. XXII Contra Faust. cap. lxxxvii, et in Psal. xxxiv: «David, ait, idem est quod manu fortis vel desiderabilis,» ut David dicatur quasi דיד dai iad, id est, sufficiens (hoc est, validus, potens) manu.

Audi S. Chrysostomum, homilia De David et Goliath, Davidem cum Saule conferentem et praeferentem: «Inveni mihi David, virum secundum cor meum, qui faciet omnem voluntatem meam. O beatum David sanctissimi meritum, quod laudat Deus, praedicat Dominus, judex praefert summus! Dum enim David sanctissimus, homo est secundum cor Dei, quidquid Deus cogitat, gerit; quidquid mente concipit, perficit. Dum enim, inquam, David cordi Dei cor proprium jungit, et menti ejus mentem suam annectit; hoc est; ut quae vult Deus, velit; et quae non vult, similiter nolit; sic eum Dominus individuo amore et conjuncta charitate dilexit.» Et paucis interjectis: «Hic ab ovibus ad regnum deligitur, ille a regno ad gladium destinatur. Hunc sancta vita promovit, illum mandatorum despectio reprobavit. David adhuc pastor debellat leonem, interficit ursam; Saul, contemnendo Dominum, malum in se provocat spiritum. Regnat David sanctissimus, sed latenter: Saul reprobus efficitur evidenter. Hic jam rex est, ille putatur; hic jam obtinet, ille tantummodo dicitur; hic occultam possidet dignitatem, ille habet publicam regni imaginem; a Deo David Sancto Spiritu inundatur, Saul vero Spiritu isto deseritur. Denique Saul David persequitur innocentem, David vero traditum sibi, illaesum exhibet peccatorem; ut et in David Spiritus Sanctus mitesceret, et in Saule malus spiritus in innocentem saeviret, ut vitae diversitas, diversa jam merita demonstraret, et causae istae hominibus deputarentur non Deo, qui male vel bene gerentibus regnum, aut tollerent, aut conferrent.»


Versus 14: Spiritus Domini Recessit a Saul

SPIRITUS AUTEM DOMINI RECESSIT A SAUL, — puta spiritus fortitudinis, bonitatis, prudentiae, magnanimitatis, animi liberalis et regii, etc., «recessit a Saul,» ac recidit ipse in primaevam suam animi pravitatem, dejectionem, imprudentiam, vilitatem, pusillanimitatem: unde qui prius in bellis erat acer et victor, deinceps exstitit imbellis, ignavus, iners, nec quidquam praeclare gessit.

ET EXAGITABAT EUM SPIRITUS NEQUAM A DOMINO. — Quaeres, quis fuit hic «spiritus nequam exagitans Saulem?» Primo, Hebraeus, Josephus, Cajetanus, Genebrardus in Chron. anno mundi 3066, Delrio, lib. III Magic. cap. iv, censent fuisse atram bilem, sive melancholiam et maniam, quae Sauli tristes creabat imagines, suspiciones, invidias, moerores, anxietates, desperationes, furores, deliria, amentias: haec enim concepit, ex eo quod vidit se a Deo rejectum et a Samuele regno privatum. Primo probatur, quia Septuaginta vertunt, suffocabat eum spiritus malus; Chaldaeus, terruit eum; Vatablus, turbavit eum. Secundo, quia a Josepho spiritus hic vocatur «perturbatio et morbus a daemone inflictus, qui suffocationes et strangulationes illi creabat.» Tertio, quia hoc spiritu agitatus invidit Davidi successionem in regnum, ideoque eum voluit occidere, cap. xviii vers. 19. Quarto, quia morbus hic Saulis levabatur per musicam Davidis pulsantis citharam, quia scilicet musica exhilarat, itaque fugat tristitiam.

Porro, quam malignus sit humor melancholicus docent Galenus, Fernelius et Levinus Lemnius medicus, lib. De Complexionibus, sub finem, pag. 162, ubi mira melancholicorum phantasmata et curationes recenset. «Primus enim, ait, sibi persuaserat nasum sibi excrevisse instar proboscidis elephantis. Medicus farcimen naribus ejus admovit, illudque et tandem ultimam nasi pelliculam cultro abscidit: itaque imaginarium illi nasum avulsit. Secundus credebat ranas et bufones intestina sua perterebrare. Medicus clystere per alvum eum purgavit, ac excrementa pelvi excipiens, in eamdem ranas et bufones conjecit. En, inquit, ranae et bufones ventris tui: scito te jam iis liberatum, itaque phantasma hoc suum illi excussit. Tertius imaginabatur sibi femora esse ex vitro; quare nec sedere, nec quid tangere audebat, ne illa collisa dissilirent. Quartus opinabatur se esse mortuum, ideoque cibum sumere nolebat: jamque ad septem dies jejunus persistebat (diem autem septimum inediae medici lethalem autumant) medicus personatos quosdam linteaminibus obvolutos in ejus cubiculum immisit, qui se dicerent mortuos, et tamen coram eo laute epularentur. Invitatus ille et voce epulantium, et nidore deliciarum, coepit gustare et tandem comedere affluentius: peracta autem coena somnus illi salutaris obrepsit, in eum usum confecto liquamine; itaque ad vitam et mentem rediit.» Hic sensus verus est; sed hoc loco non sufficit.

Secundo, alii censent fuisse angelum bonum, a Deo Sauli immissum, ad eum affligendum, ut justas ab eo inobedientiae poenas exigeret.

Tertio et verius, alii censent fuisse diabolum, qui non tantum exterius vexavit Saulem, uti vexavit S. Job; sed etiam interius eum possederit, cumque diris phantasmatibus, tristitiis, moeroribus, anxietatibus, doloribus afflixerit, et per vices exagitarit; hic enim proprie est et vocatur «spiritus nequam:» ab eo ergo possessus fuit Saul, factusque energumenus et daemoniacus, itaut per vices ab eo exagitatus deliraret, insaniret, fureret, uti audiemus cap. seq. vers. 10 et seq. Ita censent Josephus, Rupertus, Isidorus, Eucherius, Lyranus, Hugo, Abulensis, Dionysius, Vatablus, Serarius, Sanchez hic, et S. Gregorius, lib. II Moral. cap. vi, ac Theodoretus hic Quaest. XXXVIII: «Cum divinus, inquit, recessisset spiritus, locum est sortitus malignus spiritus; sic cum Apostolica gratia Judam reliquisset, in eum ingressus est diabolus.»

Porro, spiritus hic vocatur Domini, quia a Deo Sauli fuit immissus vel permissus ad castiganda ejus peccata. Sic Paulus, II Corinth. II, fornicarium tradidit Satanae. Audi S. Gregorium: «Ideo idem spiritus et Domini appellatur, et malus: Domini, per licentiam justae potestatis; malus, per desiderium injustae voluntatis.» Haec enim potestas, ex parte Dei punientis Saulem per diabolum, erat justa; ex parte vero diaboli tyranni et tyrannice Saulem excruciantis, erat injusta. Diabolus autem in Saulem nil poterat, nisi potestate a Deo accepta, qui illam limitarat, ut tantum et non amplius eum affligere posset, uti fecit in S. Job.


Versus 16: Psallat Manu Sua

PSALLAT MANU SUA, ET LEVIUS FERAS. — Quomodo psallendo fugetur daemon dicam vers. 23.


Versus 18: Fortissimum Robore et Virum Bellicosum

FORTISSIMUM ROBORE ET VIRUM BELLICOSUM. — Rabbini apud S. Hieronymum in Quaest. et Lyranum censent Doeg Idumaeum, infensum Davidi, hoc dixisse et finxisse, scilicet hostiliter Davidem laudasse, ut illi, dum ante furentem Saulem staret, vitae periculum crearet; sed necdum Davidis virtus et fama adeo increbuerat, ut eum nosse et odisse posset Doeg. Hinc ergo patet Davidem, accepto in unctione sua spiritu fortitudinis, illico fortitudinem suam eximiam exeruisse ad intuentium stuporem, ac insignia quaedam fortitudinis bellicae opera edidisse: quae qui viderunt, ad Saulem detulerunt, eique Davidem commendarunt.


Versus 19: Qui Est in Pascuis

QUI EST IN PASCUIS. — Vide hic modestiam Davidis, qui licet jam unctus esset in regem, ac destinatus Saulis successor, tamen illico rediit ad oves suas, factusque est opilio, aeque ac Saul unctus licet in regem, rediit tamen ad suos boves et aratra, cap. xi, 5.


Versus 23: David Tollebat Citharam

DAVID TOLLEBAT CITHARAM ET PERCUTIEBAT MANU SUA, ET REFOCILLABATUR SAUL, ET LEVIUS HABEBAT; — quia scilicet exhilarabatur musica, itaque minuebatur ejus melancholia, indeque sequentes angores et pravae animae passiones. Ad has enim mitigandas vel pellendas mire valet musica. Cassiodorus, lib. II Variarum, cap. xl: «Musica, inquit, tristitiam noxiam jucundat, tumidos furores attenuat, cruentam saevitiam efficit blandam, excitat ignaviam soporantemque languorem, vigilantibus reddit saluberrimam quietem, sanat mentis taedium bonis cogitationibus semper adversum.»

S. Augustinus, lib. X Confess. cap. xxxiii, asserit: «Omnes affectus spiritus nostri pro sui diversitate habere proprios modos in voce et cantu, quorum nescio qua occulta familiaritate excitentur.»

Quin et Seneca ex Pythagora, lib. III De Ira, cap. ix: «Pythagoras, inquit, perturbationes animi lyra componebat. Quis autem ignorat lituos et tubas concitamenta esse; sicut quosdam cantus, blandimenta quibus mens resolvatur?»

Asclepiades medicus μάθη, id est, passiones morbosque animi musica lenire ac sedare consuevit. Timotheus excellens fidicen, fides pulsando Alexandrum Magnum ita concitabat, ut ad arma procurreret. Vide Alexandrum ab Alexandro, lib. II Genial. cap. xvii. «Graecarum civitates, ait Marianus Capella, sanxerunt ut animorum corporumque morbi ad lyrae modulos curarentur. Unde qui aegris remedia praestabant, olim dicebantur praecinere, inquit Macrobius, et Xenocrates lymphatos carminum modulis a dementia liberavit. Paracelsus ait ischiadicorum dolores lenibus tibiarum Phrygiae modulis sedari, tibicinemque modulate canentem viperarum morsibus mederi.»

Experientia continua et quotidiana Italos praesertim in Apulia docuit et docet eos quos momordit tarantula et stupefecit, ut lethargo correpti somnum lethalem dormiant, nulla medicorum arte excitari posse, nisi carmine modulato, quod in varios numeros et harmoniam flectunt, donec illam inveniant, quae morbo et stupori huic, quasi medela respondeat; illi deinde canendo insistunt; excitatur aeger in vigilium et tripudium; saltu sudorem elicit, itaque venenum omne dispellit, ac sibi mentique et sanitati restituitur. Miraculum hoc musicae et carminis quis non admiretur?

Sed quid potuit musica et cithara Davidis in daemonem agitantem Saulem? Respondent Platonici, ac eos secuti Cajetanus in cap. II ad Ephes., Augustinus Niphus, lib. III De Daemon. cap. v et seq., Eugubinus, libro VIII De perenni Phil. cap. xxvi, daemones habere corpus aliquod subtile, ideoque musicam audire, eaque commoveri. Verum hic jam est error. Certum est enim Angelos ac daemones esse plane incorporeos, ac puros merosque spiritus.

Secundo, aliqui censent Deum posse subjicere, imo de facto subinde subjicere daemones nonnullis rebus corporeis, v. g. melodiae, fumo jecoris, Tob. cap. vi, hyperico, rosmarino, etc. Ita Levinus Lemnius et Franciscus Valesius, Sacrae Philos. cap. xxviii: «Jecori piscis Tobiae, inquit, virtus supernaturalis tributa est, illuminandi oculos Tobiae; uti igni inferni tributa est vis torquendi daemones, et aquae benedictae data est vis eosdem fugandi, et animam a culpis abluendi.» Addit Valesius, aitque: «Dicunt exorcistae nonnulli pelli daemones suffitu cornu cervini, et cujusvis stercoris praesertim humani, item ruta et hyperico: duobus prioribus, eo quod se contemni non ferat daemon utpote superbissimus. Ego vero, inquit ipse, eos venisse in hanc opinionem puto, eo quod medici omnes testentur illarum rerum suffitu epilepsiam manifestari. Statim ergo ut epilepticus illarum suffitum sentit, epilepsiae paroxysmo membrorumque omnium agitatione et jactatione corripitur, aut si ejus paroxysmo jam laborat, ingravescit: exorcistae vero illi hoc daemoni tribuunt eumque visitari autumant. Rutam vero et hypericum salutares esse epilepsiae curandae, patet ex eo quod flatus abigant, qui cerebrum epilepticorum agitant.» Verum licet certum sit Deum posse subjicere daemones rei corporeae, ut musicae; tamen incertum est an de facto eos illi subjecerit.

Tertio ergo, verius est Davidem psallendo fugasse daemonem Saulis vi partim naturali, partim supernaturali: naturali, quia musica exhilarat, itaque pellit melancholiam, qua daemon utebatur ad Saulem cruciandum. Nullus enim humor magis quam hic opportunus est diabolo, ut homines vexet, tentet, incitetque ad moerorem, invidiam, iram, desperationem. Quare daemon, qui agit per causas naturales, maxime utitur humore melancholico ad homines adigendum in angores, scrupulos, diffidentias, dissensiones, aversiones, odia, rixas, caedes, etc. Talis fuit lunaticus ille a Christo curatus, qui cum luna crescente melancholia et mania magis agitabatur a daemone, Matth. xvii, 14.

Hinc Franciscus Valesius, Sacra Philos. xxviii: «Daemones, ait, melancholicos invadunt, aut melancholicos morbos hominibus inferunt, quia melancholicus succus maxime omnium paratus est hominem in insaniam et desperationem adigere: quod maxime nequam illi spiritus exoptant. Humor enim melancholicus cor deprimit, gravat, contristat, ac cerebrum atra fuligine, quasi caligine obnubilat; ut per eam omnia atra, tristia, noxia, inimica, horrida videantur.» Quocirca, qui tentationes diaboli evadere cupit, caveat a melancholia; si a natura vel casu tristitiam habet, contra eam pugnet, omnibusque ejus imaginationibus et suggestionibus, viriliter et constanter resistat, v. g. cum suspiciones, timores, angores, scrupulos ingerit, dicat: Non credo vobis; vos enim proceditis a meo hoste, scilicet a daemone et melancholia: falsa sunt, inepta, stulta, quae mihi repraesentatis; contraria ergo, quae vera sunt, apta et prudentia amplectar. Sic enim dicimus illi qui, laborans vertigine, putat omnia verti et gyrare: falleris, amice, nihil gyratur nisi tuum cerebrum; ejusque vertigine quae te gyrat, fit ut omnia quae quiescunt, tibi gyris agitato gyrari videantur. Hinc S. Antonius, teste S. Athanasio, aiebat, «nihil efficacius esse ad vincendos daemones, quam laetitiam spiritualem.» Et S. Jacobus, epistola cap. v, 13: «Tristatur aliquis vestrum? oret: Aequo animo est? psallat.» Hac de causa in officio divino utitur Ecclesia cantu et musica, ut fideles excitet ad devotionem, alacritatem, laetitiam, quibus Deo serviant, diabolo resistant, et ad omne opus virtutis alacres procedant. Id in se expertus S. Augustinus, initio conversionis suae, sic ait libro IX Confes. cap. vi: «Quantum flevi in hymnis et canticis tuis, suave sonantis Ecclesiae tuae vocibus commotus acriter. Voces illae influebant auribus meis, et eliquabatur veritas tua in cor meum, et ex ea aestuabat inde affectus pietatis, et currebant lacrymae, et bene mihi erat cum eis.»

Et S. Basilius in Proemio Psalmorum: «Psalmus, inquit, est profligandis daemonibus ac depellendis quoddam amuletum: Angelicae tutelae conciliator, scutum securitatis inter timores nocturnos, diurnorum requies laborum, infantium tutularis protectio, consistentium in aetatis flore decus et ornamentum, senum solamen. Denique mundus est mulieribus exornandis appositissimus.» Et nonnullis interjectis: «Psalmus est animarum tranquillitas, arbiter ineundae pacis, cujus annutu exundantes ac tumultuariae cogitationes se contrahunt et conquiescunt, etc. Psalmus est opus Angelorum, spirituale thymiame.»

Atque ut alios plures praeteream, S. Ambrosius, Praefat. in Psal.: «Psalmus, inquit, benedictio populi est, Dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo universorum, vox Ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena devotio, libertatis laetitia, clamor jucunditatis, laetitiae resultatio. Iracundiam mitigat, sollicitudinem abdicat, moerorem allevat. Nocturna arma, diurna magisteria. Scutum in timore, festum in sanctitate. Imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae: citharae modo ex diversis et disparibus vocibus unam exprimens cantilenam. Diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus.»

Hac de causa Elisaeus, parans se ad excipiendam a Deo prophetiam, jussit adduci psalten, ut ejus psalmodia mens sua in Deum elevaretur, aptareturque ad illuminationem divinam, lib. IV Regum III.

Vis ergo naturalis musices et citharae Davidis, leniens melancholiam Saulis, consistebat in duobus: primo, quod diverteret ejus phantasiam a tristium rerum cogitatione, ad attendendum laetis musices sonis et canticis; secundo, quod ipsa voluptas cantus eum exhilararet, itaque melancholiam abigeret vel minueret. Ita Lyranus, Abulensis, Valesius, Sanchez, Serarius et alii.

Verum potior vis hujus citharae erat supernaturalis, nimirum quod David citharae pulsu mentem suam excitabat (aeque ac fecit Elisaeus, ut dixi), ut ferventius oraret Deum pro Saulis salute: unde Deus eum exaudiens, ob Davidis ferventes preces et merita abigebat daemonem a Saule, et Saulem sibi mentique restituebat. Ita Josephus (qui addit Davidem citharizando psalmos recitasse), Theodoretus, Lyranus, Abulensis, Serarius. Simili modo S. Franciscus Senensium animos in mutua odia a daemone excitatos, per canticum solis (quod recensui Eccles. xliii, vers. 2) sedavit et ad pristinam concordiam redegit.

Allegorice, cithara repraesentat crucem Christi; sicut enim chordae in cithara distenduntur, sic Christus distensus fuit in cruce. Audi Angelomum: «Non enim illius tanta virtus erat, sed mysterium crucis Christi per lignum extensione nervorum mystice gerebatur, in qua etiam passio cantabatur.» Sic et Prosper, parte II Pradic. cap. xxv. Imo Angelomus, Eucherius et Beda censent malum spiritum pulsum a Saule virtute crucis Christi futurae, cujus typus erat cithara Davidis: sicut Hebraei liberati sunt ab Angelo percutiente et Aegypto per sanguinem Agni Paschalis, qui erat typus sanguinis Christi in cruce immolandi.

Hinc S. Augustinus, serm. 3 De Tempore, docet citharam repraesentare carnem Christi. Audi eum: «Adhuc citharam respice, ut musicum melos sonis dulcibus reddat, tria pariter adesse videntur: ars, manus et chorda; et tamen unus sonus auditur: ars dictat, manus tangit, resonat chorda. Tria pariter operantur, sed sola chorda personat quod audiatur, nec ars nec manus sonum reddunt; sed ea cum chorda pariter operantur: sic nec Pater nec Spiritus Sanctus susceperunt carnem; et tamen cum Filio pariter operantur: sonum sola chorda excutit, carnem solus Christus accipit; operatio in tribus constat, sed quoniam ad solam pertinet chordam soni redditio, sic pertinet ad solum Christum carnis humanae susceptio.»

Idem Augustinus in Psal. xxxvi, ad illa: Exsurge psalterium et cithara: «In psalterio, ait, chordae desuper sonum accipiunt, in cithara autem ex inferiore parte; sic per carnem suam duo genera factorum operatus est miracula et passiones. Miracula desuper fuerunt; passiones de inferiori fuerunt: illa enim quae fecit miracula, divina fuerunt, sed per corpus fecit, per carnem fecit. Caro ergo divina operans, psalterium est: caro humana patiens cithara est. Sonet psalterium, illuminentur caeci, audiant surdi, stringantur paralytici, ambulent claudi, surgant aegroti, resurgant mortui; iste est sonus psalterii. Sonet et cithara, esuriat, sitiat, dormiat, teneatur, flagelletur, irrideatur, crucifigatur, sepeliatur.»

Hinc et sancti, qui vel martyrium subierunt, vel carnem mortificarunt cum vitiis crucifixerunt, citharizant Deo in citharis suis, Apoc. xiv, 2. Vide ibi dicta.

Symbolice, Rupertus per citharam accipit dulcedinem praedicationis Evangelii: haec enim sua suavitate ad se rapuit omnes gentes. «Movit Amphion lapides canendo:» multo magis saxea corda fregit Christus praedicando.

Tropologice, spiritualis cithara est sermo lenis et blandus; item docta et pia concio vel exhortatio: adhac psalmodia et oratio, quibus leniuntur et flectuntur ad pietatem durae, superbae, iratae et avarae hominum mentes, juxta illud Prov. xv, 1 et 4: «Responsio mollis frangit iram, lingua placabilis, lignum vitae.» Vir mansuetus medicus est cordis. Et Eccli. vi, 5: «Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos.» Sic de Judaeis Christum audientibus ait Lucas, cap. iv, vers. 22: «Mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius.» Ita Angelomus: «Cum sensus potentium, ait, per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis, locutionis nostrae tranquillitate, quasi dulcedine citharae revocetur.» Idem iisdem verbis habet Eucherius.

Denique qui tam in adversis, quam prosperis Deum laudat, eique gratias agit, hic Deo et hominibus citharizat. Audi S. Augustinum in Psal. xxii: «Confitere Domino in cithara: sive tibi abundet aliquid, gratias age illi, qui dedit; sive tibi desit, sive forte damno tibi auferatur aliquid, cithariza securus. Non est enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus, certus in Deo tuo, tange chordas in corde tuo, et dic tanquam in cithara in inferiore parte bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum.»

RECEDEBAT ENIM AB EO SPIRITUS MALUS. — Videtur ergo daemon, qui prius ad pulsum citharae eodem pulsu saepius iterato et continuato tandem plane victus, a Saule recessisse. Pro recedebat enim Hebraea et Graeca habent, recessit, ideoque Saul jam sanatus Davidem ad patrem Jesse domum remisit. Unde cap. sequenti Saul Davidem ad se redeuntem non agnovit; sed parta a Davide contra Goliath victoria, audiens populum illi acclamare: «Percussit Saul mille, et David decem millia;» invidia et odio in eum exardescens, rursum a daemone agitari coepit, ut patet cap. xviii, 10; nec deinceps ab eo liberatus legitur, quia Davidem, quasi aemulum, ejusque citharam amplius non ferebat.

Porro David, a Saule dimissus, ad patrem et oves suas rediit; non eo quod immineret bellum Sauli a Philistiis, ut ait Josephus et Abulensis, sed quia Saul jam curatus Davide non egebat, ac David magis caulam quam aulam, id est vitam privatam quam aulicam, diligebat. Tunc vero, ait Chrysostomus, hom. in Psal. L: «David adolescens, civitates quidem ac turbas aufugiens per eremum vero philosophatus nihil commune saecularium habens, non negotiationes, non fenerationes, non aliquid difficile mundi hujus, sed et parva aetate in deserto silentii habitabat; et sicut in portu tranquillo, in eremo sedens et ovium curam habens, regnum coeleste meditabatur: ac non robore corporis, sed virtute fidei ursos et leones gregem suum invadentes occidebat,» ut ipse ait cap. seq. vers. 35 et 36.