Cornelius a Lapide
Index
Synopsis Capitis
Davidi ob Goliam caesum populus acclamat: «Percussit Saul mille, et David decem millia.» Quare Saul illi invidens, dolensque eum sibi praeferri, cogitat eum occidere. Primo vibrans in eum lanceam, vers. 11; secundo per Philisthaeos in bello cui eum praefecit, vers. 17; tertio, vers. 25, per filiam suam quam ipsi despondit, poscens ab eo centum praeputia Philistinorum, sperans illum ab eis tandem aliquando occidendum.
Textus Vulgatae: I Regum 18:1-30
1. Et factum est, cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam. 2. Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. 3. Inierunt autem David et Jonathas foedus; diligebat enim eum quasi animam suam. 4. Nam exspoliavit se Jonathas tunica, qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum. 5. Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat; posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. 6. Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris. 7. Et praecinebant mulieres ludentes, atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia. 8. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste, dixitque: Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt; quid ei superest, nisi solum regnum? 9. Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa, et deinceps. 10. Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae; David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies; tenebatque Saul lanceam, 11. et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete; et declinavit David a facie ejus secundo. 12. Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset. 13. Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros; et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi. 14. In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo. 15. Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum. 16. Omnis autem Israel et Juda diligebat David.
17. Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea major Merob, ipsam dabo tibi uxorem; tantummodo esto vir fortis, et praaliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens: Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philistinorum. 18. Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quae est vita mea, aut cognatio patris mei in Israel, ut fiam gener regis? 19. Factum est autem tempus, cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitae uxor. 20. Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei. 21. Dixitque Saul: Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philistinorum. Dixitque Saul ad David: In duabus rebus gener meus eris hodie. 22. Et mandavit Saul servis suis: Loquimini ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te. Nunc ergo esto gener regis. 23. Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec. Et ait David: Num parum videtur vobis generum esse regis? ego autem sum vir pauper et tenuis. 24. Et renuntiaverunt servi Saul, dicentes: Hujuscemodi verba locutus est David. 25. Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum praeputia Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philistinorum. 26. Cumque renuntiassent servi ejus David, verba quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. 27. Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philistiim ducentos viros, et attulit eorum praeputia, et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem. 28. Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David; Michol autem filia Saul diligebat eum. 29. Et Saul magis coepit timere David; factusque est Saul inimicus David cunctis diebus. 30. Et egressi sunt principes Philistinorum; a principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
Versus 1: Anima Jonathae conglutinata animae David
ANIMA JONATHAE CONGLUTINATA EST ANIMAE DAVID — q. d. Jonathas intime et tenerrime Davidem dilexit, ita ut videretur anima ipsius glutino affixa, et quasi in unum compacta cum anima Davidis. Amantis enim anima magis est in amato quam in amante, adeoque amantes unam eamdemque videntur habere animam, mentem et voluntatem.
Tales fuere S. Augustinus et amicus ille ejus, quem non nominat, sed ita describit, lib. IV Confessionum, cap. VI: «Mirabar enim caeteros mortales vivere, quia ille, quem quasi non moriturum dilexeram, mortuus erat; et me magis, quia ille alter eram, vivere illo mortuo mirabar. Bene quidam dixit de amico suo dimidium animae meae. Nam ego sensi animam meam et animam illius unam fuisse animam in duobus corporibus.»
Tales quoque fuere S. Basilius et S. Gregorius Nazianzenus. Audi Nazianzenum, orat. 20: «Una utrique anima videbatur duo corpora ferens.»
Causa amoris fuit similitudo morum et amorum. Jonathas enim, aeque ac David, erat candidus, probus, bellicosus et triumphans de Philisthaeis. Quare Jonathas valde dissimilis fuit patri suo Sauli; huic enim Davidis virtus et victoria movit invidiam et odium internecinum, Jonathae vero movit summum amorem.
Versus 7: Percussit Saul mille
PERCUSSIT SAUL MILLE, ET DAVID DECEM MILLIA — quia David caeso Golia cecidit tota castra Philistinorum. Haec enim videndo caesum esse Goliam, in quo omne suum robur collocarant, illico fugerunt, ac fugiendo caesa sunt ab Hebraeis insequentibus. Porro canticum hoc in proverbium abiit, quo utimur cum duos ab insigni virtute laudamus, sed unum alteri praeferimus.
Versus 8: Ira et invidia Saulis
IRATUS EST AUTEM SAUL NIMIS — tum populo sic acclamanti, tum Davidi acclamato, in eumque invidiam et odium lethale concepit. Conjiciebat in illum transferendum esse regnum, quod Samuel sibi abstulerat. Quare ut regnum sibi suisque posteris assecuraret, omnino statuit occidere Davidem quasi regni sui aemulum. Cupido autem regni in regibus est ardentissima; regnum enim est omnis eorum dignitas, gloria, opulentia et felicitas. Haec fuit causa odii immanis et perpetui Saulis in Davidem; ideoque poena culpae socia mox eum secuta est. Nam rursum invasit eum spiritus malus, a quo David per citharam eum liberarat.
Verum ab hoc odio retrahere Saulem debuisset, ait S. Chrysostomus, homilia De Davide et Saule: Primo, quod vera dicebat populus. Secundo, quod partem victoriae daret Sauli. Tertio, quod David ab hac voce populi erat innocens. Quarto, Davidis modestia, qua semper Sauli se obsequentem, subditum et fidelem praestitit.
Versus 9: Oculus invidus Saulis
Non rectis ergo oculis (sed limis, acerbis, torvis, invidis) SAUL ASPICIEBAT DAVID A DIE ILLA ET DEINCEPS.
Versus 10: Saul prophetat sub spiritu malo
POST DIEM AUTEM ALTERAM INVASIT SPIRITUS DEI MALUS SAUL, ET PROPHETABAT — eo modo quo energumeni, epileptici et furiosi dicuntur prophetare et divinare; quia scilicet non loquuntur ex se, sed potius loquitur per eos diabolus. «Prophetabat» ergo Saul, id est, furebat, bacchabatur, insana agebat et dicebat.
Moraliter, disce hic diabolicum scelus esse invidiam, ac invidos possideri ac torqueri a diabolo. Invidia enim propria est diabolo; unde «invidia diaboli intravit mors in orbem terrarum» (Sapient. cap. II).
Versus 11: Saul vibrat lanceam
ET MISIT EAM, PUTANS QUOD CONFIGERE POSSET DAVID CUM PARIETE. — Vide hic quam invidia Saulem fecit ingratum, ferum et barbarum in Davidem, cui vitam et regnum debebat ob caesum Goliam. Audi S. Chrysostomum: «Per illum vicit rex ac principatum obtinuit, et quam reposuit gratiam! Nam si quis perpendat praeclare gestorum magnitudinem, etiamsi rex a suo capite detractam coronam David capiti imposuisset, nunquam parem retulisset gratiam.»
Allegorice, sicut David lancea Saulis, sic Christus in cruce lancea militis fuit appetitus; sed David illaesus aufugit; Christus vero ea transfixus ad regnum perrexit.
Haec est prima persecutio Saulis contra Davidem. Rupertus enumerat septem persecutiones in universum, et ostendit Deum singulas persecutiones in Davidis bonum convertisse.
Vide hic malignitatem et calliditatem invidiae Saulis, qui semper in pejora dilabitur; per inobedientiam enim cecidit in tristitiam, per tristitiam in invidiam, per invidiam in odium implacabile Davidis, per odium in Dei derelictionem et desperationem, inde in magiam, consulens diabolum per Pythonissam; inde in sui ipsius homicidium.
Versus 13: David fit tribunus
ET FECIT EUM TRIBUNUM SUPER MILLE VIROS — creavit eum chiliarcham. Fecit hoc Saul, tum ut onus bellandi in Davidem rejiceret; tum ut eum hostibus occidendum objiceret, ut patet vers. 17.
ET EGREDIEBATUR ET INTRABAT IN CONSPECTU POPULI — q. d. David ubique populo aderat, quasi Dux eum praecedens ad praelium, illoque finito eum victorem domum reducens.
Versus 14: Prudentia Davidis et favor Dei
IN OMNIBUS QUOQUE VIIS SUIS DAVID PRUDENTER AGEBAT, — cavens ne Saulem offenderet, et simul ne in manus hostium incideret, sed ab eis victoriam referret.
ET DOMINUS ERAT CUM EO, — omnes ejus actiones et conatus dirigens, prosperans, et ad felicem exitum perducens.
Versus 17: Promissio Merob
ECCE FILIA MEA MAJOR MEROB, IPSAM DABO TIBI UXOREM. — Promisit eam Saul Davidi; sed non praestitit; vel quia ficte promisit, vel quia eum poenituit; timuit enim ne per filiam regiam David ad regnum evaderet.
SAUL AUTEM REPUTABAT DICENS: NON SIT MANUS MEA IN EUM, SED SIT SUPER EUM MANUS PHILISTINORUM — ut assidue cum eis praeliando tandem aliquando ab eis occidatur, uti optimi Duces et milites pereunt pugnando in bello.
Versus 18: Humilitas Davidis coram rege
AIT AUTEM DAVID: QUIS EGO SUM, AUT QUAE EST VITA MEA, etc., UT FIAM GENER REGIS? — Mira hic elucet humilitas Davidis, utpote qui jam rejecto Saule unctus in regem, Goliam prostraverat, eratque dux praeliorum, assidue triumphans de Philisthaeis, attamen indignum se aestimat matrimonio filiae Saulis, ut ejus fiat gener. Nimirum certat ipse sua humilitate cum fastu et invidia Saulis, ut illam frangat et superet, ac praesertim ut illi extundat istum aculeum populi acclamantis: «Percussit Saul mille, et David decem millia,» q. d. Sauli: Mi domine rex, non est quod te haec vox moveat vulgi imprudentis, adeo enim me non movet nec extollit, ut ego me minimum servorum tuorum aestimem, et indignum qui fiam tuus gener.
Audi S. Chrysostomum, homilia in haec Davidis verba: Quis ego sum? «Quis sum ego, domine mi, quod talem gratiam invenerim ante faciem tuam? Ego enim minimus fui in tribu mea, et elegisti me ex ovibus, et assumpsisti me. Videte quomodo subjunxit humilitati innocentiam, ut cum esset homo, diceret: elegisti me ex ovibus. Demonstravit quia hoc genus pecudis innocens est: significabat enim illum pastorem bonum, qui animam suam ponit pro ovibus suis; illum agnum Dei qui venturus erat, ut tolleret peccatum mundi. Electus ergo ex ovibus ut pastorem ostenderet, et innocentiam non negaret, dicit: Ego enim minimus fui in tribu mea. Quam suave est, quam dulce in auditione verae confessionis, ut diceret se minimum in tribu sua; non erubuit quod erat, ut esset quod non erat. Confessio ejus adduxit ei non peccatum, sed gloriam et misericordiam.»
Subdit deinde Davidem hic gessisse typum Christi: «Quod dixit: Minimus fui in tribu mea, significabat perfectam Domini humilitatem in mundum venientis, qui formam non ingenui, sed servi assumere voluit. Quid humilius servo? Tamen hoc Dominus esse dignatus est, ut ex servis liberos faceret, ut servitus ipsius nobis ingenuitatem donaret. Hoc significabat quod dixit: Minimus fui in tribu mea. Eia, nunc erigite mentes genus electum, et nolite esse pigri, neque superbi.»
Versus 21: In duabus rebus gener meus eris
DIXITQUE SAUL AD DAVID: IN DUABUS REBUS GENER MEUS ERIS HODIE. — Duae hae res sunt: prior, caedes Goliae; posterior, centum praeputia Philistinorum. Ita Angelomus, Sanchez et alii.
Versus 25: Centum praeputia
NON HABET REX SPONSALIA NECESSE, NISI TANTUM CENTUM PRAEPUTIA PHILISTINORUM. — Cur Saul potius petiit praeputia, quam capita? Ne David afferret capita Hebraeorum, fingens illa esse capita Philistinorum; nam praeputia Hebraei in circumcisione deposuerant. Ita Theodoretus et Procopius.
Porro insidiosae fuere hae nuptiae et haec conditio. Ideo enim praeputia haec centum petiit Saul, ut David cum centum Philisthaeis confligens, ab aliquo eorum occideretur. Sed Deus Davidi favens utrumque discussit: nam et David occidit ducentos Philisthaeos magna fortitudine et gloria, ac Michol magis Davidem quam Saulem dilexit, eumque Saulis manibus eripuit, ut audiemus capite sequenti.
Versus 27: David occidit ducentos Philisthaeos
ET PERCUSSIT (occidit) EX PHILISTIIM DUCENTOS VIROS, — ut eorum ducenta praeputia offerret Sauli. Saul tantum petierat centum: David vero obtulit ducenta, ut liberalitatem et generositatem suam Sauli ostenderet.
Versus 30: Principes Philistinorum
ET EGRESSI SUNT PRINCIPES PHILISTINORUM — ad praeliandum contra Hebraeos, ex antiquo et innato dissidio et odio. Adde recentem causam, quod ignominiam in caede Goliae contractam restauratis viribus delere voluerint; et quod David ducentos eorum occidisset, et praeputia eorum Sauli obtulisset, quod ingens aestimabant ipsi suum esse probrum. David ut generosus chiliarch eis occurrit, et in omnibus viis suis prudenter se gessit, ita ut nomen ejus fieret pretiosissimum, et omnis Israel et Juda eum diligeret.